Distinctio XVII — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XVII

[Distinctio XVII]

 

[1.] Hic oritur quaestio multiplex, primo enim, utrum absque satisfactione et, oris confessione per solam cordis contritionem peccatum alicui dimittatur…

 

Ista distinctio 17 tractans de partibus poenitentiae, primo continet, quod quidam dixerunt sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato mundari, si tempus illa satisfaciendi habuerit, sed sane dici potest, quod sine confessione oris et solutione poenae exterioris peccata delentur per contritionem et humilitatem cordis.

2°, quod qui peccatum confiteri negligunt, vel erubescunt, ideo non merentur, quia sicud praecepta est nobis interior poenitentia, ita et, oris confessio et exterior, satisfactio, si assit facultas. Unde nec vere poenitens est, qui confessionis votum non habet, et sicut peccati remissio munus Dei est, ita confessio et satisfactio.

3°, quod quidam dicunt, quod si quis timens detegi culpam suam apud homines, ne inde opprobio habeatur, vel alii suo exemplo ad peccandum attingantur, et ideo tacet homini et revelat Deo, consequitur veniam.

4°, quod oportet primum Deo, deinde sacerdoti offerre confessionem, nec aliter posse perveniri, ad ingressum paradisi, si adsit facultas.

5°, quod peccata primo Deo, deinde sacerdoti, qui si defuerit, socio pandenda sunt, sed non de necessitate, sed de congruitate est.

6°, quod licet in contritione peccatum sit deletum, nihilominus est necessaria confessio, quia est quaedam punitio peccati, sicud satisfactio operis, et quia per eam sacerdos scit iudicare de crimine et peccator per eam fit humilior et cautior.

 

 [2.] Unde versus :

R

si peccata vis, nec potes ore fateri,

Perfectam veniam quis [potes] corde dolendo [fit confessio interior] mereri.

Si quis [potes], primo Deo fatearis [confitearis] ac inde ministro [sacerdoti]

Cauto, si careas ipso [ministro], socio mala [venialia confitearis] pandas.

 

[3.] Utrum de quolibet mortali peccato sit habenda contritio specialis ?

Respondet Thomas de Argentina, articulo 2 ponendo duas conclusiones. Prima est, quod generalis contritio, qua simul et indistincte conteritur homo de omnibus peccatis, quibus aversus est a Deo et divinam bonitatem offendit, necessaria est ad hoc, ut peccata dimittantur et gratia Dei infundatur, quia, ut supra dictum est, unum peccatum mortale non remittitur sine alio, ergo necessaria est universalis de omnibus peccatis contritio ad hoc, quod fiat peccatorum remissio. Unde hoc insinuat virtus vocabuli. Dicitur enim contritio a con-, quod est simul, et tritio, quod venit a tero, teris, quod est simul frangere, vel comminuere. Unde si manet voluntas inconcussa respectu unius peccati mortalis, tunc non est vera contritio. Cum ergo mens humana non potest simul distincte ad singula peccata se convertere secundum rationem cuiuslibet peccati, necessarium est, quod in universali habeat displicentiam omnium mortalium peccatorum.

 

2a conclusio est, quod huiusmodi generalis contritio simultanea sufficit ex parte poenitentis ad eius iustificationem, puta, ad remissionem peccatorum et ad gratiae infusionem ; patet de latrone cum Salvatore crucifixo, qui blasphemus quasi in momento post audivit : Hodie mecum eris in paradiso. Sed contra istud videtur glossa esse super illud Psalmi : Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo. Ubi per singulas noctes secundum glossam intelliguntur singula peccata, super quibus singulariter flere debemus ad hoc, ut lavetur lectus, qui est hominis conscientia. Dicitur, quod haec glossa debet intelligi : quantum est homini possibile distincte quodlibet peccatum proprium mortale cognoscere, quia alias rarus homo adultus salvaretur, qui fuit multis criminibus involutus. Si enim homo potest dicere vere : Multiplicate sunt iniquitates meae, et non potui, ut viderem (scilicet multitudinem iniquitatum multiplicatarum), quis potest faciliter dicere, quod quilibet homo peccatis involutus mortalibus debet pro quolibet peccato mortali singulariter et distincte conteri ? Rogo, quo venirent publice meretrices et publicani et homines ignari, qui nesciunt peccata propria numerare, nec discutere ? Sed tacebo de illis et dicam de me, qui Deo teste non cognosco me omnia peccata mea aliquando numerasse.

 

[4.] Utrum contritionis dolor debet esse maior omni altero dolore ?

Videtur, quod sic, quia omnis dolens vel dolet propter privationem boni, vel apparentis boni, vel dolet propter illationem mali ; sed pro quo fit contritionis dolor, est privatio summi boni et inflictio pessimi, nam est privatio vitae aeternae et in praesenti privatio gratiae et est in praesenti illatio peccati et in futuro damnationis aeternae. In oppositum est experientia humana, nam etiam homines, quos reputamus bonos sive sanctos, frequenter plus dolent de amissione amicorum, quam quod contra Dominum peccaverunt.

 

Notandum, quod duplex est dolor contritionis, ut dictum est quaestione 16, unus, qui est in parte animae intellectivae, alius in parte sensitiva.

Primus est displicentia peccati, quo poenitens peccatum detestatur, et iste dolor vel est essentialiter contritio, vel saltim de essentia contritionis, et ille debet esse maior quolibet altero dolore, cum summe debet sibi peccatum displicere, quo homo vitam aeternam et summum bonum perdidit, animam diabolo subiecit, societatem ecclesiae et omnium sanctorum in se destruxit, et omnia, quae habuit, meretricando cum diabolo dissipavit. Quis enim non summe doleret pro amissione tanti boni et illatione tanti mali ? Si enim mulier cordialiter dolet, quod filium carnalem corporaliter solum ad modicum tempus per mortem amisit, vel filius patrem benignum, multo magis anima, quae Iesum Christum, Filium Dei praestantissimum perdidit, debet dolere ex toto corde, et quod Patrem piissimum cum tota curia caelesti et Matrem Sanctam Ecclesiam catholicam et se ipsum perdidit, diabolo subiecit, virtutibus se privavit, damnationi se per peccatum alligavit, vere planctum unigeniti amarum debet facere sibi, ut iuxta vocem Ieremiae sit magna velut mare contritio sua. Et patet, quod quoad istum dolorem quaestio est vera.

 

Alius autem dolor, qui est in parte sensitiva, qui est quaedam afflictio suborta in sensualitate, et hoc vel ex naturali sequela virium inferiorum ad superiores, vel ex quadam redundanda eius, quod agitur in superioribus ad vires inferiores. Sicut enim et delectatio virium superiorum redundat quandoque in vires inferiores in tantum, quod etiam dotes glorificationis ex hoc causantur in viribus corporalibus, sic etiam dolor et tristitia a viribus superioribus ad vires redundat inferiores, vel etiam ex imperio voluntatis dolentis potest quandoque sensualitas incitari ad dolorem et passionem, et iste dolor non est de necessitate ipsius contritionis, et quoad istum dolorem quaestio contracta foret falsa. Tamen potest vera contritio haberi sine dolore sensibili, nam sicud solo actu voluntatis possumus offendere Deum, sic solo actu voluntatis quantum ad id, quod est necessarium ex parte nostri, possumus reconciliari Deo, cum non sit minus pronus ad miserendum, quam ad condemnandum. Sed obicitur : Contraria contrariis curantur, ut supra dictum est, sed quaedam peccata fiunt cum delectatione sensibili, ergo cura talium peccatorum debet esse cum dolore sensibili. Item Augustinus ait : Sciat se culpabiliter durum, qui deflet damna temporis et mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrimis.

 

Ad primum dicitur, quod displicentia voluntatis informata gratia Dei, qua poenitens peccatum detestatur, in illa contrariatur in genere moris sensibili delectationi, in quantum culpabilis est, et per consequens curatur tamquam a contrario.

Ad secundum : Sine dubio, quod ille culpabiliter est durus quoad sui sanationem, qui lacrimatur pro damnis temporis et morte amici et non lacrimatur pro peccatis, talis enim adhuc plus dolet pro amissione temporalium, quam aeternorum, et per consequens adhuc est culpabiliter durus.

 

[5.] Utrum homo statim tenetur confiteri dum peccat ?

Dicitur, quod sic, de confessione mentis intelligendo, non autem de sacramentali, ut quidam dicunt ; quam cito enim homo per peccatum mortale excesserit, tam cito incidit in iram Dei et in miseriam et in signum doloris. Ita disposuit Deus, quod secundum Augustinum inordinatus animus est sibi ipsi poena, et quod quilibet homo perpetrato scelere tristatur.

 

Multa inculcantur circa confessionem, et specialiter fit contendo, cui debet fieri confessio, sed illa contendo venit non propter confessionem, sed propter id, quod venit ex confessione, puta de illo denare. Si enim confessores audirent sine quaestu confessionem, afficerentur taedio et non curarent tantum confessionem, nec fratres et monachi tam vehementer aspirarent ad confessionem audiendam, si non sperarent ex ea fore commodum temporale hauriendum. Omnis enim sacerdos debet habere claves et debet rite uti clavibus, quaerens Dei gloriam et salutem populi, quamvis non cuilibet concessus est usus clavium, ex eo, quod claves huius modi quidam aptant, ut possent peras et bursas aperire.