Distinctio XXIII — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XXIII

[Distinctio XXIII]

 

[1.] Praeter praemissa est et aliud sacramentum, scilicet unctio infirmorum…

 

Ista est distinctio 23, tractans de quinto sacramento, scilicet de unctione extrema.

Primo continet, quod praeter alia sacramenta est sacramentum unctio extrema infirmorum, quae fit in extremis oleo per episcopum consecrato.

2°, quod unctio est triplex : prima, qua reges et episcopi unguntur et baptisati in vertice, in fronte vero confirmandi ; 2a, qua cathecumini et neophyti unguntur ; in pectore et inter scapulas ;  3a unctio oleo infirmorum ;

3°, quod chrisma duos habet liquores mixtos, scilicet oleum scilicet conscientiae et balsamum bonae famae.

4°, quod hoc sacramentum institutum est ab apostolis, Iacobi, scilicet ad peccatorum remissionem et ad corporis sanationem.

5°, quod unctio exterior est sacramentum, unctio vero interior, quae remissione peccatorum et virtutum ampliatione perficitur, est res huius sacramenti.

6°, quod hoc sacramentum ex contemptu praetermittere est damnabile.

7°, quod baptismus, confirmatio et ordo nullatenus repetuntur, sed sacramentum altaris, poenitentiae, coniugii, unctionis repetuntur, quamvis alii dicunt nullum sacramentum quantum ad totum iterandum, scilicet quantum ad sanctificationem rei, quia nec eadem aqua, nec idem oleum, nec idem panis bis benedicitur ; quantum vero ad susceptionem, quaedam iterantur et quaedam non.

 

[2.] Versus :

Z

Aegros [infirmos sacerdos] ungit oleo, [oleum] quod  dextra sacravit

Praesulis ; hoc [oleum] relevat corpus [in sanitate], culpasque relaxat [instruit].

Cuius [oleis] contemptus damnabilis est reputandus.

Intus [id est remissionem peccati] res, signum foris [unctio exterior id est unctio]. Ungi quit replicari [iterari].

 

[3.] Quid est tinctio extrema, quae est sacramentum ?

Respondetur, quod definit doctor subtilis 2° principali sic unctionem extremam : Unctio sacramentalis extrema est unctio infirmi hominis poenitentis, facta in determinatis partibus corporis cum oleo consecrato ab episcopo, ministrato a sacerdote simul certa verba cum intentione debita proferente, ex institutio ne divina efficaciter significans curationem finalem venialium.

 

Ex ista definitione primo sequitur, quod solum infirmi homines debent ungi, quia dicitur in definitione infirmi hominis ;

2° sequitur, quod solum adulti, sapientes et desiderantes debent inungi, quia dicitur in definitione poenitentis, per hoc excluduntur pueri, insipientes, furiosi et gratiam ad sacramentum non habentes ; per hoc autem, quod dicitur in determinatis locis corporis, ostenditur, quod non in omni parte corporis homo debet inungi. Debet autem unctio fieri super organis quinque sensuum, nisi quod os ungitur pro lingua, propter abominationem, etiam quia habet duos actus scilicet gustare et, loqui. Observatur autem unctio secundum S. Thomam quaestione 7 articulo 2 in locis quinque sensuum, quantum ad sacramenti necessitatem, quasi ab omnibus, quia ibi sunt primae radices peccandi ; inunctio autem pedum et renum non est de necessitate sacramenti. Unde a quibusdam observatur, a quibusdam vero non. Quia ergo quinque sunt, membra deservienda quinque sensibus, scilicet oculi visui, aures auditui, nares olfactui, manus tactui, os gustui et virtuti interpretative et pedes deserviunt progressui et lumbi generationi, - et quia genitalia tractare et pedes videtur aliqualiter inhonestum et etiam non valeret sacerdoti mulierem palpare circa locum luxuriae et circa pedes, ideo consonum videtur, quod in Bohemia in locis illis homines non unguntur, - sufficiat ergo unctio in locis quinque sensuum.

 

Sed diceres : aliqui non habent quinque sensus, ut caeci, manci et olfactu, carentes ; ubi ergo illi sunt ungendi ? Ex quo iuxta dictum S. Thomae De necessitate sacramenti sunt quinque loca quinque sensuum, dicitur primo secundum eum, quod saltim loca illis propinquiora debent ungi ; 2° potest dici, quod sanctus debet intelligi quoad illos, quibus Deus membra non negavit, nec violencia abstulit. Nec est magna vis quoad hoc ; sufficit enim, quod si solum os habeant et aures, quod illa inungantur. Si enim potest salvari sine unctione, etiam potest salvari sine alicuius membri unctione.

 

Et nota, quod in residuis particulis definitionis innuuntur quinque, quae sunt de substantia huius sacramenti : 1um est, quod unctionem faciens sit sacerdos ; 2um est intentio, 3um est oleum infirmorum, 4um, verba infirmorum, 5um est distinctio locorum, de quibus dictum est.

 

Et nota, quod in hoc sacramento forma verborum est in sola oratione, ut dicit Iacobus : Inducant presbyteros et orent super eum. In baptismo consistit forma in sola enuntiatione ; ait enim Dominus baptisantes eos. In sacramento poenitentiae consistit forma in oratione et enuntiatione. Haec Thomas De veritate theologiae libro 6 cap. 33. Forma autem huius sacramenti est verba, quae dicit sacerdos, scilicet : Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus, quidquid deliquisti per visum, et sic de aliis sensibus applicando.

Item : sacramentum hoc iterari non debet in eadem infirmitate, nisi alia admisceretur, urgens amplius ad mortem

Differt etiam istud sacramentum a confirmatione in efficacia, in materia et in forma, in loco, in tempore et suscipiente et in disponente.

In efficacia, quia istud sacramentum disponit ad celerius evolandum, sed confirmatio ad melius pugnandum.

In materia, quia confirmatio in oleo permixto balsamo, istud vero in oleo puro.

In forma, quia confirmatio in propositione iudicativa, istud vero in depraecativa.

In loco, quia confirmatio solum in fronte, istud in diversa parte.

In tempore, quia confirmatio in iuvenibus, istud et in senibus.

Item : confirmatio in sanitate, istud in aegritudine. Hoc quoad suscipientem.

In dante, quia confirmatio ab episcopis, hoc autem a sacerdotibus quibuscumque.

Effectus autem huius sacramenti est excitatio devotionis, peccatorum venialium remissio et mortalium, si non sunt in memoria, animae vigoratio abolitio taedii et saepe infirmitatis corporis aleniatio. Hinc dicit Iacobus : Oratio fidei salvabit infirmum, et si in peccatis est, dimittentur ei.

Quod et ego opto. Amen.