Distinctio XXV — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XXV

[DISTINCTIO XXV]

 

[1.] Solet quaeri, si haeretici ab ecclesia praecisi et damnati possint tradere sacros ordines, et si ab eis ordinati, redeuntes ad ecclesiae unitatem, debeant reordinari...

 

Ista distinctio 25 tractat de ordinum collatione et receptione, et

primo continet, quod aliqui dicunt, quod sacramenta ecclesiastica, praecipue corporis et sanguinis Domini, ordinationis et confirmationis, per haereticos non posse ministrari. Alii dicunt in omnibus impiis, etiam in haereticis praecisis et damnatis Christi sacramenta permanere cum iure dandi ; possunt enim dare, sed pernitiose, et quibus dederint, non sunt iterum ordinandi. Alii dicunt, quod talia sacramenta secundum morem ecclesiae celebrata sunt bona in esse, sed mala in effectu, male danti et male accipienti.

2°, quod de simoniacis non est ambigendum, quin sint haeretici, qui tamen ante sententiam degradationis ordinant et consecrant, et quod Simoniaci dicuntur proprie, qui ad instar Simonis Magi impraeciabilem gratiam pretio conducere volunt. Et qui pro ministerio sacro pretium recipiunt in modum Gezi, Gezitae vocandi sunt, omnes tamen et dantes et accipientes Simoniaci dicuntur et utrique eadem sententia percelluntur.

3°, quod qui scienter permiserint se ordinari a Simoniacis, consecratio omnino irrita est ; qui vero ordinantur a Simoniacis, quos, cum ordinantur, nesciunt esse Simoniacos, qui et tunc pro catholicis habentur, eorum ordinatio misericorditer sustinetur.

4°, quod quisquis horum alterum vendit, sine quo alterum non habetur, neutrum vendere derelinquit ; et ideo, qui rem consecratam emit, consecrationem emere probatur.

5°, quod simioniaca haeresis est tripartita. Alii enim simoniace a Simoniacis ordinantur, supple, ut cum promovendus promoventem corrumpit. Alii simoniace a non Simoniacis, ut cum promovendus familiares episcopi ipso ignorante corrumpit. Alii non simoniace a Simoniacis, ut dum amici promovendi ipso nesciente corrumpunt episcopum promoventem.

6° et ultimo, quod sacri inquiunt canones, ut subdiaconus non ordinetur ante 14 annos, nec diaconus ante 25, nec presbiter ante 30.

 

[2.] Super hiis sunt isti versus :

 

Iecit ab ecclesia [congergatio fidelium] plures haeresis [scilicet simoniaca] manifesta.

Hos [simoniacos et haereticos] dicunt aliqui [doctores] non posse sacrare [sacramenta conficere, consecrare], secundi [vel alii doctores]

Sacramenta [scilicet quae porrigunt] fore [esse a simoniacis] dicunt et non iteranda [cum illis redierint ad ecclesiae unitatem qui ordinati sunt ab eis]

Ecclesiae more quae tales [sicut alii catholici dant] dant ; tamen [sed] ipsa [scilicet sacramenta]

Et mala [sacramenta ordinis] sumenti [homini pernicioso, scilicet male] mala fiunt [existunt] et male [sacerdoti scilicet male] danti.

Simon [Simoniacus] depositus [degradatus] non quit sacrare [non potest ordinare], sed ante [degradationem potest quam sciatur esse simon] ;

Est [quicumque] ordo cassus [irritus, vanus] a simone sponte [a simoniaco scienter] receptus.

[Si tamen qui recipitur ignoranter dispensabile est simomaco]

 

[3.] Quaeritur : Quid est simonia ?

Et dicit Parisiensis 1a quaestione et communiter doctores dicunt, quod simonia est studiosa voluntas vendendi vel emendi spirituale vel spirituali annexum. Ubi simonia primo definitur per actum interiorem, cum dicitur studiosa voluntas, id est volitio ;

2° per actum exteriorem, cum additur emendi vel vendendi ;

3° per obiectum, cum dicitur spirituale vel spirituali annexum.  

 

Sed videtur, quod melius sic describatur : Simonia est inordinata voluntas commutandi spiritualia pro temporalibus ; nam inordinata voluntas clarius ostendit defectum, quam studiosa voluntas, quia nedum licet omni homini, sed debet omnis homo emere beatitudinem et per consequens debet studiose emere spirituale pro temporali, sicut loquitur Deus in propheta, Isaiae 55, dicens : Venite, emite absque argento ; et Salvator Matth. 10 docet emere mercedem prophetae pro potu calicis aquae frigidae ; et cum merces prophetae sit vita aeterna, quae est spiritualis res, patet intentum. Et docent sancti Augustinus, Gregorius, Beda et sancti caeteri studiose instare pro emptione regni Dei. Item magister debet studiose commutare suis discipulis scientiam. Similiter praedicator, vel sacramentorum ministrator studiose debet commutare pro parvo temporali subsidio officium spirituale.

 

Ideo non per se in tali commutatione est vitium, cum dicat Apostolus 1 Corinth. 9 : Si nos vobis spiritualia ministramus, non magnum est, quod carnalia vestra metamus. Debet spiritualis ministrator cum temporalium ministratore se studiose respicere et velle studiose mutuo sese, iuvare et mutatione sancta mutuo sese reficere. Et per consequens in commutatione non per se, sed in deordinatione commutationis consistit peccatum. Et quia non per se in actu extrinseco, sed radicaliter in actu volendi consistit peccatum, ideo dicitur simonia consistere in actu potentiae volitivae, cum dicitur : simonia est inordinata voluntas.

Et tali actu inordinato Simon, a quo dicitur simonia, peccavit ; voluit, enim inordinate commutare pecuniam pro potestate spirituali dicens Actuum 8 : Date mihi potestatem hanc, ut cuicunque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Prius inordinatam volitionem habuit et post obtulit pecuniam dicens : date mihi etc.

Ecce, nihil emit et tamen nequitiam gravem incurrit, propter quod Petrus dixit ad eum : Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.

 

Patet ergo, quod sine inordinata volitione non perficitur simonia, sed per voluntatem inordinatam sine actu extrinseco perficitur simonia. Sicut enim luxuria, homicidium, falsum testimonium primo in corde habent esse, tamquam in nido diaboli, et post in effectu perficitur, sic est de simonia et de quolibet crimine, ut patet Matth. 15.

Sed contra ultimam particulam definitionis obicitur : Videtur enim, quod quilibet peccans mortaliter sit simoniacus, cum vendit diabolo animam, rem spiritualem, pro peccato brevi temporali. Dicitur hic negando consequentiam, ex eo, quod non studiose vult commutare animam pro peccato, ex eo, quod non vult animam dare diabolo pro peccato, et nec intendit peccatum habere, sicut simoniacus ex directo vult dare unam rem pro alia. Posset tamen concedi, quod omnis peccans mortaliter committit simoniam communiter dictam ; specialiter autem et famose dicitur simonia inordinatus contractus circa spirituale officium Dei, qui contractus cum sit periculosus circa tam periculosum ministerium, consequitur communiter ad quodlibet peccatum circa illud officium. Unde debent clerici valde esse solliciti, ne vendant primo animam pro peccato.

 

[4.] Dubitatur : Utrum simoniaci sunt haeretici ?

Videtur, quod non, quia cum omnis haeresis dogma sit falsum, scripturae sacrae contrarium, pertinaciter defensatum, ut dictum est supra circa distinctionem 13, sed nulla simonia est dogma falsum etc... igitur nulla simonia est haeresis. Consequencia tenet in Camestres ; minor patet, quia nulla simonia est doctrina, cum sit solum inordinata volitio, ut in praecedenti quaestione dicitur.

In oppositum est Magister dicens in littera : De Simoniacis non est ambigendum, quin sint haeretici. Et si sic, igitur simonia est haeresis. Patet etiam in Canone ex auctoritate papae Pascasii 1 quaest. ultima, ubi dicitur : Patet simoniacos veluti primos et praecipuos haereticos ab omnibus fidelibus esse respuendos. Et quaestione 1 dicitur : Tolerabilior est Macedonii et eorum, qui circa ipsum sunt, Sancti Spiritus impugnatorum impia haeresis. Illi enim (scilicet sequaces Macedonii) creaturam et servum Dei Patris et Filii Spiritum Sanctum delirando fatentur ; isti (scilicet simoniaci) suum eundem Spiritum Sanctum efficiunt servum,

Patet etiam per b. Gregorium, dicentem in registro : Altare et decimas et Spiritum Sanctum emere vel vendere simoniacam haeresim nemo ambigit. Idem ibidem : Cum omnis avaritia sit idolorum servitus, quisquis hanc in ecclesiasticis dignitatibus dandis non praecaveat, infidelitatis perditioni subicitur, etiam si fidem, quam negligit, tenere videatur.

 

In ista quaestione tenenda est pars affirmativa, cum simonia sit species haeresis, ut supra dictum est circa distinctionem. Verum tamen S. Thomas quaest. 4 articulo 2 dicit : Simoniaci proprie non sunt haeretici. Sed quis potest negare, quin pertinax simoniacus vult infringere ordinem Spiritus Sancti, docens verbo vel opere contrarium sacrae scripturae ? Et per consequens habet dogma falsum, scripturae sacrae contrarium, quae dicit Matth. 10 : Gratis accepistis, gratis date. Unde quia Simon aestimavit donum Dei pecunia possideri ex inordinata volitione, qua nequitiose voluit emere et postremo carius vendere, et Spiritus Sanctus docet gratis pro Deo donum Dei dare, manifestum est, quod ut sic fuit scripturae et Spiritui Sancto contrarius. An ante fuit pertinax vel non, ego nestio, aestimo tamen, quod non fuit pertinax, quia ad correptionem Petri statim dixit Actuum : Praecamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat horum super me, quae dixistis.

 

Ab isto Simone dicuntur generaliter Simoniaci, quamvis specialiter a diversis secundum imitationem operis eorum nomina sorciantur.

Unde quicumque accipiunt pecunias, ut accipiant aliquem in dignitatem ecclesiasticam, dicuntur Ieroboamitae, quia more Ieroboam vendunt ecclesiasticam dignitatem, quia dicitur Regum : Quicunque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. Sed quid sequitur ibidem propter hanc causam, ait scriptura : Peccavit domus Ieroboam, et eversa est, et deleta est de superficie terrae.

 

Item : quicunque accipiunt pecuniam, ut dent consilium contra iustam causam, aut ut maledicant bonis, dicuntur Balaamitae a Balaam, de quo Numeri 22. Sed quid boni consecutus est Balaam, qui contempta Dei fide dedit consilium in ruinam Israelitici populi, dicit Petrus Damiani : Balaam, filius Beor, qui dum ad pecuniae, quae offerebatur, inhiabat quaestum, Dei fide contempta de Israelitici populi ruina dedit consilium, et infra Propheta fuit et spiritualis gratiae revelatione pollebat. Sed dum avaritiae paulatim declinasset in vitium, de propheta factus ariolus, de ariolo conversus perhibetur magus. Quod autem sint aliqui Balaamitae, videtur Petrus Apostolus asserere 2 Petri 2 dicens : Cor exercitatum avaricia habentes, maledictionis filii ; derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bozor, qui mercedem iniquitatis amavit, correptionem vero habuit suae vesaniae, subiugale animal mutum, hominis voce loquens, prohibuit prophetae insipientiam.

Non ergo mirum, si laici simplices, sub iugo militantes Domini, humana voce, id est benigna prohibent Balaamitarum insipientiam, qui propter usurpationis quaestum Dei populo maledicunt.

 

Item a Gezi dicuntur Gezitae. Qui Gezi pretium tulit de virtute prophetae, ut habetur 4 Reg. 5. Qui ergo post exhibitionem spiritualis gratiae avare exigunt munera, Gezitae dicuntur, quibus lepra gezitica adhaeret ; de quibus Petrus Damiani dicit : Et quia sunt nonnulli, qui vel antequam consecrationis exhibeant ministerium, vel ante decisae causae negocium nullum pacti sunt commodum, post modum vero tamquam a debitoribus exigunt et extorquendis remunerationibus vehementer insistunt, hii se Gezi crimen non dubitent incurrere, qui postquam Naaman curatus est, iamque revertens, de dono Sancti Spiritus pecuniam ausus est postulare ; et sicut ille non alia quam lepre plaga percussus est, quae homines removebat a castris, sic iste non levi, sed illius labae perfunditur criminis, quod ab ecclesiae separat sacramentis.

Haec ille.

 

Item : Scariothitae proprie dicuntur, qui more ludae Scariothis pactant pro sacris, dicentes : Quid vultis mihi dare ? Sed audire debent hii, quia dicit Veritas : Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. Matth. 26.

Item a Simone dicuntur Simonitae vel simoniaci, qui instar Simonis Magi munera offerunt, ut spiritualem accipiant potestatem, quorum cuilibet per Petrum, Christi vicarium, in Simone dicitur : Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Non est tibi pars, neque sors in sermone isto, cor enim tuum non est rectum coram Deo. Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga Deum Patrem, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse.

 

Ecce quinque genera Simoniace haeresis distincta sunt, scilicet Ieroboamitarum, Balaamitarum, Gezitarum, Scariothitarum et Simonitarum, quae omnia Magister in duobus generaliter conprehendit, scilicet in Gezitis et Simonitis, sicut in duobus actibus generaliter simonia committitur, quia aut in deordinata volitione, qua quis vult assequi per commutationem boni temporalis pro spirituali vel e contra donum, aut secundo ; quia pro bono spirituali iam exhibito quaerit temporale lucrum, ut Gezi.

Et utramque volitionem debent evitare praesertim clerici, tam in sacramentorum vel dignitatum assecutione, quam etiam in sacramentorum exhibitione. Nam dicit Sancta Triburiensis synodus 1 quaest. prima : Dictum est solere in quibusdam locis pro perceptione chrismatis nummos dari, similiter pro baptismo et communione. Haec simoniacae haeresis esse, detestata est sancta synodus et anathematisavit, ut de caetero nec pro ordinatione, nec pro chrismate vel balsamo, nec pro sepultura vel communione quidquam exigatur, statuit, sed gratis dona Christi gratuita dispensatione donentur.

 

Et quantum pro assecutione dignitatum dicit b. Gregorius in Registro et ponitur quaest. 1 : Si quis neque sanctis pollens moribus, nec a clero populoque vocatus, vel pulsative coactus, impudenter Christi sacerdotium assumit quolibet facinore pollutus, in iusto cordis amore vel sordibus praecibus oris, sive comitatu, sive manuali servitio, sive fraudulento munusculo episcopalem, seu sacerdotalem, non lucro animarum, sed innanis gloriae avaritia fultus, dignitatem acceperit et in vita sua non sponte reliquerit, eumque in aspera poenitentia mors non invenerit, procul dubio in aeternum peribit.

Et quoad utraque simul, scilicet quoad dignitatis assecutionem et sacramentorum exhibitionem dicit Innocentius et ponitur 1 quaest. 3 cap. finali : Si quis praebendas, vel prioratum, vel decanatum, vel promotionem aliquam ecclesiasticam seu quodlibet sacramentum ecclesiasticum, ut puta chrisma, vel oleum sanctum et consecrationes altarium, vel ecclesiarum interveniente execrabili ardore avaritiae per pecuniam acquisivit ; honore male acquisito careat ; et emptor atque venditor et interventor nota infamiae pericellantur ; et nec pro pastu, nec sub obtentu alicuius consuetudinis ante vel post aliquid exigatur, vel ipse dare praesumat, quoniam simoniacum est.

 

Ecce quam plane dicit, quod nec ante, nec post aliquid exigatur, quoniam simoniacum est, nec sub obtentu alicuius consuetudinis, ut putant ex hoc licere, quia legem mortis de longa invaluisse consuetudine arbitrantur, non attendentes, quod tanto graviora sunt crimina, quanto diutius tenuerunt infelicem animam alligatam, Extravag. de Simonia cap. Cum in ecclesiae corpore.

Idem ibidem : Ad apostolicam audiendam pervenit, quod quidam clerici pro exequiis mortuorum, benedictionibus nubentium et similibus pecuniam exigunt et extorquent ; et si forte eorum cupiditati non fuerit satisfactum, impedimenta ficticia fraudulenter opponunt. E contra quidam laici laudabilem consuetudinem erga sanctam ecclesiam pia devotione fidelium introductam, ex fermento haereticae pravitatis nituntur infringere sub obtentu canonice pietatis. Qua propter super his pravas exactiones fieri prohibemus, et pias consuetudines praecipimus observari : Statuentes, ut libere conferantur ecclesiastica sacramenta. Sed per episcopum loci veritate cognita compescantur, qui malitiose nituntur laudabilem consuetudinem immutare.

 

Ecce neutri parti praeiudicans posui istud totum capitolum, scilicet Ad Apostolicam, per quod clerici avari volunt fulcire suam avaritiam vocantes laudabilem consuetudinem exactionem. Sed pius Christi discipulus scit, quod laudabilis consuetudo est gratis dona Dei pro Deo hominibus dispensare, ut dicit pius Salvator Matth. 10. Per hoc tamen non prohibeo, quin sacerdos non avare, sed moderate ad sui necessitatem recipiat oblatum a divite, pauperi autem et non habenti, si et ipse habuerit, praestet donum. Illa enim est laudabilis consuetudo in viris apostolicis, quam Salvator et sui discipuli docuerunt.

Plura de simonia essent dicenda, sed propter brevitatem temporis sunt ad alia tempora reservanda.