Distinctio XXXIII — Livre IV — Jean Hus

Jean Hus - Livre IV

Distinctio XXXIII

[Distinctio XXXIII.]

 

[1.] Quaeritur hic de antiquis patribus, qui plures simul leguntur habuisse uxores vel concubinas…

 

Ista est distinctio 33, quae secundum aliquos incipit ibi superius : Nec solum in opere carnali observanda sunt tempora. Et sic incipiebat distinctionem ille, qui fecit metra, ut patebit infra in versibus.

Continet autem ista distinctio iuxta praesentem inceptionem primo, quod a principio generis humani tantum una mulier uni viro tantum in matrimonio iungebatur, et tunc fratres sororibus iungebantur, quia non erant aliae mulieres vel viri, quibus Adae filii vel filiae iungerentur.

2° quod primus omnium Lamech legitur habuisse simul duas uxores, et hoc in eo arguitur, quia pro expletione carnalis voluptatis illud fecisse perhibetur.

3°, quod sicut cibus est ad salutem hominis, sic est concubitus ad salutem generis humani, et uterque non est sine delectatione carnali, quae tamen modificata per temperantiam, in usum naturalem redacta libido esse non potest. Quod autem in sustentando vitam est cibus illicitus, hoc est in quaerenda prole fornicarius vel illicitus concubitus, et quod est in cibo licito immoderatus appetitus, hoc est in coniugibus venialis ille concubitus.

4°, quod sicut non est impar meritum pacientiae in Petro, qui passus est, et in Iohanne, qui passus non est, sic non est impar meritum continentiae in Iohanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios genuit. Nam illius caelibatus [id est castitas] et istius connubium [id est matrimonium] pro temporum distributione Christo militaverunt. Sed continentia Iohannis in opere, Abraham in solo habebat [id est potentia] habitu. Melior autem est castitas caelibum [castorum], quam nuptiarum, quarum unam Abraham habebat in usu et ambas in habitu [id est potentia].

5°, quod tempore legis Moysi interdixit copulam carnalem cum matre, cum novaerca, cum sorore, cum neptae, cum amita, cum matertera, cum nuru etc., permisit autem divortium fieri dato libello repudii, in quo vir scribebat causas, pro quibus uxorem repudiabat. Permisit etiam aliam ducere dato libello priori [uxori], quod propter duritiam cordis eorum Christus permissum dicit.

6°, quod in lege multiplicatio uxorum generaliter prohibita est, permissum est autem regi plures habere, sed non multiplicare.

7°, quod veniente tempore plenitudinis, quo Christi gratia ubique est dilatata, reducta est lex nuptiarum ad priorem et [in]honestiorem institutionem, ut una uni in figura Christi et ecclesiae iungatur, et virginitas fecunditati praeferatur et sacerdotibus continentia indicitur.

8°, quod melior est virginitas mentis quam carnis.

9°, quod sicut sanctius est mori famae, quam vesci idolatria, ita sanctius est mori sine liberis, quam ex illicito coitu stirpem quaerere, dicit Augustinus.

10°, quod undecumque nascuntur homines, si parentum vitia non secuntur et Deum recte colunt, honesti sunt et salvi erunt.

 

[2.] Et pro aliquibus horum sunt hii versus :

 

Seiungi debent, quos quadragesima iungit.

Plures uxores habuere patres [Abraham, Booz] sine culpa

Utentes ipsis causa tantum modo [multiplicandae pro divino servitio] prolis ;

Sunt idcirco [scilicet quoad praemium essentiales] pares Abraham vir [maritus], virgo Iohannes.

Sed lex [vetus et nova] quando datur, consuetudo [habendi uxores] variatur.

Integritas mentis carnis praeit integritatem.

 

Nota, quod primus versus deservit alteri divisioni, et iuxta divisionem hic positam ille versus pertinet ad finem praecedentis distinctionis.

 

[3.] Dubitatur, an fuit antiquis licitum habere plures uxores ?

Dicendum, quod sic, non secundum se, sed ex divina dispensatione, scilicet propter        multiplicandum genus humanum ad divinum cultum, quando scilicet pauci erant fideles, et secundum successionem sanguinis erat successio religionis [id est divini cujltus].

 

[4.] Utrum habere plures uxores sit contra ius naturale ?

Dicendum, quod si ius naturale dicatur, quod continetur in lege et in evangelio, vel ius naturale, quod dictat ratio naturalis, tunc dicendum est, quod sic, quia et lex et ratio naturalis dictat, quod non facias alii, quod tibi non vis fieri ; vir autem nollet, quod uxor haberet plures viros, et ideo nec ipse secundum illud ius debet habere plures uxores. Sed si ius naturale dicatur illud, quod natura concedit brutis animalibus, sic non est contra illud ius naturale. Unde et natura indidit avibus, quod unus mas uni femellae societur, dans exemplum hominibus, ut si volunt evolare altius, societatem in matrimonio teneant unitatis.

 

Hinc est etiam, quod contra ius naturale est habere concubinam, cum ius naturale dictet, quod nullus debet accedere, nisi ad suam. Ratio est, quia accedere ad concubinam repugnat bono prolis, cum bonum prolis non solum est eius procreatio, sed etiam educatio et instructio. Concubinae autem frequenter bonum prolis, ut procreationem impediunt, vel procreatam prolem interimunt, vel a se proiciunt et omnino ad legem Dei non instruunt, cum concubinis magis est intendere de actu libidinis , et quaestu, quam de honore Dei et prolis sanctificatione.

Exinde ulterius conicitur, quod numquam fuit licitum habere concubinas, nec umquam fuit dispensatum. Unde ille, quae dicuntur fuisse concubinae sanctorum patrum, fuerunt uxores eorum, sed dicebantur concubinae, quia non recipiebantur ut sociae quantum ad dispensationem et regimen familiae, et quia nascebantur eis filii non nomine suo, sed nomine dominarum.

 

[5.] Utrum tempore legis licebat repudiare uxorem ?

Dicendum, quod non, ut quidam dicunt. Unde peccabat, qui uxorem non adulteram repudiabat, sed tamen lex permittebat hoc, quia non puniebat repudiantem. Hoc autem erat propter maius malum vitandum, scilicet uxoricidium. Et ista opinio est communior. Aliqui tamen dicunt, quod cum lex ostenderet peccatum, si peccatum esset tunc repudiare uxorem, quod ostensum esset Iudaeis, vel per legem, vel per prophetas, et ideo dicunt isti, quod tunc non fuit peccatum repudiare uxorem, et hoc propter divinam dispensationem.

 

[6.] Utrum uxori repudiate licebat ducere alium virum ?

Dicendum, quod non, secundum illos, qui dicunt, quod peccatum esset repudiare uxorem, quia vinculum matrimoniale adhuc stabat inter repudiatam et repudiantem et non licebat uxori habere viros plures ; vir tamen poterat aliam ducere, quia licebat ei habere plures uxores ex divini dispensatione. Secundum eos autem, qui dicunt, quod tunc sine peccato licebat repudiare uxorem, uxor poterat alium ducere, quia solutum erat matrimonium ex divina dispensatione inter ipsam et virum

 

[7.] Utrum virginitas sit melior matrimonio, loquendo de virginitate, quae est incorruptionis carnalis perpetua meditatio ?

Et non est dubium, quin sit, cum illam Mater Christi et ipse Christus elegerint et concorditer sancti doctores virginitatem matrimonio praeferunt. Dicit tamen Petrus 4 principali quaestione 2, quod virginitatem coniugio comparare contingit aut secundum idem tempus, aut secundum diversa tempora. Si secundum tempus antiquum, sic coniugium melius erat, aut secundum tempus novum, sic virginitas est melior. Si secundum diversa, sic aequantur, quia utrumque fuit optimum in tempore suo. Unde caelibatus Iohannis non praefertur coniugio Abrahae.

Haec Petrus.

 

Sed Bonaventura 2 principali quaestione 2 dicit : In virginitate est considerare habitum, statum et decorem integritatis. Quantum ad habitum, habent se ut excedentia et excessa, quia ex maiori virtute potest continere etiam coniugata quam virgo et e contra. Sed quantum ad decorem, sic semper virginitas praefertur continentiae coniugali, quia in illa est corruptio foeda, in virginitate incorruptio sancta.

Sed quantum ad statum, utitur distinctione Petri etc.