Distinctio XXXIX — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XXXIX.]
[1.] Post haec de dispari cultu videndum est…
Istai distinctio 39, tractans de personis, quae, quamvis cum aliquibus personis possunt contrahere, tamen sunt ad aliquas omnino illegitime, primo continet, quod fidelis cum infideli non potest matrimonium contrahere. Si autem duo in infidelitate coniunguntur et fideles efficiuntur, confirmatur coniugium. Si autem alter convertitur, alio in infidelitate permanente, ille infidelis aut consentit habitare cum fideli, aut non. Si dissentit ab eo, tunc fidelis potest contrahere cum alio fideli ; si autem consentit infidelis habitare cum fideli et hoc sine contumelia Creatoris, tunc fidelis tenetur cohabitare cum infideli. Si autem cum contumelia scilicet Creatoris, trahens eum ad infidelitatem vel ad peccatum mortale, tunc fidelis potest discedere ab infideli et ducere fidelem in coniugium. Si autem contraxerunt ambo existentes fideles, et post alter a fide discedit, iste illum non comitatur, nec tamen illo vivente alterum ducere poterit, quia inter eos fuerat ratum matrimonium, quod dissolvi non potest.
2°, quod illud Apostoli : Omne, quod non ex fide est, peccatum est, non est intelligendum, quod quidquid fit ab infidelibus, sit peccatum, sed quia omne, quod fit contra fidem et contra conscientiam, peccatum est, vel ideo, quia in omni eo, quod infidelis facit, peccat, non quia illud facit, sed quia non eo modo facit, quo debet, referens ad debitum finem.
3°, quod copula maritalis, quae est inter infideles, coniugium est legitimum, quia est inter legitimos, sed non ratum, quia sine fide fit. Coniugium vero fidelium legitimum est et ratum, si tamen sint legitime persone.
4°, quod legitimum est, quod legali institutione vel provinciae moribus, non contra iussionem Domini, contrahitur.
[2.] Pro quibusidam sunt hii versus :
Scripta vetant vetera simul et nova nubere cultu
Dissimiles ; quod si nubunt, solvantur oportet.
Coniunx linquatur, si vult, quod lege vetatur.
Exemplum istius ultimae clausulae versus est hoc : Si uxor viro dicat : Non ero uxor tua, nisi mihi de latrocinio divitias congreges, aut si aliquid aliud facinorosum sive flagitiosum a viro expetat. Tunc ille membrum, quod ipsum scandalisat, amputabit.
[3.] Utrum infidelis potest contrahere cum fideli et e converso ?
Sciendum secundum b. Augustinum, quod dupliciter dicitur aliquis fidelis : uno modo a sacramento fidei, scilicet a baptismo, et sic omnes baptisati dicuntur fideles, etiam si sint haeretici ; alio modo dicitur fidelis a virtute fidei, et sic quilibet baptisatus adultus fidem totaliter Christi profitens dicitur fidelis, et isto modo haeretici, quamvis baptisati fuerint, non sunt fideles. Et 3° tunc vere et magis fidelis dicitur, qui fidem Christi profitens fidelitatem servat Domino in mandatis, de quo fideli dicit Salvator Matth. 24 : Quis putas, fidelis est servus, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore ? Beatus est ille servus… Et isto modo nullus Paganus, Iudaeus, haereticus et malus Christianus pro tunc est fidelis. Unde cum dispar cultus sit, dispar ritus colendi Deum, et nullus iam dictorum bene collit Deum, cum et malus Christianus sit idolatra colens plus creaturam, quam Deum suum, eo quod peccans mortaliter avertit se a bono incommutabili et convertit se ad bonum commutabile, plus illud diligens quam Deum, quis dubitat, quin sit pessimus idolatra ?
Ista distinctione stante, dicendum est, quod fidelis, id est Christianus, non potest contrahere matrimonium cum infideli scilicet Pagano vel Iudaeo, nec cum haeretica, sicut nec cum excommunicata. Si contrahit cum Pagana vel Iudaea, tunc dirimitur, sed cum haeretica vel excommunicata non dirimitur. Ratio autem non contrahendi est, quia baptismus est fundamentum et ianua omnium sacramentorum, et hinc est, quod matrimonium inter infideles non est perfectum, quia non ordinatur, ut sit sacramentum, sed ordinatur ab eis in officium naturae et bonum prolis et in quoddam foedus societatis humanae, immo secundum eorum intentionem, sed erroneam, ordinatur ad cultum Dei et proles educatur ad cultum Dei ; hoc enim Iudaei confitentur. Et ergo in matrimonio Christianorum et Iudaeorum est dispar cultus, dato etiam, quod ex utraque parte ad honorem Domini ordinetur, nam Christianorum bonus, Iudaeorum vero malus, cum non ordinent matrimonium sicud debent. Patet ergo, quod fidelis, id est baptisatus, non potest contrahere cum infideli, scilicet non baptisato, et sic nec cum cathecumino, cum baptismus sit ianua sacramentorum.
Sed obicitur de Moyse, qui contraxit cum Madianitide, Exodi 3, et cum Ethiopissa, Numeri 11, et Esther Iudaea cum rege Asuero, et Ioseph cum Aegyptia, Gen. 41, et illi fuerunt fideles, et Asuerus et illae mulieres infideles. Si ergo Esther Iudea et illi viri contraxerunt matrimonium, quod stetit, et eadem est fides eorum et nostra, ergo adhuc fidelis poterit contrahere matrimonium cum infideli.
Notandum est hic, quod haec impedimenta matrimonii magis sunt legalia, quam moralia, eo quod pro diversis hominum statibus et legibus inveniuntur aliquando impedire matrimonium, aliquando non. Unde non sunt mala, nisi quia prohibita, licet causis suadentibus, non cogentibus ; nam si essent prohibita moraliter, tunc nunquam licuissent. Licuerunt autem maxime in lege nature ante legem Moysi, sicud patet de Ioseph supra allegatum, qui fuit omnino disparis cultus cum Aegyptia.
In lege autem Moysi prohibebantur aliqualiter, sed non totaliter, ut patet Deuter. 21, ubi dicitur : Si videris mulierem pulchram in medio captivorum, contra quos egressus es ad pugnam et adamaveris eam, introibis ad eam, dormiesque cum ea, et erit tibi uxor. Prohibitum tamen fuit matrimonium contrahendum specialiter filiis Israelis cum Cananeis, eo quod erant a cultu unius Dei subversivi. Unde dicitur : Cave, ne ineas coniugia cum eis.
In lege autem gratiae simpliciter prohibitum est matrimonium inter personas disparis cultus, eo quod nunc homines infideles alterius cultus sunt obstinati in malitia et ideo magis aversivi quam prius ; et homines fideles nunc magis refrigerant in caritate, quam in ecclesia primitiva, ergo causa aversionis a cultu vero istis temporibus amplius est cavenda.
Et sciendum, quod alia peccata quam infidelitas et fornicatio non solvunt matrimonium. Ratio est, quia ista duo magis repugnant bono prolis : fornicatio enim facit prolis incertitudinem, vel impedit generationem, infidelitas autem impedit prolis educationem ad divinum cultum, licet aliter Magister voluit intelligere de separatione ad aliquod tempus, sed non totaliter, scilicet perpetua.
Sciendum etiam, quod quando ambo coniuges convertuntur ab infidelitate ad baptismum, tunc matrimonium prius contractum non est dissolvendum. Et si contingit, quod conversus ad fidem habet duas vel plures legitimas suo ritu, quae simul convertuntur, tunc retinebit primam, quia fides Christiana non patitur unum virum plures retinere.
Et si obicitur forte, ulla istarum fuit prior, quia simul cum ambabus contraxit, dicens : Accipio vos duas et quamlibet vestrum in uxores meas. et illae ambae respondentes, consencientes in matrimonium sic dicant : Et nos accipimus te in maritum nostrum, dicitur ibi, quod in tali casu cum nulla illarum contraxit matrimonium, sicud dicit Hostiensis libro 4 rubrica 4 « De sponsalibus duarum ». Et idem ponit Gof. Unde ex dimissione istarum non solvitur matrimonium, quia nullum erat contractum. Et ideo post baptismum, si vellet aliquam illarum retinere, oporteret eum de novo cum ea contrahere matrimonium.
[4.] Utrum infidelis conversus possit conmanere cum infideli ?
Videtur, quod sic, ex dicto Apostoli 1 Corinth. 7 : Caeteris ego dico, non Dominus : Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consenciat habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier virum habet infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum ; sanctificatur enim vir infidelis per mulierem fidelem, et mulier infidelis per virum fidelem.
In oppositum videtur esse periculum salutis et fidei, propter quod prohibitum est Christianis et fuit prohibitum Israelitis, ne Paganorum sive infidelium filias in coniugium acceptarent ; nam si vir in infidelitate permaneret, forte vi mulierem a fide Christi averteret ; si vero mulier, tunc suis blanditiis virum ad apostasiam revocaret, cum Ecclesiastici 19 dicatur : Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes. Patet exemplum de Salomone, 3 Reg. 11, de quo dicitur : Cum autem senuisset Salomon, depravatum est cor eius per mulieres, ita ut sequeretur deos alienos.
Probat hoc illud dictum :
Adam, Samsonem David, regem Salomonem
Mulier decepit ; quis modo tutus erit ?
Unde et poeta ait :
Nonne vides, quam parva fides est in muliere ?
Crede mihi, si credis ei, tu decipieris.
Sed maxime secundum illud 28 quaestione prima : Non potest infidelis in eius coniunctione manere, quae iam in fidem christianam translata est.
Pro isto est notandum, quod secundum successum temporum fuit triplex iudicium de dimittendo coniugem infidelem.
Nam in principio Christiane fidei nec Iudaei nec gentiles fuerunt obstinati, generaliter loquendo, immo quasi quotidie multi tam gentiles, quam Iudaei convertebantur ad Christum propter praedicationem apostolorum et operationem miraculorum. Et ideo pro tunc consuluit Apostolus tam gentibus, quam Iudaeis, ut fidelis non discederet ab infideli, propter spem conversionis ipsius infidelis ab ipso fideli.
In successu vero temporis post apostolos Iudei fuerunt obstinati in sua malitia, et non gentiles. Et ideo consilium fuit circa tempora Constantini imperatoris, ut in casu praedicto coniunx fidelis maneret cum infideli gentili, non autem Iudaeo.
Et quia istis temporibus tam Iudei, quam gentiles sunt obstinati, ideo, prout expedit, fidelis ab infideli separetur. Dictum est tamen, quod potest conmanere sibi, sine hoc, quod pertrahat eum ad infidelitatem et contumeliam Creatoris.
Et si obicitur Dominus in evangelio, quod solum ob fornicationis causam uxorem licet dimittere, sed infidelis non est fornicatio, item, dato, quod fidelis posset dimittere uxorem infidelem, videtur, quod non posset aliam ducere ex eo, quod cum ea fuit per vinculum indissolubile matrimonii sociatus : ad primum dicitur, quod infidelitas, etsi non est fornicatio carnis, est tamen fornicatio mentis, eo quod per infidelitatem anima separatur a suo sponso legitimo, Iesu Christo Domino, qui per fidem sibi quamlibet fidelem animam desponsavit.
Ad secundum dicitur, quod inter infideles, licet sit matrimonium, quia tamen est imperfectum et non est ratum, et ideo etiam non est indissolubile vinculum ; illud enim vinculum indissolubile est solum genus matrimonii sacramentalis, quod est perfectum. Unde dicit Innocencius tertius Extravag. De divortiis cap. « Quanto te » : Nam etsi matrimonium inter infideles existat, non tamen ratum. Et ibidem ante dicit : Si enim alter infidelium coniugum ad fidem catholicam convertatur, altero vel nullo modo, vel non sine blasphemia divini nominis, vel ut eum pertrahat ad aliquod mortale peccatum, ei cohabitare volenti : ad secunda vota, si voluerit, transibit etc.
