Distinctio XXX — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XXX

[Distinctio XXX.]

 

[1.] Nec solum coactio impedit vel excludit consensum, sed etiam error…

 

Ista distinctio 30, tractans de impedimento consensus propter fraudationem in contrahendo, ostendit

primo, quod multiplex est error, scilicet error personae, fortunae, conditionis et qualitatis. Error personae est, quando putatur esse ille homo et est alius. Error conditionis, quando putatur esse liber et est servus. Error fortunae, quando putatur esse dives et est pauper. Error qualitatis est, quando putatur esse bonus et est malus. Error personae et error conditionis consensum coniugalem evacuant, non autem error fortunae et qualitatis.

2°, quod inter Mariam et Ioseph verum fuit coniugium et consensus in societatem coniugalem, sed non in copulam carnalem, nisi Deus aliter revelaret. Unde virginitatem servaturam beata Virgo proposuerat, sed ore non expresserat. Postea vero labiis expressit et uterque in virginitate permansit.

3°, quod inter Mariam et Ioseph verum fuit coniugium in sanctitate et perfectum secundum triplex bonum coniugii, scilicet prolem, fidem et sacramentum, solus ibi concubitus non fuit.

4°, quod coniugium Marie et Ioseph habuit alias causas speciales, ut scilicet Virgo solatio viri sustentaretur et ut diabolo celaretur, et ut Ioseph esset testis castitatis, defendens eam ab infamia suspitionis, ne ut adultera damnaretur.

5°, quod finalis causa matrimonii contrahendi est procreatio prolis, 2a post peccatum Adae vitatio fornicationis. Sunt et aliae honestae causae, ut inimicorum reconciliatio et pacis reintegratio. Sunt et aliae minus honestae, ut pulcritudo, quae animos inflammatos pellit inire coniugium, quaestus quoque et dividarum possessio et huiusmodi.

6°, quod non est assentiendum dicentibus non esse coniugium, quod propter has causas minus honestas contrahitur, nam vita mala vel intentio mala sacramentum non contaminat.

 

[2.] Unde pro his sunt hii versus :

 

Dextra putans [id est divitias scilicet virginitatem] nubis vel forte bonam [qualitative] esse credis,

Reperis adversa [id est contraria invenis prioribus], quia pauper [contra primum], vel violata [contra secundum],

Coniugium stabit, nec poterit revocari,

Si de persona [ita, quod alia supponatur] vel conditione [quia servus] sit error.

Virgo [Maria mater] Iesu vere [quia habebat prolem, fidem et sacramentum] nupsit [ipsi Ioseph], sed uterque manere

Virgo [nisi aliter Deus disponeret] proposuit [sed voce non expressit], quod utrique Deus patefecit.

Proles gignenda vel luxuriae medicina.

Coniugii causae finales sunt et honestae ;

[supple : et inimicorum reconciliatio et pacis reformatio]

Causae vero malae [inhonestae] sunt divitiae [pulchritude et] speciesve,

Coniugium bonum [verum in se, quia vita mala et intentio mala sacramentum non contaminant] faciunt nihilominus ipse.

 

[3.] Quaeritur : Quot sunt causae matrimonii ?

Dicitur, quod quatuor in genere, scilicet efficiens, materialis, formalis et finalis.

Causa efficiens est consensus utriusque personae animorum per verba de praesenti.

Causa materialis sunt ipsae personae, legitime copulatae.

Causa formalis benedictio et annuli subarratio.

Causa finalis duplex : est una principalis, scilicet prolis procreatio, secunda minus principalis, scilicet fornicationis vitatio ; matrimonium enim institutum est non solum in officium procreandi, sed etiam in remedium a peccato evitandi.

Aliae sunt causae multae secundariae, ut inimicorum reconciliatio, pacis reformatio, ad fidem reductio, ut dum Christianus desponsat sibi Paganam, vel Iudeam ; ad viam rectam reductio, ut dum quis propter Deum ducit meretricem. Et quamplures sunt causae, quas longum foret enumerare.

 

[4.] Notandum etiam, quod quadruplex est matrimonium : Primum est carnale, ut inter virum et mulierem, secundum morale, ut inter Deum et animam in ecclesia militante per gratiam, tertium allegoricum, ut inter Christum et ecclesiam militantem, quartum est anagogicum, ut inter Deum et ecclesiam triumphantem per coniunctionem gloriae.

 

Item sciendum, quod matrimonium secundum essentiam includit duo, scilicet personas, quae coniunguntur, et mutuam potestatem personarum ad invicem. Et quia error in persona disiungit personas quoad velle, et conditio servilis potestatem impedit libertatis in corpore, inde est, quod illi duo errores principaliter impediunt matrimonium. Error vero qualitatis et error fortunae non sic impediunt, quia bonitas personae et divitiae non sunt de essentia matrimonii.

 

Sunt autem impedimenta matrimonii, quae continentur in his versibus :

 Error, conditio, votum, cognatio, crimen,

Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas.

Si sis affinis, si forte coire nequibis,

Haec socianda vetant connubia, iuncta retractant.

 

Error, scilicet personae, de quo Magister in praesenti distinctione dicit, si alia persona, quam fuit volita, supponitur. Conditio, scilicet si serva vel servus pro libera vel libero datur. Votum scilicet Deo factum ad continentiam conservandam. Cognatio consanguineitatis usque ad quintum gradum inclusive. Cultus disparitas, quia fidelis non potest habere matrimonialiter Paganam vel Iudeam. Vis, id est violentia, quia virgo vel mulier violenter desponsata potest abire. Ordo, quia clericus in maioribus ordinibus non debet matrimonium contrahere. Ligamen, quia alligatus alicui mulieri per contractum non potest aliam ducere. Honestas, quae est propinquitas ex sponsalibus proveniens, etiam prohibet matrimonium, ut amicus sponsam amici non possit ducere. Affinis, ut compater vel conmater, vel pater adoptivus, vel filia adoptiva, et sic de aliis, non possunt contrahere. Coire : id est impotentia illa omnino prohibet matrimonium, quia non potest ad causam principalem, scilicet ad prolem deducere. Crimen duplex impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum : primum est machinatio in mortem alicuius mulieris, vel e contra alicuius viri, cum in effectu sequitur mors, ut illam ducat in uxorem, vel mulier illum in virum ; tales si contraxerint, sunt penitus separandi, 31 quaest. prima Si quis vivente ; secundum crimen est adulterium, quando adulterantes praestant sibi fidem promittendo sive iurando, quod contraherent, seu de facto contrahunt.

 

Sunt etiam septem crimina, quae impediunt matrimonium contrahendum, sed non dirimunt contractum.

Primum est incestus 32 quaest. 7 Si quis viduam et cap. Qui dormierit.

2um crimen est de illo, qui interficit ex malitia propriam uxorem 33 quaest. 2 Admonere et cap. Interfectores.

3um quando quis rapuit sponsam alterius 27 quaest. 2 Statutum.

4 um, quando quis insidiando matrimonio proprium filium de sacro fonte recipit, ut posset privare uxorem debito coniugali 30 quaest. prima De eo.

5um, quando quis interficit sacerdotem, Extravag. De poenitentiis et remissionibus [cap.] Qui presbyterum.

6um solemniter poenitens 33 quaest. 2 De his cap. Antiqui.

7um est, si quis monialem scienter uxorem capiat 27 quaest. 1 Hii [ergo] qui. Omnes praedictos casus ponunt Raymundus, Thomas, Altissiodorensis, Petrus et etiam Hostiensis, praeter ultimum, quem solus Hostiensis addit.

 

In his tamen casibus, si timetur incontinentia, debet eis episcopus concedere licentiam nubendi articulo 32 quaest. 2 Antiqui et cap. In adolescencia, Extravag. De eo, qui cognovit consanguineam. Et secundum quod addit Vilhemus, sufficit licentia proprii sacerdotis, immo quod de consuetudine non conservatur iste rigor petendi licentiam. De impedimentis istis et aliis patebit infra a distinctione 32.

 

[4.] Utrum Virgo Maria debuit virginitatem vovere ?

Dicendum, quod sic. In ipsa enim debet apparere omnis perfectio pertinens sexui muliebri. Virginitas autem in se est magna perfectio et praesertim voto firmata. Ideo beata Virgo vovit virginitatem propter perfectionem consequendam.

Sed diceres, matrimonium praeferebatur virginitati in lege veteri, ergo tunc beata Virgo non debuit per votum ad imperfectius se obligare. Dicitur negando consequentiam : ipsa enim fuit initium primae et dignissimae virginitatis in sexu femineo, a qua debent singulae virgines capere exemplum, ut virginitatem servent, pro qua coronam accipere cupiunt spiritualem.