Distinctio XIV — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XIV.]
[1.] Post haec de poenitentia agendum est…
Postquam Magister determinavit de tribus sacramentis, scilicet baptismo, confirmatione, eucharistia, in quorum primo gratia donatur et homo regeneratur, in secundo roboratur et in tertio consumatur, hic incipit determinare de poenitentia, qua gratia, si fuerit perdita, misericorditer reparatur.
[2.] Unde ista distinctio 14 primo continet, quod poenitentia longe positis a Deo necessaria est, quia est 2a tabula post naufragium, sicut baptismus prima tabula, quo deponitur vetus homo et induitur novus.
2°, quod poenitentia est, qua post lapsum resurgimus. Unde licet homini saepius poenitere, sed non baptisari.
3°, quod duplex est poenitentia : interior, quae est virtus mentis, exterior vero, quae est sacramentum, et utraque est causa iustificationis et salutis.
4°, quod Iohannis praedicatio et Christi cepit a poenitentia ; et quod poenitentia dicitur a poenitendo, qua quis poenituit illicita, quae commisit.
5°, quod poenitentia est mala praeterita plangere et plangenda iterum non committere et ultra, quod poenitere est semper poenam tenere, ut homo semper poeniteat in se ulciscendo, quod commisit peccando ; ergo poenitentia est vindicta semper puniens in se, quod dolet commisisse.
6°, quod poenitentia et alia bona opera in caritate facta per peccatum sequens mortificantur, ut non sortiantur mercedem, quam meruerunt, cum fierent. Si autem agatur poenitentia de peccato mortificante, omnia reviviscunt. Quae autem sine caritate fiunt, mortua sunt et reviviscere non possunt, quia numquam viva fuerunt.
7°, quod solemnis poenitentia secundum Ambrosium est, quae fit extra ecclesiam in manifesto, in cinere et in cilitio, quae pro gravioribus et manifestis criminibus tantum imponitur ; et illa non est iteranda propter reverentiam sacramenti.
Ultimo, quod evidenter ostenditur sanctorum testimoniis per poenitentiam non semel tantum, sed saepius nos a peccatis surgere et veram poenitentiam saepius agi, quamvis quidam contrarium dixerunt.
[3.] Et pro principalioribus iam dictis sunt hii versus :
O
Si poeniteas perfecte, [secundum aliquos non potest
quis poenitere et peccatum velle committere] crimina vitas.
Tempore cum vitio non est verus dolor uno,
Sed [id est post poenitentiam] te peccante rursus, [talis, qualis ante propter ingratitudinem quia redeunt peccata] reversus es velut ante,
Ergo dole rursus [iterum poenitentiae], dolor ut prosit tibi primus.
Quit [Excepta solemni poenitentia] nisi solemnem peccans iterare dolorem [poenitentiam].
[4.] Utrum poenitentia sit sacramentum.
Dicendum, quod sic. Verba autem, quibus sacerdos absolutionem exprimit, sunt forma, actus autem poenitentis est quasi materia.
[5.] Utrum poenitentia sit virtus moralis ?
Dicendum, quod sic. Est enim virtus specialis, respiciens specialem rationem obiecti, scilicet peccatum a se commissum, in quantum est expiabile, et hoc quantum ad poenam et culpam, et est pars iustitiae. Homo enim per poenitentiam humiliat se Domino, satisfacit proximo, et quod iustum est, libenter patitur pro peccato.
Et sciendum, quod quantum ad propositum poenitentia accipitur tripliciter.
Uno modo pro habitu electivo, quo quis detestatur peccatum a se commissum et in se et a se voluntarie puniendum et sic habet rationem virtutis moralis vel infusae.
2° modo accipitur pro dolore vel poenitudine, qua peccatum homo punit, et sic est passio, quemadmodum aliarum virtutum sunt passiones pro materia. Et sic esset poenitentia passio concupiscibilis, scilicet dolor voluntarie assumptus pro peccato.
3° modo accipitur pro actu doloris, ut signis sensibilibus in ecclesia substrato, et isto modo habet rationem sacramenti.
[6.] Quid est poenitentia ?
Magister dicit : Quod est gratia, vel virtus, qua commissa mala cum emendationis proposito plangimus et odimus, plangenda iterum committere nolumus. Et nota, quod quaedam definitiones dantur per essentiam, ut : ille homo est animal rationale mortale, animal est substantia animata, sensitiva ; quaedam vero dantur per causam, ut illa : dies est sol lucens super terram vel dies est latio solis super terram ; definitio ergo poenitentiae supra dicta, similiter definitio Ambrosii et definitio b. Gregorii, quae ponuntur in littera, dantur per causam et non per essentiam ; definitur autem poenitentia per duplicem actum : unum, qui est respectu praeteriti, scilicet praeterita mala plangere, alterum respectu futuri, scilicet plangenda non committere, et primus actus est in re, secundus in proposito. Poenitentia duplex est, quaedam interior tantum, et haec de iure naturali, quaedam exterior, quae fit per argumentum hominis. Prima non est sacramentum proprie, secunda vero est sacramentum. Non enim poenitentia per se suscepta, dicitur proprie sacramentum ecclesiae, cum talis ante baptismum possit fieri, sicut et fuit in Ninivitis et in multis aliis, sed poenitentia iniuncta per ministros ecclesiae dicitur sacramentum.
Notandum quoque, quod lugere pro peccatis propriis est actus poenitentiae, sed lugere pro malis alienis est alterius virtutis, scilicet misericordiae, lugere vero pro bonis aeternis adipiscendis est actus beatitudinis, tertiae, de qua dicitur Matth. : Beati, qui lugent.
Item sciendum, quod quaedam est poenitentia vera, de qua dicit Augustinus : Poenitentia vera est poenitenda non committere et admissa deflere. Et in ecclesiasticis dogmatibus dicit : poenitere est causas peccati excidere et earum additum non praebere.
Quaedam poenitentia est falsa, de qua Isidorus dicit : Irrisor est et non poenitens, qui adhuc facit, quod poenitet, De poenitentia distinctione 3, Irrisor.
Quaedam est coacta poenitentia : Conversus sum in erumpna mea, dum configitur spina.
Quaedam sera : Si tunc poenites, quando peccare non potes, peccata te dimiserunt et tu non illa.
Quaedam desperata, qua Iudas ductus laqueo se suspendit, de qua Sapientiae 5 : Prae angustia spiritus dicent, intra se, poenitentiam agentes.
Quaedam sancta et meritoria, de qua in praesenti distinctione agitur, et, de qua dicit Bernardus : O felix poenitentium humilitas, o bona spes confitentium, quam facile vincit invincibilem, quam cito tremebundum iudicem convertis in piissimum Patrem !
[7.] Utrum de essentia vere poenitentiae est, quod duret usque in finem mortis ?
Dicendum est, quod non, secundum Magistrum Unde opinio dicens oppositum refutatur, quia potest poenitentia esse sine continuatione actuali, requiritur tamen continuatio in proposito. Sed si opinio opposita capit poenitentiam propriissime dictam pro vera poenitentia, ad quam consequitur vita aeterna, quis dubitat, quin illa poenitentia sit proprie vera poenitentia. Quam vero non consequitur vita aeterna immediate sine interruptione peccati, potest bene dici, quod non fuit vera proprie, et sic praesciti, quantumcumque viando poeniteant, non vere poenitent, quia pro illa poenitentia vitam aeternam non accipient.
[8.] Utrum poenitentia tollat peccata ?
Dicendum, quod sic. In quantum enim est sacramentum, datur in ea gratia, ratione cuius tolluntur peccata. Item in quantum virtus est, tollit peccata, quia actus eius est detestari omne peccatum.
[9.] Utrum poenitentia bona mortificata vivificet ?
Dicendum, quod sic, secundum Magistrum.
Sciendum autem, quod illa bona dicuntur viva, quae sunt vitae aeternae meritoria, sicud sunt omnia opera virtuosa in caritate facta. Illa autem dicuntur mortua, vel mortificata, quae fuerunt meritoria vel quae fuissent meritoria, si in caritate forent facta. Unde peccatum illud fecit, quod homo illa opera ad mercedem vitae aeternae illa non exercuit, et quia poenitentia illud peccatum, quod est impedimentum mercedis vitae aeternae, removet, et sic dicitur illa bona opera vivificare, quae prius erant meritoria, sed non vivificat illa opera, quae numquam fuerunt viva.
[10.] Utrum debeat esse aliqua poenitentia solempnis ?
Dicendum, quod sic, si est publica culpa ; publica enim culpa publico indiget remedio et hoc, ut sit aliis ad terrorem. Et sciendum, quod tres sunt modi generales poenitentiae sacramentalis : Prima poenitentia dicitur privata, 2a publica, 3a solemnis. Poenitentia privata dicitur, quae a sacerdote pro peccatis occultis confitenti iniungitur. Publica, quae publice pro magnis et manifestis peccatis imponitur, ut peregrinari, vel virgis publice verberari. Solemnis poenitentia est, quae iniungitur pro manifestis et magnis sceleribus, quibus peccator communitatem villae, vel urbis, vel provinciae scandalisavit, sicut est manifestum patricidium vel fratricidium, uxoricidium et huius modi horrenda peccata. Modo de primis duabus non est dubium, quin possunt iterari. Solemnis autem poenitentia secundum iura antiqua non debet iterari, quamvis secundum aliquarum ecclesiarum consuetudinem iteretur.
[11.] Dubitatur : quis est effectus poenitentiae et quae causa ?
Dicitur quoad secundum, quod accipiendo poenitentiam ut est sacramentum, tunc Deus est causa eius principalis efficiens, sacerdos est causa instrumentalis, sicut in aliis sacramentis, et poenitens est causa subiectiva, et remissio peccatorum et adeptio gloriae est causa finalis ; sed poenitentiae, ut est virtus, Deus est causa effectiva, quia cum, ut sic sit virtus infusa, ipsam solum Deus principaliter effective causat, sed causa eius dispositiva potest esse multiplex. Nam quia poenitentia est quasi reversio hominis a peccato, a diabolo et a mundo ad Deum, ideo necesse est hominem cogitare peccatum, a quo debet recedere, diabolum, cuius potestatem effugere, poenam, quam vult evitare, et Deum, ad quem debet accedere. Ad hoc autem homo disponitur per lumen fidei, loquendo de fide informi.
2° debet homo retrahi ab electione peccati. Hanc autem retractionem causat timor poenae debitae pro peccato, qui timor servilis appellatur, quia homo solum propter poenam cavet peccatum, quam timet incidere.
3° necesse est hominem habere aliquod inclinatum, quo inclinetur ad Deum, et quoad hoc disponitur per spem informem et per naturalem amorem ; et vocatur spes vel fides informis, qua speratur et qua creditur sine caritate.
Quoad primum, quod movetur in quaestione, scilicet ad effectum, dicitur, quod principalissimus est gloriae restitutio, quoad finalem et perfectam poenitentiam, et gratiae in praesenti. Alii autem sunt multi effectus, quorum aliquos enumeravi circa principium factum in hunc quartum, et aliquos tangit Cyprianus in quodam sermone ita dicens : O poenitentia, quae miserante Deo peccata remittis, paradisum reseras, contritum sacias, tristem exhilaras, ad vitam de interitu revocas, statum restauras, hominem renovas, fiduciam reformas, gratiamque habundantiorem refundis poenitentia, quid de te referam, omnia ligata tu solvis, omnia soluta tu reservas, adversa tu mitigas, confusa tu lucidas, desperata tu animas ! O poenitentia rutilantior auro, splendidior sole, quam nec peccatum vincit, nec desperatio deicit. Poenitentia respuit avaritiam, horret luxuriam, fugat furorem, format amorem, calcat superbiam, continet linguam, mores componit, odit malitiam, excludit invidiam, cogit omnia ferre libenter, bene operatur constanter, paradisum reserat et vitam praestat. Amen.
