Distinctio XI — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XI

[Distinctio XI.]

 

[1.] Si autem quaeritur, qualis sit illa conversio…

 

Ista distinctio 11, tractans de confectione sacramenti,

1° continet, quod conversio, qua panis in corpus Christi et vinum in sanguinem convertitur, non est formalis, quia species rerum, quae ante fuerant, remanent, ut sapor et pondus, sed videtur quibusdam, quod sit substantialis, quia substantia convertitur in substantiam. Et nota, quod formalis conversio est versio substantiae de una forma in aliam manente substantia eadem, sicut fit in augmentatione, diminutione, alteratione et loci mutatione. Substantialis autem conversio est substantiae in substantiam mutatio ; sed conversio alterius generis est, quando super naturam est.

2° continet distinctio, quod conversione illa nulla mutatio fit in corpore Christi, vel sanguine, nec aliquid eis, scilicet in sui esse, additur.

3°, quod quidam non concedunt, quod substantia panis aliquando fit caro Christi, etsi fiat caro Christi, sicut farina facta est panis, et aqua facta est vinum ; et tamen non dicitur, quod farina est panis, nec dicitur, quod aqua est vinum. Alii concedunt, quod illud, quod erat panis vel vinum, post consecrationem esse corpus et sanguinem, non quod maneat panis vel vinum post consecrationem, sed mutata substantia panis, id est id, quod est facta, id est corpus Christi, nec dicimus substantiam panis vel vini materiam esse corporis vel sanguinis Christi, quia non de ea ut de materia formatur corpus, sed ipsa in id formatur, id est transsubstantiatur.

4°, quod post consecrationem non est ibi substantia panis et vini, sed species illorum. Unde aliud videtur ibi, et aliud intelligitur.

5° quod Christus tribus de causis sub alia specie tradidit corpus suum et tradi instituit : Primo, ut fides haberet meritum, quae est de invisibilibus ; 2°, ne abhorreret animus carnem crudam comedere ; 3°, ne ab infidelibus Christianae religioni insultaretur, quod occisi hominis cruorem biberemus.

6°, quod sub duplici specie sumitur Christus, ut ostenderet totam naturam humanam assumpsisse et totam redemisse, scilicet carnem et animam ; panis enim ad carnem et sanguis ad animam refertur, ut utriusque liberatio nobis esse significetur.

7°, quod licet sub utraque specie sumatur totus Christus, tamen non fit conversio panis, nisi in carnem, nec vini, nisi in sanguinem, nec debent dici duo sacramenta, scilicet ratione significati, et quod nec aliae species debent recipi in sacrificium, quia de aliis substantiis non potest consecrari corpus Christi et sanguis.

8°, quod aqua admiscenda est vino in calice. Aqua enim populum signat, qui per Christi passionem est redemptus. Quod si quis non intendens introducere haeresim oblivione vel ignorantia aquam obmitteret, non esset sacramentum irritum, sed ille esset graviter corripiendus, nam et ecclesia Graecorum dicitur aquam non apponere.

9°, quod aqua sine vino nullatenus in sacrificium potest offeri, nec panis, nisi de frumento, nec granum frumenti, nisi redactum in panem, quia Christus et panem se dicit et frumento se comparat.

10°, quod Christus tale corpus dedit discipulis, quale tunc habuit (scilicet passibile et mortale), nunc vero sumitur a nobis impassibile et immortale.

11°, quod eucharistia intincta non debet dari populo pro supplemento communionis.

 

[2.] Unde pro aliquibus horum sunt hii versus :

L

varie [opiniones ponit] dicit conversio [an formalis vel substantialis], qualis ibi [in confectione] sit.

Ut [credens, quod non videt] lucrosa fides sit, ut [scilicet in confectione gentilium] insultus ita vites

Horroremque [id est abusionem], [totum] Iesum sub velo [id est recipis spiritualem] sumis inesum.

Sub [scilicet panis et vini] gemina specie [panis signat corpus, vinum animam] sumis, monstrando, quod ipse [Christus]

Te salvet totum [in anima et corpore], sic corpus habens animatum.

Plebem [Christi sanguine redemptam] signat aqua vino semper [evitetur negligentia] socianda.

 

[3.] Utrum in transsubstantiatione panis in corpus Christi incipiat, esse corpus Christi.

Videtur, quod sic, quia omne, quod creatur, tunc, dum creatur, incipit esse, sed in transsubstantiatione panis in corpus Christi corpus Christi creatur, igitur corpus Christi tunc incipit esse. Maior nota est ex quid nominis creari, quod est de non esse in effectum praeter Deum rem produci, et minor patet ex praedicatione multorum dicendum, quod sacerdos creatura creat suum creatorem, et quod excellentior est sacerdos beata Matre Christi ex eo, quod sacerdos quotienscumque voluerit, ipsum creat, quem Virgo Maria solum semel genuit ; confirmatur per libellum, qui intitulatur Stella clericorum, in quo dicitur : dum igitur tante dignitatis sit sacerdos, quod creator sit sui creatoris, ipsum damnari inconveniens est. Et infra, in eodem cap. dicitur : Quanto sacerdotes Christianorum honorandi sunt, qui omnem regem et creatorem totius creaturae creant, tractant, sumunt et aliis ministrant.

 

Sciendum est, quod creatio, cum sit de puro esse intelligibili nullo praeter Deum praesupposito alicuius ad extra productio, dicit inceptionem rei in existentiam ita, quod non existere sit quasi terminus a quo, et esse existere terminus ad quem.

Secundo sciendum, quod in transsubstantiatione terminus a quo est panis et terminus ad quem est corpus Christi, et utrumque, sive uterque terminus ille prius est, quam sacerdos consecrat, ut notum est.

3° est sciendum, quod quilibet sacerdos, non Deus, est solum potentiae finitae.

4°, quod creare est potentiae infinitae.

 

[Conclusio 1a]. Istis notatis est conclusio ista : Nullus sacerdos non Deus creat. Probatur. Nullus sacerdos de nihilo in effectu aliquid in existere producit, igitur conclusio vera ; consequentia tenet ex vi nominis creationis positae in notabili 1°. Item nec angeli creant, nec angeli possunt creare, ergo nec sacerdotes ; consequentia tenet, cum maioris potestatis vel minime paris sunt angeli, quam sacerdotes, et antecedens pro prima parte patet per Damascenum libro 2 cap. 2, qui dicit : Qui dicunt angelos esse creatores, sunt os patris sui diaboli, qui mendax est et pater eius. Pro secunda parte patet per Augustinum, qui dicit 3 libro De Trinitate : Nec boni, nec mali angeli possunt esse creatores alicuius rei. Et idem super Genesim dicit : Non est phas aliquem creatorem, nisi Deum credere aut dicere. Item Anselmus in Monologion dicit : Sola essentia Dei creatrix est. Item Hugo de Sacramentis, parte 6, cap. ultimo dicit : De nihilo aliquid facere, sive de aliquo nihil, solus Deus potest, et ibidem, quasi in principio dicit, quod de nihilo aliquid facere, vel de aliquo nihil sunt opera soli Deo possibilia. Item Linconiensis De divinis nominibus, parte 2, cap. quarto dicit : Aliquid ex nihilo esse, id est efficere non potest communicari creaturae.

Ex iam dictis primo sequitur, quod nullus sacerdos non Deus est creator alicuius rei ;

2° sequitur, quod nullus sacerdos non Deus creat corpus Christi ; Corpus Christi in transsubstantiatione non creari.

3° sequitur, quod nullus sacerdos est creator sui creatoris ;

4° sequitur, quod in transsubstantiatione panis in corpus Christi, corpus Christi non creatur ;

patet [1°], quia prius est, quam panis a sacerdote benedicitur, 2° quia non fit ex nihilo, sive de nihilo in effectu, sed de pane, quod est contra rationem creationis. Et hinc dicit b. Bernardus in Sermone De corpore Christi ad Petrum papam : Audite modo et obstupescentes admiramini. Nulli angelorum, nulli archangelorum, nullis supernis spiritibus, sed hominibus, non omnibus, sed tantum ordini nostro comissam esse celebrationem tanti sacramenti, ut consecratus in sacerdotem id ipsum conficias in altari, quod Christus confecit in coena paschali. In altari quippe sacerdotum ore corpus Christi conficitur, non creatur, non nascitur.

Ecce, quod in forma dicit non creatur.

 

Conclusio 2a. In transsubstantiatione panis in corpus Christi non incipit esse corpus Christi, patet per Magistrum, qui respondens ad argumentum, quo arguitur : Si corpus Christi conficitur, tunc vel augetur, vel de materia, de qua in conceptione non fuit factum, formatur, dicit : Quibus hoc modo responderi potest, quia non ea ratione dicitur corpus Christi confici verbo caelesti, quod ipsum corpus in conceptu Virginis formatum deinceps formetur, scilicet quod incipiat esse corpus Christi.

 

Ex ista conclusione sequitur, quod corpus Christi in transsubstantiatione panis in corpus Christi non generatur, non augmentatur, non nascitur, et quod sicut per esse sacramentale non generatur, non augmentatur, non nascitur, sic per consumptionem sacramenti nec corrumpitur, nec minuitur, nec sumptum consumitur. Et patet, quod quaestio est falsa. Ad argumentum negatur minor et negatur dictum stulte praedicantium.

 

Unde Virgo Mater Christi incomparabiliter est dignior me sacerdote et sic quolibet sacerdote, non Iesu Christo, ex eo, quod genuit verum Deum, cum sit Genitrix Dei, quam quod ego habeo officium conficiendi venerabile sacramentum. Nam ex eo, quod ipsa Deum genuit, se reparatricem totius mundi constituit et dignam exaltatione super omnes choros angelorum et hominum infra Christum, sed non ex eo, quod ego sacerdos effectus sum, habens officium conficiendi, supra omnes choros angelorum et hominum exaltatus sum, cum in existente mihi huiusmodi offitio possum esse diabolus cum Iuda, etiam in perpetuum condemnatus. Quis ergo vult me, vel mihi similem sacerdotem, nisi mendaciter menciens, supra dignitatem Virginis gloriosissimae exaltare ? Unde leve dictum est : Illi sacerdoti concessit Deus consecrandi officium et nulli angelo, nec Matri Christi, ergo ille sacerdos est dignior angelo et Matre Christi, et dictum b. Benardi supra allegatum verum est, quod nulli angelorum, nulli archangelorum, nullis supernis spiritibus comissum est officium tanti sacramenti, sed exinde non sequitur, nec infert b. Bernardus, quod ergo supernis spiritibus simus digniores. Ad confirmationem dicitur negando illud dictum propter duo inconvenientia : Propter primum, quod dicit : Sacerdos est creator sui creatoris, et propter secundum, quod dicit : Ipsum (scilicet sacerdotem) damnari inconveniens est (scilicet propter dignitatem) ; immo quemlibet sacerdotem malum finaliter damnari conveniens est, quia a Deo volitum, patet de Iuda, principe sacerdotum, sed sacerdotem bonum finaliter damnari inconveniens est quia non convenit hoc iustitiae Dei.

 

[4.] Utrum transsubstantiatio panis in corpus Christi fit subito vel successive ?

Dicitur, quod fit subito virtute divina in ultimo instanti prolationis verborum.

 

[5.] Utrum transsubstantiatio est mirabilior, quam creatio ?

Dicitur, quod non. Sed e contra alias argumentum beati Ambrosii, quod Magister in praecedenti distinctione adducit, non valeret, quo arguit, quasi a mirabiliori, sic : De totius operibus mundi legitur, quia ipse dixit, et facta sunt. Sermo igitur, qui potuit ex nihilo facere, quod non erat, non potest ea, quae sunt, in id mutare, quod non erant ? Non enim minus est dare, quam mutare novas creaturas rebus.

Ecce argumentum Ambrosii.

Et probatur leviter sic : Corpus Christi est creatum prius, quam panis in illud transsubstantiatur, et creatio includit illam transsubstantiationem et non e contra universaliter. Igitur maius est creare, quam sic transsubstantiare et per consequens homini mirabilius, igitur quaestio vera.

 

[6.] Utrum panis et vinum sunt convenientissima materia venerabilis sacramenti ?

Dicitur, quod sic, patet ex facto Christi. Si enim vidisset aliam convenientiorem optimus operator, non obmisisset, ipse siquidem Dominus constituit hoc sacramentum in cibationem spiritualem. Panis autem et vinum convenientius veniunt in cibum et potum, quam aliqua alia, et quia panis prae caeteris cibis corpus confortat et vinum laetificat. Unde distinctione octava, ante, circa finem dicitur in textu : Porro illa species visibilis sacramentum est geminae rei, quia utram quae rem significat et utriusque rei gerit similitudinem expressam. Nam sicut panis prae caeteris cibis corpus reficit et sustentat et vinum hominem laetificat et inebriat, sic caro Christi interiorem hominem plus caeteris gratiis spiritualiter reficit et saginat. Unde calix tuus inebrians quam praeclarus est.

Et quia panis triticeus maxime reficit et sustentat et vinum inebriat et laetificat, ergo in nullo alio pane, nec in alio liquore debet confici venerabile sacramentum.

 

[7.] Utrum debeat Iieri consecratio solum in pane non fermentato ?

Dicitur, quod sic, secundum ritum Romanae ecclesiae, quia Christus in azimo confecit, quando agnum paschalem luna 14 comedit ; potest tamen in fermentato pane fieri consecratio, sicut Graeci tenent, tamen graviter peccaret sacerdos de Romana ecclesia, qui hoc faceret.

 

[8.] Utrum Christus corpus suum manducaverit in die coenet ?

Dicunt quidam, quod sic, ut dicit communis versus :        

Rex sedet in coena turba cinctus duodena,

Se tenet in manibus ; se cibat ipse cibus.

 

Alii autem dicunt, quod non. Ego autem comitto illud Christo, qui voluit hoc mihi esse in absconso.

 

[9.] Utrum, si corpus Christi reservatum fuisset in pixide in die coenae, moreretur ibi in die parasceves. Dicunt quidam, quod sic, quia omnes passiones intrinsecae competunt corpori Christi sub sacramento, quae competunt sibi sub specie propria, ut dolorem pati, mori et similia. Passiones autem ab extrinseco venientes, ut laceratio, vulneratio, consputio non competunt sibi sub sacramento. Unde diceretur, quod sub sacramento non verberaretur, nec crucifigeretur et huiusmodi. Ratio : quia passiones extrinsecae pertingunt ad substantiam corporis mediantibus dimensionibus propriis, Christus autem in sacramento subsistens non comparatur ad exteriora mediantibus dimensionibus propriis, cum ibi non sit dimensive, ergo etc.

 

Veritatem tamen quaestionis huius sicut et aliarum multarum scit ipse Dominus Iesus Christus.