Distinctio XXXI — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XXXI.]
[1.] Post haec de tribus bonis coniugii, quae sint et qualiter coitum excusent, dicendum est...
Ista distinctio 31, tractans de bonis matrimonii
primo continet, quod matrimonii triplex est bonum, scilicet fides, proles et sacramentum. In fide attenditur, ne post vinculum coniugale cum alio vel cum alia coeatur. In prole, ut amanter suscipiatur et religiose educetur. In sacramento, ut coniugium non separetur, et ne dimissus vel dimissa causa prolis alteri coniugatur.
2°, quod duplex est separatio, scilicet corporalis et sacramentalis. Corporaliter possunt separari causa fornicationis, dum alter eorum adulteratur, vel ex communi consensu causa religionis, sive ad tempus, sive usque ad finem vitae. Sacramentaliter vero separari non possunt, dum vivunt, si legitime sunt coniuncti.
3°, quod tertium bonum coniugii dicitur sacramentum, non quod ipsum sit coniugium, sed quia eiusdem rei sacrae signum est, id est spiritualis et inseparabilis coniunctionis Christi et ecclesiae.
4°, quod, si in matrimonio non sit fides nec proles, nihilominus est matrimonium, sed sine sacramento esse non potest.
5°, quod non omnes, qui prolem recipiunt, bonum prolis habent, nam bonum prolis dicitur non ipsa proles vel prolis spes, quae ad religionem non refertur, sed ad hereditariam successionem, sed bonum prolis est spes ac desiderium, quod proles ad hoc quaeritur, ut religiose informetur.
6°, quod coniuges dicuntur, qui solius concubitus causa conveniunt, si tamen aliquo modo malo prolis generationem non vitent. Qui vero venena sterilitatis procurant, si ambo tales fuerint, non per connubium, sed per stuprum conveniunt, si autem ambo non sunt tales, aut illa est meretrix mariti, aut ille adulter uxoris.
7°, quod qui aborsum procurant, tunc sunt homicidae, quando puerperium (id est foetus) formatum est et animam habet et non ante.
8°, quod quando servata fide thori causa prolis coniuges conveniunt, sic excusatur coitus, ut culpam non habeat, quando vero causa incontinentiae conveniunt, habet culpam venialem, et quando exigenti debitum redditur, excusatur a peccato.
[2.] Unde pro aliquibus sunt hii versus :
Hic bona coniugii tria pono : fidem [id est quae deficit in adulterio] sobolemque [id est quae deficit in sterilibus]
Et sacramentum [quod manet] ; duo [fides et soboles] possunt prima deesse [in coniugio].
Qui steriles fuerint per se [id est solitarie], sine coniugio sint.
Qui partum perimit [volens] animatum, dic homicidam [iniquum].
Si pro prole [id est causa prolis] cois [tu coniux] tantum, vel debita [id est iuxta praeceptum Apostoli] reddis,
Non peccas ; peccas coeundo [in matrimonio] libidine victus [superatus],
Quod gravius [sine matrimonio] per se, fit coniugio veniale.
Est tamen in coitu mala delectatio semper,
Idque malum poenae, non culpae dicimus esse.
[3.] Dubitatur : Utrum matrimonium contractum inter scientes se ineptos ab initio ad prolificandum sit peccatum.
Hic potest distingui, quia vel tales contrahunt matrimonium solum quoad cohabitationem socialem, et tunc non est peccatum, aut ad commiscendum, et tunc videtur esse peccatum. Quamvis enim secundum Augustinum in De bono coniugali tria sunt bona coniugii, scilicet fides, sacramentum et proles, ut iam dictum est, intentio tamen prolificandi est per se causa matrimonii legitimi. Aliter enim possent viri et feminei sexus in qualibet aetate matrimonialiter copulari, quia ex liga possent tempore necessitatis voto sibi reciproce suffragari. Fides enim per se non rectificat matrimonium, nec requiritur prolificatio actualis, sed oportet, quod sit intentio prolis procreandae.
Ex quo videtur ulterius, quod multi peccant solemnisantes coniugium ineptorum ab initio, quia consentiunt peccato, ut etiam contingit in matrimonio propter voluptates, exemplum Tobiae 6 de coniugibus Sarae, quos Asmodeus iugulavit, vel etiam in coniugio propter avaritiam celebrato. Unde propter talia obstacula extirpanda fiunt banna triplici solemnitate in ecclesia promulgata. Unde debet dici fidelibus, quod omnes nubentes debent principaliter habere intentionem ad prolem ad honorem Dei et multiplicationem ecclesiae legitime procreandum., et per consequens, quod debent evacuare affectum avaritiae et voluptatis carnalis.
[4.] Utrum solum concubitus matrimonialis possit a peccato excusari ?
Hoc ergo duo innuit :
Primum, quod concubitus matrimonialis potest a peccato excusari ;
2°, quod nullus alius concubitus potest a peccato excusari. Et pro utraque parte quaestio est vera, ut patet ex littera praesentis distinctionis.
Quoad primum patet, quia alias Dominus non praeciperet, dicens Genesis primo et 9 : Crescite et multiplicamini. Est ergo concubitus coniugalis ad observationem humani generis licitus et necessarius, modo tamen, loco et ordine et tempore debite observatis. Et attende, quod dico et ordine, nam quinque modis peccat maritus et uxor se invicem abutentes, videlicet :
Tempore et mente, loco, conditione, modo.
Modus enim naturalis communiter usitatus tenendus est et non alius, vasque naturale et instrumentum debitum ad huius operis exercitium sunt solum modo aptanda, ne quidquam fiat illicitum a coniugibus contra naturalem dispositionem. Nam secundum Augustinum libro De nuptiis et concupiscentia usus contra naturam in coniuge magis est damnabilis quam in meretrice.
Nec in tempore vetito etiam naturaliter commisceri debent, hoc est tempore menstrui, vel puerperii, ut distinctione 5 Ad enixe, nec in die festivo, quando vacandum est orationi iuxta consilium Apostoli : Nolite fraudare invicem.
Nec in loco sacro propter reverentiam Dei, quia : Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus, 2 Corinth. 2.
Nec ex ardore libidinis nimis voluptuosae, quia omnis amator vehemens uxoris proprie adulter est, scilicet in quantum recedit ab amore Dei, vel quia forte similis est in qualitate peccati adultero, vel si amor huiusmodi praeponatur amori Dei, peccatum est mortale, patet 32 quaest. 4 Origo per Ieronimum et quaest. 7 cap. Adulterii per Augustinum.
Solus itaque concubitus matrimonialis servatis quinque conditionibus supradictis est licitus et legalis, et habet triplicem causam, quae reddit ipsum penitus excusabilem vel saltim venialem, nam solius causa generationis humanae, aut causa nuptialis debiti persolvendi, vel causa fornicationis vitandae in alterutro concubitus coniugalis legaliter est permissus.
Prima est pietatis et iustitiae causa, scilicet, si agitur causa prolis generandae, nec est peccatum omnino cum sit divinum mandatum, ut dictum est per illud Genesis et : Crescite et multiplicamini.
2a est humilitatis et obedientiae, quando scilicet agitur ex causa legali debitum persolvendi, secundum illud Apostoli prima Corinth. 7 : Uxori vir debitum reddat, et uxor viro, subdit causam, quia mulier sui corporis potestatem non habet, etc. et e converso. Aliud tamen est exigere,i ultra generandi necessitatem ex malo concupiscentiae, et aliud est reddere ex lege iustitiae vel bono obedientiae ; istud enim nullius criminis est, cum sit legis, aliud autem a culpa non est immune, est tamen veniale propter bonum nuptiale, quod est tripartitum, ut iam dictum est.
3a est securitatis et cautelae, quando scilicet agitur ex causa fornicationis evitandae secundum illud Apostoli 1 Corinth. 7 : Propter fornicationem unusquisque habeat suam uxorem etc. Sed hoc dicit Apostolus, caelestis medicus, ut ibidem ait secundum indulgentiam. Unde sequitur in littera : Dico autem non nuptis, et viduis : Bonum est illis, si sic permaneant, sicut et ego (scilicet caste), quod si non continent, nubant, et causam istius consilii adiungit : Melius est enim nubere, quam uri.
Glossa : Melius, id est securius est nubere legitime, quam uri, id est angi vel vinci desideriorum libidine.
[6.] Et pro ista distinctione actus coniugalis sunt hii versus :
Quatuor ex causis tibi fit coniunctio carnis,
Ut satiet [libidinem], vitet [fornicationem], ut gignat [prolem], debitum solvat.
Primum mortale, sed alterum fit veniale,
Sed duo postrema sunt prorsus sine poena [id est sine culpa].
Et nota, ubi dicitur in versu alterum fit veniale, hoc est intelligendum, si coit causa fornicationis proprie vitandae. Si enim coit causa vitandae fornicationis in altero, tunc non est peccatum, quia est quaedam redditio debiti. Unde si mulier sentit virum esse inclinatum valde ad coitum et timens, ne adulteraretur, compaciendo suae fragilitati ipsa etiam cum taedio offert se paratam, ipsa ex hoc meretur. Similiter e contra de viro est dicendum.
[7.] Uterum causa delectationis coire sit peccatum semper mortale ?
Dicendum, quod non, nisi ibi sit effrenata delectatio, quae efferatur extra bona matrimonii ; aliqui tamen dixerunt oppositum.
Ex his omnibus patet, quod matrimonium habet aliqua bona excusantia actum coniugalem, ut est bonum prolis, redditio debiti et vitatio fornicationis et quamplura alia et praesertim institutio divina, quae dicit : Crescite et multiplicamini.
Ex his eliciat consiliarius coniugum, quid attinet ad coniugalem coitum, ut a crimine excusetur etc.
