Distinctio XXXVIII — Livre I — Jean Hus
Jean Hus - Livre I
[Distinctio XXXVIII]
Nunc ergo ad propositum revertentes coepto…
[1.] Distinctio 38, in qua primo habetur, quod praescientia Dei et scientia non sunt causa rerum, nec res sunt causa praescientiae et scientiae Dei, nisi causa sine qua non ;
2° quod praescientia Dei cum beneplacito est causa bonorum, sed non causa malorum ;
3° quod praescientia Dei non potest falli. Unde cum dicitur : non potest aliter res se habere vel evenire, quam sit praescita a Deo, si intelligatur coniunctim, verum est ; si distinctim, falsum est.
[2.] Unde versus : 38
P
Res (creatae) causa Dei non sunt praecognitionis (praescientiae),
Ac e converso (praescientia non est causa rerum), nisi causa sit hoc, sine quo non ;
Non mala (peccata), quae praescit, causat Deus, ac bona (causat) tantum.
Est impossibile (in sensu composito) praescita Dei fieri non :
Coniunctim verum, divisum dic fore falsum.
impossibile est praescitum non fieri, praescitum impossibile est non fleri
[3.] Utrum praescientia Dei imponit necessitatem futuris contingentibus ?
Arguitur, quod sic.
Nam quodcumque futurum contingens Deus praescivit, illud necessario scit, et per consequens illud necessario erit. Consequentia videtur tenere, quia si non necessario illud futurum contingens erit, tunc Deus illud non necessario scit ; et antecedens patet, quia in praescientia sua Deus non potest falli secundum Augustinum De civitate Dei libro 5.
In oppositum : si praescientia Dei imponit necessitatem futuris contingentibus, tunc nudum erit contingens ad utrumlibet. Consequens contra Philosophum in multis locis, ergo quaestio falsa.
Sciendum ergo primo, quod praescientia est praecognitio rei futurae, priusquam praesens fiat, et hanc quidam negabant. Sed contra illos est illud Sapientiae 10 : Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira superveniet. Praesciebat enim Deus et futura illorum. Et hinc dicit Augustinus De civitate Dei, libro 5 : Ut confitemur summum et verum Deum, ita voluntatem summamque potentem ac praescientiam eius confitemur.
Secundo sciendum secundum Boethium in fine De consolatione, quod duplex est necessitas, scilicet absoluta et conditionata. Absoluta iterum duplex, scilicet simpliciter absoluta, et illa est necessitas, qua res est et nullo modo potest non esse ; et ab ista dependent omnia contingentia. Alia necessitas est non simpliciter absoluta, qua res est et non potest non esse, postquam cepit esse ; et ista necessitas competit cuilibet perpetuo, quod incepit esse. Isto modo necesse est mundum esse et Deum hominem esse et quemlibet spiritum creatum rationalem. Necessitas autem conditionata est necessitas dependens ex causa praecedente, qua posita non potest effectus non esse, vel non sequi, consequens ad antecedens : ut quamvis mere contingens est me moveri, tamen, dum ego curro, necesse est me moveri ; similiter : quamvis mere contingens est Sortem salvari, tamen, si bene finierit, necesse est ipsum salvari.
Tertio sciendum, quod futurum contingens est, quod nunc non existit, sed postea existet ; tale autem est multiplex, quia tale vel comparatur ad causam, quae necessario producit effectum secundum naturam - ut ortus solis diem, et illud futurum dicitur contingens, sed necessarium ex natura - vel causa producit effectum, ut in pluribus, ut flos fructum, et illud vocatur futurum8 natum. Aliquando producit effectum rarum, sicut homo generat monoculum et tale futurum dices contingens rarum. Aliquando causa habet se aequaliter indifferenter ad agendum vel non agendum, et tale futurum est actus liberi arbitrii et vocatur contingens ad utrumlibet.
4° notandum, quod tres sunt opiniones de Dei praescientia : 1a quae negat esse Dei praescientiam, quam tenuit Cicero ; quem redarguens Augustinus in 5 libro De civitate Dei inquit : Eo animum Ciceronis angustia coartat religiosum, ut unum eligat e duobus : aut non esse aliquid in nostra voluntate, aut esse praescientiam futurorum, quoniam utrumque arbitratur esse non posse, sed si alterum firmabitur alterum tolli. Si elegerimus voluntatis arbitrium, tolli praescientiam futurorum ; ipse itaque, ut vir magnus et doctus, et vitae humanae plurimum ac peritissime consulens, ex his duobus eligit voluntatis arbitrium, quod ut confirmavit, negavit praescientiam futurorum. Atque dum vult facere liberos, facit sacrilegos. Religiosus autem animus utrumque eligit, utrum quae confitetur, et fide pietatis utrumque confirmat. Ecce 1a opinio et solucio eius.
2a opinio est, quae ponit praescientiam, quae cum sit infallibilis, imponit necessitatem simpliciter et sic aufert liberum arbitrium. Contra hanc dicit Augustinus ubi supra : Vitam Dei vel praescientiam Dei sub necessitate non ponimus, si dicamus necesse est Deum semper vivere et cuncta praescire. Sicut nec potestas eius minuitur, cum dicitur mori fallique non posse : sic enim hoc dicitur, ut potius, si posset, minoris utique esset potestatis. Recte quippe omnipotens dicitur, qui tamen mori fallique non potest ; dicitur enim omnipotens faciendo, quod vult, non faciendo, quod non vult ; quod ei si accideret, nequaquam esset omnipotens. Unde propterea quaedam non potest, quia omnipotens est. Sic etiam, cum dicimus necesse esse, ut cum velimus, libero velimus arbitrio, et verum procul dubio dicimus et non ipsum arbitrium liberum necessitati (supple : coactionis) subicimus, quae adimit (id est tollit) libertatem.
Ex quo dicto etiam trahitur 3a opinio de praescientia, quae dicit, quod praescientia Dei est et tamen non imponit necessitatem rebus : omnia enim sic praecognoscit esse eventura, sicut eventura sunt, quorum multa contingenter eveniunt. Ista tangit Bonaventura in Scripto, distinctione 38, articulo 2, q.1.
Ex quibus patet, quod posita praescientia Dei nec tollitur libertas arbitrii nec necessitate absoluta omne futurum contingens eveniet, nec necessitate coactionis homo peccat vel bene operatur, quia ex primo non demereretur et ex 2° non mereretur. Stet ergo sanctissima Dei praescientia, quae non cogit peccare dicente Augustino De civitate Dei libro 5 : Non ideo peccat homo, quia Deus eum peccaturum esse praescivit, qui si nolit, omnino non peccat. Stet etiam liberum arbitrium sine necessitate (absoluta et coactionis) ad peccandum ; stet etiam meritum ex bona voluntate liberi arbitrii proveniens ; stet et malorum demeritum ex iniqua voluntate progrediens ; ut boni ex Dei praescientia et merito accipiant gloriam et mali ex demerito in damnationem decidant sempiternam.
Tunc ad quaestionem dicitur, quod in uno sensu est vera, puta in isto : praescientia Dei imponit necessitatem, scilicet conditionatam futuris contingentibus. Unde dicit Bonaventura, ubi supra : In praescito non est necessitas absoluta, sed necessitas consequentiae, quia necessario sequitur Deus praescit hoc, ergo hoc erit. Haec ille. In alio autem sensu quaestio est falsa, scilicet in isto praescientia Dei imponit necessitatem, scilicet absolutam vel coactionis futuris contingentibus, quia ex illo sensu sequeretur, quod nullum esset contingens ad utrumlibet, quod est contra liberum arbitrium et per consequens contra scripturam et contra Philosophum. Primum autem argumentum est pro primo sensu quaestionis et conceditur recenter, quod omne, quod Deus necessario praescit, quod illud necessario erit ; sed non sequitur : ergo necessario simpliciter absolute vel necessario coacte. Sed necessario conditionaliter, ut concedunt, quod omnia, in quantum praescita, sunt necessaria. Nec multum volo solicitus esse de Dei praescientia, qualiter necessitat vel non necessitat, cum sim vermis abscondita Dei non valens percipere, sed debeo esse solicitus, ut sciam nunc bene vivere et praescientem Deum mihi Dominum propitium invenire.
