Distinctio XXXVII — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XXXVII]
[1.] Sunt igitur quidam ordines, in, quibus nullatenus potest contrahi matrimonium…
Ista esti distinctio 37, tractans de personis omnino illegitimis ad matrimonium.
Et primo continet, quod ordines, in quibus non potest contrahi matrimonium, et si intercesserit copula, fit divortium, sunt : sacerdotium, diaconatus et subdiaconatus. In aliis vero permittitur fieri coniugium, nisi votum religionis sumpserint, vel votum continentiae fecerint.
2°, quod quicumque propriam uxorem sine lege et sine causa interfecerit, aliamque duxerit armis depositis, publicam agat poenitentiam.
3°, quod secundum leges humanas videtur permitti marito licere pro adulterio uxorem interficere. Sed ecclesia mundanis legibus non astrinigitur [se per se exercendo] nec gladium habet, nisi spiritualem.
[2.] Versus :
Impedit ordo sacer [sacerdotalis] connubia [coniugia], factaque solvit.
Uxorem reliquam [aliam] non ducet, qui necat [interfecit propriam] unam.
[3.] Utrum ordo impediat matrimonium ?
Dicendum, quod sic, ut ponit Magister. Sed differenter est hoc dispositum in clero. Apud Graecos enim impedit ex vi ordinis solum, quia decet ordinatos, qui tractant sacra, habere munditiam per continentiam. Sed apud Latinos impedit ex vi ordinis et ratione voti continentiae annexi ordini sacro. Et ideo apud Graecos impedit ordo matrimonium, sed non tollit usum matrimonii prius contracti ; sed apud Latinos utrumque impedit.
[4.] Utrum matrimonio vinctus possit ordinem accipere ?
Dicendum, quod sic. Et si invita uxore promoveatur, licet ordinem recipit, caret tamen ordinis executione. Si autem promoveatur de consensu uxoris, non caret executione, sed mulier apud Latinos tenetur ad perpetuam continentiam observandam.
[5.] Utrum sacerdotes melius est esse sine matrimonio, quam in matrimonio ?
Latini tenent, quod sic. Graeci contrarium. Concordantur autem sic, quia Latini dicunt, quod simpliciter melius est sacerdotes esse virgines vel continentes, quam in matrimonio, sicud simpliciter melior est status virginitatis quam matrimonii, ut supra dictum est. Sed Graeci hoc idem confitentes dicunt, quod secundum quid melius est sacerdotes esse in matrimonio, quia propter evitationem luxuriae, quam incidunt non uxorati citius quam uxorati ; unde Graeci innituntur dicto Apostoli 1 Corinth. 7 : Unusquisque propriam uxorem habeat propter fornicationem, subauditur evitandam. Latini vero innituntur dicto Christi Lucae 12 dicenti : Sint lumbi vestri praecincti, et Matth. 19 : Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum Dei, et dicto Apostoli 1 Corinth. 7 dicenti : Qui sine uxore est, sollicitus est, quae Domini sunt, cogitat, quomodo placeat Domino. Qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est, et ibidem dicenti : Volo omnes homines esse sicut me ipsum. Innituntur etiam Latini apostolorum operi, qui dimissis uxoribus secuti sunt Dominum Iesum Christum. Sed hoc illi faciunt, qui continentiam retinent propter regnum Dei.
[6.] Utrum viro liceat uxorem interficere deprehensam in adulterio ?
Hic dicitur, quod uxorem propriam interficere contingit dupliciter, uno modo accusando eam de crimine coram iudice et petendo poenam criminis, et sic licet, dum tamen hoc faciat zelo iustitiae, non livore vindictae ; alio modo uxorem interficere propria manu, et isto modo lex civilis quasi licitum reputat uxorem in adulterio deprehensam interficere, non tamen hoc praecipit, sed quasi non prohibens admittit, eo quod poenam pro interfectione tali non infligit. Unde non licet secundum forum conscientiae viro uxorem sic interficere, sed potius corrigere, cum Deus paratus sit, peccatum parcere in lege gratiae, exemplo adultere, de qua Iohannis.
