Distinctio VIII — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio VIII]
[1.] Post sacramentum baptismi et confirmationis sequitur eucharistiae sacramentum...
Ista est octava distinctio, tractans de sacramento eucharistiae quo nutrimur, quae
1° continet, quod per baptismum mundamur per eucharistiam in bono consumamur. Baptismus estus vitiorum extinguit, eucharistia spiritualiter reficit. Unde excellenter eucharistia dicitur, id est bona gratia, quia in hoc sacramento non modo est augmentum virtutis et gratiae, sed ille totus sumitur, qui est fons et origo totius gratiae, cuius figura praecessit, quando manna pluit Deus patribus in deserto, cuius etiam sacramenti ritum Melchisedech ostendit, ubi, panem et vinum Abrahae obtulit, et cuius sacramenti etiam agnus paschalis figura extitit.
2°, quod sacramentum eucharistiae Dominus instituit, quando post typicum agnum corpus suum et sanguinem discipulis in coena porrexit.
3°, quod forma huius sacramenti est, quam Dominus ibidem in coena edidit, dicens : Hoc est corpus meum, et post : Hic est sanguis meus.
4°, quod celebrato typico pascha corpus suum et sanguinem sub specie panis et vini tradidit, ut ostenderet legis sacramenta in morte sua terminari, et novae legis sacramenta substitui.
5°, quod hoc sacramentum a ieiunis solum debet sumi, licet Dominus post alios cibos ipsum discipulis dederit.
6°, quod in hoc sacramento tria sunt : Unum, quod tantum est sacramentum, ut species visibilis panis et vini, alterum, quod est sacramentum et res, ut caro Christi et sanguis, 3um res et non sacramentum, scilicet unitas ecclesiae.
[.] Unde versus :
H
mare baptisma [in figura] fuit, eucharistia manna [in figura].
Quod [sacramentum] plene signat [illud], [panem et vinum] quod Melchisedech Abrahae dat.
Coena [Christi] fit ac agno [typico] datur eucharistia [corpus Christi] sumpto.
Et tunc Christus ibi [in coena] dat formam [dicens : Hoc est corpus meus] conficiendi,
Monstrans, quod Christo cessent legalia passo.
Sed nisi ieiunus [isto tempore] modo debet sumere nullus [nisi necessitas occurat].
Est signum tantum panis [species panis et vini], res sola, fideles [ecclesia fidelium],
Corpus [corpus Christi] res primi [ipsius panis], signum [panis et corpus communicationis ecclesiae] sunt ambo secundi.
[3.] Dubitatur : utrum sacramentum corporis et sanguinis m Christi sit tantum unum.
Hic notandum est, quod sacramentum corporis Christi est species panis, et sacramentum sanguinis Christi est species vini, et aliud est sacramentum corporis Christi et aliud sanguinis Christi ex eo, quod alia materia requiritur ad sacramentum corporis Christi, quia panis, et alia materia ad sanguinem Christi, quia vinum. Similiter alia forma verborum ad sacramentum corporis Christi, quia illa : hoc enim est corpus meum, alia ad sacramentum sanguinis Christi, quia ista : hic calix novi testamenti in meo sanguine ; et isto modo comparando illa duo sacramenta ad invicem, dicitur, quod non sunt praecise unum sacramentum, sed, quia sacramentum, altaris dominici ex divina institutione deputatum est in nutritionem spiritualem, qua conservatur vita spiritualis et qua deficiente, deficit vita spiritualis, dicente Veritate Iohan. 6 : Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam.
Igitur nutritio spiritualis sicut et corporalis aliquid requirit per modum cibi, et aliquid per modum potus, ergo ex institutione divina in hoc sacramento venerabili aliquid est per modum cibi, ut sacramentum corporis Christi, et aliquid est per modum potus, ut sacramentum sanguinis Christi. Correspondenter in refectione spirituali corpus Christi est cibus et sanguis potus. Unde dicit Salvator Iohan. 6 : Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus, qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo.
Ecce manifeste Salvator distinguit ista duo ad invicem, scilicet manducationem carnis et bibitionem sanguinis sui, et per, consequens, sacramenta pariter, sunt distincta. Non tamen obstat, quia ambo illa simul sunt unum totale sacramentum ab uno pontifice, pro una vita et uni corpori mystico, scilicet uni ecclesiae institutum, et patet, quod, quaestio ad unum sensum est vera et ad alium falsa.
Etiam sciendum secundum illam quaestionem, quod tot sunt sacramenta corporis Christi, quot sunt hostiae, et quot particulae illarum consecratae. Similiter tot sunt sacramenta sanguinis Christi, quot sunt species vini consecrati, eo quod sub qualibet particula hostiae consecratae est veraciter corpus Christi, et similiter sub qualibet specie vini consecrati est veraciter sanguis Christi. Omnes tamen hostiae consecratae, possunt dici unum sacramentum ratione unius corporis Christi signati. Similiter de speciebus vini est dicendum. Nec oportet, quod ad multiplicationem sacramenti sive signi multiplicetur signatum ; unius enim Christi sunt multae imagines, prout non est dubium puris laicis.
[4.] Utrum figurae huius sacramenti, quas ponit Magister, sunt competentes ?
Dicendum, quod sic. Sed sciendum, quod sacramentum potest signari per illud, quod est signum et causa, et sic signatum est, per sanguinem, qui de latere Christi fluxit, vel 2° per illud, quod est signum tantum, et sic ad id, quod est sacramentum tantum, figuratum fuit per oblationem Melchisedech. Quantum vero ad id, quod est res et sacramentum, figuratum fuit per agnum paschalem, qui figuravit et sacramentum et Christum sub sacramento. Quantum autem ad effectum sacramenti (scilicet gratiam), figuratum fuit per manna, quia sicut manna reficiebat corporaliter, ita hoc sacramentum spiritualiter praestando gratiam.
[5.] Utrum sacramentum fuerit expressius signatum in lege naturae, quam in lege Moysi ?
Ad quod dicendum est, quantum ad id, quod est sacramentum tantum, expressius fuit signatum, sive, figuratum in lege naturae, quia in eisdem speciebus obtulit Melchisedech, in quibus fit consecratio, scilicet in pane et in vino. Quantum vero ad id, quod est res et sacramentum, in lege Moysi. Agnus enim paschalis expressius significabat Christum passum. Panis autem et vinum Melchisedech figurabat solum sacramentum.
[6.] Utrum eucharistia sit dignissimum sacramentum ?
Dicendum, quod ratione contenti, quod est signatum illius sacramenti, (scilicet corpus Christi), ipsum sacramentum eucharistiae est dignissimum, ut habetur distinctione 95, Ecce per Ieronimum. Significatione autem matrimonium est dignissimum quaestione 2, Cum societas.
Effectu autem baptismus est sacramentum dignissimum, distinctione 22§, Verum. Sed dignitate personae ministrantis confirmatio, De consecrassione, distinctione 5, De his et cap. sequenti et distinctione 68, Quamvis.
[7.] Versus :
Maior in effectu, baptismus, corpus in esse,
Coniugium signo, maiori chrisma ministro.
Ex his patet, quod sacramenta ecclesiae secundum diversas rationes alterutrum se excedunt.
[8.] Utrum haec est forma sufficiens super panem : Hoc est corpus meum ?
Dicendum, quod sic. Illa enim forma usus est Dominus. Illa autem dictio enim non est de essentia formae, sed addita est ab ecclesia ad denotandum certitudinem consecrationis, et valet tantum, sicut vere, vel ponitur ad denotandum ordinem consecrationis ad usum fidelium, et tunc tantum valet, sicut quia. Ut primo modo acceptum, sic sonet : Accipite et comedite enim, id est vere hoc est corpus meum. Sed secundo modo sic sonet : accipite et comedite enim, id est quia hoc est corpus meum.
Quamvis autem non est de essentia, tamen, qui obmitteret ex intentione, graviter peccaret.
[9.] Utrum haec forma sit siiffidens stiper vinum : Hic est calix sanguinis mei.
Hic sunt duae opiniones et utraque opinio magnorum est. Una dicit, quod sic. Alia dicit, quod omnia verba sequentia sunt de essentia formae, ut addatur novi et aeternitestamenti mysterium fidei : qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et quia non invenitur in sacra scriptura, nec in determinatione ecclesiae, quae sit forma praecisa, ideo tutior videtur 2a opinio.
[10.] Utrum hoc sacramentum solum debet sumi a ieiunis ?
Dicitur, quod sic, propter reverentiam sacramenti, et propter devotionem sumentis, et propter periculum vomitus evitandum. Sed diceres : Salvator noster, illud sacramentum instituit post coenam et tradidit discipulis manducandum. Sed eius institutio et omnis actio est nostra instructio, ergo videtur, quod non ieiuni possumus, immo debemus illud sacramentum venerabile manducare. Hic dicitur negando consequentiam et conceditur, quod Christus bene instituit et sua actione nos informavit non ad similiter per omnia faciendum, sed per institutionem sacramenti post coenam docuit nos, quod post legem veterem inchoavit novam, et quod peracto agno typico, agnus figuratus ad edendum fidelibus est oblatus.
Sed adhuc obicitur per illud De consecratione distinctione 1a : Sacramenta altaris non nisi a ieiunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniversario, quo Coena Domini celebratur.
Ecce hic [permittitur] uno die post coenam corpus et sanguis recipi sacramentum. Ibi dicendum, quod licet aliquando ecclesia in Coena Domini hoc admiserit, tamen iam propter causas dictas superius per oppositam consuetudinem abrogavit. Sed adhuc 3° obicitur, si sufficit hominem esse ieiunum ad suscipiendum sacramentum, quia alias est ad susceptionem dispositus, ergo qui sumpsit medicinam, vel de electuario comedit, potest sacramentum venerabile manducare, cum talia non solvunt ieiunium.
Pro isto notandum, quod duplex est ieiunium, scilicet naturae et ecclesiae. Sumptio cuiuslibet alimenti de novo ab extrinseco tollit ieiunium naturae, igitur quaelibet talis sumptio sive cibi, sive potus secundum usum communem prohibet sacramenti venerabilis sumptionem.
[11.] Utrum laici bibunt sacramentaliter sanguinem Iesu Christi ?
Videtur, quod non, quia non sumunt sacramentum sanguinis Iesu Christi sub specie vini, ergo nec bibunt sacramentaliter sanguinem Iesu Christi.
Sciendum, quod sub utraque specie sacramenti est totus Christus, sed differenter, quia sub specie panis est corpus Christi ex vi sacramenti, et ex naturali concomitantia est ibi Christi, ex eo, quod panis benedicitur in corpus Christi et non in sanguinem, sed quia corpus Christi non est sine sanguine, ergo sub specie panis est etiam sanguis Christi. Similiter sub specie vini est sanguis Christi sacramentaliter, quia vinum benedicitur in sanguinem Christi et non in corpus, et quia iterum sanguis Christi non est sine corpore, ergo concomitanter est ibi etiam corpus Christi.
Ex isto patet, quod laicus sumens solum sacramentum sub speciebus panis, manducat corpus Christi sacramentaliter et bibit sanguinem Christi, sed non sacramentaliter in specie vini.
[12.] Quid faciendum esset, si sacerdos consecrata hostia impediretur proferre verba super vinum.
Ad quod dicendum est secundum concilium Toletanum, quod alius sacerdos deberet sibi succedere et incipere, ubi primus obmisit, si sciret, ubi dimisit, si autem nesciret, deberet totum officium reincipere. Sed secundum Hostiensem melius esset, quod hostia consecrata seorsum posita, totum officium reinciperetur, quod si non inveniretur ieiunus, qui perficeret, dicendum est, quod qui pransus esset, posset perficere missam et sumere corpus Christi.
Quidam dicunt contra, nisi id spectaret ad eius officium. Sed quid fieret, si nullus sacerdos penitus haberi posset, Deus scit, quid homines facto presentes facerent.
