Distinctio XXVIII — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio XXVIII

[Distinctio XXVIII]

Praeterea considerare oportet, quod non tantum tres…

 

[1.] Ista est distinctio 28, cuius summa est haec ;

1° habetur, quod ingenitus tantum de Patre dicitur relative, et quod alia notio est ingenitus, alia genitor ;

2° habetur, quod Spiritus Sanctus dicitur non genitus, sed proprie non dicitur ingenitus, quia ingenitus dicitur secundum notionem innascibilitatis et originis ;

et 3° quod Ambrosius nolebat uti isto vocabulo genitus propter haereticos Arrianos.

 

[2.] Et pro isto sunt hi versus :

E

sed et « ingenitum » proprie Patrem voco solum,

Verum « non genitus » dici quit [quid] Spiritus almus.

Voce sed « ingeniti » non vult Ambrosius uti.

 

 [3.] Et 4° praeter iam dicta habetur, quod sicut diversum est ingenitum et genitum, ita diversum est esse Patrem et esse Filium et esse Spiritum Sanctum, quia alia notione Pater est Pater, quia paternitate, et alia Filius, quia filiatione etc.

Et 5° consequenter habetur, quod aliud est, quo Pater est, et aliud, quo Filius est ; non tamen Pater aliud est, quam Filius, nec Filius aliud est quam Pater. Unde idem est Pater et Filius, sed non est idem esse Patrem et Filium.

6° habetur, quod sicut solus Filius dicitur Verbum et Imago, ita solus dicitur « nata sapientia » vel « genita ». Et nata sapientia capitur ibi pro hypostasi, non pro essentia.

Et ultimo habetur, quod licet imago dicitur relative, ut Filius, aliquando tamen intelligentiam essentiae facit, et tunc dicitur ad se, id est absolute, et non relative.

 

[4.] Propter quod quaeritur hic, utrum imago in divinis dicatur essentialiter.

Et videtur, quod non.

Nam de ratione imaginis est, ut referatur realiter ad alterum, ut dictum est in praecedenti distinctione. Sed essentia divina nec refertur realiter ad personas, nec ad creaturas, nec ad se ipsam, nec ad aliud quod non est : ergo non est essentia divina imago.

Item : imago est alicuius imaginati imago et ratione imaginis est, quod sit ab illo exemplata, cuius est imago, et quia essentia divina penitus nullius est imago eo, quod a nullo est exemplata, ergo non dicitur essentialiter imago.

In oppositum videtur esse magister, allegans Augustinum in textu.

 

Notandum est hic, quod « imago » proprie dicitur, ut in praecedenti distinctione dictum est, quod ad imitationem alterius producitur ; et sic tenetur solum personaliter et solum Filio competit.

Alio modo imago dicitur communiter, scilicet illud, in quo aliqua se imitantur, et ut sic tenetur essentialiter et convenit essentiae divinae, quia in ipsa se personae imitantur.

3° modo imago dicitur, ad cuius imitationem aliquid producitur, et sic tenetur essentialiter et personaliter simul pro unitate essentiae et trinitate personarum, ad quarum imaginem factus est homo iuxta illud Genesis 1 :  faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, scilicet ut sicut nos sumus unum in essentia et tres in personis, sic homo interior efficiatur unum in esse et tres potentiae. Unde magis proprie dicitur homo interior imago sacratissimae Trinitatis, quia factus est ad Trinitatem imago, quam ipsa Trinitas dicatur imago. Imago enim, ut dictum est, praesupponit alterum, a quo fiat et ad cuius exemplar fiat. Et patet, quod quaestio est vera.

 

Ad rationes dicitur, quod omnes arguunt pro imagine, ut proprie accipitur, et non pro illo, in quo aliqua se imitantur, et ad, quod alia facta sunt. Unde in illo Sanctae Trinitatis dicto faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram notum est velle Sanctam Trinitatem innuere, quod homo sit imago Trinitatis et non, quod Trinitas sit imago hominis, cum homo factus sit ad formam Trinitatis et non Trinitas ad formam hominis.

 

[5.] Dubitatur 2°, utrum solum Pater dicitur ingenitus.

Pro quo notandum, quod ly « ingenitum » propter negationem inclusam potest accipi simpliciter negative, ut sic exprimatur : ingenitum est, quod nullo modo est ab alio.

2°, quod accipiatur infinitanter ita, quod ponat esse, sed privet signatum sui positivi, ut sic exprimatur : ingenitum, id est quod est, non tamen per generationem ab alio et tunc connotat personam et signat carentiam geniti proprie sumpti. Et isto modo convenit Patri et Spiritui Sancto, quorum uterque est persona non genita ; essentia autem divina non sic dicitur ingenita, quia non est formaliter persona.

3° modo ingenitum signat carentiam secundum genus geniti communissime sumpti ; et tunc ingenitus idem est, quod subsistens, non productus. Et isto modo capitur a sanctis et convenit solum Patri, quia solus Pater est persona, quae non est ab alia.

Et patet, quod ad istum sensum quaestio est vera et non ad primos sensus signationis. Et hic dicit Augustinus 15 De Trinitate cap. 26 : Pater solus non est ab alio et ideo solus appellatur ingenitus. Et notando, quod genitum communiter dictum est omne, quod est ab alio, sed genitum proprie dictum est, quod per generationem est ab alio : 1° modo Spiritus Sanctus est genitum, 2° modo non, sed solum Filius. Opposito modo ingenitum communiter dictum est, quod est, et non est ab alio ; et sic Pater est proprie ingenitus ; 2° modo proprie, ut privat proprie genitum, id est generationem passivam ; sic ingenitus est Pater et ingenitus est Spiritus Sanctus, et tantum valet, sicut non Filius, ut dicit Augustinus. Nec exinde sequitur, quod ingenitus non debeat poni propria notio Patris propter negationem, quam includit.