Distinctio XIX — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XIX

[Distinctio XIX.]

 

[1.] Postquam ostensum est, quae sunt claves apostolice…

 

Ista distinctio 19, tractans de potestatis clavium collatione, primo continet, quod cum quis per ministerium episcopi recipit ordinem sacerdotalem, tunc simul recipit duas claves.

2° quod non omnes sacerdotes habent has duas claves, quia scientia discernendi carent plerique, nec illam in consecratione recipiunt. Sed nota, quod Magister in hoc non tenetur. Unde dictum est praecedenti distinctione, in quaestione prima, quod omnis sacerdos rite ordinatus habet potestatem omnia sacramenta ministrandi, quamvis, quoad aliqua, sit sua potentia limitata.

3° continet distinctio, quod quidam dicunt, quod soli sacerdotes illi, qui doctrinam simul et vitam apostolorum tenent, habent illam secundam elavem, quae est potestas ligandi et solvendi. Alii dicunt, quod et Magistro placet, quod et mali sacerdotes habent illam elavem, sed indigne, et male ea utuntur.

4°, quod alia est benedictio, quae solis convenit sacerdotibus, alia, quae convenit sanctis hominibus non sacerdotibus, et quod mala vita sacerdotum subditos non laedit, si bene vivunt.

5°, quod sacerdos, qui alios ligat et solvit, debet esse iustus et discretus, dulcis et benivolus, sapienter inquirens, quod confitens ignorat, vel pre verecundia occultat.

6°, quod illud dictum Malachiae : Maledicam benedictionibus vestris, quidam referunt solum ad haereticos et excommunicatos, quorum inquiunt benedictiones sunt maledictiones eorum, qui eos sequuntur, vel secundum Magistrum ad omnes, qui vita bona carentes benedicunt et eorum benedictio ipsis in maledictionem convertetur, sic videlicet, quod propter illas benedictiones sunt maledicti.

 

[2.] Pro aliquibus horum sunt hii versus :

T

claves homini donantur, quando sacerdos

Fit [ordinatur], [sed] tamen heu sunt plures [sacerdotes] prima clave [nomine scinetiae] carentes,

Sed [ligandi et solvendi carent] reliqua nulli, digne [meritorie] soli [ut veri sacerdotes nomine et re] tamen illi

Clavibus utuntur, qui [Apostoli] Petri facta [opera vitam et mores] sequuntur.

 

[3.] Utrum Christus habuit claves ?

Videtur, quod non, quia non ab aliquo episcopo recepit sacerdotalem ordinem, et per consequens neque claves, et si non recepit, et non aeternaliter habuit, ut homo, sequitur, quod non habuit, ut homo. In oppositum est Lucas cap. 5 dicens, quod ad hominem paralyticum dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua. Et ceperunt cogitare scribe et Pharisaei, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? Quis potest dimittere, peccata, nisi solus Deus ? Ut autem cognovit Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos : Quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Quid est facilius dicere : Dimittuntur ]tibi peccata tua, an dicere : Surge et ambula ? Et sequitur ad propositum : Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico) : Surge et tolle grabatum, tuum et vade in domum tuam.                                              

 

Sciendum, ut dictum est in prima quaestione praecedentis distinctionis, quod clavis est potestas aperiendi regnum caelorum et introducendi in illud iuxta verbum Salvatoris Matth. 16 : Tibi dabo claves regni caelorum. Hanc autem potestatem habuit Christus in quantum Deus per auctoritatem primam authenticam, et per auctoritatem excellentiae supra alios homines per meritum passionis habuit ut homo, et illa auctoritas excellentiae dicitur subauthentica, quoad primam auctoritatem, quia ab illa habetur meritorie. Habuit ergo Christus claves illis duobus modis, quia verus Deus et verus homo, non autem habuit per modum ministerii, sicut caeteri sacerdotes. Sibi ergo primo et principaliter convenit potestas cognoscendi peccata hominum et solvendi atque ligandi. Illi ergo sacerdoti et dignissimo episcopo confiteamur primo peccata nostra, qui potest per se in ictu oculi nos absolvere a poena et a culpa.

 

[4.] Utrum soli sacerdotes habeant claves ?

Dicendum, quod sic, loquendo de clavibus ordinis, quae sunt potestas immediate introducens in regnum ; sed loquendo de clave iurisdictionis, per quam aliquis excluditur a consortio ecclesiae per excommunicationem vel admittitur per absolutionem, non solum habent sacerdotes, sed etiam alii sicut electi archidiaconi, archipresbyteri, et quam plurimi, qui habent iurisdictionem, qui quandoque non sunt sacerdotes, verum tamen ipsi sicut non possunt peccata dimittere, cum non sint sacerdotes, sic nec per se possunt a peccato absolvere, propter quod fuit per eos homo inobediens ab ecclesiae communione separatus. Et scito, quod abbatisse et priorisse claves huiusmodi non habent. Unde volente Deo non possunt absolvere, vel ligare, sed habent elavem id est usum correctionis in subditas mulieres. Etiam scito, quod haeretici, schismatici, degradati, excommunicati claves habeant quantum ad essentiam clavium, sed non habent usum, eo quod ecclesia aufert ab eis simpliciter vel pro tempore.

 

[5.] Utrum quilibet teneatur ex praecepto ad fraternam correctionem.

Dicendum, quod sic. Et hoc ex zelo caritatis, non ex offitio praelationis, unde Matth. 18 dicit cuilibet Salvator : Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Unde signanter ante istud dixit Dominus Lucae 17 : Attendite vobis, et sequitur : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum.

 

Pro quo sciendum, quod secundum S. Thomam De veritate theologiae libro 5, quod triplex est correptio : Amoris, timoris et pudoris. Primo amore singulariter conveniendo (scilicet inter te et ipsum solum) ; hoc non praevalente, dicit Dominus, timore revocandum scilicet cum testibus. 2°, si hoc non valuerit, pudore revocetur, cum ecclesiae dicatur. Qui vero ecclesiam non audierit, sicud ethnicus et publicanus extra communionem fiat evitandus, quod de criminibus habet intelligi, non de culpis. Fiat hoc ad corripiendum, non ad diffamandum.

Haec ille.

 

Ecclesia vero secundum Augustinum super Iohanne Homelia 26 est congregatio fidelium praedestinatorum et iustificatorum. Unde Ieronimus super illo dicto « Dic ecclesiae », dicit, quod si nec illos audierit, tunc multis dicendum est, ut detestationem in eum habeant et qui nolunt pudore salvari, salventur opprobriis.

Et patet, quod diversimode Christianorum correptio debet exerceri. Unde prima Thimothei 5 : Seniorem ne increpaveris, sed obsecra, ut patrem. Item ibidem : Peccantes coram omnibus argue. Item : Ad Titum 1 dicens de quibusdam, qui docent turpis lucri gratia, subdit : Quamobrem increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes Iudaicis fabulis, et mendaciis hominum avertendum se a veritate.

Praelati autem correptio debet esse discreta, modesta, caritativa et ordinata secundum ordinem evangelicum Matth. 18 : Si peccaverit in te, etc. Super quo Augustinus : Si solus nosti, quod peccaverit in te et eum vis coram omnibus arguere, non eris erroris corrector, sed proditor.

Ipsa vero corripienda sunt coram hominibus, quae peccantur coram hominibus, ipsa corripienda sunt secretius, quae secretius peccantur. Distribuite tempora, et concordat scriptura.

Haec Augustinus De poenitentia et ponitur 2 quaestione 1 Si peccaverit.

 

[6.] Utrum corripiens alium et existens in crimine peccet mortaliter.

Sciendum, quod, qui alium corripit de peccato, aut corripit eum ex offitio prelationis, aut ex affectu caritatis. Si ex officio praelationis corripit, peccat, sed quam graviter, Deus novit. Indigne enim utitur offitio suo, sive peccatum suum sit manifestum, sive secretum ; et idem est dicendum de illo, qui docet ex officio praelationis. Si autem corripit ex affectu caritatis, dicunt quidam, quod in hoc non peccat, nisi peccatum suum sit manifestum.

 

[7.] Utrum subditi teneantur corripere superiores suos, dum delinquunt

Dicendum, quod sic, licet quidam dixerunt contrarium. Superior enim, sive praelatus, licet sit persona publica, non exinde amittit ea, quae sunt singularis persone. Ideo dum delinquit, debet corripi, sicut quando non erat praelatus, cum reverentia tamen, ut auctoritati non fiat praeiudicium. Correptio autem fraterna definitur sic : Correptio fraterna est admonitio fratris de emendatione ex fraterna caritate procedens.

Et notandum, quod correptio differt a correctione, quia correptio solum admonitionem importat, sed correctio cum admonitione poenae inflictionem importat, quamvis saepe contingit sine admonitione praecedente etc.