Distinctio XLIX — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XLIX.]
[1.] Post resurrectionem vero facto universo impletoque iudicio, suos fines habebunt civitates duae…
Ista distinctio 49, tractans cum sequenti distinctione de iudicatorum remuneratione primo continet, quod post resurrectionem impleto iudicio duae civitates habebunt suos fines. Una Christi et omnium bonorum, alia diaboli et omnium malorum ; primis voluntas, aliis facultas peccandi non poterit inesse et utrique erunt immortales et habebunt secundum merita et demerita varias mansiones.
2°, quod nomine denarii aliquid commune omnibus electis intelligitur, scilicet vita aeterna, scilicet Deus ipse, quo omnes fruentur, sed impariter.
3°, quod habere vitam est videre vitam, id est cognoscere Deum in specie, non in aenigmate.
4°, quod verum est, quod omnes homines beati esse volunt, idque ardentissimo amore appetunt et propter hoc caetera quaeque appetunt ; nec quisquam amare potest, quod omnino, vel quale sit, nescit, nec potest nescire, quid sit, quod se velle scit, sequitur ergo, quod omnes beatam vitam sciant.
5°, quod omnes beati habent, quod volunt, quamvis non omnes, qui habent, quod volunt, continuo sunt beati. Beatus enim, non est, nisi qui habet omnia, quae vult, et nichil mali vult.
6°, quod beatos se esse velle omnes in corde suo vident, nec tamen omnium est fides, qua ad beatitudinem pervenitur.
7°, quod nihil in Deo noscibile maius digniusque videtur, quam eum intelligere trinum et unum, et omnes beati hoc cognoscent. Ex quo videtur, quod non sit aliquid beatitudini pertinens incognitum, alicui beatorum, et ita omnes illa cuncta videbunt, quorum cognitio beatitudini servit, sed in modo videndi erit differentia. Alius enim alio magis, alius vero minus alio fulgebit.
8°, quod omnes beati habebunt par gaudium, quamvis disparem cognitionis claritatem, quia per caritatem quisque gaudebit de bono alterius, quasi gauderet, si in se ipso haberet.
9°, quod si par erit omnium gaudium, videtur, quod sit par omnium beatitudo, quod constat omnino non esse. Ad haec dici potest, quod beatitudo par esse posset, si ita esset par gaudium, ut etiam par cognitio esset. Sed quia hoc non erit, non faciet paritas gaudii paritatem beatitudinis ; vel potest sic accipi par gaudium, ut non referatur paritas ad intentionem affectionis gaudendum, sed ad universitatem rerum, de quibus gaudebitur, quia de omni re. Unde gaudebit unus, gaudebunt omnes.
10°, quod firme credendum est sanctos habituros maiorem gloriam post iudicium quam ante, quia et maius erit eorum gaudium, ut supra testatur Augustinus distinct. 45. Et amplior erit eorum cognitio, unde Ieronimus : Peracto iudicio ampliorem gloriam suae claritatis Deus monstrabit suis electis.
11°, quod caro humana a spiritu suo resumpta ipsum spiritum in cognitione non gravabit, quia ipsi carni vivificate hoc erit ei gloriae, quod fuit sarcine.
[.] Super hiis sunt hii versus :
Metitur Dominus mercedes, ut melior plus
Gaudeat et peior doleat plus ; hii [boni] tamen omnes
Semper gaudebunt, illi [mali] sine fine dolebunt.
Qui bene vult, et habet, quid vult, est ille beatus,
Istud [scilicet habere in re] ad aeternam spectat tantum modo vitam.
In numero tantum sancti [supple : quia in modo vivendi differunt] gaudendo pares sunt.
Spiritibus [id est angelis] noscendo [id est innotescendo] par est hic [spiritus humanus] carne resumpta [id est sine gravamine].
[3.] Quaeritur : quae sunt ille civitates, quae impleto iudicio habebunt suos fines ?
Respondetur, quod prima civitas est Ierusalem nova, secunda vero est Babylon.
De prima dicit Iohan. Apoc. 21, et primo tangit post iudicium mundi renovationem, de qua Magister in praesenti distinctione loquitur, cum dicit : Ego Iohannes vidi caelum novum, et terram novam. Primum enim caelum et prima terra abiit, et mare iam non est. Ecce mundi renovatio ; et statim subdit de civitate Ierusalem dicens : Ego Iohannes vidi civitatem sanctam Ierusalem novam, descendentem de caelo a Deo, paratam, sicut sponsam ornatam viro suo.
Civitas illa est omnium sanctorum unitas in caritate, quae dicitur Ierusalem, quia videns Deum, et dicitur nova, quia tam secundum corpus quam secundum spiritum dotibus renovata, de quibus circa sequentem dicetur distinctionem ; quae etiam est descendens de caelo, non per loci mutationem, sed per causationem, cum sit a tota Trinitate causata atque facta et praeparata, quia subditur a Deo paratam, id est a tota Trinitate ; et cum illa civitas non erit sine coniuge, cum sit virgo sine ruga, de qua Apostolus ad Ephes. 5 dicit : Christus dilexit ecclesiam, et tradidit semet ipsum pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae, ut in verbo vitae ipse exhiberet sibi ecclesiam gloriosam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata, - ecce novitas civitatis Ierusalem Virginis castae, de qua Apostolus 2 Corinth. 11 : Despondi vos, uni viro virginem castam exhibere Christo. Ecce Apostolus utrumque tangit, et virum et virginem, - ergo hoc videns Iohannes dixit : Sicut sponsam ornatam viro suo.
Finis ergo intrinsecus huius civitatis Christi est ultimus salvandus, quasi lapis ultimus, finis extrinsecus, in quo quiescet illa civitas est Deus, et hinc subdit Iohannes ibidem : Et audivi vocem magnam de throno dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus eius erunt, et sequitur ad propositum : Et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.
Et quia Magister dicit in littera, quod illis in civitate Christi non aderit voluntas peccandi, dicit Iohannes in fine eiusdem capitoli, quod non intrabit in illam aliquod coinquinatum et faciens mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.
Et quia illa civitas est beata consumate et sic, abiciens omnem defectum, ideo dicit Iohannes ibidem : Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, o nec luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quoniam priora abierunt. Et quia beatitudo est videre Deum, ut sit illa civitas perfecte beata, dicit Iohannes ibidem : Civitas illa non eget sole neque luna, ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminabit eam (scilicet quantum ad cognitionem Trinitatis) et lucerna eius est Agnus, scilicet Christus quantum ad cognitionem humanitatis Christi sensualem ; humanitas enim Christi est lucerna, in qua lumen gloriae est reconditum, quod tunc erit manifestum per ipsum Christum. Ideo subdit Iohannes ibidem : Et ambulabunt per lumen eius, ut (scilicet clare) cognoscant divinam essentiam. Unde dicit Iohannes Apoc. 22 : Et servi eius servient illi et videbunt faciem eius, id est clare sine umbra cognoscent eius divinitatem, quia sequitur ibidem : Et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernae, nec lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos.
Et quia cognitio sine saturitate beatitudinem non perficeret, ideo dicit Iohannes : Non esurient, neque sident. Sed quia hoc est negatum non ponens expresse saturitatem, ideo dicit rex illius civitatis : Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei, Apoc. 2. Et quoad potum dicit Iohannes Apoc. 22 : Ostendit mihi flumen aquae vivae, splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et Agni, in medio plateae. Et quia cognitio Trinitatis et plena saturitas non beatitudinem conpleret, si aliquando deficeret, ideo dicit Iohannes Apoc. 22 : Et regnabunt in saecula saeculorum.
Ecce saltim aliqualis modica notificatio civitatis Domini Iesu Christi.
[4.] De civitate vero diaboli Apoc. 18 dicit : Angelus descendens de caelo et habens potestatem magnam. Cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi. Civitas illa est omnium damnandorum ecclesia, quae dicitur ecclesia malignandum. Finis illius civitatis intrinsecus est ultimus damnandus. Qui autem sunt cives illius civitatis, ostendit Iohannes, cum subdit ibidem : De vino irae eius biberunt omnes gentes, reges terrae cum ipsa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt. Et pensandum, quod de civitate Christi dicit Iohannes : Vidi civitatem sanctam Ierusalem novam. Hic vero angelus dicit de civitate diaboli : Civitas magna cecidit. Et ibidem dicitur : Flebunt et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt et in deliciis suis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius ; longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes : Vae, vae, civitas illa magna Babylon.
Siquidem multi vocati sunt ad civitatem Christi, pauci vero electi, ipso dicente Matth. 2 et eiusdem 7 : Lata est porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam ; quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniunt eam, manifestum est, quod civitas diaboli Babylon est multum magna. Cives enim illius civitatis sunt illi, quibus ultimo Apoc. dicitur : Foras canes, et venefici, et impudici, et homicide et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Et qualem habebunt habitationem, ostenditur Apoc. 21, cum dicitur : Timidis autem, et incredulis et execratis, et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure, quod est mors secunda, id est damnatio aeterna.
Ecce duae civitates duorum regum positae sunt ; cuius ergo finaliter civis vis esse, illius regis opera imitare.
[5.] Utrum beatitudo Petri et omnium sanctorum sit aequalis, quoad numertim cognitorum ?
Videtur, quod non, nam plura cognoscit unus beatus, quam reliquus, cum angeli superiores purgent inferiores ab ignorantia, secundum b. Dyonisium in De caelesti Hierarchia, ergo quaestio falsa.
In oppositum sic : Quilibet beatus est in statu omnium bonorum aggregatione perfecto, ergo nullum bonum deest sibi, quia alias non esset in optimo statu ; et antecedens patet per Boethium 3 De consolatione philosophiae, Prosa 2.
Pro ista quaestione notandum, quod duplex est beatitudo : scilicet obiectalis, quae se habet per modum obiecti, quae communiter dicitur beatitudo essentialis ; secunda beatitudo accidentalis et sic formalis. Prima est divina essentia, reliqua est divine essentiae fruitio in rationali creatura. Et ista duplicatur, quia alia est beatitudo viae, alia patriae ; patriae iterum duplex : scilicet completa et incompleta. Completa alia in una persona tantum, ut in Christo homine et in Matre sua, ut pie creditur, ex eo, quod quaelibet illarum duarum personarum, tam secundum animam, quam secundum corpus, et sic secundum totum hominem, est glorificata. Incompleta iterum duplex, aut unius personae, ut cuiuslibet beati in patria, cuius corpus dotibus gloriae adhuc caret, aut totius ecclesiae, quae nondum secundum quodlibet suum membrum est in pleno gaudio, cuius glorificatio post diem iudicii fiet totaliter consumata.
Notandum 2°, quod titulus iste : Utrum beatitudo Petri et omnium beator tim sit aequalis, quoad numerum cognitorum ; tantum valet : Utrum quaecumque cognoscibilia beatus Petrus cognoscit, eadem cognoscit quivis sanctus ?
3° notandum, quod quaestio praesupponit, quod beatitudo Petri et omnium sanctorum est eadem. Et quaeritur : Utrum illa beatitudo quoad cognitorum numertm sit aequalis ?
Supponitur pro ista quaestione, quod fiat locutio de beatitudine patriae, et similiter de beato, de quo loquens b. Augustinus 13 De Trinitate, cap. 4, dicit : Beatus est, qui habet, quidquid vult, et nihil mali vult, et similiter dicit in libro De vita beata ad b. Theodorum.
Ex ista definitione primo sequitur, quod non est plene beatus, qui non habet quidquid vult ; 2°, quod non est plene beatus, qui aliquid male vult ; 3°, quod beatitudo est creaturae rationalis indefectibilis sacietas. Et illam innuebat Salvator dicens Lucae 6 : Mensuram bonam et confertam, et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum, id est beatitudinem formalem tam in mentis, quam corporis capacitatem.
Istis positis conclusio prima est haec : Tantum una est beatitudo obiectalis omnium beatorum. Probatur. Tantum una est essentia, quae per modum obiecti simplicissimi, verissimi, purissimi, optimi et delectabilissimi replet, saciat et quietat totaliter capacitatem omnium beatorum, igitur conclusio vera. Consequentia tenet a convertibili ad suum convertibile, et antecedens patet, quia tantum una est essentia divina, quae est obiectum simplicissimum, verissimum, purissimum, optimum et delectabilissimum, replens, sacians et quietans totaliter capacitatem omnium beatorum. Ergo conclusio vera.
Ex ista conclusione sequitur, quod quaestio quoad suppositum est vera.
2a conclusio : Quamvis beatitudo obiectalis replet, saciat et quietat capacitatem omnium beatorum efficienter et finaliter, tamen beatitudo formalis id ipsum facit formaliter. Prima pars patet ex praecedenti conclusione, 2a pars probatur sic : Beatitudo formalis est sacietas indefectibilis omnium beatorum, ut patet ex 3° corellario suppositionis, ergo replet, saciat et indefectibiliter quietat capacitatem omnium beatorum. Sed cum ipsa formalis beatitudo sit forma accidentalis, post completum esse substantiae adveniens, sequitur conclusio, ex qua sequitur, quod omnis participative beatus est accidentaliter beatus, sic quod quaelibet substantia participative beata incepit esse beata.
Conclusio 3a : Beatitudo Petri et omnium beatorum est aequalis quoad numerum cognitorum. Probatur. Quidquid beatus Petrus cognoscit beatitudini pertinens, quilibet beatus cognoscit, ergo conclusio vera. Consequentia tenet per notabile tertium, sed antecedens patet per Magistrum in ista distinctione 49, ubi dicit : Omnes igitur cuncta illa videbunt, quorum cognitio beatitudini servit. Patet etiam per b. Gregorium Homelia quarta dicentem : Qui Dei claritatem vident, nihil in creatura agitur, quod videre non possint.
Ergo quaestio vera.
