Distinctio XLIV — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XLIV
DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE QUARTAE
Completo tractatu de peccato, hic ultimo sciscitatur de peccandi potentia, an sit a Deo. Quocirca arguit ad partem utramque et solvit. Deinde quaerit, an aliquando resistendum sit potestati, et solvit quaestionem eamdem.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo, An potentia peccandi sit a Deo.
Videtur quod non.
Primo, quia potentia peccandi formaliter dicit aliquid imperfectionis, quod est origo causaque mali. Sed quod est causa causae, est causa causati : imo prima causa plus influit quam quaecumque causa secunda. Ergo si Deus est causa potentiae peccandi, esset causa peccati, imo prima atque praecipua causa eius. Cumque in Deuteronomio scriptum sit, Dei perfecta sunt opera : non videtur talis potentia esse Dei effectus.
Secundo, Boetius ait : Cuius usus malus est, ipsum quoque malum est. Sed usus potentiae peccandi est pravus : ergo et ipsa potentia : non ergo a Deo, cuius omne opus bonum est, dicente Apostolo, Omnis creatura Dei bona est.
Verum ista quaestio soluta est supra, et responsio Alexandri ibi inducta est.
Albertus vero primo hic quaerit, utrum potentia peccandi sit potentia. Ad quod respondet :
Potentia peccandi seu mali duobus dicitur modis : videlicet ad actum malum, qui dupliciter potest considerari, puta ut actus, et ut actus sub deformitate peccati. Si consideretur ut actus, certum est quod potentia ad actum illum sit potentia. Si autem consideretur sub deformitate culpae, cum malum defectus sit et non ens, non potest habere nisi causam deficientem, quae non est potentia simpliciter.
Insuper potentia peccandi, secundum quod potentia, est a Deo ; sed secundum quod est potentia mali, est ex defectu boni, seu a bono deficiente, non a Deo. Propter quod asserit Augustinus : Mali nocendi cupiditatem habent ex se, potestatem vero non nisi a Deo.
Haec Albertus.
At vero Thomas :
Potentia, inquit, per actus suos cognoscitur. Hinc ex consideratione actus peccandi, iudicium est sumendum de peccandi potentia. In actu autem peccandi sunt duo, videlicet substantia actus, atque deformitas. Ideo in potentia peccandi duo sunt attendenda, puta ipsa potentia, quae est principium actus, et haec una eademque est principium actus ordinati et inordinati, estque a Deo ; consideratur quoque in ea defectus, secundum quem potest producere actum deficientem. Potentiae vero perfectissimae nunquam deficiunt ab eo ad quod ordinatae sunt, ut patet in necessariis. Ideo, quod potentia impediatur aut retrahatur ab eo ad quod naturaliter ordinata est, oportet quod sit ex defectu ipsius, in quantum agenti impedienti succumbit. Cumque potentia voluntatis humanae sit per se ordinata ad bonum, defectus a bono in actu ipsius causatur ex aliquo defectu in ipsa, per quem ab aliquo vinci potest, vel delectatione, vel suggestione, vel quocumque alio, ut ab eo quod est naturale sibi, ad id quod est innaturale trahatur. Hic autem defectus inest ei secundum quod ex nihilo est. Huius quoque defectus, quod scilicet creatura ex nihilo est, Deus non est causa, cum hoc conveniat creaturae ex se ipsa, nec sit aliquid positivum, ut probat Avicenna. Posset tamen dici, quod iste defectus a Deo est, non sicut ab agente, sed sicut a non agente (quemadmodum dicitur Deus causa privationis gratiae, quia non influit eam), nisi creatura esset incapax huius perfectionis, quae est non esse ex nihilo. Hinc dicendum, quod iste defectus nullo modo a Deo est, nec directe nec indirecte. Itaque potentia peccandi, quantum ad id quod potentiae est, est a Deo ; quantum vero ad defectum qui implicatur, non est a Deo.
Per quae patet ad obiecta solutio. Nam usus ad quem ordinatur directe, bonus est ; peccare vero abusus est.
Haec Thomas in Scripto.
Ex cuius dictis de his multa introducta sunt supra.
In his concordant Bonaventura, Petrus, Richardus, alii quoque communiter.
Praeterea, contra responsionem Thomae et aliorum iam habitam, multa scribit Durandus, quae nullius videntur vigoris : praesertim cum non solum Augustinus, Gregorius, Damascenus, Anselmus, sed Avicenna quoque et meliores philosophi dicant qnod in illa responsione expressum est, utpote creaturam, in quantum ex nihilo est, habere deficere et peccare ; quod item deformitas actionis et defectus potentiae non sint a Deo tanquam causa efficiente : imo deformitas culpae a Deo nequaquam est nisi permissive. Verumtamen si quid efficaciae sortiuntur obiecta Durandi, non est contra praetactos doctores defectum rei esse aliquo modo a Deo, eo modo quo nauta per suam absentiam fertur causa naufragii, sicut et in responsione ipsorum est tactum ; et item ex ipsa re in quantum est ex nihilo, quemadmodum et naufragium etiam est ex imperitia, negligentia et impotentia horum qui submerguntur.
Amplius ad dubium illud, utrum potentia peccandi sit a Deo, respondet Scotus :
Aut potentia peccandi dicit immediatum ordinem ad actum peccandi, aut dicit ipsum fundamentum ordinis huius, ratione cuius is qui habet hoc fundamentum, puta potentiam quae potest peccare, dicitur peccare posse. Si primo modo, aut ordo est ad actum substratum, aut ad ipsam deformitatem quae consistit in actu. Si primo modo, iste ordo est a Deo sicut et utrumque extremum ordinis ; ad istud quoque substratum Deus liabet potentiam. Secundo modo, iste ordo ad peccare nihil est ; sicut et terminus eius, puta peccatum, nihil consistit. Si vero loquamur de fundamento ordinis huius, dico quod hoc est aliquid positivum.
Verum si obiciatur, quod voluntas semper deficit in quantum ex nihilo est, non per aliquid positivum in ea ; respondeo, quod esse defectibile, id est esse vertibile in nihil, consequitur omnem creaturam in quantum est ex nihilo ; sed esse defectibile per peccatum, est proprium huic intellectuali naturae, et consequitur eam sub ratione qua haec natura specifica potest esse principium oppositorum, agendo videlicet et deficiendo.
Haec Scotus.
QUAESTIO II
Denique, praehabitae quaestioni similis est quaestio ista, Utrum omnis praelatio, omnisque potestas praesidendi a Deo sit.
Videtur quod non, quia si sic, Deus videretur inordinate egisse, cum tot indignissimi praesint, quibus non videtur data a Deo potestas praesidentialis sive praelatica, praesertim cum per Osee dicat : Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi.
Rursus, quae a Deo sunt, ordinata sunt. Sed in ordinationibus vitae praesentis sunt multae inordinationes et deformitates, ut quod insipientiores praesunt sapientioribus, iuvenes senibus, vitiosi iustis.
Ad hoc Thomas respondet :
Cum Deus sit auctor omnium bonorum, nec auctor sit mali, oportet ut si in praelationibus aliquid boni et aliquid mali inveniatur, praelatio sit a Deo, quantum ad bonum quod in ipsa consistit ; quantum vero ad malum adiunctum, non sit ab eo. In praelatione autem tria considerantur, puta praelationis principium, modus et usus. In quibusdam ergo quodlibet horum bonum est, ut in his qui ad praelationem ordinate perveniunt, debite quoque praelationis actum exercent. In quibusdam vero principium malum est, sed usus bonus, ut in his qui indebite et indigne ad praelationem perveniunt, sive ex insufficientia sua, aut propter modum perveniendi ad eam ; attamen actum seu officium praelationis debito modo exercent. In quibusdam autem est econverso. In aliquibus autem utrumque est malum. Modus autem seu forma praelationis in omnibus bonus est : consistit namque in quodam ordine unius tanquam regentis, et alterius tanquam subiacentis. Cumque iudicium de re simpliciter dandum sit secundum illud quod est formale in ea, idcirco simpliciter est dicendum, omnem praelationem esse a Deo ; sed quasdam praelationes non esse a Deo secundum quid, utpote quantum ad abusum, seu quoad modum obtinendi indebitum. Sicque reges et principes Iudaeorum dicuntur non regnasse ex Deo, in quantum contra Samuelis consilium reges sibi praefici voluerunt, vel quantum ad illos qui impie praefuerunt. Sic quoque indigni dicuntur usurpatam potestatem habere, in quantum inordinate pervenerunt ad eam, quamvis subditi mereantur per eos opprimi et affligi ; atque secundum hoc eorum praelatio est a Deo in poenam subditorum, iuxta illud in Iob : Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Et quantum ad hoc, non est penitus inordinatum quod indigni praeficiuntur ; unde per Osee Dominus contestatur : Dabo tibi regem in furore meo, et principes in indignatione mea.
Haec Thomas in Scripto.
Idem Petrus et Richardus.
Responsio demum Alexandri et Bonaventurae, imo et Antisiodorensis, prorsus concordant praeinductae responsioni Thomae ad istud quaesitum, utrum omnis praelatio ac praesidendi potestas sit a Deo.
QUAESTIO III
Insuper quaeritur hic, Utrum in statu innocentiae fuisset principatus atque prselatio unius liominis super alium.
Videtur quod non.
Primo, quoniam omnes fuissent confirmati in gratia, et ita unus non indiguisset directione alterius.
Secundo, Augustinus nonodecimo de Civitate Dei testatur : Hominem ad Dei imaginem factum, voluit Dominus dominari non nisi irrationabilibus creaturis. Gregorius quoque : Natura, inquit, homines fecit aequales ; sed pro varietate meritorum, dispensatio Dei occulta, sed iusta, alios aliis subdidit.
In oppositum est, quod unus alio sapientior perfectiorque fuisset, et ita fuisset idoneus regere illum.
Rursus, praelatio est proprietas dignitatis, et participatio quaedam divinitatis : ergo eminentiori modo tunc in hominibus exstitisset quam postea, praesertim cum et in angelica hierarchia et triumphanti Ecclesia habeat locum, imo et naturale est parentes praeesse pueris suis.
Ad istud Bonaventura respondens :
Potestas (inquit) dominandi seu praesidendi, tripliciter dicitur, puta largissime, et communiter, ac proprie. Largissime, dominandi potestas dicitur respectu omnis rei qua homo potest uti ad votum ac libitum suum : sicque est homo dominus possessionum suarum. Communiter autem, potestas dominandi dicitur excellentia potestatis in imperando ei qui capax est rationis atque praecepti. Proprie vero, dicitur potestas coercendi subiectos, estque quaedam arctatio libertatis in subdito, et proprie appellatur dominium, cui servitus correspondet. Primo modo, potestas dominandi omni statui est communis, videlicet statui naturae institutae, naturae lapsae, et naturae glorificatae ; excellentiorique modo fuit in statu naturae institutae, quam lapsae. Secundo modo, competit statui viae pro statu eius utroque : nam et in statu innocentiae vir potuisset imperare uxori, paterque filio. Quod et in angelis reperitur, quamdiu sunt administratorii spiritus : nam quantum ad hoc, sunt quasi in via. Haec tamen praesidentia non manebit in gloria. Tertio modo, potestas dominandi convenit homini solum secundum statum naturae lapsae in punitionem, et servitus ei correspondens, est poena peccati. (Et per hanc distinctionem est facile solvere argumenta.)
Haec Bonaventura.
Consonat Alexander.
Concordat et Thomas :
Duplex est, inquiens, modus praelationis : unus ordinatus ad regimen, alius ad dominandum. Domini autem ad servum exstat praelatio sicut tyranni ad subditum, ut octavo dicitur Ethicorum. Atque ut ibi ait Philosophus, differt rex a tyranno, quoniam suam praelationem ordinat ad gentis sibi subiectae bonum commune, tyrannus vero ad propriam utilitatem. Itaque secundus ille modus praelationis in statu naturae integrae, non fuisset, nisi respectu irrationabilium creaturarum, quarum fiuis est homo, quia ad eius commodum ordinantur. Una vero rationalis creatura, quantum de se est, non ordinatur ad aliam sicut ad finem ; et si hoc fiat, hoc non erit nisi in quantum per peccatum assimilata est irrationabilibus creaturis. Unde et Philosophus servum vocat animatum organum domini sui. Porro prima praelatio, quantum ad aliquem usum fuisset in innocentiae statu. Est enim praelatio ad dirigendum subditos in his quae agenda sunt, ad supplendum eorum defectus, ut quod populi a regibus defendantur ; et rursus ad corrigendum mores, dum mali puniuntur atque coacte ad actus inducuntur virtutum. Sed quoniam ante peccatum nihil fuisset quod nocere homini potuisset, nec voluntas alicuius contradiceret bono : ideo quantum ad istos usus seu actus, praelatio in statu innocentiae non fuisset ; sed solum quantum ad primum usum, qui est dirigere in agendis seu cognoscendis, secundum quod unus alio maiori munere sapientiae rpaiorique lumine intellectus naturalis praeditus fuisset.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte Summae, quaestione nonagesima sexta :
Dominium, inquit, dupliciter sumitur. Primo, ut opponitur servituti. Secundo, prout communiter refertur ad alium qualitercumque subiectum : sicque dominus appellatur etiam qui officium habet gubernandi ac dirigendi filios suos seu liberos. Et sic, non primo modo, fuisset dominium in innocentiae statu. Homo namque naturaliter est animal sociale : ideo homines socialiter in paradiso vixissent. Socialis vero vita esse non posset, nisi aliquis praesideret, commune bonum intendens. Praeterea, cum unus homo habuisset tunc super alium eminentiam scientiae ac virtutis, inconveniens exstitisset si eas aliis non communicaret, iuxta illud B. Petri : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.
Haec Thomas in Summa.
Petrus autem positionem Bonaventurae compendio narrat ac sequitur.
QUAESTIO IV
Amplius quaeritur, Utrum Christiani teneantur saecularibus potestatibus obedire, etiam tyrannis.
Videtur quod non.
Primo, quia tyranni et infideles ac vitiosi sunt indigni esse.
Secundo, Salvator loquitur : Ergo liberi sunt filii. Et ut recitatur ibidem, hoc dixit ad probandum quod non esset obligatus tributum persolvere. Cum ergo Christiani sint filii adoptivi Regis altissimi, liberi esse videntur a dominio principum terrenorum.
Tertio, Tullius laudat eos qui Iulium imperatorem occiderunt, quoniam usurpavit sibi imperium : ergo subditis licet tyrannum occidere, ergo non tenentur ei obedire.
In oppositum est, quod Petrus apostolus iubet : Servi, obedite dominis vestris, non solum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
Circa haec disseruit Alexander :
B. Ambrosius ait : Iulianus imperator, quamvis esset apostata, habuit tamen sub se milites Christianos ; quibus cum dixit, Producite aciem pro defensione reipublicae, obediebant. Similiter legitur de aliis sanctis viris qui sub infidelibus principibus militabant. Verum his obviare videtur, quod de infidelibus principibus scribit Gregorius VII : Nos sanctorum praedecessorum nostrorum statuta servantes, eos qui excommunicatis sacramento aut fidelitate adstricti sunt, apostolica auctoritate a sacramento absolvimus, et ne illis fidelitatem observent, modis omnibus prohibemus, quousque ad satisfactionem veniant. Verum ad haec dici potest, quod quam cito princeps excommunicatus est nominatim propter apostasiam, subditus absolvitur ab exsecutione obnoxietatis sacramenti. Quod autem de Iuliano inductum est, intelligi potest, quod tunc non fuit excommunicatus et adhuc tolerabatur, distulitque Ecclesia ab eo removere obedientiam subditorum, propter scandalum evitandum. Ubi enim princeps delinquit, vel multitudo est in causa, aliquando detrahendum est iuris rigori, ne maior fiat ruina. Aliter tamen videtur esse dicendum, dum aliqui Christiani subsunt principibus qui nunquam fuerunt fideles : tunc enim cum possunt iuvare in bello iusto.
Haec Alexander.
Qui alibi diffuse declarat, qualiter in Ecclesia sit duplex potestas, videlicet saecularis et spiritualis, et qualiter saecularis spirituali debeat esse subiecta, non econverso.
At vero Thomas :
Obedientia, ait, respicit in praecepto quod servat, debitum observandi. Quod debitum causatur ex ordine praelationis, quae coactivam habet virtutem, non temporaliter tantum, sed spiritualiter etiam propter conscientiam, ut ad Romanos scribit Apostolus. Ideo secundum hoc quod a Deo est illa praelatio, obediendum est ei a Christianis ; non autem secundum id quod a Deo non est. Et iuxta iam dicta, potest a Deo non esse dupliciter : utpote, quantum ad modum adipiscendi praelationem, et quantum ad eius abusum. Quoad primum, contingit dupliciter : primo, propter defectum personae, quia indigna est; secundo, propter defectum in ipso modo acquirendi, ut quia per violentiam aut simoniam, aut simili modo illicito obtinet eam. Ex primo defectu non impeditur quin ius praelationis ei acquiratur. Cumque praelatio secundum suam formam semper a Deo sit (quod debitum obedientiae causat), ideo talibus praelatis, quamvis indignis, obedire tenentur subiecti. Secundus vero defectus impedit ius praelationis. Qui enim per violentiam dominium subripit, non efficitur vere praelatus aut dominus : ideo data facultate, potest quis dominum talem repellere, nisi ille sit postea dominus verus effectus per subditorum consensum, aut per superioris auctoritatem. Abusus quoque praelationis potest consistere duplex. Primo ex hoc quod praeceptum praelati contrarium est ei ad quod ordinatur praelatio, ut si iubeat peccare ; tuncque subditus non solum non tenetur obedire, imo etiam tenetur non obedire, quemadmodum sancti martyres maluerunt occidi quam iussis tyrannorum contra Deum parere. Vel quia cogunt ad hoc ad quod non extendit se ordo seu auctoritas praelationis, ut si princeps requirat tributa ad quae servus non obligatur ; et tunc quoque subditus non tenetur obedire, nec tamen tenetur non obedire.
Denique ista praelatio quae ad utilitatem subditorum ordinatur, libertati eorum spirituali non derogat. Vel dicendum, quod Christus loquitur de se ipso ac suis discipulis, qui nec servilis erant conditionis, nec res temporales habebant propter quae obligarentur principibus dare tributa. Idcirco non sequitur quod omnis Christianus huius libertatis sit particeps, sed solum qui apostolicam vitam sequuntur, nihil in mundo hoc possidentes, et a conditione servili immunes. Per quod patet ad secundum solutio.
Ad tertium dicendum, quod Tullius loquitur in casu illo dum quis per violentiam subripit sibi dominium, nolentibus subditis vel ad consensum coactis, et quando non est recursus ad superiorem, per quem de invasione iudicium fieri valeat : tunc enim qui ad liberationem patriae occidit tyrannum, laudatur et praemium accipit.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in secunda secundae, quaestione centesima quarta, idem affirmat :
Fides (inquit) Christi est iustitiae principium et causa, iuxta illud Apostoli ad Romanos : Iustitia Dei per fidem Iesu Christi. Idcirco per fidem Christi non tollitur ordo iustitiae, sed magis firmatur. Ordo autem iustitiae exigit ut inferiores superioribus suis obediant : aliter non posset humanarum rerum status pacifice observari. Hinc per fidem Christi non excusantur fideles quin principibus saecularibus teneantur obedire, in quantum ordo requirit justitiae. Ideo si non habeant iustum principatum, sed usurpatum, vel si iniusta praecipiant, non tenentur eis subditi obedire, nisi forte per accidens, propter scandalum periculumve vitandum.
Haec Thomas in Summa.
Verum de hoc quod ait in Scripto in solutione auctoritatis sumptae ex Tullio, commendante eos qui Iulium occiderunt, aliter et forsan consultius scribit in libro de Regimine regum, dicendo :
Curandum est, si rex in tyrannidem diverteret, qualiter possit occurri. Et quidem si non fuerit magnus excessus tyrannidis, utilius est remissam tyrannidem tolerare ad tempus, quam contra tyrannum agendo, multis implicari periculis gravioribus ipsa tyrannide. Porro si intolerabilis sit excessus, quibusdam visum fuit, ad fortiorum virorum pertinere virtutem, tyrannum perimere, seque pro multitudinis liberatione exponere mortis periculis, quemadmodum Aod in libro Iudicum fecisse describitur, qui Eglon regem Moab occidit. Sed hoc apostolicae doctrinae non congruit, non solum dominis bonis atque modestis, sed etiam dyscolis obedire docenti. Unde cum multi Romanorum imperatorum, Christianos persequerentur tyrannice, magna quoque multitudo tam nobilium quam populi esset ad fidem conversa, non resistendo, sed mortem pro Christo patienter ferendo, sunt coronati a Christo. Hinc contra tyranni saevitiam procedendum videtur non privata quorumdam praesumptione, sed publica auctoritate.
Haec ibi, ubi de hoc tractat diffuse.
Concordat Petrus, et Richardus.
Bonaventura quoque, et addit :
Quia servitus opponitur libertati, ideo sicut est triplex libertas, videlicet a coactione, a culpa, a miseria ; sic triplex est servitus, quae consistit in libertatis arctatione. Secundum enim arctationem libertatis a culpa, attenditur servitus peccati, de qua in Ioanne habetur : Qui facit peccatum, servus est peccati. Secundum vero arctationem libertatis a miseria, attenditur servitus pcenae et mortis, de qua ad Romanos dicitur : Christus resurgens a mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Secundum autem arctationem libertatis a coactione, attenditur servitus conditionis, de qua ad Corinthios dicitur : Servus vocatus es ? non sit tibi curae. Cumque triplex sit servitus, una ortum habet ab alia. Non enim esset servitus poenae, nisi praecessisset servitus culpae ; nec servitus conditionis sequeretur, nisi utraque illa praecessisset. cum autem quis regeneratur in Christo, liberatur a servitute peccati, non tamen a pronitate peccandi et recidivo. Hinc Christiani, sicut et aliae gentes, indigent rege et principe gubernari terreno ; suntque servi in eis. Propter quod Christus praecepit : Reddite Caesari quae sunt Caesaris. Hoc ipsum docet, et aliter dogmatizantes reprehendit Apostolus, ad Timotheum dicendo : Quicumque sub iugo sunt servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Si quis autem aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, superbus est, nihil sciens. Hoc idem docet in pluribus locis in suis Epistolis.
Haec Bonaventura.
QUAESTIO V
Ultimo quaeritur, An religiosi ac ceteri subditi teneantur superioribus suis in omnibus obedire.
Videtur quod sic.
Primo, quia B. Bernardus in sermonibus suis ac libris plurimum reprehendit religiosos qui discernunt in quibus obediant, et in quibus non ; et docet, ut nequaquam superiorum suorum iussa et facta diiudicent, sed in simplicitate ovina obtemperantes, quocumque pastor tetenderit baculum atque direxerit, illuc mox eant.
Secundo, quoniam sancti Patres obedientiam indiscretam valde commendant, etiam in his quae sunt supra seu etiam contra naturam. Quod et quidam subditi sancti implesse leguntur, ut quod S. Maurus ad praeceptum beatissimi Benedicti cucurrit super aquas ; et alius quidam proprium filium proiecit in fornacem ardentem ; discipulus quoque Pauli abbatis ligavit draconem. Et talem obedientiam Deus omnipotens per multa praeclara approbavit miracula, sicut in Vitaspatrum et alibi est conscriptum. Hinc et Benedictus in sua Regula loquitur : Quod si praelatus etiam impossibile aliquid iusserit, subditus conari debet et acceptare ut impleat ; multo plus in cunctis possibilibus debet parere.
Tertio, sicut religiosi tenentur suae voluntatis affectum et libertatem iudicio sui superioris subiicere, ita et propriae rationis iudicium. Unde est supra ostensum, quod magis tenentur stare iudicio praesidentis, quam conscientiae suae. Non ergo possunt in aliquo licite non obedire, praesertim cum inferior non habeat suum superiorem iudicare aut reprobare.
Quarto, religiosi tenentur in omnibus castitatem et paupertatem servare, ergo et obedientiam. Nam sicut illa duo, ita et hanc voverunt.
Quinto, Apostolus ad Colossenses iubet : Filii, obedite parentibus vestris per omnia. Religiosi autem patribus spiritualibus magis tenentur obedire, quam filii suis parentibus.
Ad haec Thomas :
Triplex est, inquit, obedientia : una indiscreta, secunda imperfecta, tamen discreta, tertia vero perfecta. Indiscreta, quae nec obedientia est dicenda, dum quis obedit in his quae divinae legis regulis contrariantur, quam legem oportet inviolabiliter observari ; vel etiam in his quae contrariantur regulae quam religiosus ipse professus est, in his dumtaxat quae dispensationi praelati non subduntur. Et ad hanc obedientiam nullus tenetur, imo quilibet tenetur eam non habere. Imperfecta autem obedientia, sed sufficiens ad salutem profitentibus obedientiam, est qua aliquis obedit in his quae servare promisit, et non in aliis. Unde Bernardus dicit : Ceterum subditus huiusmodi obedientiam quae voti finibus continetur, noverit imperfectam. Et ad hanc obedientiam profitentes obedientiam, ex necessitate tenentur. Obedientia vero perfecta est, qua subditus simpliciter obedit in his quae non sunt contraria legi divinae seu regulae suae professionis. Unde ibidem dicit Bernardus : Perfecta obedientia legem nescit, terminis non arctatur, non continetur professionis angustiis ; largiori voluntate fertur in latitudinem caritatis, et ad omne quod iniungitur, spontaneo vigore liberalis alacrisque animi, modum non considerans, in infinitum extenditur. Et ad hanc obedientiam nullus tenetur debito necessitatis, sed solum ex quadam necessitate vel congruitate, sicut tenemur semper aemulari charismata meliora. Hinc in libro de Dispensatione et praecepto ait Bernardus : Nihil mihi prohibeat praelatus eorum quae promisi, nihil plus exigat quam promisi. Denique, obedientiam profitentes non profitentur nisi quae continentur in regula suae professionis. Propter quod libro praeallegato scribit Bernardus : In hoc non parum praelati praescribitur voluntati, quod is qui profitetur, vovet obedientiam ; non tamen omnimodam, sed determinate secundum regulam praefixam sibi. Praelatus ex regula sciat mensuram, et sic demum sua moderetur imperia circa id solum quod rectum esse constiterit, nec quodlibet rectum, sed hoc tantum quod regula statuit.
Verumtamen quidam aliter dicunt, videlicet quod professi tenentur obedire in omnibus quae regulae non contrariantur, sive sint indifferentia, sive de genere bonorum, dummodo non sint altiora quam proprii ordinis requirit professio ; sed quod ad aequalia ac faciliora praelatus cogere potest, quamvis secundum praecepta regulae non sint. Verum prima opinio longe est melior, quia cum debitum obedientiae ex ordine praelationis causetur, ad illa tantummodo ex obedientiae voto subditus obligatur ad quae praelatio ordinatur. Ad hoc autem praelationes in religionibus ordinantur, ut status religionis secundum instituta regulae conservetur : idcirco in his solum quae ad regulam pertinent, debitum obedientiae causatur. Ad regulam autem aliquid dupliciter spectat, puta directe et indirecte. Directe, ut ea quae in statutis regulae continentur, ut non comedere carnes, tenere silentium. Indirecte, ut ea quae pertinent ad obsequia mutua, sine quibus status religionis non posset servari, vel quae spectant ad poenam transgressionum, etsi de eis nulla fiat specialis mentio in regula.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea in secunda secundae, quaestione centesima quarta :
Obediens, ait, movetur ad praecipientis imperium quadam necessitate iustitiae, sicut res naturalis movetur ex virtute sui motoris necessitate naturae. Quod autem res aliqua naturalis non moveatur a suo motore, dupliciter potest contingere. Primo, ex impedimento quod provenit ex fortiori virtute moventis alterius : sicut lignum non comburitur ab igne, si fortior vis aquae impediat. Secundo, ex defectu ordinis ipsius mobilis ad motorem, quoniam etsi subiiciatur eius actioni quantum ad aliquid, non tamen quantum ad omnia : quemadmodum humor interdum subiicitur actioni caloris quantum ad calefieri, non tamen quantum ad desiccari sive consumi. Similiter, ex duobus potest accidere, quod subditus non teneatur suo superiori in omnibus obedire. Primo, propter praeceptum potestatis maioris. Nempe ut dicitur super illud ad Romanos, Qui resistunt, damnationem sibi acquirunt : Si quid iusserit curator, numquid agendum est si contra proconsulem iubeat ? Rursus, si proconsul aliquid iubeat contra imperatoris praeceptum, non dubitatur, contempto proconsule, imperatori in omnibus esse obediendum. Ergo si aliud imperator, aliud Deus praecipiat, contempto illo, obtemperandum est Deo. Alio modo non tenetur subditus suo obedire superiori, si aliquid ei praecipiat in quo superiori non subditur. Dicit namque Seneca tertio de Beneficiis : Errat, si quis existimat servitutem in totum descendere hominem ; pars enim eius melior excepta est : corpora obnoxia et adscripta sunt dominis, mens sui iuris est. Idcirco in his quae pertinent ad interiorem motum voluntatis, homo non tenetur homini obedire, sed tantum Deo. Tenetur vero homo homini obedire in his quae exterius per corpus sunt facienda. In quibus tamen secundum ea quae ad naturam corporis pertinent, non tenetur homo homini obedire, sed Deo solum. Nam omnes homines pares sunt in his quae concernunt naturam, puta in his quae pertinent ad corporis sustentationem, prolisque generationem. Unde non tenentur servi dominis, nec filii parentibus obedire de matrimonio contrahendo, aut virginitate servanda, aut aliquo tali. Sed in his quae pertinent ad dispositionem actuum rerumque humanarum, tenetur subditus suo superiori obedire secundum rationem superioritatis : ut miles duci exercitus in his quae spectant ad bellum, servus domino in pertinentibus ad servilia opera exsequenda, filius patri in his quae pertinent ad disciplinam vitae et curam domesticam ; sicque de aliis. Cumque homo secundum omnia interiora et exteriora Deo subdatur, debet ei in omnibus et super omnia obedire.
Haec Thomas in Summa.
Verum contra id quod ait, hominem non subiici homini nisi in his quae exterius per corpus agenda sunt, ita quod mens sui permanet iuris, et pars melior seu superior a subiectione et servitute humana excepta est : obici potest, quod religiosi per votum obedientiae propriam voluntatem subiiciunt non solum Creatori, sed et vicario eius praelato, etiam quantum ad motum voluntatis interiorem, quia praelato suo obedire tenentur ex animo, prout obedire est actus virtutis quae obedientia nuncupatur. Unde et sancti patres Benedictus, Bernardus, Eusebius Emisenus, Climacus, Cassianus, sanctus quoque Basilius et gloriosus Hieronymus, in regulis suis fatentur, non sufficere forinsecus obtemperare, nisi ex prompto corde hoc fiat. Insuper dictum est, quod religiosus ex voto obedientiae suae teneatur iudicium sui superioris proprio praeferre iudicio, magisque stare commissioni sui superioris, quam conscientiae suae dictamini. Hinc iuxta praeallegatorum Patrum doctrinam, religiosi rebelles censentur sacrilegi ac rei spiritualis pessimi fures, quoniam voluntatem suam Deo et eius vicario solenni voto oblatam iniuste sibi resumunt, usurpant ac retrahunt.
At vero in praeinducta responsione Thomrae in Scripto, concordant omnino Alexander, Bonaventura, Petrus et Richardus.
Insuper, contra id quod Magister ait in textu, magis esse obediendum potestati superiori quam inferiori, sic obicit Thomas :
In quibusdam magis obeditur superiori potestati, et in quibusdam minus ; quemadmodum in quibusdam plus obeditur patri carnali quam duci exercitus, et in quibusdam econtra, ut nono Ethicorum habetur.
Secundo, potestas archiepiscopi maior est potestate episcopi, sed subditi in quibusdam magis tenentur obedire episcopo suo quam archiepiscopo.
Tertio, monachus tenetur magis obedire suo abbati quam praesuli, quo tamen abbas inferior est.
Quarto, potestas spiritualis est altior saeculari. Si ergo maiori potestati magis est obediendum, spiritualis praelatus semper absolvere posset subditum suum a saecularis potestatis praecepto, quod falsum est.
Ad haec respondet Thomas :
Potestas superior atque inferior dupliciter se habent ad invicem. Primo sic, quod inferior potestas in toto oriatur ex superiori, tuncque tota virtus inferioris fundatur super virtutem superioris. Idcirco in omnibus magis obediendum est potestati illi superiori quam inferiori : sicut etiam in naturalibus causa prima plus influit super causatum causae secundae, quam ipsa causa secunda, ut in libro de Causis asseritur. Et ita se habet potestas Dei ad omnem potestatem creatam, potestas quoque imperatoris ad potestatem proconsulis. Sic item se habet potestas Papae ad omnem spiritualem in Ecclesia potestatem, quia a Papa gradus dignitatum diversi in Ecclesia disponuntur ac ordinantur, propter quod eius potestas est quasi quoddam Ecclesiae fundamentum, prout in Matthaeo patet. Idcirco in omnibus magis tenemur obedire Papae quam episcopis aut archiepiscopis, vel etiam monachus abbati, absque ulla distinctione.
Secundo, potestas superior et inferior ita comparantur ad invicem, quod ambae oriuntur ex una quadam superiori potestate, quae unam alteri subdit secundum quod vult, et tunc una non est superior alia nisi in illis in quibus una supponitur alteri a potestate illa superiori ; atque in illis tantum, magis est obediendum superiori quam inferiori : et ita se habent potestates episcopi et archiepiscopi, descendentes a potestate Papae.
Ad primum dicendum, quod non est inconveniens patrem carnalem esse superiorem in rebus familiaribus, et ducem in bellicis rebus ; sed ei qui in omnibus superior est, utpote Deo, est in omnibus magis obediendum, et ei qui vices eius in terra plenarie gerit, scilicet Papae.
Ad secundum, quod in illis in quibus magis obediendum est episcopo quam archiepiscopo, archiepiscopus non est superior episcopo, sed tantum in casibus determinatis a iure, in quibus ab episcopo ad archiepiscopum habetur recursus.
Ad tertium, quod monachus magis tenetur obedire abbati quam episcopo, in pertinentibus ad statuta regulae ; in his vero quae ad ecclesiasticam pertinent disciplinam, magis tenetur obedire episcopo, quia in his abbas est episcopo subditus.
Ad quartum, quod potestas spiritualis et saecularis utraque a divina deducitur potestate. Hinc in tantum saecularis est sub potestate spirituali, in quantum ei a Deo supposita est, scilicet in his quae ad salutem animae pertinent. Unde in his magis est obediendum potestati spirituali quam saeculari ; in his autem quae ad civile pertinent bonum, magis obediendum est potestati saeculari quam spirituali, iuxta illud, Reddite quae sunt Caesaris Cassari, et quae sunt Dei Deo : nisi forte potestati spirituali saecularis quoque potestas iungatur, sicut in Papa, qui utriusque potestatis apicem tenet, videlicet spiritualis et saecularis.
Haec Thomas in Scripto.
Quibus per omnia concordant Alexander, Bonaventura, Petrus, Richardus, aliique communiter.
Nihilo minus Durandus circa haec cavillationem inducit :
Non videtur (inquiens) verum, quod monachus tenetur plus obedire Papae quam suo abbati, etiam in his quae ad regulam et statuta suae spectant religionis. Quamvis enim omnis potestas ecclesiasticae iurisdictionis derivetur a potestate Papae quoad illa ad quae Christiani tenentur, etiam si propria sponte non obligarent se, quia intentio haec est ex ordine ecclesiasticae praelationis ; tamen ubi tota potestas praelati super subditum est ex spontanea obligatione subditi, quoad illa in quibus est subditus ita liber quod contra praeceptum Papae potest ea facere licite, non videtur quod talis potestas aliquo modo ex potestate dependeat Papae. Ex quo enim adeo liber sum, quod contra praeceptum Papae possum hoc licite facere sive omittere, possum me licite obligare prout volo uni ita quod non alteri. Potestas autem religiosi praelati super subditum suum, quoad vota religionis et observantias regulae ac statuta, oritur ex spontanea obligatione subditi, quoad illa in quibus subditus est ita liber quod contra praeceptum Papae potest ea facere vel omittere, ut sunt paupertas, castitas : ergo talis potestas in nullo dependet a potestate Papae. Idcirco in talibus si abbas aliquid praecipiat monacho, puta quod non comedat carnes, et Papa contrarium iubeat, videtur quod regulariter loquendo esset abbati obediendum. Attamen in casu contingere posset contrarium, ut si Papa propter communem utilitatem Ecclesiae indigeat pro aliqua legatione discreto monacho, et praecipiat ei ut vadat, tenetur ire, non obstante abbatis praecepto quod in claustro resideat : quia spontanea obligatio monachi huius non absolvit eum ab obligatione qua erat prius obligatus Ecclesiae. Sed si Papa volens solum ostendere potestatem suam, dicat monacho, Volo quod eas ad forum et possis ire per villam sine licentia quotiescumque volueris, et similia quae contra statuta sunt ordinis, et abbas dicat contrarium, videtur probabiliter quod abbati esset obediendum.
Haec Durandus.
Qui in his non videtur considerasse, quod summi Pontificis est omnem religionem monasticam approbare, ratificare, authenticare, ita quod tota auctoritas religiosorum praelatorum super subditos suos, ex huiusmodi confirmatione, ratificatione ac auctoritate domini Papae oritur ac dependet. Idcirco potestas talis praelati super monachum suum non est ex sola obligatione spontanea subditi, quamvis monachus sponte se tradiderit atque adstrinxerit regulae. Rursus, praefati doctores loquuntur de actu obedientiae qui proprie potest cadere sub praecepto, et super debitam fertur materiam, non de quocumque actu irrationabiliter iusso. Et tamen quantum ad substantiam facti, etiam in talibus plus esset obediendum Papae quam abbati, in his quae non sunt per se mala.
Praehabitis consonat responsio Henrici ad quaestionem hanc, quam quarto Quodlibeto proponit, utrum religiosus institutus in cura, plus debeat obedire episcopo remanendo in cura, quam abbati recedendo ab ea :
Unicuique, inquit, superiori obediendum est quantum ad eius iurisdictionem et obedientiam pertinet. Cum ergo quantum ad regimen animarum exercendum, quilibet curatus, sive religiosus sive saecularis, ad iurisdictionem obedientiamque episcopi spectet, ita quod de iure communi nullus curatus potest curam suam sine episcopi licentia dimittere (ut extra de Renuntiatione, Admonet) ; abbate monachum revocante a cura, atque episcopo praecipiente ut in cura permaneat, obedire debet episcopo.
Haec Henricus.
Ad primum ergo in principio quaestionis obiectum dicendum, quod verba S. Bernardi accipiuntur de verbis et factis superiorum non exsistentibus evidenter contra divinum praeceptum ; loquiturque Bernardus huiusmodi verba, hortando ad obedientiam plenam, et eorum pusillanimitatem ac negligentiam increpando qui ad perfectiora ac viciniora saluti non extenduntur.
Ad secundum, quod sancti Patres non videntur laudasse obedientiam quae dicitur indiscreta per verae discretionis exclusionem, cum omnium virtutum directrix et auriga exsistat discretio, sed eam quae humanam discretionem transcendit, et unctionem ac motionem Spiritus Sancti assequitur. Verumtamen talis obedientia viris heroicis est exhibenda, quos constat in omnibus moveri a Spiritu Sancto, quorum gesta sunt frequenter admiranda magis quam imitanda. Talium quoque obedientias omnipotens Deus interdum per miracula commendat, in signum quod inspiratione sua moti fuerunt praecipiendo aut obediendo, atque pro nostra aedificatione, ut in minoribus obedire discamus, et ad declarandum quanta sit obedientiae virtus.
Denique de lege communi talia non licerent quae expresse prima fronte sunt contra ius divinum ac naturale, sed ex speciali Dei dispensatione et inspiratione licita exstiterunt. Ex his patet solutio tertii.
Ad quartum, quod castitas et paupertas habent determinata obiecta, et satis arctatam materiam, ideo in omnibus sunt tenendae. Obedientia vero latissimam habet materiam, ideo nec observari potest in omnibus quemadmodum illae.
Ad quintum, quod Apostolus loquitur de omnibus non absolute, sed quae auctoritatem cathedramque respiciunt patris et disciplinam domesticam, sicut inductum est, quatenus sic omnia ordinate agantur ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus.
Amen.
