Distinctio XXXIV — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XXXIV.]
[1.] Nunc superest attendere, quae personae sunt legitimae ad contrahendum matrimonium…
In praecedenti distinctione determinatum est de bonis matrimonialibus, quae sunt matrimonii causa finalis. In ista incipit tractatio de personis contrahentibus, quae sunt matrimonii causa materialis,
Continet autem ista distinctio primo, quod personae ad contrahendum matrimonium quaedam sunt plene legitimae, quaedam omnino illegitimae, quaedam mediae. Legitimae sunt, quibus non obviat votum continentiae, vel ordo sacer, vel cognatio, vel disparitas cultus, vel conditio, vel naturae frigiditas. Penitus vero illegitimae sunt per votum, per ordinationem, per cognationem, per disparem cultum. Mediae vero sunt nec plene legitimae, nec omnino illegitimae per frigiditatem, vel [ut servus et libera] conditionem.
2°, quod si vir est frigidae naturae, in tantum, quod uxorem non posset cognoscere, maneant ut frater et soror ; quod si ipsa vult filios habere, uterque eorum dextra manu iurent, se numquam fuisse vel potuisse effici una caro per commixtionem carnis. Et ex tunc mulier potest contrahere cum alio, ipse vero nullo modo, quod si contraxerit, secundum coniugium est separandum et priora coguntur recipere connubia.
3°, quod si vir uxorem acceperit et habuerit aliquo tempore, et ipsa dicit, quod nunquam cognovit eam, et vir dicit se coisse cum ea, viri est standum dicto, quod intellige, supple, nisi mulier per aspectum corporis sui probet virum esse mentitum.
4°, quod si coniuncti per matrimonium aliquo malefitio carnaliter commisceni nequeunt, possunt separari et aliis coniungi, quibus viventibus non valent ad invicem copulari. Nota, quod hoc non tenetur, sicut etiam dicit Magister. Unde si possent commisceri, primum matrimonium staret, non secundum.
5°, quod furiosi, dum sunt in amentia, contrahere non possunt.
6°, quod copulati legitime per matrimonium, ex quo carnaliter fuerint commixti, quidquid eveniat alteri eorum, vel ambobus, sive lepra, sive furor, sive sectio, separari non possunt.
7°, quod si quis cum duabus sororibus dormierit, neutram potest habere in uxorem ; quod si una ducta etiam aliam cognoverit proprie uxori non licet debitum reddere, si vir incestum commisit de consensu uxoris, alias non ; et ea mortua aliam non potest ducere in uxorem, scilicet adulteram.
[2.] Unde versus :
Rupit coniugium de frigiditate maritum
Convincens mulier, et ei conceditur alter.
Ac [scilicet ante contractum] incantati poterunt aliis sociari.
Amens contrahere non quit, si vero facit, stat.
Uxoris proprie videtur si soror a te,
Tu nunquam nubes, nec nupte debita reddes.
Ipsa potest alii te defuncto sociari.
Membrorum macula connubia solvere, non quit.
[3.] Utrum frigiditas impedit matrimonium ?
Dicendum, quod sic, si sit perpetua. Cum autem debet videri, an sit perpetua, statuit ecclesia ad cognoscendum tempus triennii infra quod debent operam bona fide dare operi carnali, et si infra illud tempus convenire non potuerint carnaliter, poterunt separari. Ille autem, ex cuius parte assignatur impedimentum, erit absque spe coniugii Si autem contrahat cum aliqua et illam cognoscat, cogetur redire ad primam, quia ecclesia, fuit decepta, nec fuit impedimentum perpetuum. Excusatur autem ibi ecclesia ignorantia facti, sed non iuris. Unde ecclesia, id est minister ecclesiae in hoc nec peccat, nec in hoc committit se discrimini, quia probabiliter credebat ita esse ex depositione testium et coniugum iuramento.
Et sciendum est hic secundum Altissiodorensem, quod duplex est impotentia coeundi, scilicet naturalis et accidentalis.
Naturalis est triplex, vel ratione frigiditatis, vel defectu aetatis, vel arctatione mulieris vasis, quae si scitur ante contractionem matrimonii, etiam si post ei non possit subveniri, impedit matrimonium contractum. Si vero post contractionem scitur, tunc, si successione temporis potest alicui eorum subveniri, stat matrimonium. Si non, tunc taliter impedimentum habens maneat in perpetuum sine spe coniugii, alter vero nubat, cui vult, tantum in Domino.
Accidentalis autem impotentia fit dupliciter, vel per castrationem, et sic dirimit, si praecedit matrimonium ; si post matrimonium sequitur, tunc manet ; 2° per maleficium, quod si est perpetuum respectu omnium mulierum, tunc impedit contrahendum et dirimit contractum Sed quia hoc raro accidit, eo quod impressio daemonis in imaginationem viri vix potest esse respectu omnium mulierum, ut omnino detestetur quis omnes, ideo, quia fit respectu alicuius et non respectu omnium, tunc, si potest subveniri maleficiato per orationem, debet conmanere illi, respectu cuius est maleficiatus. Si autem orationibus et devotionibus et medicinis non potest subveniri ei, posset autem per invocationem daemonis infestantis, tunc, quia invocatio daemonum est simpliciter prohibita, a tali subventione est cessandum, et taliter maleficiato datur licencia contrahendi cum alia, non autem frigido, qui est simpliciter impotens ad omnes. Illa vero mulier, respectu cuius est maleficiatus, habebit simpliciter licentiam contrahendi cum alio, si ipsa non fuerit scienter [scilicet ordinando ] in culpa maleficii. Si vero placuerit ei, maneat cum maleficiato, serviens in continentia Deo suo.
[4.] Utrum incestus, quo quis cognoscit consanguineam uxoris, impedit matrimonium ?
Dicendum, quod sic, si praecedat contractum matrimonii, etiam post sponsalia, quia contrahitur per incestum affinitas ad illam, quae debebat esse uxor. Si autem consequitur matrimonium contractum, ille, qui commisit incestum, non debet debitum petere, sed reddere tenetur petenti.
Pro quo sciendum, quod sicut in aliis sacramentis, sic a in matrimonio sunt duo, scilicet quaedam de solemnitate, scilicet quae impediunt matrimonium contrahendum, sed non dirimunt contractum, sicut incestus, uxoricidium sine machinatione in alteram, rapina alienae sponsae, susceptio propriae prolis de sacro fonte ad insidiandum matrimonio, interfectio presbyteri, solemnis poenitentia de quocumque crimine, quamdiu durat. Sed haec dirimunt iam contractum, cum adulter, vel adultera in mortem legitimi machinata est, ut post invicem contraherent ;
2° cum adulter et adultera praestant sibi fidem vivente legitimo coniuge, quod post mortem contrahent invicem ;
3° cum de facto contrahunt vivente marito ; hoc tamen tenet utroque sciente impedimentum et in his solus papa potest dispensare.
Unde sufficientia impedimentorum matrimonii posset sic capi, nam dirimens matrimonium repugnat consensui aut personarum legitimationi.
Si primum, hoc est dupliciter, secundum quod duo sunt de esse consensus, scilicet scire in quid consentire et velle consentire ; et haec tolluntur per errorem, id est ignorantiam personae, cum Petro subponitur Margaretha pro Katherina, vel Katherinae apponitur Petrus pro Iohanne ; 2° per coactionem violentam.
Si vero repugnat personarum legitimationi, hoc est dupliciter, quia vel tales simpliciter impediuntur ab actu contrahendi propter simpliciter impotentiam reddendi debitum et solvendi id, propter quod fit contractus, et sic est impotentia coeundi ; vel respective, et hoc dupliciter, quia vel ad se, vel ad alios.
Si ad se, hoc dupliciter, vel propter se et sic propter obligationem matrimonialem, quia unus iunctus est uni, non valens contrahere pro tunc cum altera propter ligationem matrimonii, vel propter indebitam coniunctionem ad ipsam prius facta, et sic impedit crimen adulterii prius facti, scilicet ex conditione post contrahendi ; vel propter alios, et hoc quadrupliciter, vel propter Deum, et sic est dispar cultus, vel ex propinquitate duarum personarum secundum se, et sic est cognatio, vel ratione tertiae, et hoc dupliciter, quia vel illa est in matrimonio iuncta, et sic est affinitas, vel per sponsalia tantum, et sic est iustitia publicae honestatis.
Si ad alios, hoc dupliciter, vel quia libere non potest reddere debitum, quod tamen oporteret, si contraheretur sub aestimatione libertatis, et sic est conditio servitutis ; vel quia propter obligationem alteri non potest licite reddere, et sic sunt ordo, obligans ad perpetuam continentiam ex suscepto officio, et votum solemniter emissum, obligans ex fide facta Deo
[5.] Pro his iam dictis sunt hii versus :
Error, conditio, votum, cognatio, crimen,
Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas,
Si sis affinis, si forte coire nequibis,
Haec socianda vetant, connubia facta retractant.
Et isti versus sunt superius declarati plenius circa distinctionem tricesimam etc.
