Distinctio XXXI — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XXXI]
Praeterea considerari oportet, cum tres personae aequales sibi sint…
[1.] Distinctio 31, in qua primo habetur, quod nihil sibi ipsi simile dicitur vel aequale. Et tres personae divinae dicuntur aequales ad invicem et similes relative ; non tamen aequalitas vel similitudo est relatio vel notio.
2° quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt aequales propter summam simplicitatem essentiae et unitatem, et non secundum relationem.
3° quod quibusdam videtur, quod nomine aequalitatis vel similitudinis non ponitur aliquid, sed removetur ita, quod Pater non dicitur Filio aequalis, quia nec est maior nec minor, et hoc propter essentiae unitatem. Similiter dicitur similis, quia non est in aliquo dissimilis, et hoc propter essentiae simplicitatem. Et in isto magister non tenetur ; magister tamen dicit moderate videtur, inquit, quibusdam.
4° habetur, quod Hilarius appropriavit aeternitatem Patri, dicens aeternitatem esse in Patre. Quod Augustinus exponens dicit, quod ideo, quia Pater non habet Patrem, de quo sit, et quia aeternitas caret principio ; ideo aeternitatem appropriavit Patri, qui non est ab alio. 2° speciem appropriat imagini, id est Filio, dicens speciem in imagine, id est pulchritudine, in Filio, qui est speciosus forma prae filiis hominum, in quo relucet pulchritudo omnium idearum. 3° Hilarius appropriat usum Spiritui Sancto dicens usum in munere, id est in Spiritu Sancto, quia Spiritus Sanctus est complexus Patris et Imaginis, id est Filii, qui non est sine perfruitione, sine gaudio et sine caritate. Illa ergo dilectio, delectatio, felicitas vel beatitudo, usus appellata est.
5° habetur, quod Filius coaequatur Patri, non autem Pater Filio, licet ei sit aequalis, quia quod Filius est aequalis Patri, hoc habet a Patre ; sed quod Pater est aequalis Filio, hoc non habet a Filio.
6° habetur, quod aeternitas, species sive pulchritudo, beatitudo, felicitas sive delectatio non proprietates personarum distinguunt, sed hypostases ostendunt.
7° habetur, quod secundum Augustinum in Patre est unitas, in Filio aequalitas, in Spiritu Sancto utriusque concordia.
8° habetur, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unum et unus Deus, sed non unus in persona.
Et 9° habetur, quod Veritas dicens ego et Pater unum sumus excludit duas haereses : nam dicens unum excludit haeresim Arii, qui nolebat esse tres personas eiusdem substantiae vel essentiae, et in hoc, quod dicit sumus, excludit haeresim Sabellii, qui Trinitatem ponebat tantum nominum sine subsistentia personarum.
[2.] Et quantum ad aliqua iam dicta sunt isti versus :
H
facit aequalem Patri substantia Natum ;
Inde fit Hilarius tria distinguendo profundus (subtilis).
Patri, Filio, Spiritui Sancto, id est aeternitatem, speciem, usum
Haec Augustinus pandens etiam tria ponit
manifestans scilicet unitatem, aequalitatem, concordiam
Radicem (id est unitatem) numeri (scilicet Patri) dans et paritatem (aequalitatem)
Nato (Filio), Spiritum connexum dans utriusque.
(dicens Patris et Filii)
[3.] Quaeritur hic, utrum aequalitas aliquid ponit in divinis.
Et arguitur, quod sic.
Nam aequalitas aliquid ponit in creaturis, ut patet secundum omnes philosophos ; et aequalitas est in divinis, ut confitetur fides catholica, ergo perfectius est in divinis, quam in creaturis. Sed perfecte existens in creaturis ponit aliquid : ergo existens perfectius in divinis ponit aliquid. Consequentia tenet a minori ad maius. Et rogo, quid fides haberet pro obiecto cresdendo aequalitatem divinarum personarum, si nihil poneret aequalitas ?
In oppositum videtur esse magister, dicens quibusdam videtur, quod nomine aequalitatis vel similitudinis non ponitur aliquid, sed removetur.
Notandum est hic, quod in aequalitate, sicut et in similitudine tria considerantur, scilicet fundamentum aequalitatis, scilicet quantitas, sicut fundamentum similitudinis qualitas ; 2° extrema, et 3° habitudo relativa. Cum ergo aequalitas non significet principaliter et primarie suum fundamentum, scilicet quantitatem, nec aliquod extremorum, relinquitur, quod signat habitudinem relativam et alia duo indirecte. Sed quia propinquius fundamentum aequalitatis est unitas quantitatis eo, quod aequalitas est duorum eadem quantitas, ex 5 Metaphysicae, quam unitatem quantitatis consequitur respectus sive relatio, quae per aequalitatem formaliter importatur, manifestum est, quod aequalitas in divinis habet unitatem quantitatis, non mole magnae vel praedicamentalis, reale fundamentum et sic aequalitas in divinis ponit aliquid reale, quia unam quantitatem, quae est essentia Patris et Filii. Sed quantum ad respectum sive relationem, aequalitas in Deo nihil reale ponit condistinctum essentiae et personis secundum communem opinionem, sed solum relationem rationis, quae fundatur in Deo, scilicet super essentiae unitatem et super extremis, scilicet personis divinis, quae aeternaliter sunt aequales.
Ad rationem in oppositum dicitur, quod magister intendit, quod nomine aequalitatis vel similitudinis non ponitur aliquid reale in divinis condistinctum essentiae et personis, ut est dictum.
