Distinctio XXI — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio XXI.]
[1.] Solet etiam quaeri, utrum post hanc vitam aliqua peccata remittantur...
Ista esti distinctio 21, tractans de peccati remissione quantum ad statum futurae vitae. Et primo continet, quod post hanc vitam aliqua peccata remittuntur, non solum quoad penam, sed etiam quoad culpam.
2°, quod peccata venialia igne, purgatorio cremantur et illa post hanc vitam dimittuntur.
3°, quod qui Deum contemplantur et proximum diligunt et bona opera faciunt, illi sunt securi ab aeterno igne, quo impii cruciantur, et a purgatorio, quo quidam salvandi purgantur.
4°, quod illi, qui mundo placere cogitant, Deum tamen praeponunt, et affectionibus carnalibus dediti sunt, coniugibus, domibus, possesionibus ita, ut nihil praeponant Christo, signantur illis tribus : ligno, feno et stipula, quae in mentibus perfectorum non cadunt, quia lignum affectio mundialium longa, minor affectio fenum, minima vero stipula. Et in mentibus perfectorum est aurum, id est contemplatio Dei, et argentum, id est dilectio proximi, et lapides pretiosi, id est bona opera in caritate facta, quamvis etiam in eis sint alia venialia, quam affectio per lignum, fenum et stipulam designata.
5°, quod omnia criminalia semel saltim oportet exprimi in confessione, nisi aliqua a mente exciderint. Pro venialibus vero sufficit generalis confessio, perfectius tamen est illa exprimere, si fuerint iterata.
6°, quod sicud poenitens non debet celare peccatum, quia superbia est, ita nec causa humilitatis debet se fateri esse reum in illo, in quo non est reus, quia incauta est talis humilitas et constituit peccatorem.
7°, quod cavere debet sacerdos, ne peccata confitentium aliis prodat, alioquin deponeretur et omnibus diebus vitae ignominiosus haberetur.
8°, quod nullus sacerdos alteri sacerdoti hominem commissum suscipiat ad poenitentiam sine eius consensu, cui prius se commisit, nisi ille foret ignarus.
[2.] Versus :
X
post hanc vitam Dominus venialia quaedam
Laxat [remittit], quae more feni [quia quidam aedificat denum, lignum et stipulam] consumit in igne [in purgatorio].
Pro [id est venialibus peccatis] levibus culpis confessio fit generalis [in communi],
Et pro mortiferis [mortalibus], quae sunt incognita nobis.
Deponi meruit [sacerdos], qui confessum [hominem] sibi [manifestat aliis] prodit.
Pastorem proprium nullus mutet [sine licentia] nisi caecum [ignarum].
[3.] Quia in ista distinctione multum tractatur de peccato veniali, ideo videtur utile scire, quid est peccatum veniale et quomodo distinguitur a mortali.
Pro quo notandum, quod Deus noster est summus pater familias, cuius magna domus est totus mundus. Habet autem in illa domo rationales creaturas, ut angelos et homines servientes. Sed cum sit omnisciens, praedestinat aliquos ad beatitudinem, qui ministrant sibi, ut filii et haeredes. Alios autem praescit ad damnationem, quibus tamen dat pro statu viae libertatem arbitrii, secundum quam ut filii salvari poterunt et filii condemnari, cum praedestinatio et praesciencia sit contingens et non simpliciter necessitans unam partem. Licet autem Deus continue aeque amat praedestinatos, cum volitio sua, qua vult eos beatificari, sit immobilis, sicut dictum est supra per Magistrum, saepe tamen filii praedestinati cadunt in via secundum ingratitudinem a dignitate et nomine filiali, ut patet de Adam, Petro, David, Maria Magdalena et caeteris similibus, quos Deus misericorditer praedestinans ad salutem gratiose revocat, tamquam pius Pater filios puniendo.
Et istum sensum exprimit Apostolus Ad Hebreos : Obliti, inquit, estis consolationis, quam vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini neque fatigeris, dum ab eo argueris. Quem enim diligit Deus, castigat ; flagellat autem omnem filium, quem recipit. Et sequitur de praescitis : Quodsi extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis. Cum ergo dictus summus sapiens pater familias in domo sua sic statuit observanda, ut quicumque de rationalibus servitoribus contravenerint, eiciantur de domo speciali atque familia, quaedam autem sic statuit, ut contraveniens non ob hoc eiciatur, sed poenam sustineat intra domum : patet, quod est notabilis differentia inter hos defectus, proportionabiliter est differentia inter poenas. Unde contraria statutis primo modo dicuntur illicita et prohibita, quae secundum illum modum dicuntur mortalia. Contraria vero statutis secundo modo sunt disvasa, quae dicuntur venialia. Cum ergo peccatum et gratia opponitur, patet secundum regulam Aristotelis, quod sicud praescitus caret perpetuo illa gratia, sic caret perpetuo nomine filii illius praedestinationis vel adoptionis, licet quandoque habeat gratiam et per consequens nomen filii secundum praesentem iustitiam. Et sic valde aequivoce est de domo Christi sive familia.
E contra autem praedestinatus, licet quandoque expellatur ad tempus extra ecclesiam, dum desinit esse in gratia et filiatione secundum praesentem iustitiam, manet tamen semper filius adoptionis vi gratiae praedestinationis indelibilis, et sic est intra ecclesiam, quae est numerus praedestinatorum, licet sit extra particularem ecclesiam, observantem caritatem secundum praesentem iustitiam.
Et conformis est distinctio de peccato veniali, de filio, de ecclesia et de gratia, quae debet esse in ista materia ; sunt notandae. Unde patet, quomodo aequivoce insunt peccata venialia in praedestinatis et praescitis, correspondenter ad gratias et ad poenas.
[4.] Ex quibus videtur posse colligi, quod tripliciter in genere dicitur peccatum mortale, sicut tripliciter dicitur veniale. Primo modo omne peccatum praesciti, quod tollit gratiam gratificantem secundum praesentem iustitiam et repugnat gratiae praedestinationis, quia inducit mortem secundam, de qua intelligitur illud 1 Iohan. 5 : Qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio conservat eum. Non peccat, scilicet peccato, quod inducit mortem aeternam, quia generatio, qua secundum praedestinationem est natus ex Deo, conservat eum.
2° modo omne peccatum in praedestinato tollens gratiam temporalem, qua gratificaretur anima ad vitam spiritualem, dicitur peccatum mortale, quia infert mortem spiritualem, licet non perpetuam.
3° modo dicitur quodcumque peccatum antecedenter inducens mortem animae primam vel secundam peccatum mortale, sicut vulnus dicitur laetale, quod inducit mortem, quamvis non per se sufficienter causaret mortem, et isto modo veniale per consuetudinem fit mortale.
Correspondenter potest intelligi peccatum veniale tripliciter :
Primo modo, quando ex ordinatione Dei aeterna gratiose praeparatur venia pro eodem ; et isto modo omne peccatum praedestinati originale vel actuale dicitur veniale, et isto modo peccatum sancti Petri et omne peccatum Mariae Magdalenae dicitur veniale, quia per poenitentiam dignum venia.
Et isto modo utitur Augustinus in libro De poenitentia, quem adducit Magister in hoc quarto, distinct. 17, dicens : Fit enim veniale per confessionem etiam, quod criminale erat in operatione. Etsi non statim purgatur, fit tamen veniale, quod commiserat mortale. Item Augustinus De vera et falsa poenitentia cap. nono (et ponit Magister in hoc quarto, distinct. 20 cap. 2 in fine) dicit : Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat poenam tolerare. Et sequitur : Quaedam enim peccata mortalia [id est ex poenitentia] in poenitentia fiunt venialia, non tamen mox sanantur [sed in purgatorio].
3° modo dicitur peccatum veniale, quod stat cum gratia secundum praesentem iustitiam, licet repugnet gratiae praedestinationis, et sic omne peccatum, quod inducit mortem effective secundam, etsi stat cum gratia secundum praesentem iustitiam, diceretur mortale. Et sic possunt intelligi doctores dicentes, quod non est aliquod peccatum tam veniale, quin, dum placet, fit mortale, ut dicit Glossa super illud Psalmi : Beati, quorum tecta sunt peccata, et Augustinus De igne purgatorio et Canon distinct. 25 cap. Unum oratorium § Criminis. Et isto modo potest intelligi Augustinus ad litteram : quod multa levia peccata constituunt mortale, sicut multa grana vel arenae constituunt pondus, quo portans deprimitur ; multae guttae paulatim ingredientes cannam submergunt navem, ut dicit super Iohannem Homelia 12. Et in libro De decem cordis cap. 6 dicit : Minuta peccata, si negligantur, occidunt.
[5.] His notatis propter sanctorum dicta intelligenda, loquamur ergo de peccato formaliter et vocemus peccatum mortale, quod inducit mortem sive primam, sive secundam, privando animam gratia.
Veniale vero, quod non privat animam gratia inducens mortem, sed diminuit caritatem, quod vocatur secundum plura idiomata quotidianum peccatum ex eo, quia quotidie illo peccamus.
Erit etiam peccatum mortale quoddam secundum quid mortale sicut illud, quod solum ad tempus mortificat animam. Aliud mortale simpliciter, quod in perpetuum mortificat animam, quale est peccatum finalis impenitentiae, quod nulla poena purgatur, quia non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro, ut dicit Veritas Matth. 12 et Magister adducit in littera.
Iam esset dicendum de purgatorio, quod sine dubio credo esse, similiter de eius igne, de quo dicit Augustinus 21 De civitate Dei cap. 2, quod gravior erit ignis ille, quam quidquid homo potest pati in hac vita. Et quia, ut dixi in fine quaestionis praecedentis immediate distinctionis, quod modicum loqui de eo scio, ideo relinquo legentibus sententiam sanctorum doctorum Augustini, Gregorii, ne loquar vel garrulem infundabiliter sicut pica.
[6.] Quaeritur : Utrum sacerdos quodlibet peccatum in confessione sibi detectum tenetur occultare ?
Sciendum, quod dupliciter contingit revelari sacerdoti peccatum, aut simpliciter et totaliter in confessione sacramentali, et illud, si est mortale, praecipue nullo modo debet sacerdos revelare. Et tenetur hoc primo de lege nature, quae dicit : Quod tibi non vis, alii ne feceris. Sed quia nollet sacerdos, quod quis peccatum eius super eo revelaret, ergo...
2° tenetur de lege caritatis sive fraterna, quae dicit : Diliges proximum tuum sicud te ipsum Matth. 22 ;
3° tenetur hoc ex constitutione ecclesiae, quae hoc constituit propter scandala evitanda, secundo ne abstraherentur homines a confessione. Unde Extravag. de poenitentia et remissione, Omnis utriusque sexus, de sacerdote, qui confessiones audit, dicitur sic : Caveat se omnino, ne verbo, vel signo, vel aliquo quovismodo aliquatenus peccatorem prodat. Sed si prudentiori consilio indiguerit, illud absque ulla expressione personae tacite requirat, quoniam qui peccatum in poenitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum credimus, verum etiam ad agendam perpetuam poenitentiam in artum monasterium detrudatur. Prohibetur districte De poenitentia distinctione 6. Cauti ergo debent esse confessores, nam dicit doctor subtilis quaest. 2 articulo 2 : Numquid potest dicere : audivi illud in confessione ? Dico, quod haec sola verba includunt peccatum mortale, quia includunt revelationem huius ut cogniti eo modo, quo non licet revelare. Unde caveat sibi in modo narrandi, ne dicat hoc tamquam sibi revelatum in confessione. Unde in nullo casu potest hoc facere, nec hoc silentium militat aliquando contra caritatem. Unde oppositum militaret contra communem caritatem. Unde reprobandus est ille versus iuristarum :
Est haeresis crimen, quod nec confessio celat.
Non quod metrum non sit bonum, sed quia est sententia falsa. Idem S. Thomas quaest. 2 articulo 1 : Haereticum confessor non debet prodere, sed ipsum amovere et quantum ad alios diligentiam apponere, ne per haeresim corrumpantur : Potest etiam dicere praelato, quod diligendus invigilet super gregem suum.
Sed diceres : stat, quod unus confiteatur, qui vult civitatem succendere, vel haeresim inducere, vel multos homines occidere, vel totum christianitatis regnum paganis tradere. Ergo propter bonum commune salvandum et tam magna pericula evitandum sacerdos ex vi caritatis ad proximos potest, immo debet confessionem huiusmodi propalare.
Ad hoc respondet Magister in littera per dictum b. Gregorii, qui dicit in ultimo capitulo : Sacerdos ante omnia caveat, ne de his, quae ei confitentur peccata, alicui recitet, non propinquis, non extraneis, nec, quod absit, pro aliquo scandalo, scilicet vitando, vel a poenitente illato. Et potest responderi per illud Apostoli Roman. 3 : Mala non sunt facienda, ut bona eveniant, sed quia malum est confessionem prodere et pro toto mundo lucrando homo non debet peccare, ergo nec confessionem prodere.
Sed diceres : quid ergo debet sacerdos facere ?
Dicitur, quod debet Deum rogare, ut dignaretur illum a sua perversa intentione avertere et illos, quibus malum iste praetendit inferre, dignaretur eos custodire ; et potest sacerdos praemunire illos caute, sine omni proditione confessionis, ut illi caute se habeant propter pericula.
Ex isto patet, quod sacerdotes audientes laicos, qui praetendunt titiones suspendere, vel comburere, vel hominem interficere, et narrantes illis, quibus hoc imminet, dicentes, quod in confessione hoc audierunt, secundum doctorem subtilem superius allegatum peccant mortaliter.
Sed diceret sacerdos : vult episcopus sub poena excommunicationis, quod sibi revelem. Ad hoc respondet S. Thomas quaest. 6 articulo 1 dicens : Unde etiam si praecipiatur alicui sub excommunicatione a quocunque praelato, non debet ei dicere peccatum, quod scit per confessionem, nec excommunicationem incurrit.
Item dicet sacerdos : princeps vult me interficere, si sibi non revelavero. Respondeo : quid gloriosius, quam propter peccatum evitandum pati ex intentione humiliter martyrium gloriosum ?
