Distinctio XLVII — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XLVII.]
[1.] Solet etiam quaeri, qualiter dabitur iudicii sententia…
Ista distinctio 47, tractans de resurgentium extrema examinatione,
primo continet, quod non est manifestum, qualiter iudicii dabitur sententia ; quidam enim haec verba : Ite maledicti et venite benedicti, conscientiis magis exprimenda putant, quam verbis, alii vero iudicii sententiam verbis exprimendam asserunt.
2°, quod non solus Christus iudicabit, sed etiam sancti cum eo iudicabunt nationes, et quod per duodecim sedes universitas iudicantium et per duodecim tribus universitas iudicandorum intelligitur.
3°, quod sancti iudicabunt non solum comparatione, sed auctoritate et potestate, quae autem erit auctoritas, modo sine divina revelatione non scitur.
4°, quod quatuor erunt ordines in iudicio. Alii iudicabuntur et peribunt, quibus dicet Veritas : Esurivi et non dedistis mihi manducare, Matth. 25. Alii non iudicabuntur et peribunt, quibus dicetur Iohannis 3 : Qui non crediderit, iam iudicatus est. Primi erunt mali Christiani, secundi vero infideles. Alii non iudicabuntur et regnabunt ut perfecti, qui et consilia impleverunt. Alii iudicabuntur et regnabunt, qui opera misericordiae exercuerunt et vitae maculas lacrimis terserunt, quibus dicet Filius hominis : Esurivi et dedistis mihi manducare.
5°, quod illud Matth. 13 : Mittet dominus angelos suos, qui colligent de regno eius scandala, et illud Matth. 24 : Mittet angelos suos cum tuba et congregabunt electos a quatuor ventis, et illud Psalmi : Congregate illi sanctos eius, non est dubitandum impleri ministerio angelorum.
6°, quod veniente Domino ad iudicium praecedet ante eum ignis, qui renovabit caelum et terram et purgabit omne, quod fuerat expurgandum.
7°, quod purgato mundo per ignem et Domino veniente ad iudicium emittetur vox illa magna, quam audient omnes mortui, et boni rapientur obviam Christo in aera, reprobis in terra manentibus, quam dilexerunt, et tunc sequitur vox illa : Venite benedicti ad bonos, et illa ad malos : Ite maledicti, et tunc mali angelorum ministerio mittentur in caminum ignis, id est in infernum.
8°, quod quamdiu durat praesens mundus, angeli angelis, daemones daemonibus et homines hominibus praesunt, sed omnibus collectis iam omnis praelatio cessabit. Ex quo putant quidam, quod post diem iudicii daemones non habebunt potestatem cruciandi homines, sicut modo, sed virtute divina, sicut et daemones cruciatibus subicientur. Illa tamen auctoritas ad credendum taliter non compellit.
[2.] Super principalioribus distinctionis sunt hii versus :
Iudicis an voce sententia detur, an ipsam
Conscia mens dictet, nullus determinat, est
Ergo dubium ; iudex erit omnis [homo sanctus] cuncta relinquens [Matt. 19 : Vos, qui reliquistis omnia…].
Quatuor ordinibus omnes statuentur, et unus [scilicet ordo]
Est perfectorum ; iudex erit hic aliorum [qui praecepta impleverunt]. -
Spirituum [angelorum] turba virtute Dei mediante
Colliget electos, in ignem mittet iniquos.
Summus et unus erit tunc praelatus Deus, ut sic
Cesset in inferno praelatio sicut olympo [scilicet aliquando].
[3.] Utrum finale iudicium fiet per locutionem vocalem, vel mentalem ?
Istam quaestionem Magister relinquit sub dubio. Probabilius tamen videtur, quod iudicium illud, quoad discussionem meritorum, accusationem malorum et commendationem bonorum et sententiam de utrisque perficietur mentaliter, alias requireretur inaestimabilis magnitudo temporis, sicut dicit Augustinus 20 De civitate Dei : Et si liber, ex cuius scriptura omnes iudicabuntur, ut dicitur Apoc. 20, carnaliter cogitetur, quis enim magnitudinem aut longitudinem eius valeat estimare ? aut quanto tempore legi poterit ille, in quo scriptae sunt vitae universorum ?
Notandum est, quod illud iudicium praecedet terna monitio sive citatio. Prima fuit per prophetas, de qua dicit Dominus Proverb. 1 : Vocavi et renuistis ; secunda citatio fuit per Christum et per apostolos et per praedicatores, de qua Lucae 14 : Misit servum suum hora coene dicere invitatis ; tertia erit per ultimam vocationem tubae, et haec citatio erit peremptoria, quam sequetur excommunicationis sententia, qua dicetur : Ite maledicti in ignem aeternum.
Item sciendum secundum Richardum, quod triplex est iudicium.
Primum est uniforme, hoc est iudicium militantis ecclesiae, quae non iudicat nisi de sola qualitate retributionum et in genere, scilicet quod bona bonis et mala malis reddantur, sed numerum et quantitatem nescit retributionum.
Secundum iudicium dicitur deiforme, scilicet, quod quilibet experitur in morte accipiendo sententiam de omnibus bonis et malis, quae gessit, sed non omnia bona, vel mala statim recipit, quia pro tunc in anima recipit tantum, non in corpore.
Tertium dicitur omniforme, scilicet ultimum iudicium, quod secundum numerum et quantitatem recipit quilibet bona vel mala in corpore et anima in aeternum possidenda.
Haec Thomas De veritate theologiae, libro 7, capitulo 16 : Iudicium autem istud ultimum erit horribile ex omni parte, quia supra erit iudex offensus reprobis iratus, subtus horridum chaos inferni patens. A dextris peccata omnia accusantia, a sinistris infinita daemonia ad supplicium trahentia. A retro mundus ardens, ante angeli fortissimi ad infernum propellentes. Intus conscientia crudelissime remordens et omnes sancti iudicis sententiam approbantes, et omnes mali peccata damnatorum patule cognoscentes. Hinc dicit Salvator Lucae 21 : Virtutes caeli movebuntur.
[4.] Utrum sancti in ultimo iuditio iudicabunt ?
Magister tenet, quod sic, iuxta illud Matth. 19 : Sedebitis et vos iudicantes etc. Pro isto sciendum secundum Petrum primo principali quaest. 2, articulo primo, quod quinque sunt modi iudicandi : primus proprie auctoritatis, quo iudicabit tota Trinitas, secundus subauctoritatis sive praelationis, quo iudicabit Christus homo, tertius accessorie dignitatis, quo iudicabunt viri perfecti, quartus approbationis, quo iudicabunt omnes sancti, quintus comparationis, quo iudicabunt minus mali.
[5.] Utrum angeli iudicabuntur ?
Dicendum, quod iudicium discussionis nec bonis, nec malis angelis competit, sed de iudicio retributionis distinguendum est. Est enim quaedam retributio praemii essentialis, et illa fuit a principio, quando angeli boni sublimati sunt ad beatitudinem, angeli vero mali diversi in miseriam ; sed est alia retributio accidentalis, et haec fiet in iudicio, quia angeli boni plus gaudebunt de salute eorum, quos ad meritum induxerunt, et angeli mali amplius torquebuntur multiplicata ruina eorum, quos ad crimina incitarunt.
[6.] Utrum ignis praecedet iudicium ?
Dicendum, quod sic, nam dicitur in Psalmo : Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu omnes inimicos eius. Actio autem illius ignis secundum Petrum de Tarantasia erit successiva, habens initium, medium et finem. Nam in initio purgabit faciem mundi, in medio incinerabit mixta praeter humana corpora et post modum involvet finaliter condemnatos. Unde primo dicit Psalmista, quod ignis ante ipsum praecedet, scilicet purgando faciem mundi et 2° subiungit : et inflammabit in circuitu inimicos eius, scilicet quantum ad finem.
Multa quaeruntur de isto igne, quia : utrum purgabit caelos, quantum elevabitur sursum et de multis aliis, ut quidam quaerunt : quam cito Christus descendet de caelo ad finale iudicium, quidam : quot angelos ducet secum, quidam : utrum Christus iudicabit in loco Iosaphat super faciem terrae, vel in sede aerea, quidam : utrum salvandi erunt in sitibus diversis a damnandis vocaliter iudicati, quidam : quam velociter angeli congregabunt cineres, vel materiam, quam assument homines, quidam : utrum etiam Antichristus tunc iudicabit, quidam : utrum mali vocaliter tunc clamabunt et sic de multis aliis, quae expedit subticere. Sed imitatores Christi habentes de fide, spe et caritate possunt in pautioribus consolari audientes a Salvatore suo praemium, cum dicit : Ibunt hii in vitam aeternam et verbum continentes Apostoli 1 ad Thessal. 4, quo dicit : Mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur simul, rapiemur cum illis in nube obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.
Hoc nobis prestare dignetur, qui scit, quando et quomodo debet nos finaliter iudicare etc.
