Distinctio XVI — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XVI

[Distinctio XVI.]

 

[1.] In perfectione autem poenitentgiae tria observanda sunt, scilicet conpunctio cordis, confessio oris, satisfactio operis...

 

Ista distinctio 16 determinans de partibus poenitentiae, primo continet, quod perfectio poenitentiae consistit, in tribus : scilicet cordis contritione, oris confessione, operis satisfactione, secundum quod Deum tripliciter offendimus : corde, ore, opere, vel corde, facto et consuetudine, quae tria distinguuntur per tres mortuos, quos legitur Dominus suscitasse.

2°, quod satisfactio a Iohanne praecipitur, ubi ait : Facite dignos fructus poenitentiae, scilicet ut secundum qualitatem et quantitatem culpae sit qualitas et quantitas poenae.

3°, quod tribus modis agitur poenitentia, ante baptismum, scilicet de prioribus peccatis, post baptismum de gravibus, quae post committuntur. Est 3° poenitentia venialium quotidiana, quae etiam est humilium et perfectorum.

4° continet, quod pro venialibus est sufficiens satisfactio dominica oratio cum ieiunio aliquo et elemosinis, sic tamen, quod praecedat contritio aliquantula et addatur confessio, si adsit facultas, pro gravioribus vero peccatis haec etiam in satisfactione adhibenda sunt, sed multo vehementius et districtius quam pro illis.

 

[2.] Et pro principalibus sunt hii versus :

Q

culpam luere [compungendo] debet [conterendo] cor, lingua [confitendo], manusque [operando].

Nemo dolet vere, causas [peccati] linquit [postponit] nisi [scilicet ille qui] culpae.

Et fit [poenitentia per satisfactionem] quotidie contra vitium veniale [quia dicit Augustinus, quod venialia multiplicata ita opprimunt sicut unum grande peccatum].

 

[3.] Quaeritur : Quomodo conpunctio sive contritio, confessio et satisfactio sint partes poenitentiae.

Et quia circa praecedentem distinctionem dictum est, quid est satisfactio, nunc sciendum est, quid est contritio et quid est confessio.

 

Unde contritio est dolor voluntarie assumptus pro peccatis cum proposito satisfaciendi et confitendi. In ista definitione ponitur dolor voluntarie assumptus ad differentiam doloris naturalis, qui non est meritorius, cum non sit in genere moris, sed voluntas ponit eum in genere morali ; pro peccatis ponitur pro materia doloris ad differentiam doloris invidiae, qui est de bono alieno. Sic ergo definitur contritio, prout est actus virtutis, sed prout est pars sacramenti poenitentiae, oportet quod aliquid in comparatione ad alias partes addatur, et ideo ponitur cum proposito confitendi et satisfaciendi. Conteri autem quis tunc dicitur, quando voluntas perfecte ab effectu peccati resilit. Et pensandum, quod in contritione est duplex dolor, unus est voluntatis, qui est peccati displicentia, alius dolor est sensualitatis. Primus est de essentia contritionis, et de illo dolore intelligitur illud Ierem. 6 : Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia hoc debet ratione magis velle, scilicet nunquam peccasse, quam unigenitus viveret. Secundus vero dolor non requiritur de necessitate ad contritionem, sed de perfectione, quia talis dolor non est in nostra potestate.

Et sciendum, quod differentia est inter attritionem et contritionem, sicut inter non formatum et formatum, secundum quod dicitur de fide informi et formata. Unde sicut fides informis non tollit peccata, sic nec attritio, sed contritio tollit, sicut et fides formata. Unde potest contritio tantum incendi, quod non solum culpa, sed etiam tota poena dimitteretur, hoc autem potest fieri dupliciter : uno modo ex parte caritatis, quae displicentiam peccati causat, quia sic contingit caritatem incendi, quod contritio inde sequens meretur absolutionem ab omni poena. Alio modo fit ex parte doloris sensibilis, quem voluntas in contritione suscitat, quia ille dolor quaedam poena est et in tantum potest incendi, quod cum primo sufficit ad deletionem poenae et culpae.

Haec de contritione.

 

[4.] Nunc de confessione dicendum est.

Est autem a sciendum, quod confessio multipliciter potest dici, nam quaedam est fidei, quaedam laudis et quaedam accusationis.

Confessio fidei est confessio, qua corde credimus ad iustitiam, ore autem profitemur ad salutem, Roman. 10. Unde Salvator Matth. 8 : Qui me confessus fuerit et verba mea, et Filius hominis confitebitur eum coram Patre et angelis Dei.

Confessio laudis est, qua unum Deum colimus et eius prudentiae, non casui vel fortunae, cuncta recte tribuimus, ne blasphememus. Unde Salvator Matth. 11 : Confiteor tibi, Pater Domine caeli et terrae etc.

Confessio vero accusationis quaedam est iudicialis et quaedam sacramentalis. Confessio iudicialis est, qua reus coram iudice in foro contentioso culpam recognoscens legibus iudicatur. Confessio sacramentalis quaedam est mentalis, quae est dolor cordis spontaneus pro iniuste commissis cum proposito confitendi et forma evangelica satisfaciendi. Confessio sacramentalis vocalis secundum Augustinum est confessio, per quam morbus latens spe veniae aperitur. Et ita convenienter describitur per materiam, quae est peccatum, et per actum, qui est aperire, et per  finem, qui est spes veniae, cui definitioni potest addi : cum vera contritione et libera voluntate satisfaciendi pro commissis. Unde conicitur, quod sacramentalis confessio est legitima peccati manifestatio idoneo sacerdoti scienti ligare et solvere ob spem veniae et iustificationis, et sic iuste distinguitur ab illa, quae fit soli Deo, cui omnia nuda sunt et aperta, et ab illa, quae fit in foro contentioso, vel aliter qualitercumque coactae, ut Caym, Pharisei, Achor atque Iude, quae ob spem veniae nullatenus aperitur, quia non spontanee, sed quasi coacte, vel extorte, aut timore quodam poenae potius, quam amore. Unde haec est prima pars poenitentiae exterioris, de qua dicit Salomon, Proverb. 23 : Qui abscondit scelera sua, non dirigetur, qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur, et Iohannes prima Iohan. 1 : Si confiteamur peccata nostra, fidelis est Deus, ut remittat nobis peccata nostra.

Et tantum de confessione.

 

Et patet ex dictis, quod contritio, confessio et satisfactio sunt partes integrales poenitentiae sacramentalis. Alia opinio dicit partes subiective, tertia, quod sint partes potentiales. Primam tenet Thomas de Argentina. Scotus dicit : Quod loquendo de poenitentia prout est causa proxima ipsius poenae infligendae, quae causa est actus imperatus ab actu poenitentiae, virtutis istius partes possunt poni ista tria.

Haec Scotus.

 

[5.] Dubitatur : De quibus circumstantiis tenetur poenitens specialiter confiteri ?

Sciendum, quod circumstantiae peccati sunt tripartitae, nam quaedam sunt, quae non aggravant peccatum, nec mutant speciem peccati, sicud furari manu dextra vel sinistra, de mane vel de sero, in foro vel in domo.

Quaedam aggravant peccatum, sed non mutant speciem, sicut furari multum est peccatum maius caeteris paribus, quam furari parum, quia magis recedit ab aequalitate iustitiae ; tamen non mutat speciem, quia utrum quae manet in specie simplicis furti.

Quaedam autem circumstantiae sunt, quae aggravant peccatum et mutant speciem, sicud furari sacram rem non manet in specie simplicis furti, sed transit in speciem sacrilegii.

 

Istis notatis dicitur, quod non est necesse hominem de omnibus circumstantiis primo modo dictis confiteri, vel specialiter poenitere.

2° dicitur, quod est utile et congruum de circumstantiis, secundo modo dictis specialiter confiteri et poenitere, non tamen est simpliciter necessarium, ut dicunt communiter doctores.

3° dicitur, quod de circumstantiis tertio modo dictis necesse est hominem poenitentem confiteri specialiter et poenitere. Ille autem circumstantie, quarum quaedam aggravant tantum, quaedam mutant speciem, continentur in his metris :

Aggravat ordo, locus, persona, scientia, tempus,

Aetas, conditio, numerus, mora, copia, causa,

Et modus in culpa, status altus, lucta pusilla.