Distinctio XXXVII — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio XXXVII

[Distinctio XXXVII]

Quoniam demonstratum est ex parte, quomodo omnia…

 

[1.] Distinctio 37, in qua

1° habetur, quod Deus inmutabiliter est in se existens et in omni re praesentialiter, potentialiter et essentialiter, sine sui definitione et in omni loco sine circumscriptione, sed in sanctis est excellentius, quia habitans per gratiam ;

2° quod esse ubique est solius Dei proprium ;

3° habetur, quod ubicumque Deus habitat, ibi est, sed non ubicumque est, ibi habitat ;

4° quod Deus, antequam res create essent, in se erat ;

5° quod Deus est inhabitator quorundam non cognoscentium, ut parvulorum, renatorum, et quorundam cognoscentium, ut cognoscentium sanctorum, et quorumdam non est inhabitator, ut philosophorum malorum ;

6n quod homo nequit scire ad plenum, quomodo ubique est Deus ;

7° quod sicut solis radii non contaminantur sordibus, in quibus sunt, ita divina essentia ubique existens nullis sordibus maculatur ;

8° quod omne corpus est in loco dimensive, sed spiritus creatus est in loco definitive, non dimensive eo, quod determinat sibi locum sine circumscriptione molis.

 

[2.] Super his habentur isti versus : 37  

O

Deus in sanctis habitat (per gratiam), sed in omnibus (creaturis) extat (per potentiam, essentiam)

Quae (creaturae) cum non essent, in se (Deus) fuit ac habitavit.

Parve (puer, renate), Deum non scis (per intellectum), sed habes (per gratiam) ; sed philosophus (bonus, unde natus non) scit.

Undique (id est ubique) quomodo sit Deus, hoc (ab homine) sciri modo non quit ;

Cum (id est quamvis) sit ubique (in cloaca) Deus, remanet tamen inmaculatus.

Tempora cuncta loco remanet Deus ens sine motu.

 

[3.] Quia dictum est, quod Deus est in omnibus rebus, ideo dicitur, quod hoc est propter perfectionem creatoris et propter imperfectionem creaturae;

propter perfectionem creatoris, quia cum sit infinitus, igitur non potest definiri, id est finiri aliquibus terminis, et incircumscriptibilis, igitur non potest aliquo loco coaequari ; igitur necesse est ipsum per omnem creaturam diffundi.

Similiter hoc requiritur propter indigentiam creaturae, quae propter imperfectionem nec se ipsam nec aliam potest conservare in esse ; ideo oportet, quod in omni re sit divina operatio conservans ipsam in esse.

Operatio autem divina idem est, quod virtus divina, et virtus divina idem est, quod essentia ; igitur oportet, quod in quacunque re unum est, quod sit et reliquum. Cum ergo Dei potentia, praesentia et essentia sint eadem res, sequitur, quod in quacumque re est Deus potentialiter, in eadem est et essentialiter ; non solum illo modo, sicut causa in causato, sed per essentiam penetrans quamlibet rem. Quidam enim concedunt, quod Deus solum est causaliter in creaturis, quia causat eas efficienter, sicut est doleator in dolio, vel sutor in sotulare, quia illum efficit, sed non solum sic Deus, sed ipse efficiens rem est totus in illa re per suam essentiam. Unde vere Deus est in omnibus creaturis per potentiam, praesentiam et essentiam, sed in omnibus sanctis per gratiam et in Christo per unionem, scilicet hypostaticam, qua unitur Verbum humanitati. Per essentiam dicitur esse in omnibus creaturis, quia est intimus omnibus influens eis esse per potentiam, quia cooperatur operibus rerum per praesentiam, quia oportet operantem esse praesentem, ubi operatur.

Vel melius sic : per praesentiam dicitur in omni re, in quantum tamquam extra assistit, cuilibet rei per potentiam, in quantum quamlibet rem conservat per essentiam, in quantum quamlibet rem penetrat ad intra. Et isto modo dicitur esse aequaliter in omnibus rebus ; sed quoad operationem creaturarum non dicitur esse aequaliter in omnibus, quia in aliqua plus operatur, sicut dicit Apostolus : Plus omnibus laboravi, non autem ego, sed in me Christus.

 

[4.] Utrum Deus sit ubique et solum ipse ?

Videtur, quod non :

primo, quia si esset ubique, tunc vel aeternaliter esset ubique, vel inciperet esse ubique. Ad primum sequitur creaturarum aeternitas et ad secundum sequitur Dei mutatio ; sed utrumque est inconveniens, ergo quaestio falsa quoad primum.

2° sic : tempus est ubique, materia prima est ubique et mundus est ubique ; ergo non solum Deus est ubique : ergo secunda pars quaestionis falsa. Et antecedens patet per Philosophum 4 Physicorum dicentem : Idem tempus est in mari et in caelo ; et de materia patet per Commentatorem 1° Caeli ; et de mundo patet per totum vulgus, quod dicit, quod ubique est mundus.

In oppositum est magister cum dictis Sanctorum dicens, quod proprium est solius divinitatis esse ubique.

 

Notandum est hic, quod esse ubique propriissime est replere omnem locum et a nullo loco contineri, sed omnem replendo continere ; et illo modo solum Deus est in loco ubique ;

2° modo esse ubique est non secundum se totum replere omnem locum, sed secundum partem unam sui esse in uno loco et secundum aliam in alio ; et sic mundus est ubique ;

3° modo esse ubique est mensurare quamlibet rem creatam secundum prius et posterius sui ; et sic tempus dicitur esse ubique ;

4° modo esse ubique est esse consecutive intrinsece cum suis causatis ; et sic materia prima dicitur esse ubique, quia ubicumque est materiatum. Et universalia dicuntur esse ubique, quia ubi[que] sunt eorum singularia. Et patet, quomodo Deus est ubique.

Ad argumentum conceditur, quod Deus incipit esse ubique, sed sine sui mutatione, ut dicit Magister in littera.

 

[5 ] Utrum Deus sit localis ?

Dicitur, quod non, quamvis sit in omni loco : esse enim localem proprie est sequi leges loci, quae sunt contineri, mensurari, servari, terminari, quae Deus non recipit a loco, immo potius ipsa efficit in loco. Unde Deus dicitur esse extra omnem locum, non per separationem a loco et distantiam, sed per indeterminationem sive excessum inmensitatis.

 

[6.] Utrum angelus sit in loco ?

Dicitur, quod sic.

Sed sciendum, quod aliquid est in loco incircumscriptive, sic videlicet, quod est totaliter in aliquo loco et tamen est eodem modo in alio et non finitur, nec circumscribitur a loco, nec solum Deus est in loco.

2° modo aliquid dicitur esse in loco definitive et non circumscriptive sic videlicet, quod est in aliquo loco totaliter et non in alio, et non commensuratur loco ; et illo modo angelus dicitur esse in loco.

3° modo aliquid dicitur esse in loco, quod circumscribitur a loco, quia habens magnitudinem molis commensuratur loco ; et isto modo dicitur corpus esse in loco.

 

[7.] Sunt aliae quaestiones circa angelos, scilicet utrum angelus movetur subito vel successive, et utrum possit esse simul in diversis locis, et utrum plures angeli possunt esse simul in eodem loco, et utrum angelus moveatur de loco ad locum, et utrum angelus in motu suo transeat medium…, quas quaestiones deducere est magis tempus inutiliter consumere, quam prodesse. Igitur dormiant in pace omnes.