Distinctio XXII — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XXII]
Post praedicta disserendum nobis videtur de nominum diversitate…
[1.] Haec est distinctio 22, quae summarie ostendit nominum, quae de Deo dicuntur, sex esse differentias, ut quoddam est nomen notionale, distinguens unam personam ab altera, ut generatio activa, quae solum dicitur de Deo Patre ; quoddam vero nomen est essentiale cuiuslibet personae singillatim et omnibus divisim, ut Deitas, essentia, bonitas, virtus, sapientia et sic de aliis ; quoddam, quod (scilicet translative vel) similitudinarie de Deo dicitur, ut splendor, caracter, speculum ; quoddam, quod dicitur de Deo ex tempore et relative ad creaturam ; et illud bipartitur, quia aliud est, quod convenit personis omnibus, ut Dominus, creator, conservator et huiusmodi, aliud, quod convenit non omnibus, ut incarnatus solum Filio et missus Filio et Spiritui Sancto ; quoddam vero nomen est, quod dicitur de omnibus personis collectim, et de nulla divisim, ut Trinitas, quod non dicitur secundum substantiam, sed est quasi collectim pluralitatem personarum designans.
[2.] Et ista patent per hos versus :
Y
secat in partes sex nomina, quae Deitati
Conveniunt : ea, quae de persona referuntur,
Dico relativa, sed subiectiva vocantur,
Per quae natura communis significatur.
[3.] Unde est distinctionis 1 conclusio, quod nominum, quae de Deo dicuntur, sex sunt differentiae ;
2a conclusio : nomina, quae proprie pertinent ad singulas personas, dicuntur relative ad invicem, ut Pater, Filius ;
3a conclusio : nomina, quae unitatem essentiae signant, dicuntur substantialiter de qualibet persona singillatim et de omnibus simpliciter, et non pluraliter, ut Deus, bonus, magnus et sic de multis ;
4a conclusio : nomen, quod in divinis ad aliquid dicitur, non substantialiter, sed relative dicitur.
Ex iam dictis sequitur, quod omne nomen dictum de Deo vel dicitur absolute vel relative ; absolute, ut essentiale, relative, ut personale, et conveniens Deo ex tempore ; 2° sequitur, quod omne nomen dictum de Deo secundum substantiam dicitur de tribus personis singulariter et non pluraliter, excepto hoc nomine persona. Unde vere dicitur : tres personae sunt Deus, creator, substantia, essentia, sed non vere dicitur : tres personae sunt persona eo, quod persona non est commune secundum substantiam, de quo post dicetur.
[4.] Dubitatur hic, utrum aliquod nomen dicatur proprie de Deo.
Videtur, quod non.
Nam dicit Dionysius De divinis nominibus, quod nec nomen est eius, nec opinio, nec sensus, nec ratio.
Item Augustinus dicit libro 1 De doctrina christiana : Non potest facile inveniri nomen, quod tantae excellentiae conveniat. Unde non potest dici res, sed rerum omnium causa.
In oppositum est illud Psalmi : Dominus nomen illi ; et illud Exodi 3 : Ego sum, qui sum.
Notandum est hic, quod quaedam sunt nomina, quorum signatum prius reperitur in Deo et post in creaturis, ut bonitas, substantia, esse, essentia et sic de aliis multis ; quaedam vero nomina sunt, quorum signatum reperitur proprie in creaturis et similitudinarie in Deo, quae translative et secundum habitudinem de Deo praedicantur, ut speculum, splendor... et de Deo Iesu lapis, vitis, leo, ovis, serpens, vitulus atque agnus ; quaedam vero nomina sunt, quorum signatum reperitur in Deo et eorum oppositorum signatum reperitur in creaturis, ut aeternus, increatus, inmensus, infinitus, immutabilis, et sic de similibus, quorum signatum Deo competit, et oppositorum (ut puta istorum : creatus, temporalis, mensus, finitus, mutabilis et sic de similibus) signatum competit creaturis, quaedam etiam sunt nomina, quae per eminentiam conditionum perfectarum Deo conveniunt, ut lux, vita, lumen, et de istis omnibus dictum est circa distinctionem 2am de attributis et circa distinctionem 4am de abstractis et concretis.
Et patet, quod quaestio est vera. Et ad dicta Dionysii et Augustini patet, quod volunt, quod nec nomen, nec opinio, nec ratio potest inveniri, quae ad plenum excellentissimum Dei esse homini explicaret. Unde dicit Ioannes Damascenus : Singulum eorum, quae de Deo dicuntur, oportet, non quid est, secundum substantiam signare, sed quod non est, ostendere aut habitudinem quamdam ad aliquid eorum, quae assecuntur naturam vel operationem.
Ex quo patet, quod facilius est homini scire, quid Deus non est, quam quid Deus est, ut saepe innuit Augustinus.
