Distinctio XLVIII — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XLVIII

[Distinctio XLVIII]

 

[1.] Solet etiam quaeri, in qua forma Christus iudicabit…

 

Ista distinctio 48, tractans de pertinentibus ad Christum iudicem, primo continet, quod Christus in iuditio apparebit omnibus in forma humanitatis gloriosa, bonis etiam apparebit in forma divinitatis, quod erit eis vita aeterna, non autem malis, ne gaudeant, Deitas enim sine gaudio videri non potest, humanitatem vero mali videbunt, ut timeant.

2°, quod Christus in forma servi gloriosus iudicabit et videbitur et a bonis et malis, nec solus iudicabit, sed cum Patre et Spiritu Sancto, et apparebit mitis iustis et terribilis impiis.                                                                                    

3°, quod Christus virtute divinitatis et non humanitatis suscitaturus est mortuos, et tamen secundum formam servi dicitur suscitaturus, quia in humanitate suscepit, quod est causa suscitationis.

4°, quod quidam putant Dominum descensurum in vallem Iosaphat in iudicio, quod frivolum est intelligendo de valle sub Oliveti monte, sed quia Iosaphat interpretatur iudicium Domini, in illo ergo congregabuntur omnes ; et impii erunt in valle iudicii, id est in damnatione, iusti vero elevabuntur obviam Christo.

5°, quod veniente Domino ad iudicium in fortitudine et potestate magna, sicut ait Chrysostomus, angeli deferent ante eum lignum crucis. Et sol et luna dicuntur obscurari, non sui luminis privatione, sed superveniente maioris luminis claritate, et virtutes caelorum, id est angeli, dicuntur moveri, non metu damnationis vel pavoris perturbatione, sed quadam admiratione eorum, quae viderunt.

6°, quod ante diem iudicii sol et luna obscurabuntur Iohelis 3, et quod dicitur dies magna propter magna, quae ibi fient.

7°, quod cum caelum factum fuerit novum et terra nova, erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter quasi lux solis, id est sicut lux septem dierum, quia quantum luxit sol in prima conditione septem dierum ante peccatum primi hominis, tantum lucebit post iudicium. Minorata enim fuit lux solis et lux lunae aliorumque siderum per peccatum primi hominis, sed tunc recipiet sol mercedem sui laboris, quia septempliciter lucebit, et non erit tunc vicissitudo temporis, sed tantum dies.

8°, quod secundum Isidorum sol et luna non venient ad occasum, sed in ordine, quo creati sunt, stabunt.

9° concludit Magister, quod si quaeritur : Quis sit usus solis et lunae, tunc : Fateor, inquit, me ignorare, quia in scripturis non memini me legisse.

 

[2.] Super quibus sunt hii versus :

 

Parebit [id est apparebit] solus [id est non Pater nec Spiritus Sanctus] iudex homo [id est in forma humana] glorificatus,

Suscitat hac carne [id est, dicitur suscitare Filius hominis ex eo, quia secundum carnem meruit beatitudinem], qua nobis meruit hanc rem [id est beatitudinem].

Post vallem Iosaphat [ostendens, quia noninloco illo terreno iudicabit] de solis lumine [scilicet quomodo obscurabitur et quomodo lucebit post] tractat.

 

[3.] Utrum Christus in humana forma gloriosa finali iuditio iudicabit ?

 

Dicendum, quod sic. Pro quo sciendum secundum doctorem subtilem, quod iudicare principaliter non competit nisi naturae intellectuali, cuius intellectus non subordinatur alteri in volendo et iudicando, ut sequatur effectus iudicii per modum imperii, et isto modo Christus iudicabit ut Deus. Sed alio modo iudicare competit naturae intellectuali, non sic omnino principaliter, sed comissarie excellenter singulari excellentia, qua non potest alia esse maior comissaria auctoritas, sic iudicabit Christus ut homo, quia ut homo passionem sustinuit absque culpa propria et meruit iudicatoriam potestatem. Unde consonum est, ut illam gloriosus exerceat, qui potestatem iudicatoriam sustinuit ut ignominiosus, nam omne iudicium Pater dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem, Iohan. 5.

Quod autem in forma gloriosa iudicaturus sit, videtur patere per illud Marci 14 : Videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei et venientem in nubibus caeli.

Sed contra : Si Christus apparebit in forma gloriosa, vel omnibus in illa apparebit, vel solum bonis ; si primum, tunc et mali gaudebunt de visione eius, cum non possit sine delectatione tam gloriosus Dominus videri. Consequens videtur esse contra illud Lucae 23 : Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos et collibus : Cooperite nos. Et contra illud Apoc. 6 : Reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus et liber absconderunt se in speluncis suis et petris montium et dicent montibus et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus ipsorum, et quis poterit stare ? Hic dicit doctor, ubi supra, quod potest dici, quod videtur a beatis in forma gloriosa, sed de malis potest dici, quod non videbunt illam formam gloriosam, immo nullam. Et tunc oporteret exponi illud : Videbunt in quem transfixerunt, id est videbunt Christum in corpore glorioso, sed non formam gloriosam. S. Thomas quaest. 2 dicit : Sicut gloria amici est delectabilis, ita gloria eius, qui odio habetur, est maxime contristativa, ideo visio Christi in gloria erit inimicis in supplicium.

Haec ille. Et potest addi, quod sicut oculis sanis lux est amabilis, sic aegris est odiosa, cum igitur Salvator lucebit mirabilior, sancti gaudebunt mirabiliter et mali turbabuntur.

 

[4.] Utrum adventum Domini aliqua signa praecedent ?

Dicendum, quod sic, iuxta Veritatis vocem Lucae 21 : Erunt signa in sole et luna. Ad dignitatem enim tanti iudicis pertinet, ut aliqua signa praecedant eius iudicium, per quae subiecti homines ad humilitatis inducantur reverentiam et rebelles ad timorem. Qualia autem illa erunt signa, tunc videbimus, quae ab oculis nostris nunc sunt absconsa.

                                                                                

[5.] Si quaeritur : Ubi erit iudicium ? respondet S. Thomas quaest. 4 : Qualiter iudicium fiat et quomodo homines convenient, non multum per certitudinem potest sciri, sed probabiliter potest ex scripturis colligi, quod circa locum montis Oliveti descendet, sicut et inde ascendit, ut idem esse ostendatur, qui descendit et ascendit.

 Multae fiunt hic quaestiones. Quidam quaerunt : Qualiter virtutes caeli movebuntur ? Quidam : Qualiter homines pervenient ad locum deputatum et praesertim mali, cum erunt grossi ad motum ? Quidam : Utrum aliquis homo praesciet diem iudicii ? Quidam : Utrum elementa renovabuntur per receptionem alicuius claritatis ? quae omnia usque diem iudicii expedit cuilibet homini humiliter expectare.