Distinctio XX — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XX.]
[1.] Sciendum est etiam, quod tempus poenitentiae est usque in extremum articulum vitae…
Ista est distinctio 20, tractans de poenitentibus in fine vitae.
Et primo continet, quod tempus poenitentiae est usque ad extremum articulum vitae ; est tamen periculosum differre poenitentiam usque in finem vitae, quia sic poenitens videtur timore mortis poenitere potius quam Dei amore.
2°, quod vera poenitentia in fine habita etsi vitam impetrat, non tamen sic, quod nullam poenam sentiat, nisi forte sit tanta vehementia gemitus et contritionis, quod sufficiat ad delicti punitionem ; quae si non sufficit, purgandus est igne purgationis, qui ignis etsi non est aeternus, miro modo tamen gravis est, quia excellit omnem poenam, quam umquam passus est aliquis in hac vita.
3°, quod illud dicendum est de illo, qui in hac vita non complevit poenitentiam ; si enim interior poenitentia non sufficit in vindictam peccati et exterior poenitentia non completur, purgatorium sentiet et gravius punietur. Idem dicendum est de illo, qui iniunctam poenitentiam complevit, quae tamen ex ignorantia sacerdotis, vel negligentia condigna non fuit.
4°, quod pro qualitate peccati praesidentium arbitrio decernenda est poenitentia, quia apud Deum non tantum valet mensura temporis, quantum doloris ; nec valet abstinentia tantum ciborum, quantum mortificatio vitiorum.
5°, quod ab infirmis in periculo mortis positis est pura peccatorum confessio requirenda, non tamen est poenitentia imponenda, sed innotescenda et orationibus et elemosinis pondus poenitentiae sublevandum, si migraverit. Si vero convaluerit, poenitentiae modum a sacerdote impositum diligenter observet.
6°, quod tempore necessitatis non est neganda reconciliatio vel poenitentia poenitentibus. Quod si aegritudine gravati, quod ante petebant, in praesentia sacerdotis significare non possunt, testimonia fidelium circumstantium prodesse debent, simulque poenitentiae [et] reconciliationis consecuntur beneficium.
7°, quod cuiuscumque poenitentis publicum est crimen, quod universam commovit urbem, presbyteri inconsulto episcopo non reconcilient, nisi ultima cogat necessitas.
8°, quod presbyter inconsulto episcopo non potest excommunicatos nec publice poenitentes reconciliare, nec virgines consecrare, quae potest praecepto episcopi. Chrisma vero numquam potest conficere.
9°, quod si quis ad poenitentiam festinans et sacerdotem non inveniens discessit, eius oblatio est recipienda.
[.] Pro aliquibus horum sunt hii versus :
V
qui sero [tarde] dolet [cum caritate et magna contritione], qui non sua debita complet,
Igne quidem salvus fit, quin satagat [satisfaciat] dolor intus [poenitentia interior].
Ergo, quod [infirmus] satagat [poenitentiam agat], non dic [iniunge], nisi quando resurgat [ab infirmatate].
Si moriatur, ei succurrunt dando [elemosinas et orationes] propinqui.
Presbyter ecclesiae contritos conciliare [absolvere]
Iussu [mandato] pontificis [episcopi] valet [potest] et sacrare [consecrare virgines] puellas.
[3.] Utrum possit quis penitere in fine vitae suae ?
Dicendum, quod sic. Deus enim omnipotens semper paratus est dare gratiam praeparanti se ; sed illa praeparatio cum consistit in libertate arbitrii, quod potest subito cum Dei auxilio, a malo averti et ad bonum converti, ideo homo quamdiu habet usum liberi arbitrii, potest poenitere.
Ex isto sequitur, quod iudicantes hominem ad damnationem aeternam, de quo eis non constat eius damnatio per scripturam, per revelationem nec per sensualem experientiam, sunt iudices temerarii et iniqui, contravenientes verbo Christi, quo dicit Lucae 6 : Nolite iudicare, et non iudicabimini : nolitel condemnare et non condemnabimini et Matth. 7 : Nolite iudicare, ut non iudicemini. In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remecietur vobis.
Sed tales caecati iudicio temerario, quod habet sororem detractionem, matrem eius invidiam, aviam, eius superbiam, quae omnia sunt turpis familia, facti sunt iudices temerarii, detractores, invidi et in Deum blasphemi. Sic enim iudicantes, ignoranter, blasphemant in sapientiam Dei Patris, cum omne iudicium sit datum Filio, Iohanis 5. Et cum sine benivolentia sic iudicant, sed furiose blasphemant in benivolentiam Spiritus Sancti, hii nempe extollunt se tali iudicio super Christum Filium Dei, qui dicit Iohannis 8 : Ego non iudico quemquam : vos autem secundum carnem iudicatis, id est secundum affectum carnalem, qui vos ad interitum deducit. Hii etiam contrariantur Christi Apostolo, qui cognovit arcana Dei et dicit prima Corint. 4 : Nolite iudicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium ; et tunc laus erit unicuique a Deo.
Nec illi temerarii iudices perpendunt, quod solius Dei est iudicare de occultis, qui solus novit corda hominum, 2 quaest. 3 Consuluisti.
Nec illi temerarii iudices advertunt, quod homines de Dei iudicio multa ignorant laudantes, quae ille reprehendit, vel reprehendentes, quae ille laudat. 11 quaest. 1 Sacerdotibus in fine per Gregorium. Hii etiam iudices audaciores sunt Michaele Archangelo, qui non fuit ausus diabolo iudicium inferre blasphemiae, de quo dicit Iudas in Canonica : Cum Michael Archangelus, cum diabolo disputans, altercaretur de Moysi corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit : Imperet tibi Dominus. Hii autem, quaecumque quidem ignorant, blasphemant. Ignorant quidem, quod ille homo est damnatus et tamen iudicium blasphemiae inferunt, dicentes ille homo est damnatus, maledicunt illum, quem forte Deus benedicit.
Utinam illi, non caritative, sed gravi impietate cor suum offendentes, audirent illud Ecclesiastici 21 : Labia imprudentium stulta narrabunt ; verba autem prudentium statera ponderabuntur. In ore fatuorum cor illorum ; et in corde sapientium os illorum. Cum maledicit impius diabolum, maledicit et ipse animam suam.
Dato ergo, quod ille homo, de quo sic temerarie iudicant, sit damnatus, et ipsi ex malitia ipsum, ut damnatum diabolum maledicant, quid est, nisi quod labia eorum stulta narrant et in ore, ut fatuorum cor eorum est, et ipsi maledicunt animam suam. Vere amaritudo exsensavit huiusmodi homines. Nam Ecclesiastici 21 dicitur : Est insipientia, quae habundat in malo, et non est sensus, ubi est amaritudo. Quare, carissimi, ut evitemus stultitiam, quae in iudicio currit temerario, audiamus Salvatorem nostrum et sic non iudicemus. Audiamus iudicem nostrum et non sic condemnemus. Audiamus beatum Gregorium, quid scribit Constantino Mediolani, quod ponitur 11 quaest. cap. 3 In cunctis, quod : in cunctis, quae in hac vita adversa proveniunt, sola est, sicut nostis, omnipotentis Dei districtio compensanda, atque ad cor proprium concurrendum, ut nullius ibi lingua implicet, ubi conscientia non accusat. Quem enim conscientia defendit, liber est inter accusatores, et liber sine accusatione esse non potest, si sola, quae intus adiacet, conscientia accuset. De vestra igitur sanctitate absit Christianorum iudicio ea, quae maledicorum hominum rumoribus conficta credimus, in qualicumque modulo suspitionis adduci, quia et sacri eloquii testimonium tenemus, ut mala maiora, cum forsitan dicuntur, nisi probata credi non debeant, sed citius probata ulcisci ; haec igitur dixi, ut nimiae levitatis esse ostenderem, si quis mala gravia credere studeat, quae probari non possunt. Unde sanctitas vestra debet mentem suam a maledicorum rumoribus atque obtrectationibus disiungere et sola, quae internae vitae sunt atque ad utilitatem subditorum proficiunt, cogitare.
Haec magnus sanctus Gregorius.
Haec propter illos disserui, qui iudicio temerario Magistrum Iohannem Wicleff certitudinaliter asserunt et praedicant esse damnatum aeternaliter in inferno. Ego autem a temerario volens declinare iuditio, spero, quod sit de numero salvandorum. Et si est in caelo, laudetur gloriosus Dominus, qui eum ibi constituit ; si in purgatorio, liberet eum misericors Dominus citius ; si in inferno, maneat in aeterno supplitio ex Dei iusto iuditio.
Ecce transeo modo medio, magis tendens per spem ad Dei misericordiam, quam per desperationem ad damnationem perpetuam, a qua dignetur nos omnipotens Dominus liberare. Et laudemus omnipotentem Deum de piissima sua misericordia, quod tam misericors est ad indulgendum, quod in mortis articulo vero corde postulanti gratiam non denegat, prout in Latrone sancto ostendit, et laudemus suam eximiam sapientiam, qua voluit a nobis, sed nobis utiliter, qualem finem sortiantur homines, cognitiones abscondere, et nisi aliquorum pro utilitate ecclesiae ipsorum exitum revelare, ut patet de Lazaro et divite epulone, et de sancto Latrone, aliisque pluribus. Si ergo est ad utilitatem ecclesiae, an sit damnatus Magister Iohannes Wicleff, rogemus Dominum, ut sedetur discordia praedicantium et contendendum, quod revelet.
Essent aliqua dicenda de sera poenitentia, quam pulcre tractat Augustinus in sermone De poenitentia, qui incipit Poenitentes, ut adducit Magister in littera, etiam de igne purgatorio, de quo ego modicum loqui scio ; melius ergo videtur mihi, quod discam bene vivere, quam incerta de igne huiusmodi seminare. Si enim bene vivens sufficienter penituero, ignem supplicii non timebo, de quo dicit Magister, quod : hic ignis, etsi aeternus non est, miro modo gravis est : excellit enim omnem poenam, quam umquam passus sit aliquis in hac vita : Numquam in carne inventa est tanta poena, licet mirabilia martyres sunt passi tormenta.
Haec Magister.
