Distinctio XIII — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XIII

[Distinctio XIII]

 

[1.] Solet etiam quaeri, utrum pravi sacerdotes hoc sacramentum conficere queant…

 

Distinctio ista 13 tractans de consecrantis conditione

primo continet, quod sacerdotes aliqui, licet sint pravi, consecrant vere, quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur creatoris.

2°, quod excomunicati vel de haeresi manifeste vocati et symoniaci non videntur posse hoc sacramentum conficere, licet sacerdotes sint. Et nota, quod hic Magister non tenetur, nisi intelligatur, quod de iure non possunt.

3°, quod in sacramenti huius expletione tria requiruntur : scilicet potestas, intentio et forma. Oportet enim, quod consecrans sit sacerdos habens potestatem et quod intendat et formam verborum Christi teneat.

4°, quod a brutis animalibus corpus Christi non sumitur, licet hoc videatur ; quid ergo manducat mus, Deus novit. Ibi nota, quod, quamvis mus manducet sacramentum, in quo est veraciter corpus Christi, tamen, quia non manducat sacramentaliter, eo quod non intendit sub ratione sacramenti manducare, inde est, quod hic dicitur corpus Christi non manducare.

5°, quod secundum Hilarium haeresis ex intelligentia (supple falsa), non de scriptura est. Et secundum Ieronimum ex verbis inordinate prolatis incurritur haeresis. Et secundum Augustinum haereticus est, qui alicuius temporalis commodi et maxime gloriae, principatus et sui gratia falsas ac novas opiniones vel gignit, vel sequitur.

 

 [2.] Pro quibusdam horum sunt hii versus :

N

Quit [potest [scilicet sacramentum corporis] sanguinis Christi sacerdos] conficere pravus, nisi [si non] praepediant [impediant] se [ipsum]

Hic duo subscripta, quae sunt haeresis anathema.

Sunt tria, quibus sacras [conficis] : intentio [verborum Christi], forma [sacerdotii], potestas [ordo].

 

[3.] Utrum excommunicati, schismatici, degradati et haeretici possunt conficere ?

Videtur, quod non. Nam qui non potest benedicere, ille non potest, conficere. Sed quilibet iam dictorum est, qui non potest benedicere. Maior patet ex eo, quod benedictio est de esse consecrationis, cum Salvator accepit panem, gratias agens benedixit, ut habetur Luce 22. Sed minor probatur per b. Gregorium et ponitur prima quaestione 1 : Qui sacros ordines vendunt, sacerdotes esse non possunt. Unde scriptum est : Anathema danti et anathema accipienti. Hoc est symoniaca haeresis. Quomodo ergo, si anathema sunt et sancti non sunt, alios sanctificare possunt ? Et cum in corpore Christi non sunt, quomodo corpus Christi tradere vel accipere possunt ? et sequitur ad propositum : Qui maledictus est, benedicere quomodo potest ? quasi diceret sanctus nullo modo.

Item : 24 quaestione 1 cap. Audivimus dicitur : Quicumque ab unitate ecclesiae fuerit alienus, exsecrare potest, consecrare non valet. Sed quia excomunicati, schismatici, degradati et haeretici sunt ab unitate ecclesiae alieni, cum non sint in corpore Christi mystico, ut supra patuit et in dicto praesenti b. Gregorii dicitur, ergo praeterea prima quaestione 2 dicitur, quod sacerdos degradatus non habet potestatem consecrandi, quamvis habeat potestatem baptisandi.

Item : Magister vult idem, in littera adducens pro illo multas auctoritates.

Item : b. Gregorius dicit : Privilegium meretur amittere, qui permissa, id est concessa sibi abutitur potestate. Sicut dicitur Extravag. de privilegiis cap. Ut privilegium.

In contrarium videtur communis sententia doctorum, et canon videtur hoc sentire prima quaestione cap. Quod quidam, ubi dicitur, quod sacramentorum sanctitatem sumi in perversis hominibus, qui intus sunt, sive qui foris sunt, constat impollutam inviolabilemque permanere. Sciendum secundum doctorem subtilem quaestione 2 : Conficere eucharistiam ut causae principali nulli potest conpetere nisi Deo. Sed ut cause instrumentali, seu ministro, potest conpetere homini.

 

Item aliud est posse simpliciter conficere, et aliud ordinatim posse. Dico ergo de posse simpliciter, quod nihil requiritur ultra materiam debitam nisi minister debitus, ad quem requiruntur tres conditiones :

Prima, quod sit sacerdos, etiam quod possit proferre verba consecrationis et quod habere possit debitam intentionem conficiendi et faciendi, quod ecclesia facit ;

propter defectum conditionis 2e mutus non potest conficere ;

propter defectum conditionis 3e carens usu rationis non potest conficere.

Sed prima conditio est hic propria, quia potest solum sacerdos et quilibet sacerdos, cui competere possunt istae conditiones, scilicet debita prolatio et intentio, Tenet hanc sententiam S. Thomas quaestione prima, articulo primo, 3 et 4 et patet, quod quaestio est vera.

 

Ad primum argumentum negatur, minor. Ad dictum b. Gregorii, quod est : Qui maledictus est, quomodo benedicere potest ? dicitur, quod capiendo benedicere, ut est rei melius esse optare, sic quod ipsa res vel melior efficiatur manens, vel in melius convertatur, tunc sic benedicere potest, licet non bene nec meritorie, et sic, quamvis ipse sit maledictus, Deus tamen, qui est principaliter benedicens, facit in profectum venire illius benedictionem, quamvis sibi est in maledictionem, et ad hoc sonat illud allegatum in textu maledicam benedictionibus vestris.

 

Et pro 2° argumento est sciendum, quod esse alienum ab unitate 1° intelligitur quoad formam consecrandi, scilicet quod quis non utatur forma a Christo et ab ecclesia actenus instituta, 2° quoad vitam gratiae. Primo modo intelligitur canon de sacerdote et non 2° modo, quia dicit Magister in littera in principio distinctionis huius : Aliqui licet sint pravi, consecrant vere, scilicet qui intus sunt nomine et sacramento.

Ecce pravi, intelligit, quoad vitam gratiae, qua carent, sed qui sunt intus (id est in ecclesia) nomine (scilicet christianitatis) et sacramento (id est ordine sacerdotii.) Ad 3um dicitur, quod non potest ordinatim sive de iure, sed simpliciter potest. Ad 4um dicitur, quod Magister in illo non tenetur. Ad 5um, scilicet dictum b. Gregorii, dicitur, quod amittit quoad meritorie exercendum et ergo exercens peccat graviter. Et sic, ubicunque dicitur in auctoritatibus, quod non possunt, debet intelligi, quod non possunt iuste, sive de iure.

 

Sed quomodo salvabitur Magister, qui in fine capitoli penultimi huius distinctionis dicit : De hoc caelesti mysterio aliqua perstrinximus a catholicis fideliter tenenda. Qui enim his contradicit, haereticus iudicatur.

Ecce Magister haereticat quemlibet, qui aliter sentiret, quam ipse perstrinxit. Et quia comuniter contradicunt Magistro in illo, quod dicit excomunicatus et haereticus non possunt conficere, quis inter illas duas partes censetur haereticus ? Oportet, quod vel Magister, qui contradicentes iudicat haereticos fore censendos, vel magistri, qui Magistro contradicunt realiter in hoc facto. Ego volo ire per medium, ne obruar lapidibus utriusque partis. Nullam enim volo haereticare, quia unusquisque habundare debet in suo sensu, quem sibi Dominus ministravit.

 

[4.] Utrum missa sacerdotis boni sit melior quam mali ?

Thomas dicit : Missa consideratur dupliciter : Primo modo ad id, quod est essentiale in ea, scilicet corpus Christi, et sic omnium sacerdotum rite missantium est aequaliter bona. Alio modo consideratur ad id, quod est annexum sacramento, et sic missa boni est melior quam mali, quia sic non solum habet efficaciam ex opere operato, sed ex opere operante. Et ideo caeteris paribus melius est audire missam boni sacerdotis quam mali. Ad idem est Bonaventura 1 principali quaest. Unde sic leviter distinguitur, quod missa, quoad missatum, scilicet sacramentum et corpus Christi, aeque bona fit a quolibet sacerdote rite missante, sed missa quantum est ex parte sacerdotis missantis, tunc est melior a bono quam a malo. Cum enim missa fiat ad laudem Dei et ad placandum Deum pro peccatoribus, et non est spetiosa laus in ore peccatoris, nec iratus placatur ab illo, cui irascitur, eo quod secundum b. Gregorium, cum is, qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deterius provocatur, planum est, quod malum sacerdotem non convenit sic missare. Sed bonum convenit, qui digne offert hostiam in laudem Dei pro peccatis propriis et populi placans Deum.

 

Ex istis sequitur ista conclusio, quod ab excomunicato, schismatico, degradato, haeretico et manifesto concubinario sacramentum eucharistiae recipiens scienter graviter peccat. Probatur. Quilibet recipiens sacramenta contra iustam constitutionem ecclesiae indigne sumit et peccat graviter. Sed sic facit quilibet scienter recipiens ab excommunicato, schismatico etc., igitur conclusio vera. Consequentia patet per Apostolum ad Roman. 1, nam ut sic consentiunt malefacientibus. Maior patet per b. Ambrosium super illo prima Corinth. 11 : Qui indigne manducat, iudicium sibi manducat. Minor patet per Iohanem Canonica 2, ubi dicit : Omnis, qui praecedit et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet. Et infra : Qui dicit ei Ave, communicat operibus illius malignis. Proinde dicit canon distinctione 32 : Nullus audiat missam presbyteri, quem scit indubitanter concubinam habere, vel subintroductam mulierem. Item  distinctione 81 : Si qui sunt presbyteri, diaconi vel subdiaconi, et qui in fornicationis crimine iaceant, interdicimus ex parte omnipotentis Dei et sancti Petri auctoritate ecclesiae introitum, usque dum poeniteant et emendent. Si qui vero in peccato suo perseverare maluerint, nullus vestrum eorum audire praesumat missam, quia benedictio eorum verteretur in maledictionem et oratio in peccatum, testante Domino per prophetam : Maledicam, inquit, benedictionibus vestris, et sequitur peccatum populi illorum missas audientis : Qui vero huic saluberrimo praecepto obedire noluerint, idolatriae peccatum incurrent.

Ecce excommunicatorum, et hic praesertim notatur concubinariorum, qui missas audiunt, idolatriae, crimen per inobedientiam incurrunt. Sed dicunt, quod hoc intelligitur de sacerdote concubinario notorio.

 

Pro quo sciendum, quod tripliciter fit concubinalius notorius : vel primo per sententiam ecclesiae convictus, de quo specialiter, ut aiunt, canon superior intelligitur, vel 2° per confessionem propriam in iure factam, vel 3° per rei evidentiam, ut dum sunt argumenta probanda, gradientia super terram, vel cum quis videt sacerdotem in muliere non more Helizei procumbentem. In illo enim casu credo, quod nec iurista potest excipere, nisi forte diceret, quod videns fuit illusus et diaconus in presbyterum tunc fuit transformatus, a qua illusione et transformatione dignetur nos Dominus, Iesus Christus liberare.

 

[5.] Dubitatur, quid sit haeresis.

Pro quo notandum, quod tot modis dicitur haeresis, quot et haereticus. Sed quia 24 quaestione ultima Haeresis dicit glossa ordinaria Iohannis, quod haereticus dicitur multis modis :

Primo, quicunque est dubius in fide, ut Extravag. De haereticis dubitatur ;

2° omnis schismaticus 1 quaestione 1 Quisquis.

3° omnis praecisus ab ecclesia, secundum quod excommunicatus dicitur haereticus, ut quaestione 1 et 2 ;

4° omnis, qui male interpretatur scripturam sacram, ut quaestione ultima ;

5° qui novam opinionem invenit, ut infra haereticus ;

6° modo, qui vult auferre privilegium Romanae ecclesiae 25 distinctione Omnis ;

7° modo, quicunque non tenet articulos fidei ;

8° stricte sumitur haereticus omnis, qui remotus est ab ecclesia, et secundum hoc omnis haereticus est excomunicatus, ut Extravag. De haereticis ad abolendam. Proprie autem haereticus est, qui tenet dogma falsum, sacrae scripture contrarium pertinaciter defensatum, maxime causa lucri vel gloriae temporalis. Hoc enim est haeresis secundum Augustinum libro De utilitate credendi, scilicet dogma falsum, sacrae scripturae contrarium, pertinaciter defensatum. Per hoc, quod dicitur dogma falsum, tangitur error in intellectu, et per hoc, quod dicitur sacrae scripturae contrarium, innuitur, quod solum haeresis est, qua contra sacram scripturam exorbitatur. Et per hoc, quod dicitur pertinaciter defensatum, tangitur pertinatia in affectu.

 

Ex quo habetur, quod ad haeresim proprie dictam tria concurrunt, scilicet error in intellectu, pertinacia in affectu et contrarietas scripturae sacrae. Ex quo patet, quod solum ille dicitur proprie haereticus, qui tenet, ut supra dictum est, et ad hoc sonat dictum Augustini, quo dicit : Haereticus est, qui concepta erroris perfidia pertinaciter defendit, Unde distinguens libro De utilitate credendi inter haereticos pertinaces et simpliciter errantes, dicit : Sed qui suam sententiam quamvis falsam atque perversam nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia suae praesumptionis peperit, sed a suis seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperint, quaerunt autem tanta sollicitudine veritatem, corrigi parati, cum ipsam invenerint, nequaquam sunt inter haereticos deputati.

 

Haeresis enim graece electio interpretatur, eo quod singularem elegit disciplinam. Ista patent amplius 24 quaestione 3, ubi consequenter, describuntur sectae haeresum quam plurimum haereticorum, plus quam haeresum in primitiva ecclesia ortarum, quarum tamen quinque fuerunt principales, scilicet Paganus, Iudeus, Manicheus, Sabelius et Arius. Sed nunc quidam Paganos et Iudeos nolunt esse haereticos, sed solum Christianos, qui baptismate accepto abierunt in errorem. Sed quis potest negare illos esse haereticos, scilicet Paganos et Iudeos, cum teneant dogma falsum in intellectu et sic errorem sacrae scripturae contrarium, negantes Trinitatem in Deo et negantes Filium Dei incarnatum et hoc tenentes pertinaciter et blasphemantes in Deum Iesum Christum ?

 

Pro quo notandum, quod tres sunt maneries haeresis plus famosae, scilicet symonia, apostasia et blasphemia. Nec distinguuntur ista ex opposito, quia unum consequitur aliud, nam quicunque est symoniacus, ille apostatat a Deo et blasphemat in Deum. Rationes tamen istorum vitiorum distinguuntur, quia apostasia fit generaliter secundum rationem, qua homo a religione Dei exorbitat, blasphemia secundum rationem, qua homo virtuti Dei imponit calumniam, sed symonia secundum rationem, qua homo nititur ordinationem Dei disrumpere. Et sic per istam triplicitatem Trinitas est offensa : Per apostasiam Deus Pater, qui secundum religionem mundam et immaculatam potenter ligat sponsam sibi, Deus Filius, qui cum sit Virtus Dei et Dei Sapientia, per secundam haeresim quotidie blasphematur. Et Deus Spiritus Sanctus, qui cum ex summa benignitate sapienter ordinat pacifice domum suam, ex pravitate symoniaca ordinationi suae contrarie nititur symoniacus, cum resistens Spiritui Sancto, nititur istum ordinem benignum blasphemae dissolvere et sic pacem. Et scito, quod haeresis aliquando committitur verbo solum, ut si quis dogmatisat fornicationem non esse peccatum mortale, non tamen fornicaretur. Aliquando autem committitur facto, ut si quis verbo non diceret, quod fornicatio est peccatum mortale, in facto autem esset concubinarius, defendens etiam pertinaciter suam fornicationem, nolens eam dimittere. 3° modo utroque istorum morum, ut si quis et dogmatisaret et facto fornicationem suam pertinaciter defenderet, ille esset in haeresi apostasiae, quia Ecclesiastici 19 dicitur : Vinum et mulieres apostatare faciunt  sapientes. Etiam esset in haeresi blasphemiae, cum mulieri fornicariae data est potestas blasphemiae, dicitur in Apocalypsi.

 

His omnibus recollectis videre debet pius Christianus omnes semitas suas, et discutere, an cecidit in eum aliqua haeresis ex iam dictis.