Distinctio XXVIII — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XXVIII

[Distinctio XXVIII.]

 

[1.] Hic quaeri solet, utrum consensus de futuro, addito etiam iuramento, coniugium efficiat...

 

Ista distinctio 28, ostendens, qualis debet esse consensus, ut matrimonium efficiat, primo continet, quod consensus de futuro iuramento firmatus non efficit matrimonium. Unde si vir post uxorem duxerit et mulier marito nupserit, coniugium utriusque fit, et praecedens periurium est poenitentia corrigendum, et sequens coniugium non est dissolvendum.

2°, quod in isto sacramento quaedam sunt pertinenda ad solemnitatem et decorem, ut parentum traditio, sacerdotum benedictio et huiusmodi. Quaedam vero sunt pertinentia ad substantiam sacramenti, ut consensus de praesenti, qui solus sufficit ad contrahendum matrimonium etiam in occulto factus ; sed si alter alterum dimiserit, non cogitur redire iudicio ecclesiae, quia non potest testibus probari contractus occultus.

3°, quod mulier non fuit facta de capite Adae, ut non domina, nec de pede, ut non ancilla, sed de medio, id est de latere, quia socia debet uxor esse.

4°, quod cum vir dicit : Accipio te in meam coniugem, mulier etiam : Accipio te in meum virum, his verbis, vel aliis idem signantibus exprimitur consensus, non copule carnalis, nec cohabitationis corporalis, sed coniugalis societatis. Ex quo oportet eos cohabitare, nisi torte pari voto religionis separentur corporaliter vel ad tempus, vel usque finem.

 

[2.] Unde versus :

Te demutari possunt, si verba futuri

Firmes iurando, peccas [periurium faciens] tamen haec [verba promissionis] violando.

Consensus, qui fit clam [occulte], [verum] coniugium facit [non tamen honeste], et dic

Consensum [scilicet cohabitationis] fieri de coniugio sociali.

 

[3.] Quid est consensus, qui matrimonium facit ?

Dicitur, quod est consensus in copulam coniugalem, quae copula est associatio viri et mulieris ad copulam carnalem et ad alia consequenter, quoad virum et mulierem, secundum quod eis datur potestas mutua. Unde bene videntur dixisse illi, qui dixerunt, quod consensus in matrimonium est consensus in copulam carnalem implicite vel explicite, et istud dictum debet rectificare prima intentio hominum, quae primo et principaliter ad copulam carnalem recurrit, dum coniuges consentiunt mutuo, vel dum desponsantur, aut per sacerdotem copulantur.

 

[4.] Utrum coactio potest cadere in consensum ?

Notandum, quod duplex est coactio, scilicet una oportuna, ut cum quis impellit aliquem ad currendum corporaliter ad motum, vel retinet ligatum in loco, et hoc modo cadit in consensum. Alia est coactio conditionata, ut : Si vis non mori, proicis merces in mari, vel : Das divitias latroni, et talis coactio cadit in consensum. Huiusmodi autem coactio est metus, prima autem non est metus.

 

[5.] Utrum carnalis copula post verba de futuro consensum exprimenda facia[n]t matrimonium ?

Pro quo S. Thomas quaest. 2 : Quantum ad forum conscientiae, si desit interior consensus, etiam per verba de praesenti non esset matrimonium, sed quantum ad iudicium ecclesiae carnalis copula consequens sponsalia matrimonium facere iudicatur, cum nihil possit expressius signare consensum, quam carnalis copula, nisi aliqua signa expressa doli vel fraudis appareant. Et infra Sponsa admittens sponsum, credens eum velle matrimonium consumare, excusatur a peccato, nisi signa fraudis appareant, scilicet si sint distantis conditionis in dignitate, vel in forma vel in aliis, sed sponsus peccat fornicando.

Item nota, quod sponsus, si violat sponsam, tenetur eam ducere uxorem, si sint aequalis conditionis, vel sponsa melioris ; si autem duxerit aliam, efficitur impotens ad solvendum, quod tenetur, ideo sufficit, si ei de nuptiis provideat, et ad hoc etiam non tenetur secundum aliquos, si sponsus sit melioris conditionis, quia praesumi potest probabiliter, quod sponsa non fuit sponsa sua, sed quod decipi finxerit

Et quia multa sunt, quae currunt in ista materia et deest efficax scriptura, ideo sunt rationabiliter subticenda.