Distinctio XLV — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio XLV

[Distinctio XLV]

Iam de voluntate Dei aliquid pro sensus nostri etc…

 

[1.] Distinctio 45

primo ostendit, quod divina voluntas est divina essentia ;

2° quod licet in Deo sit idem velle et esse, non tamen Deus dicitur omnia esse, sicut dicitur omnia velle ;

3° quod nemo debet divinae voluntatis quaerere causam eo, quod nullam habet, cum sit prima et aeterna omnium aliorum causa ;

4° quod proprie tantum est : una voluntas Dei, contra quam nihil potest fieri, sed tropologice sunt multae voluntates Dei, scilicet praeceptio, consilium, prohibitio, permissio et operatio sive impletio.

 

 

[2.] Pro his sunt isti versus : 45

I

licet esse Deo sit idem, quod velle, tamen cum

Hunc fero (dico) quid velle, hoc (id est essentiam) praedico cum volita re.

Nemo voluntatis divinae quaerere causam

Debet, cum prima cunctorum causa sit ipsa (voluntas)

Signat velle Deum (id est voluntas Dei), quod permittit prohibetve (permissionem prohibitionem)

Aut iubet (praeceptionem) aut suadet (consilium), sed, quod placet (beneplacet), hoc proprie vult (pro beneplacito Dei).

id est voluntas sumutur proprie.

 

[3.] Quaeritur, utrum voluntas Dei sit causa rerum.

Videtur, quod non, quia voluntas Dei vel esset sufficiens causa totalis, vel non. Si primum, ergo ad solam voluntatem Dei fieret, quidquid fieret ; consequens falsum, cum multae sint causae secundae. Nec secundum, quia cum voluntas Dei sit ipsa essentia Dei, ut dicit magister, si ergo voluntas Dei non esset causa, sufficiens, nec essentia pari ratione.

In oppositum est magister in littera.

 

Notandum, quod tres sunt conditiones in Deo, vel tria attributa, quibus omnia factibilia operatur, scilicet potentia, scientia et voluntas. Harum autem conditionum sola voluntas determinat ad hoc vel ad illud operandum ; nam potentia et scientia, ut dicunt multi, ad multa se habent indeterminate, sed sola voluntas effectum ponit ; et ideo quamvis potentia et scientia Dei sunt causae rerum, tamen voluntati magis causalitas attribuitur.

Et hinc dicunt, quod non sequitur hoc Deus potest et scit facere, ergo hoc facit ; sed sequitur hoc Deus potest, scit et vult facere, ergo hoc facit.

Sed contra : si sic, ergo sequitur : diem iudicii potest, scit et vult facere, ergo diem iudicii Deus facit consequens videtur fore falsum, quia adhuc diem iudicii non facit. Dicitur, quod consequentia est bona et negatur, quod consequens sit falsum ; nam verum est, quod Deus diem iudicii facit, sed non iam facit. Quibusdam tamen plus placet negare, quod Deus potest, scit et vult diem iudicii facere, quia dicunt, quod non vult diem iudicii facere, quia iam non vult esse diem iudicii. Sed istud dictum patet ex quaestione praecedentis immediatae distinctionis

 

[4.] Dubitatur etiam, utrum convenienter Dei voluntas dividitur in voluntatem beneplaciti et in voluntatem signi.

Notandum pro isto, quod volutio Dei aliquando accipitur pro essentia Dei, qua vult non se esse, sed res ad extra.

2° accipitur pro effectu volito a Deo, qui quidem effectus est a volitione primo modo dicta productus.

3° accipitur pro aeterna relatione Dei volentis et ad volitum distinctum.

4° accipitur pro aggregato ex his.

In creaturis autem accipitur volitio pro actu vel habitu aut potentia volendi, quae non sunt in Deo. Et tot modis vel pluribus accipitur voluntas Dei, quamvis proprie loquendo voluntas Dei est essentia vel potentia, a qua procedit actus volendi, qui volitio dicitur. In Deo igitur non est dare potentiam distinctam ab essentia, ideo voluntas aliquando accipitur essentialiter, ut est communis ad omnes tres personas, aliquando personaliter, ut dicit tertiam personam ;

3° modo accipitur pro effectu volito a Deo, ut 1a ad Thess. 4 : Haec est enim voluntas Dei : sanctificatio vestra, et Psalmo 142 : Doce me facere voluntatem tuam et nedum pro effectu, sed pro veritate, quae est principium operabilium, ut nulli esse iniuriandum et sic de quotlibet veritatibus aeternis a Deo volitis ;

4° accipitur pro habitudine relativa inter Deum volentem et volitum, de qua nonnulli probabiliter intelligunt illud Psalmi : Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius.

Est autem communis distinctio notanda de Dei voluntate, quam ponit Hugo De sacramentis libro 1, parte 9, cap. 2, quod quaedam est intrinseca, quae vocatur Dei beneplacitum, et quaedam est voluntas signi ; voluntas beneplaciti est beneplacentia Dei de uno causato, voluntas autem signi est signum temporale Deo inexistens, repraesentans eius voluntatem intrinsecam, et dividitur in quinque, scilicet in praeceptionem, prohibitionem, consilium, operationem (sive impletionem) et permissionem, quae continentur breviter in hoc versu :

Praecipit ac prohibet, permittit, consulit, implet.

 

Est autem praeceptio obligatoria ad grandia faciendum, prohibitio obligatoria ad grandia dimittendum, consilium vero est commune ad excitandum, ut bona mediocria supererogentur, serventur et mala mediocria dimittantur ; operatio vero est signum : nam nedum ab operibus, quae a Deo praecipiuntur, docemur bene vivere, sed ex operibus Christi, quae sunt quasi liber noster instruens de Dei voluntate. Et hinc dixit Salvator Ioan. 10 : Si mihi non creditis, operibus credite. Et alibi : Opera, quae ego facio, illa perhibent testimonium de me.

5m signum voluntatis divinae vocatur permissio, quae est circa peccata. Ipsa autem permissio infallibiliter signat, quod Deus habet voluntatem beneplaciti peccata puniendi, quia aliter Deus non posset ipsa permittere. Omnia autem ista quinque sunt temporalia, quia Deus non praecipit, prohibet vel consulit, facit vel permittit, nisi temporaliter, et quodlibet istorum est indubie signum alicuius voluntatis divinae. Habetur autem sufficientia illorum et isto modo : Signum voluntatis divinae aut est respectu boni, aut respectu mali ; si respectu boni, aut in facto esse, et sic est operatio, aut ante fieri, et hoc aut respectu boni ; ad quod tenemur, et sic est praeceptio, aut respectu boni utilis, ad quod non tenemur, et sic est consilium ; si respectu mali, aut prout est in facto, sic est permissio, aut prout est ante fieri, sic est prohibitio ; comminatio autem potest reduci ad prohibitionem et consilium. Nam si, sit comminatio poenae perpetuae, tunc est prohibitio, si vero non, sed poenae temporalis, tunc reducitur ad consilium.

 

Ex his iam patet, quod voluntas Dei bene dividitur in voluntatem beneplaciti et in voluntatem signi.