Distinctio XLI — Livre I — Jean Hus

Jean Hus - Livre I

Distinctio XLI

[Distinctio XLI]

Si autem quaerimus meritum obdurationis et misericordiae…

 

[1.] Distinctio 41, quae 1° continet, quod gratiae, quae homini datur ad iustificationem, nulla sunt merita et multo minus, ipsius praedestinationis, qua ab aeterno praedestinavit ad gloriam, quos voluit. Similiter : reprobationis nulla sunt demerita, quamvis obdurationis, quae est effectus reprobationis, sunt demerita.

2° habetur, quod catholica fides respuit animas prius in caelo conversatas et ibi aliquid egisse boni vel mali et pro meritis ad corpora terrena detrusas esse.

3°, quod Deus elegit, quos voluit, gratuita misericordia ; non ideo, quia fideles futuri erant, sed ut essent fideles. Non autem similiter dicitur quosdam reprobasse, ut mali essent, aut obdurare, ut pectarent, quia reprobatio non ita est causa mali, sicut praedestinatio causa boni.

4° habetur, quod Deus multa praescivit, quae non praescit, quia praescientia est solum futurorum.

5° quod Deus omne, quod semel scit, semper scit et sic non cessat scire, quamvis cessat praescire.

 

[2.] Unde pro quibusdam dictis sunt hi versus : 41

S

Deus obdurat (id est gratiam non dando), quem vult (non propter demerita, non propter merita, sed pure ex gratia), cui vult, miseretur ;

Non (supple : Deus) reprobando (supple : est causa) mali, sed causa (supple : est) boni miserendo (gratiam dando).

Cessat praescire Deus, ac nullo modo scire.

supple ; non ex defectu suae scientiae, sed ex ratione huius nominis « praescientia ».

 

 [3.] Quaeritur, utrum praedestinatio et electio sint penitus idem.

Videtur, quod non, quia aliquis est electus et non praedestinatus, et per consequens alicui convenit electio et non praedestinatio ; igitur non sunt penitus idem. Antecedens patet de Iuda Scariothis, qui fuit electus et non praedestinatus ; 1a pars patet per illud Ioan 6, ubi dicit Salvator : Nonne duodecim vos elegi et unus ex vobis diabolus est ? 2a pars patet per illud Ioan. 17 : Nemo ex eis periit, nisi filius perditionis.

In oppositum videtur communis usus doctorum et praesertim magistri, qui ponit idem esse electionem et praedestinationem.

 

Hic est sciendum, quod duplex est electio Dei respectu hominis, scilicet ad ministerium gloriae tantum et ad gloriam finaliter consequendam. Prima non est praedestinatio, qua Iudas electus fuit ad ministerium apostolatus, 2a vero electio est idem, quod praedestinatio ; differt tamen secundum rationem a praedestinatione, quia ultra praedestinationem dicit separationem a malis, iuxta illud Matth. 13 : Elegerunt bonos in vasa sua, malos autem foras miserunt.

 

[4.] Dubitatur iterum, utrum praedestinatio habet causam meritoriam a parte rei praedestinatae.

Videtur, quod sic ; nam praedestinatio includit collationem gloriae. Sed ad illam impossibile est aliquem venire, nisi per meritum praedestinati ; ergo quaestio vera.

In oppositum sic : nulla res temporalis est causa rei aeternae, ergo nec meritum praedestinati est causa praedestinationis. Consequentia tenet a superiori ad suum inferius, tam a parte subiecti, quam a parte praedicati ; et antecedens videtur esse notum de se. Patet etiam per magistrum in littera.

 

Pro isto sciendum est, quod praedestinatio, ut dictum est, tria importat, scilicet propositum aeternum de salute praedestinati, 2° collationem gratiae in praesenti, 3° collationem gloriae in futuro. Praedestinatio ergo, quantum ad 1m, causam meritoriam non habet, immo nec causam motivam. Sed quantum ad 2m habet causam dispositivam. Nam homo, disponens se ex intentione ad suscipiendam gratiam, meretur de congruo : dicit enim Salvator Magdalenae peccatrici Luce 7 : Remittuntur ei pectata multa. Ecce remissio peccatorum, quam immediate consequitur gratiae collatio. Et subdit pro causa : quoniam dilexit multum.

Item quantum ad 3m praedestinatio habet causam meritoriam. Nam dicit Salvator Matthei 19 : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata ! Servare enim mandata Dei est mereri vitam aeternam et sic praedestinationis gloriam. Fides etiam universaliter canit, quod, qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam. Sed quia praedestinatio originaliter in primo consistit, scilicet in proposito aeterno Dei de salute alicuius, sed efficacia eius in duobus postremis, ideo meritum hominis non potest dici simpliciter causa praedestinationis, sed solum quoad finem principaliter, qui est vita aeterna.

Ex isto habetur, quod praedestinatio, quoad finem, iuvatur opere humano ; propter quod dicit Apostolus, quod sumus adiutores Dei ; pro quo etiam sonat illud dictum Augustini : Qui creavit te sine te, id est sine adiutorio tuo, non salvabit te sine te, id est sine te adiuvante. Voluntas enim bona hominis est quasi materia suscipiens formam ab artifice formam causaliter inducente.