Distinctio XLVI — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio XLVI

[Distinctio XLVI]

Hic oritur quaestio : dictum est in superioribus…

 

[1.] Distinctio 46, in qua habetur

1°, quod voluntati Dei, quae est beneplacitum, nihil potest resistere ;

2° quod Deus non vult mala fieri, nec vult mala non fieri, sed non vult mala et permittit mala ;

3° quod quadruplex est bonum : triplex bonum ex se, quartum per accidens sive occasionaliter, ut peccata sanctorum ;

4° quod Deus non est auctor malorum.

 

[2.] Unde versus : 46

Z

non esse nequit, quidquid Domino placet (voluntate beneplaciti) et vult ;

Colligit (Salvat propter hoc) hinc, quos vult, nec salvus fit, nisi quem vult (salvum fieri).

Non fieri non vult Dominus mala, nec fieri vult,

Sed sinit (permittit), ut fiant, et ab his (peccatis) etiam bona (ad suam gloriam) format.

Inde (propter hoc) boni partes bis binas (id est 4) sumere debes.

Post haec astruitur (affirmatur) non esse mali (peccati) Deus auctor.

 

[3.] Dubitatur, utrum Deus vult omnes homines salvos fieri.

Et videtur, quod non.

Nam Iudam et divitem sepultum in inferno non vult salvos fieri, et illi sunt vel fuerunt homines ; igitur quaestio falsa. Maior probatur : nam illos vult damnari voluntate beneplaciti, cum eos placenter damnat. Sed non potest Deus simul eos velle esse damnatos et salvos fieri, cum hoc videtur implicare contraria : igitur maior vera.

In oppositum est Apostolus 1 Tim. 2.

 

Notandum est, quod secundum Damianum voluntas Dei est duplex, scilicet antecedens et consequens ; huiusmodi autem distinctio non provenit ex diversitate voluntatis divinae in se, sed ex diversitate conditionum ipsius voliti. Potest enim in quolibet homine considerari natura ipsius et circumstantiae et conditiones ipsius.

Vel primo secundum quod est volens et praeparat se ad salutem, vel contrarie agens ; primo modo implens praeceptum, altero vero modo transgrediens praeceptum. Primum modum sequitur voluntas consequens, secundum voluntas antecedens. Nam implentem mandata Dei finaliter consequitur voluntas Dei, qua vult, quod ille salvatur ; sed transgredientem praecepta Dei finaliter antecedebat voluntas Dei, ut servans praecepta salvaretur, et quia non servavit, non consequitur eum ista voluntas, qua velit Deus, quod ipse salvatur.

Unde aliud est dicere : voluntas Dei est, quod ille salvetur et voluntas Dei est, quod ille salvatur.

Prima est voluntas praecepti vel consilii, quia Deus vult, quod sic faciat ;

2a autem est beneplaciti, quo facto posito de inesse placet Deo.

Et patet, quod saluberrimum est cuilibet viatori rogare Deum, quia voluntas Dei fiat in eo, cum voluntas Dei est, ut nunquam praetergrediatur mandatum eius, hoc est, quod nunquam peccet, sed complaceat per omnia sicut decet.

 

Et patet ulterius, quod aliud est dicere « Deus vult omnes homines salvos fieri » et aliud « Deus vult, quod omnes homines salvi sint ». Nam prima propositio est vera de voluntate Dei antecedente, sed secunda est falsa, quia denotat, quod omnes homines praecepta impleverunt et sic consequenter salvi sunt. Beatus vero Augustinus in Enchiridion illud Apostoli dictum exponit sic : Deus vult omnes homines salvos fieri = id est omne genus hominum = id est de quolibet genere statuum aliquos.

Unde exemplificans dicit : Isto locutionis modo et Dominus usus est in evangelio, ubi ait Phariseis : Decimatis mentam et rutam et ciminum et omne olus ; neque enim Pharisei et quaecumque aliena et omnium per omnes terras alienigenarum omnia olera decimabant. Sicut ergo hic omne olus omne olerum genus, ita et illic omnes homines omne hominum genus intelligere possumus, et quocumque alio modo intelligi potest, dum tamen credere non cogamur omnipotentem Dominum voluisse factumque non esse, qui sine ullis ambiguitatibus in caelo et in terra (sicut enim Veritas cantat, omnia, quaecumque voluit, fecit) profecto facere voluit, quodcumque non fecit. Haec Augustinus.

Recipe ergo quamvis sententiam tituli quaestionis et responde ad obiectum per primam expositionem ; nega, quod non vult Deus Iudam et divitem salvos fieri. Nam vult eos salvos fieri voluntate antecedente, sed non vult eos salvos fleri voluntate consequente. Nam non vult, quod ipsi salvi sunt, quamvis vult, quod implentes mandata eius atque consilia salvi fiant ; et quia nolunt poenitere iuste de peccato, et sic nec volunt mandatum atque consilium voluntatis divinae implere, igitur non vult eos salvare voluntate beneplaciti, cui nihil potest resistere.

Iuxta 2am expositionem, scilicet b. Augustini, conceditur, quod, Deus Iudam et divitem non vult salvos fieri ; et quando infertur : ergo non omnes homines Deus vult salvos fieri, conceditur uno modo consequentia et consequens ; et quando dicitur : ergo falsum est, quod Deus vult omnes homines salvos fieri, negatur consequentia ; et cum dicitur : « tenet consequentia ex eo, quod duo contradictoria sibi contradicentia non possunt simul esse vera » dicitur, quod non sunt contradictoria, quia in affirmativa est distributio pro generibus singulorum et non pro singulis generum, ut declaravit Augustinus, et ergo affirmativa non includebat in subiecto distributionem pro Iuda et divite, et per consequens non negatur illud in negativa, quod affirmatum fuit in affirmativa vel e contra. Exemplum simile est de illis : Omne animal perfectum fuit in archa Noe ; et aliquod animal perfectum non fuit in archa Noe. Sed diceres hic : « melius esset, si omnes salvarentur, quam quod quidam salvantur et quidam non ; ergo debet hoc Deus velle, cum sit summe sapiens et summe bonus ». Consequentia tenet, quod hoc pertinet ad sapientem et bonum, ut de duobus eligat melius stante electionis libertate ; et quia vult omnes homines salvos fieri tamquam melius, quam quod aliqui salvantur, ergo videtur, quod omnes homines finaliter salvabuntur.

Ad hoc dicitur 1° concedendo antecedens ; et quando arguitur : ergo Deus debet hoc velle, conceditur consequentia ; nam vult Deus omnes homines salvos fieri, ut dictum est secundum Apostolum ; et quando infertur : ergo omnes homines finaliter salvabuntur, negatur consequentia, quamvis consequens possit concedi ad expositionem Augustini, quia (scilicet aliqui de quolibet genere humano) salvabuntur.

2° respondetur sic, quando arguitur : melius esset, si omnes salvarentur, quam quod quidam salvantur, et quidam non ; dicitur, quod sic, subintelligendo : si omnes implerent mandata Dei.

3° respondetur negando assumptum illud : nam omnes homines salvari non est bonum eo, quod non est iustum, cum multos homines iustum est damnari. Et sic secundum varios sensus potest varie responderi.