Distinctio XXIX — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XXIX.]
[1.] Oportet autem consensum coniugalem liberum esse a coactione…
Istai distinctio 29, tractans de imperfectione consensus
primo continet, quod oportet, ut consensus coniugalis sit non coactus. Unde inter renitentes non fit matrimonium. Sed si postea sine reclamatione cohabitaverint, consentire videntur et consensus ille supplet, quod praecedens coactio tulerat.
2°, quod filia semper patri consentire intelligitur, nisi evidenter dissentiat.
3°, quod tam in sponsalibus, quam in nuptiis contrahentium oportet filiam patris familias consentire ; quae si patris voluntati non repugnet, consentire intelligitur.
[2.] Versus :
Cogeris, ut nubas, semper pro posse reclamas,
Non est coniugium, quia non consentis in ipsum.
[3.] Utrum consensus coactus tollat matrimonium ?
Dicendum, quod sic secundum Magistrum. In matrimonio autem est quidam contractus perpetuus, cum matrimonium sit vinculum indissolubile, coactio autem repugnat perpetuitati contractus, quia potest peti restitutio, et ideo coactio metus, qui cadit in virum constantem, et non alius tollit matrimonium. Constans autem vocatur, qui committit minus malum evitando maius malum. Inconstans autem, qui pro modico malo non dubitat committere maius. Unde constans sequitur semper rationem ; ideo ad minus malum sustinendum cogitur ratione maioris mali evitandi. Sed inconstans cogitur ad maius malum propter metum minoris mali, sicut ad peccatum propter metum poenae corporalis. Sed e converso pertinax non potest cogi ad minus malum sustinendum, vel faciendum, ut vitet maius malum. Unde constans est medius inter inconstantem et pertinacem. Haec Thomas quaest. articulo.
[4.] Utrum filius possit compelli praecepto patris ad matrimonium ?
Dicitur, quod cum in matrimonio sit quaedam servitus perpetua et filius sit liberae conditionis, non potest pater filium cogere ad contrahendum, sed potest eum inducere ex causa rationabili, et tunc, sicut se habet filius ad causam illam, ita se habet ad praeceptum patris, ut scilicet causa illa cogat de necessitate, vel de honestate, et praeceptum patris similiter.
Et de illis coactionibus valde magnae brigae currunt, sed tantum mihi videtur per exempla sanctarum virginum, quae non sunt coactae etiam per mortem ad matrimonium, quod nullius voluntas ad illud potest cogi simpliciter.
Unde dicit doctor subtilis : Contradictio est voluntatem simpliciter cogi, quia violentum est, quod est totaliter a principio extrinseco, quod est contra inclinationem passi, et nolle non potest sic inesse voluntati, quia tunc nolens vellet. Potest ergo habens voluntatem ad aliam passionem cogi, ut pote ligatus hic manere, sed ad actionem, quae est propria actio, humana voluntas cogi non potest, nisi secundum quid, scilicet motu maioris mali, quam sit ille actus.
Et ista coactio est possibilis in homine virtuoso, ut dictum est de constanti viro, sed nullus metus potest inducere aliquem in peccatum mortale secundum rectam rationem, quia non potest maius malum esse, quod immineret, quam sit peccatum mortale, cum nulla poena sit peior culpa mortali. Unde nullus homo dicitur vir constans, qui propter mortem evitandam peccatum mortale admitteret contra Christum.
