Distinctio XXII — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XXII

[Distinctio XXII]

 

[1.] Cum multis auctoritatibus supra sit assertum, in vera cordis contritione peccata, dimitti ante confessionem…

 

Ista distinctio 22, tractans de peccatorum remissorum reditione primo continet, quod patres scilicet sancti doctores quidam dicunt propter relapsum peccata dimissa redire, alii autem dicunt neminem pro peccatis dimissis iterum puniri, sed quod ideo dicuntur dimissa redire et imputari, quia propter ingratitudinem ita reus peccator constituitur, ut ante fuerat. Et Magister neutri parti praeiudicans studioso lectori iudicium relinquit.

2°, quod sacramenti poenitentiae res est interior poenitentia, exterior vero est sacramentum, id est signum interioris.

3°, quod alii dicunt exteriorem poenitentiam et interiorem esse sacramentum, nec duo sacramenta, sed unum, et remissio peccatorum est res tantum.

 

[2.] Unde versus :

Y

Patres [doctores diversimode] varie tradunt peccata redire.

Est sacramentum dolor extra [exterior scilicet sacramenti], res dolor intra [interior poenitentia],

Vel signum tantum primus [exterior dolor id est alterum], utrum est secundus [interior],

Et sic res [dolor interior] tantum dimissio fit vitiorum.

 

[3.] Quaeritur : Si homo post cordis contritionem confiteri contempsit, vel in peccatum idem, vel simile recidit, an peccata dimissa redeant.

Magister dicit, quod huius quaestionis perplexa et obscura est solutio propter diversimode sentientes. Potest dici, quod nec quantum ad culpam redeunt in se, quia actus peccati praeteriit et ineptitudo animae deleta est per gratiam, nec quantum ad reatum redeunt ; redeunt, autem aliquo modo in effectu, scilicet quia causant post se gravius peccatum (scilicet ingratitudinis) et per consequens graviorem poenam.

Ideo communiter dicitur, quod redeunt quantum ad ingratitudinem.

 

[4.] Quid est recidivare ?

Respondetur, quod est redire de bono ad malum ; De poenitentia distinct. 2 et distinct. 3 et 4 et fere per totum. Et est valde malum. Nam dicit Salvator Matth. 12 et Lucae 11 : Erunt novissima peiora prioribus. Et Iohannis 5 : Ecce, iam sanus factus es ; noli amplius peccare, ne tibi deterius contingat  Apostolus ad Gal. primo : Miror, quod tam cito, transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratiam Christi. Item ad Hebreos 6 : Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti et prolapsi sunt, rursus renovari ad poenitentiam.

Glossa : id est, iterum non possunt renovari baptismate, nec propria potestate, nec post hanc vitam redire ad poenitentiam fructuosam. Propter quod dicit Petrus 2 Petri 2 : Facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem, retrorsum converti… Contingit enim illis illud ut veri proverbii : Canis reversus ad suum vomitum, et : Sus lota in volutabro luti.

 

Ista pensans Augustinus in Epistula ad quendam comitem dicit : Recidivare in peccata abominabile est coram Deo. Unde nullum scelus coram Deo tam abominabile fit, quam praeterita peccata unicuique nostrum dimissa reminiscendo gaudere et inde exultare. Et in libro Soliloquiorum dicit : Inanis est poenitentia, quam sequens culpa maculat. Vulnus iteratum tardius sanatur ; frequenter peccans et lugens vix veniam merebitur. Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata Non valet veniam poscere., et mala denuo iterare. Et recidivatio currit cum ingratitudine, immo causatur ab ingratitudine. Si enim, qui beneficium accepit remissionis culpae, gratus existeret, tunc non ad peccatum rediret. Similiter qui contritus de peccato fuit, communiter contritionem usque ad effectum ordinaret.

 

[5.] Est autem ingratitudo vitium, quo homo ingratus existit Deo, vel homini de bono. Et habet multas species.

Prima est despectus bonitatis Isaiae 1 : Filios enutrivi sequitur : ipsis praeverunt me.

2a est rebellio contra bonitatem superiorum iuxta illud Iohannis 13 : Qui manducat meum panem, magnificavit super me supplantationem.

3a est reditio vindictae pro misericordia Matth. 18 : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, nonne etc.

4a est vane gloriae acceptio pro beneficiis. Unde Bernhardus libro De diligendo Deo : Est superbia et delictum maximum uti datis tamquam innatis, et acceptis bene-ficiis gloriam usurpare beneficii.

5a est, recedere a Deo per peccatum. Unde Augustinus De poenitentia distinct. 5 cap. 2 Defleat : Vitium ingratitudinis incurrit, qui plenus virtutibus in peccatum cadens a Deo recedit.

6a est oblivio beneficii Dei. Figura huius est in pincerna, qui oblitus est interpretis sui Ioseph, Genes. 40. Unde Seneca De beneficiis dicit : Ingratus est, qui dissimulat, ingratior, qui non reddit, sed omnium ingratissimus, qui beneficium non recolit, sed oblitus est.

Cum ergo recidivatio et mater eius ingratitudo sint peccata multum gravia, igitur a sacerdotibus, qui a Deo multa receperunt beneficia, summopere sunt vitanda.

 

[6.] Utrum recidivans tenetur confiteri peccata prius dimissa ?

Dicitur, quod non, nisi forte in generali, ut dicat se commissise multa similia vel maiora et dicere, quod non fuit gratus de concessa prioris poenitentiae gratia. Circa hoc sunt diversae opiniones ; securius tamen est, quod omnia confiteantur peccata illius generis in genere vel in speciali.

 

Et nota, quoad finem distinctionis praesentis pro sacramento poenitentiae, in qua tria currunt : scilicet exterior actio, ut lacrimatio, ieiunium, exclamatio devota, et actus sacerdotis absolventis ; et illa sunt sacramentum tantum.

Sed 2° currit peccati remissio, quae est res sacramenti tantum ;

3° currit interior poenitentia scilicet contritio, et illa est sacramentum et res sacramenti ; est sacramentum respectu remissionis et res sacramenti respectu actionis exterioris.