Distinctio XLIV — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XLIV.]
[1.] Solent autem nonulli percunctari…
Ista distinctione 44, tractans de resurgentium conditione, primo continet, quod omnium resurgentium erit una aetas, scilicet iuvenilis, ad quam pervenit Christus, cuius aetas erat annorum et trium mensium. Statura vero erit diversa, scilicet quam quis habuit in iuvenili aetate, vel habiturus erat, nec addetur ad illam, nec deponetur ab illa.
2°, quod ea, quae a corpore sunt decisa, revertentur, sed non oportet, quod in eadem loca vel membra revertantur.
3°, quod, utrum reprobi cum deformitatibus corporum suorum resurgent, de hoc dicit Augustinus : Fatigare non debet eorum incerta habitudo vel pulcritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio.
4°, quod secundum Augustinum, sicud anima, cuius potentia corpus vivit, dolorem pati potest, et mori non potest, sic malorum corpora sempiternis ignibus ardebunt et non consumentur.
5°, quod gehenna illa, quae stagnum ignis et sulphuris dicta est, corporeus ignis erit et cruciabit damnatorum corpora hominum et daemonum, sed solida hominum, aerea daemonum. Sed hoc dicitur secundum opinionem Platonis, qui dixit daemones habere corpora aerea, supra libro 2 distinctione 8.
6°, quod Augustinus dicit, quod ignis aeternus, cuiusmodi sit, in qua mundi parte futurus sit, hominem scire arbitror neminem, nisi forte cui spiritus Domini ostendit. Et nota, quod tenetur, quod in centro terrae est.
7°, quod ante resurrectionem corporum animae defunctorum reproborum materiali igne torquebuntur, non solum videndo, sed etiam sentiendo, et quod animae non solum suis non privantur sensibus, sed nec suis affectibus, scilicet spe, tristitia, gaudio, metu carent.
8°, quod abortivus foetus ante animationem, supple animae rationalis, non resurget, et quae nimia deformitate monstra dicuntur, ad humanae naturae figuram in resurrectione revocabuntur.
[2.] Pro quibusdam sunt hii versus :
Quemque bonum constat aetate consurgere Christi,
Tantum corpus erit, ut erat vel debuit esse,
Sed non materia repetet loca, quaeque priora.
Nil deforme bonis inerit, licet hoc dubium sit
De pravis, quorum caro non nihilabitur [corrumpetur] igne
Corporeo. Daemon etiam cruciabitur ipso.
Sentit et hunc [ignem] anima per eum sine fine cremanda.
Plena natura [id est redacta ad debitam formam] surgent vivenda monstra.
[3.] Utrum quilibet homo idem corpus, quod ante mortem habuit, in resurrectione resumet ?
Dicendum, quod sic. Nam planum est exemplum in Christo. Rationem autem quoad hoc ponit S. Thomas quaest. 44 articulo 1 dicens : Nisi idem corpus anima resumeret, non diceretur resurrectio, sed novi corporis assumptio. Est etiam ratio ad hoc divinae iustitiae, scilicet ut homo reportet in eodem corpore praemium, in quo meruit.
[4.] Utrum, quidquid est de veritate humanae naturae, resurget ?
Pro isto sciendum, quod homo, cum sit duplicis naturae, scilicet spiritualis et corporalis, ut dictum est circa praecedentem distinctionem, ideo quaedam sunt de veritate humanae naturae spiritualis, ut animam intellectivam hominis esse perfectam quoad essenciam et quantum ad omnes potencias spirituales ; quaedam autem sunt de veritate naturae humanae corporalis, scilicet quae requiruntur ad esse corporale hominis, ut vere sit homo perfectus tam secundum spiritum, quam secundum corpus. Ad esse autem corporale hominis requiritur caro, requiruntur ossa, nervi, requiritur sanguis et multae partes sive membra, quibus homo tam intrinsecus, quam extrinsecus secundum corpus perficitur et completur.
Quantum ergo ad esse spirituale, homo resurgens habebit, quidquid est de veritate humanae naturae, cum ipsius anima tunc secundum omnes spirituales potentias erit perfecta et conpleta.
Sed quantum ad esse corporale, an quilibet homo resumet, quidquid est de veritate humanae naturae, sunt opiniones opposite. Una dicens, quod non quidquid est de veritate humanae naturae, resurget in homine, et haec opinio dicit illa esse, vel fuisse de veritate humanae naturae, quae ex alimento corpori accreverunt, modo dicit, quod aliquid fuit de veritate corporalis naturae hominis, quod non resurget, quia homo ex alimento fuit aliquando valde pinguis, quae pinguedo cum sit caro hominis, excederet mensuram resurgentis, si resumeretur. Sed istud dictum solveretur per Augustinum, quem Magister adducit in littera cap. 2, qui in Enchiridion 61 et 71 et dicit : Non enim perit Deo terrena materies, de qua mortalium creatur caro, et infra exemplificat de statua, quam artifex manente eadem materia potest refundere et in debitam quantitatem membra singula reformare. Et quoad istud factum videtur mihi cum Augustino et Magistro tenendum.
Et quia doctores aequivocant in illo, quid est illud, quod dicitur de veritate humanae naturae corporalis, quidam dicentes, quod veritas humanae naturae principaliter consistit in humido radicali, ex quo est prima constitutio corporis humani ; quod autem convertitur ab alimento, est secundario de veritate naturae corporalis illius individui, sed potest esse principaliter de veritate alterius individui, quod ex illo semine generatur ; et sic secundum eos humidum nutrimentale in uno est radicale, in alio non. Alii dicentes, quod illud, quod convertitur ex nutrimento in corpus, est de veritate naturae humanae corporalis ; licet, potest fluere et refluere ad illud, quod est materiae, manet tamen semper quoad speciem in ipsa natura, et sic nutribile non distinguitur a radicali, nisi penes terminum, quia radicale est, quod pervenit ad terminum generativae vel nutritivae, sed nutribile, quod adhuc est in via nutriendi.
Quas opiniones discutere, cum non sit ad animam utile, bonum est eas dimittere in pace.
[5.] Utrum superfluitas in corpore humano resurget ?
Dicendum, quod non. Nec crines, qui nunc cum unguibus dicuntur superflui, tunc erunt superflui, cum capillus capitis in sancto non peribit ut superfluus. Superfluitas autem, id est substancie, quae non fuerunt partes corporis humani, sed in corpore humano, ut ulcus, stercus, urina, sputum, semen, sanies, lac, in corpore humano non resurgent. Haec enim ad decorem humani corporis non pertinent, sed quaedam eorum magis fuerunt ad turpitudinem, et aliqua, ut semen, ad generationem, et aliqua, ut lac, ad nutritionem.
Multa alia currunt circa istam distinctionem, primo, quod corpora sanctorum resurgendum erunt impassibilia, quia erunt intemperatissima mixtione qualitatum elementarium et etiam subiecta totaliter imperio ipsius animae ; 2°, quod erunt corpora palpabilia, sicut et corpus Christi, de quo Iohan. 20. Et quomodo erunt agilia, subtilia, mobilia, clara, visibilia et gloriosa, quaestiones illorum omnium volo ad diem iudicii reservare.
