Distinctio VII — Livre IV — Jean Hus
Jean Hus - Livre IV
[Distinctio VII]
[1.] Nunc de sacramento confirmationis addendum est...
Ista distinctio 7 tractans de sacramento confirmationis
1° continet, quod sacramenti confirmationis forma est verba, quae episcopus dicit, cum baptisatos in frontibus ungit : scilicet haec, scilicet Nicolae, signo te signo crucis, confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
2°, quod hoc sacramentum non potest perfici, nisi ab episcopis.
3°, quod virtus sive effectus huius sacramenti est donatio Spiritus Sancti ad robur.
4°, quod illud sacramentum dicitur maius baptismo ratione ministri, et quia maius augmentum praestat, licet baptismus ad remissionem plus valeat.
5°, quod hoc sacramentum tantum a ieiunis et ieiunis tradi debet, et quod non debet iterari sicut et baptismus.
[2.] Unde versus :
G
per pontificem signantem chrismate frontem
Confirmatio fit, in qua [confirmatione] mihi gratia [robur] crescit,
Ieiunet [episcopus] dans [confirmationem] et [baptisatus] sumens et non iteretur [confirmatio].
[3.] Quaeritur : quid est sacramentum, quod dicitur confirmatio ?
Respondetur, quod est linitio chrismatis hominis viatoris sub hac forma verborum : Consigno te signo crucis, confirmo te signo salutis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen.
Doctor vero subtilis sic confirmationem definit quaestione prima : Confirmatio est unctio hominis viatoris, aliqualiter consentientis, vel libero arbitrio nunquam usi, facta in fronte in figura crucis cum chrismate sanctificato, et hoc a ministro idoneo simul cum intentione debita inungente et verba certa proferente, signans efficaciter ex institutione divina unctionem animae per gratiam roborantem ad confitendum cum constantia fidem Christi.
Ista definitio est nimis longa, ac tamen valet propter hoc, quia exprimit circumstantias, quae currunt circa confirmationis sacramentum, de cuius substantia sunt sex. Ex parte sacramenti duo in se : scilicet materia chrismatis et forma verborum, quae superius est expressa ; duo ex parte ministri, scilicet dignitas pontificalis et intentio debita ; duo ex parte suscipientis, scilicet frons, in quo debet fieri confirmatio, et quod confirmandus sit baptisatus.
Et sciendum, quod in isto sacramento sunt tria, sicut et in aliis :
Primum est tantum sacramentum, scilicet chrisma,
2um est res et sacramentum, scilicet character,
3um est res tantum, scilicet gratia collata ad robur pro confessione veritatis fidei contra adversarios insultantes.
Etiam sciendum, quod unctio chrismatis triplex fit in tribus sacramentis, quarum unctionum diversitas ex fine accipitur.
In baptismo fit in vertice ad signandum fidei susceptionem, quia vertex est locus cellulae rationalis. In confirmatione fit in fronte ad significandum audaciam confessionis, cuius impedimentum est timor et verecundia, quae specialiter manifestantur in palore, vel rubore frontis ex propinquitate cellulae imaginariae. In ordine fit in manibus ad significandum potestatem digne tractandi sacramentum eucharistiae.
Item sciendum, quod chrisma, quod est huius sacramenti materia, conficitur ex oleo olivae et balsamo, ut ostendatur, quod recipientes hoc sacramentum sint confessores fidei, habentes nitorem conscientiae, quem signat oleum, et odorem bonae famae, quem signat balsamus.
[4.] Utrum in sacramento confirmationis imprimitur character indelebilis ?
Dicitur, quod sic. Et quamvis supra dictum est de charactere, quomodo varie diffinitur, et sic indelebilis in tantum, quod, licet clericus degradaretur, vel quidcumque sibi eveniat, character semper inseparabiliter manet, et idem est iudicium de charactere impresso in baptismate. Unde videtur quibusdam, quod character est signum insensibile, quo fidelis ab alio convivente discernitur et ad speciale officium in ecclesia limitatur, et satis est ad esse talis characteris constantia subiecti et praeteritio officii praeaccepti, quae cum sint perpetua et indelebilia, character semper manet indelebiliter impressus in anima. Baptismi enim charactere fidelis ab infideli distinguitur, aesi ad Christi militiam sit signatus. Et charactere confirmationis distinguitur ab inconfirmato, tamquam singularius signum recipiens ad exercendum Iesu Christi militiam. Et charactere ordinis clericus separatur a laico, aesi ex ordinatione Christi ad officium singulare supra laicum in ecclesia sit signatus. Et patet, quod character ordinis praesupponit characterem baptismatis et confirmationis et non e contra, quoad inesse personae eiusdem, et character confirmationis praesupponit characterem baptismatis et non e contra.
[5.] Utrum sacerdos non episcopus potest confirmare ?
Dicitur, quod sic, accepta a superiori potestate. Unde concessum fuit per b. Gregorium in scriptis suis, ut Magister ponit in littera, quod episcopis absentibus presbyteri possent et baptisatos chrismare.
[6.] Utrum aliquis debet illum tenere, qui confirmatur ?
Dicitur, quod sic, in signum, quod quasi infirmus ad fortificandum recipit confirmationis sacramentum.
Et patet ex omnibus iam dictis, quod confirmatio est proficiendum et pugnantium cum mundo, diabolo et carne, sicut baptismus est in ecclesiam intrantium.
Haec sufficiant.
