Distinctio XXVII — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XXVII

[Distinctio XXVII.]

 

 [1.] Post haec advertendum est, quid sit coniugium…

 

Ista distinctio 27, tractans de consensu a voluntate coniugum procedente primo continet, quod matrimonium est viri et mulieris coniunctio maritalis, individuam vite consuetudinem retinens.

2°, quod coniunx absque consensu alterius non potest continentiam profiteri.

3°, quod causa efficiens matrimonii est consensus, supple mutuus, per verba de praesenti expressus.

4°, quod est quaedam pactio nuptialis facta de futuro, ex quo sponsi et sponse vocantur, nec ex eo veri coniuges sunt, et est quaedam pactio coniugalis de praesenti, quae sponsum et sponsam etiam coniuges facit ; et utraque pactio desponsatio vel sponsalia dicuntur ; interdum proprie vero sponsalia dicuntur quaedam solemnia pacta nuptialia.

5°, quod si quis contraxerit cum aliqua per verba de futuro, si eo mortuo alius contraxerit cum ea de praesenti, non prohibetur ad sacros ordines promoveri, quia non duxit viduam. Si vero contraxerit per verba de praesenti, eo mortuo remanet vidua, et alter, qui cum ea coniugio copulatus fuerit, ulterius ad sacros ordines non ascendet, cum viduam duxerit. Et nota, quod Magister non tenetur in illo, nisi intelligatur, quod sit cognita ab utroque, Extravag. De bigamis non ordinandis ; [cap.] Debitum.

6°, quod solus consensus de praesenti efficit coniugium, post quem consensum, si alii se copulaverit, etiam si carnis conmixtio illic sequatur, ad priorem copulam revocandus est.

 

 [2.] Super his sunt hii versus :

 

Viventes [quia matrimonium est coniunctio viri et mtilieris individuam vitae consuetudinem retinens] nequeunt disiungi, vir mulierque,

Nec claustrum petere [nec orationi vacare post copulam], nisi consensum det uterque.

Coniugium [matrimonium] faciens est acceptatio praesens [per verba praesenti],

Promissa [per verba praesenti] namque fide statim coniunx fit uterque,

Etsi [id est quamvis] post pactum [promissis] nunquam veniatur ad [commixtionis] actum.

Est proprie tamen sponsus spondendo futurum [id est per verba futuro],

Si praesens [per verba praesenti], spondes, sponsus, coniunx quoque [id est et] mox es.

 

[3.] Dubitatur : Quid est matrimonium ?

Et respondet Magister, quod matrimonium est viri mulierisque coniunctio maritalis inter legitimas personas individuam vitae consuetudinem retinens. Ubi sciendum secundum Petrum quaestione, quod Magister intendit definire solum conpletum matrimonium, ad quod tria concurrunt. Oportet enim primo, quod sit initiatum per consensum animorum, 2° verbis expressum et 3°, quod sit consumatum per conmixtionem et ratum per fidem contrahendum, id est fidei sacramentum.

Et tangit in definitione quadruplicem causam, scilicet formalem, ibi coniunctio ; 2° materialem, ibi viri et mulieris, 3° efficientem, ibi maritalis, id est maritali consensu seu affectu contracta, finalem, ibi individuam vitae consuetudinem retinens. Inseparabilitas enim est bonum in matrimonio, bonum autem habet rationem finis

Exponitur autem definitio matrimonii per Raymundum sic, quod matrimonium est coniunctio, scilicet animorum, viri et mulieris, et non virorum et mulieris, nec viri et mulierum, quia nec unus vir plures uxores, nec una mulier plures viros matrimonialiter habere potest. Individuam vitae consuetudinem retinens, hoc est, quod neuter absque consensu alterius potest continentiam profiteri.

 

Potest etiam dici, quod matrimonium est coniugum legitima copulatio, quia secundum Dei legem licet eis sine crimine filios procreare ; ordinavit enim Deus, quod Adam et Eva et per consequens quod cuncti duo coniuges in procreatione carnali taliter copulentur.

Et notandum, quod aliud est matrimonium, aliud contractus, aliud sacramentum matrimonii.

Matrimonium quid sit, iam dictum est.

 

Contractus autem matrimonii est maris et feminae mutua translatio suorum corporum pro suo perpetuo [ad] procreandum prolem debite educandam.

Sacramentum autem matrimonii est expressio certorum verborum maris et mulieris ad se invicem, signantium traditionem mutuae potestatis corporum ad prolem debite procreandam, ex institutione divina efficaciter signans gratiam conferendam mutuo contrahentibus ad coniunctionem mutuam animarum gratiosam ; vel si verba certa non sunt, est exhibitio signorum certorum signantium traditionem mutuam potestatis corporum.

 

Primum istorum est permanens in animabus, secundum est tantum in fieri, tertium simpliciter consistit in actu tantum in fieri. Sic distinguit Scotus.

 

[4.] Utrum consensus est causa matrimonii ?

Dicitur, quod sic, quamvis non totalis, sed cum institutione divina ; consensus autem utriusque personae, non unius tantum, et consensus per verba de praesenti, non autem de futuro, ut communiter dicitur. Unde consensus de praesenti facit matrimonium, sed de futuro facit sponsionem, quae sponsalia nominantur.

Unde S. Thomas quaest. : Sponsalia sunt futurarum nuptiarum promissio. Et fiunt quatuor modis : primo nuda promissione ; 2° datis arris sponsalitatis, ut pecuniae vel huiusmodi ; 5° annuli subarratione ; 4° interveniente iuramento, unde non solvens illud promissum peccat mortaliter, nisi legitimum impedimentum interveniat ; tunc in foro contentioso non compellit ecclesia, quia matrimonia coacta solent malos exitus habere, nisi forte iuramentum intervenerit, quia tunc secundum aliquos cogendus est, quamvis aliis non videatur propter dictam causam, praecipue si uxoricidium timeretur. Et communiter fit aliquando, talis promissio sub conditione, et tunc, si conditio est honesta, sicut si dicit : Accipiam te, si placebit parentibus, et tunc stante conditione stat promissio et non stante non stat. Si autem sit conditio inhonesta, hoc dupliciter : vel est contraria bonis matrimonii, ut si dicatur : Accipiam te, si venena sterilitatis procures, et tunc non contrahuntur sponsalia ; vel non est contraria bonis matrimonii, ut si dicat : Accipiam te, si fureris, et tunc stat promissio, sed tollenda est conditio.

Haec sanctus Thomas.

 

[5.] Utrum consensus per verba expressus, si desit consensus interior, faciat matrimonium ?

Dicitur, quod non in foro conscientiae, licet faciat in foro ecclesiae, quae iudicat de apertis. De quo sequitur etc.