Prooemium — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Prooemium

PROŒMIUM

 

Quis ignorat quod haec omnia manus Domini fecerit ? in cuius manu est anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis. Iob XII, 9, 10.

 

Quamvis namque omnipotens Deus in se ipso a viatoribus clare ac facialiter in haec vita videri non queat, attamen in suis effectibus omnipotentiam, benevolentiam ac sapientiam suam tam evidenter multipliciterque monstravit, ut iam omnibus constet, quod omne quod citra Deum est aliudque ab ipso, ab eo profluxerit, a quo et (teste Philosopho) omnibus derivatum est esse et vivere. Propter quod in Ecclesiastico habetur : Gloria Domini plenum est opus eius ; nonne Dominus fecit Sanctos enarrare omnia mirabilia sua, quae confirmavit omnipotens Dominus stabilis in gloria sua ? Itaque de ignorantia summi et veri Dei nemo se iam poterit excusare. Imo ut in Sapientiae libro scriptum est : Vani sunt omnes homines quibus non subest scientia Dei, et de his quae videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est : a magnitudine enim speciei et creaturae, cognoscibiliter poterit creator horum intelligi. Hinc et in Isaia legitur : Repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes.

 

Praeterea, quamvis Deus ita ex suis valeat creaturis per naturalem rationem cognosci, clarius tamen atque praeclarius potest per supernaturalem revelationem ac fidem intelligi, prout in praecedenti diffusius declaratum est libro. In quo quoniam de ipso supergloriosissimo Deo tractatum est, de suae videlicet deitatis unitate et superessentialium ac supersubstantialium Personarum trinitate ; recto nunc ordine de eius agitur creaturis, de productione mundi sensibilis totiusque universi, de natura angelica et personis eius tam electis quam reprobis, praesertim de homine et ipsius originali institutione et circumstantibus pertinentibusque ad eum. Quae omnia in themate tanguntur inducto, utpote : omnipotentia Creatoris, cum dicitur, « manus Domini » ; mundus sensibilis totumque universum, cum additur, « haec omnia » ; et ipsorum creatio, in verbo hoc, « fecit » ; specialiter quoque homo, dum subditur, « et spiritus universae carnis hominis ».

 

Denique S. Thomas : Aliter, inquit, consideratio creaturarum pertinet ad philosophos, et aliter ad theologos. Philosophi namque creaturas considerant secundum quod in propria natura consistant : unde proprias causas et passiones seu proprietates rerum inquirunt. Theologi vero creaturas considerant prout a primo principio exierunt, atque ad finem ultimum, qui Deus est, ordinantur... De manu Creatoris fertur in Psalmo : Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Siquidem in manu eius sunt fines terrae, quoniam ab aeterno non nisi in eius potestate fuerunt. Aperta autem hac manu clave amoris, prodierunt creaturae in esse. De qua manu loquitur Isaias, Ecce non est abbreviata manus eius : quoniam infinita sua virtute rerum naturam in esse produxit. Quam utique Dei manum abbreviare conati sunt, qui asseruerunt a Deo nihil fieri posse ex nihilo.

 

Insuper de his exponi potest illud Iob : Spiritus eius ornavit caelos, et obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus. In quibus verbis ostenditur trinitas Personarum, videlicet : Spiritus Sanctus, cum dicitur, « Spiritus eius » ; et persona Patris, Sap. 1, 7 in hoc pronomine, « eius » : unde et in Sapientia, Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Atque in nomine, manus, exprimitur Filius, qui et brachium Patris vocatur, cum ipse sit virtus et sapientia Patris. Ex parte quoque actus duo tanguntur, puta : ornatus, qui pertinet ad rerum dispositionem, quoniam varia eas pulchritudine decoravit, secundum illud Ecclesiastici, Magnalia sapientiae suae decoravit ; et item obstetricationis officium, quod spectat ad providentiae gubernationem, qua creaturas propria virtute subsistere non valentes, instar obstetricis conservat in esse, et necessaria veniendi ad finem largitur, ac impedimenta salutis repellit, etiam mala ordinando in bonum.

Amplius, ex parte effectus tangit duo, videlicet caelum et colubrum tortuo- sum. In caelo duo pensantur. Primum est eius stabilites, iuxta illud Proverbiorum : Stabilivit caelos prudentia. Secundum est indeficiens claritas eius, de qua in Ecclesiastico : Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens. Sicque per caelos intelligi possunt creaturae quae in suo decore firmiter perstiterunt. Similiter in colubro tortuoso duo signantur, id est obscuritas atque obliquites. Coluber quippe dicitur quasi colens umbram, quae sonat lucis privationem. Obliquitas vero exprimitur, dum additur, « tortuosus » : distortum est enim quod a rectitudine obliquatur. Sicque per colubrum denotantur creaturae quarum pulchritudo per peccatum est obscurata et rectitudo obliquata, praesertim diabolus, cuius invidia mors introivit in orbem terrarum. Itaque recte dicitur Deus caelos ornasse, quia in creaturis quae suum ordinem servaverunt, divina bonitas clarius splendet, et decoris ornatus non exstat mutatus. Recte quoque dicitur obstetricante manu eius coluber tortuosus eductus, quia in malis relucet divina potentia per hoc quod cohibentur, atque divina providentia per hoc quod eorum mala in bonum ordinantur.

Haec Thomas.

 

Circa haec scribit Bonaventura, inducens pro themate illud Ecclesiastae : Solummodo hoc inveni, quod Deus fecit hominem rectum, et ipse se infinitis immiscuit quaestionibus. In his namque duobus clauditur terminus totius humanae comprehensionis : ut cognoscat originem boni, et cognoscendo eam requirat, atque ad illam perveniat, et in ea quiescat ; ut insuper noscat originem mali, et illud devitet. In his quoque clauditur tota intentio tractatus libri istius : qui circa duo versatur, videlicet circa hominis conditionem et deviationem.

Quorum primum tangitur, cum dicitur, « Deus fecit hominem rectum », dando videlicet ei gratiam ac virtutes. Tunc nempe dicitur homo rectus, dum intelligentia eius adaequatur summae veritati in cognoscendo, voluntasque eius conformatur summae bonitati in diligendo, et virtus eius continuatur summae potestati in operando : et hoc est quando homo ad Deum convertitur ex se toto. Adaequatur autem nostra intelligentia summae veritati non per omnimodam completionem, sed aliqualem imitationem. Si enim, ut ait Anselmus, veritas est rectiludo sola mente perceptibilis, et rectitudini non potest aequari nisi rectum ; dum intellectus noster aequatur veritati, necessario rectificatur. Tuncque aequatur, quando se actualiter convertit ad veritatem. Veritas namque in actu definitur, quod est adaequatio rei et intellectus. Hinc sine veritate nullus iudicat recte.

Secundo homo rectificatur, quando voluntas sua summae bonitati conformatur. Summa etenim bonitas est summa aequitas seu iustitia. Unde quanto quis iustior, tanto est melior : quoniam teste Anselmo, iustitia rectitudo est voluntatis. Nihil autem conformatur rectitudini nisi rectum. Tunc autem voluntas summae bonitati aequatur et aequitati conformatur, cum ad ipsam diligendo convertitur. Unde Hugo : Scio, inquit, o anima, quia dum aliquid diligis, in eius similitudinem transformaris. Hinc qui summam diligit bonitatem, rectus est. Propter quod primo Canticorum inducitur : Recti diligunt te. Recti enim, o Domine, ad tuam sunt bonitatem conversi, et tua ad eos bonitas inclinatur. Quod expertus vir sanctus fatetur : Quam bonus Israël Deus his qui recto sunt corde ! Et quia hoc soli recti experiuntur, ideo rectos decet collaudatio.

Nihilo minus rectificatur homo, dum virtus sua summae potestati continuatur. Rectum enim est cuius medium non exit ab extremis. Porro extrema sunt primum et ultimum, Alpha et Omega, principium et finis. Medium inter haec est operatio, per quam efficiens pertingit ad finem. Illa ergo virtus est recta, cuius operatio est a primo principio et ad ultimum pervenit finem. Cumque divina virtus omnia operetur, et propter ipsummet Deum, rectissima est in operando. Nihil demum continuatur recto nisi rectum. Cum igitur virtus nostra divinae potestati continuatur, sine dubio rectificatur ; atque ex hoc efficitur homo non solum rectus, sed et rector ac rex, iuxta illud Deuteronomii : Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël. Hoc namque erit in gloria, quando continuabitur virtus nostra virtuti divinae. Tunc quippe erimus omnipotentes voluntatis nostrae, quemadmodum Deus suae : sicque omnes erimus reges. Hinc universis promittilur regnum caelorum.

At vero intelligentia nostra a summa veritate se avertendo, ignara effecta est, et quaestionibus se immiscuit infinitis. Una etenim quaestio generat aliam, et aliam parit contentionem, et incidit homo inextricabilem dubitationem. Praeterea voluntas discordando a summa bonitate, infecta, immiscuit se infinitis quaestionibus per concupiscentiam et cupiditatem. Propter quod, Salomone testante, avarus non impletur pecunia, quemadmodum ignis nunquam dicit : Sufficit. Concupiscentia etiam nunquam satiatur infinitis quaestionibus voluptatum. Sic et virtus humana se a summa potestate discontinuando infirma facta, miscuit se infinitis quaestionibus per instabilitatem. Unde semper quaerit quietem, nec invenit nisi in Deo. Resecanda sunt ergo vana, inutilia, immoderata, et sola utilia sunt quaerenda.

Haec Bonaventura.

 

Amplius Petrus de Tarantasia, qui fuit Papa Innocentius V, hic assumit pro prologo : Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. In quibus verbis opus creationis sufficienter exprimitur : in quo etiam huius secundi libri Sententiarum materia designatur. Tangit namque Ecclesiasticus summi opificis dignitatem, dicendo, « Qui vivit in aeternum » ; operandi quoque modum singularem, subdendo, « creavit » ; tertio, operum perfectionem, addendo, « omnia » ; quarto, operationis ordinem, subiciens, « simul ».

Quatuor namque praecipui opifices sunt inter creata : quorum indignior atque inferior est natura, quae ut ait Boetius, est vis insita rebus, ex similibus similia procreans. Secundus est quinta essentia, scilicet caelum, puta congeries caelestium corporum. Unde secundum Philosophum primo de Generatione, secundum allationem solis in circulo obliquo generantur inferiora. Tertius est humana industria ; quartus, natura angelica, per quam corporalis regitur creatura. Hi sunt quatuor fabri de quibus Zacharias ait : Ostendit mihi Dominus quatuor fabros. Super quos est quintus faber, omnium fabricator, de quo fertur in Psalmo : Tu fabricatus es auroram et solem.

Denique Aristoteles posuit mundum non esse creatum in tempore, sed ab aeterna causa aeternum, ut Boetius atque Ambrosius referunt. Plato vero posuit mundum non esse aeternum, sed de aeterna materia factum. Epicurus quoque dixit mundum non esse aeternum, sed ex aeternis atomis casu concurrentibus factum.

Denique perfectio mundi quatuor indiciis declaratur. Primo, numero dierum in quibus est factus, quia in sex diebus. Senarius quippe, secundum Augustinum, est primus numerus perfectus, quoniam constat praecise ex aggregatione suarum partium aliquotarum. Secundo, in rotunditate suae figurae. Nempe secundum Platonem, ut mundus quasi perfectum animal esset, unum perfectum ex imperfectis omnibus citra senium dissolutionemque Deus constituit, formamque congruam, puta rotundam et globosam, omnium formarum intra se contentivam, ei donavit. Tertio, ipsius mundi unitate seu singularitate : quia secundum Platonem, ut mundus suo exemplari similis esset, unicus a Deo est factus. Quae unitas attestatur mundi perfectioni : siquidem de speciebus imperfectis Deus plura singularia fecit ; de perfectis vero sensibilibus, unum solum, ut patet de sole et luna. Quarto, additionis impossibilitate. Perfectum namque, secundum Philosophum, est cui impossibilis exstat additio. Operibus autem Dei non est addere neque minuere, ut in Ecclesiastico asseritur.

Haec Petrus. In cuius verbis obscurum videtur, quod ait secundum Platonem mundum non esse aeternum. Sed de hoc infra dicetur.

 

Richardus quoque de Mediavilla in prologo suo super secundum :

Quaedam (inquit) sunt facta per Verbum Dei non de aliquo : ut prima principia quae sunt de essentia rerum creatarum, ut prima materia. Quaedam vero sunt facta per Verbum Dei de principiis unum per essentiam constituentibus : ut Adam ex limo terrae, et anima. Quaedam facta sunt per Verbum Dei de compositis non constituentibus unum per essentiam, sed per ordinem quemdam : ut machina mundi seu universum de quatuor elementis corporibusque caelestibus et aliis partibus eius.

Haec Richardus.

 

At vero hic scribit Albertus :

Descendente Moyse de monte, ignorabat quod cornuta et splendida esset facies sua ex consortio Dei. Utinam et nobis descendentibus de monte contemplationis (id est de sublimitate materiae primi libri, in quo de ente increato superaltissimo, de simplicissima Deitate et incomprehensibili supergloriosissima Trinitate tractatum est) ad materiam libri praesentis (puta ad considerationem creaturarum et productionis distinctionis atque ornatus earum), resplendeat facies mentis, et in eamdem lucis imaginent transformemur a claritate in claritatem, revelataque facie gloriam Domini speculemur, et ex tali illuminatione de libri huius materia digne tractemus, et in lumine Dei quae vera sunt videamus.

Haec Albertus.