Distinctio XXXIII — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XXXIII
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE TERTIAE
Praehabita distinctione tractatum est, utrum et qualiter originale peccatum in Baptismate deleatur : iam investigatur, an etiam actualia proximorum parentum peccata una cum originali transfundantur in prolem. Et circa hoc inducit atque exponit B. Augustini responsionem. Quocirca ostendit, quod in primo Adae peccato fuerunt plures vitiorum deformitates. Deinde circa expositionem responsionis Augustini tractat de poena soli originali peccato debita ac reddenda. Consequenter inquirit, an primum Adae peccatum fuit gravissimum. Quocirca duas ponit opiniones, verioremque eligit ac confirmat. Ostendit quoque primos poenituisse parentes. Post haec redit ad primam quaestionem, elucidando qualiter peccata parentum puniantur in filiis eisve imputentur. Et circa hoc ponit verum intellectum auctoritatum Scripturae quas allegavit.
QUAESTIO PRIMA
HIc quaeritur primo, Utrum peccata proximorum parentum, imo et propinquorum progenitorum, iuste imputentur divinitus posteris, et puniantur in posteris ipsis.
Videtur quod sic.
Primo, quoniam in Exodo Dominus protestatur : Ego sum Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem. Rursus, Moyses loquitur Deo : Dominator Domine, qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus in tertiam et quartam generationem. Idem habetur apud Ieremiam.
Secundo, causa remotiva non causatum nisi per causas secundas et proximas : ergo nec originale peccatum derivatur in posteros, nisi per actualia proximorum ac propinquorum peccata parentum.
In oppositum sunt auctoritates Scripturae, ut quod per Ezechielem Dominus ait : Filius non portabit iniquitatem patris.
Ad hoc Alexander respondet :
Originale peccatum non transmittitur nisi a primis parentibus, nec proximorum aut intermediorum parentum peccata in posteros transferuntur, alioqui quanto filii essent posteriores, tanto essent miserabiliores, iniquiores, ac magis damnabiles. Praeterea, cum in Exodo dicitur, Ego sum Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, additur terminus per haec verba : Usque in tertiam et quartam generationem. Ergo ex peccatis aliorum parentum non contrahitur peccati corruptio, quamvis contrahatur aliqua poena, iuxta illud Ieremiae in Threnis : Patres nostri peccaverunt, et non sunt, et nos iniquitates eorum portavimus. Anselmus quoque libro de Conceptu virginali : Proximorum (inquit) parentum peccata ad originale arbitror non pertinere. Si enim Adam nequivisset ad eos quos generaturus erat, originalem iustitiam producere, nequaquam potuisset eis iniustitiam originalem transmittere ; cumque nullus post Adam valeat posteris originalem communicare iustitiam, patet quod nec originale peccatum. Quod si dicatur, quod originale peccatum augetur in posteris a parentibus proximis, hoc stare non valet. Nam ubi nulla iustitia est, nulla potest auferri, et ubi nulla potest auferri, nulla potest iniustitia addi, saltem originalis, quae non est nisi carentia iustitiae debitae.
Ad auctoritates ergo dicendum, quod intelliguntur de visitatione iniquitatum in prole quantum ad poenas nonnullas, praesertim in prole peccata parentum sectante. Propter quod Dominus addit in Exodo : His qui oderunt me. Sic vero non est in originali peccato, quod posteri contrahunt quamvis paterni sceleris non exsistant imitatores. Unde super illud ad Romanos quinto, Sicut per unum hominem, asserit Augustinus : Quemadmodum Christus praeter imitationis exemplum, dat occultissimam fidelibus gratiam, quam latenter infundit et parvulis ; ita et Adam praeter imitationis exemplum, occulta tabe carnalis concupiscentiae tabificavit in se omnes ex sua stirpe gignendos. Denique, quoniam primi parentes poterant posteris suis originalem conservare iustitiam, quod alii parentes non poterant, ideo ipsi soli poterant posteris transmittere culpam originalem. Nec queunt proximi parentes in sobole sua originale peccatum augere ; sed quod effectus ex illa corruptione celerius eliciatur, suis possunt demeritis procurare.
Haec Alexanderae cuius responsio ex sequentibus fiet evidentior. Haec namque materia difficilis est.
Circa quam scribit Doctor devotus :
Peccata parentum transire ad prolem intelligi potest tripliciter, utpote punitione, imitatione, transfusione. Punitio autem est duplex : videlicet temporalis et aeternalis. Punitione aeterna non transit ita, ut quis damnetur pro solo parentis peccato. Unde Anselmus libro de Conceptu virginali : Parvuli, ait, non damnantur pro culpa Adae tantummodo, sed pro propria culpa, quamvis non agendo sed contrahendo habeant eam. Punitione autem temporali pater punitur in filio, sicut Scriptura ostendit atque videmus. Unde transit peccatum parentis in prolem, sive volentem sive nolentem, et hoc est de severitate divinae iustitiae. Imitatione demum transit peccatum diaboli in genus humanum, peccatumque Adae in posteros, et peccata proximorum parentum in filios frequenter ; sed ista transitio non est nisi in volentes. Transfusione vero transit originale peccatum in posteritatem, quia in Adam tota natura obligabatur ad originalem iustitiam. Filii autem in proximis parentibus ita non obligantur nova obligatione ad aiquitatem ; quibus tamen quandoque meritis parentum suorum mulla desuper beneficia condonantur, sicut et illorum de meritis interdum temporalia incommoda proveniunt proli. Hinc libro de Conceptu virginali fatetur Anselmus : Non nego, propter merita bona parentum filiis multa et magna beneficia animae corporisque conferri ; propter peccata quoque parentum filios ac nepotes usque in tertiam et quartam generationem, et forsitan ultra, diversis in hac vita tribulationibus flagellari, eaque perdere bona corporis et animat, quae forsitan consequerentur, si iusti fuissent eorum parentes.
Haec Bonaventura.
Cuius responsio adhuc studiosum animum non quietat. Quod enim proles pro peccatis parentum temporaliter affligatur ac multis bonis privetur in corpore, cum nequaquam communicet nec particeps sit culparum parentum, non videtur divinae consonare iustitiae : imo mirabilius sonat, quod etiam multis bonis privetur in anima, maxime cum proles secundum animam sit solum a Deo, nec aliquid suorum parentum.
Itaque circa haec plenius ac planius scribit Thomas :
Proles, inquiens, dupliciter potest considerari : primo, ut est quaedam persona ; secundo, ut est res quaedam parentum : quoniam ad felicitatem civilem inter alia bona fortunae quae prosunt organice, proles est, ut dicitur primo Ethicorum. Est autem res parentum quantum ad id quod trahit a parente, et quantum ad res mundi, de quibus filius patrem iuvare tenetur. Sed quantum ad animam, quae immediate a Deo creatur, non est res parentis carnalis, sed Creatoris, iuxta illud Ezechielis : Sicut anima patris mea est, ita et anima filii. Porro culpam consequitur duplex poena. Una per se, quae ad animam pertinet, et in praesenti, ut amissio gratiae, perturbatio conscientiae, et consimilia ; et in futuro, ut poena inferni. Talibus ergo poenis proles pro peccatis parentum nunquam punitur, quia haec poena prolem non attingit quoad id quod est res patris. Alia poena consequitur peccatum quasi per accidens, ut corporales infirmitates, poenaeque temporales : unde nec semper nec omnibus peccatoribus infliguntur, sed secundum moderamen divinae providentiae exhibentur. Et tali poena proles pro peccato parentis interdum punitur, nisi ex parte filii fiat obstaculum, ut quando est contrarius peccatis parentum virtuose vivendo. Haec quippe poena prolem attingit quantum ad id quod est aliquid patris, seu res aliqua sui parentis : quemadmodum etiam quandoque pro excessibus hominis occiduntur pecora eius, effodiunturque domus, in quibus nulla est culpa. Et de huiusmodi poenis intelliguntur praeallegatae auctoritates, atque de his qui imitando peccata parentum non prabent obicem ultionis.
Denique in filio peccata patris sequente, duplex est ratio cur temporaliter puniatur. Prima, quoniam ipsemet peccat, patrem peccantem sequendo. Secunda, quia est res patris, sicque etiam pater punitur in eo. Itaque iuxta haec, imitatio illa non est prima causa pro qua filio poena infligitur, sed quasi media causa, per quam influentia primae causae ad effectum coniungitur. Vis enim seu reatus peccati parentis non pervenit in filium, si peccato parentis resistat ; sed per imitationem quodammodo continuatur, et sic filius pro peccato parentis aliquo modo punitur : imo et sic secundum humanam iustitiam, filii pro peccatis patris rei criminis laesae maiestatis exheredantur, truncantur, ac aliis modis gravantur. Non tamen humana iustitia punit in hoc casu filium in bono iam accepto, sed accipiendo. Non enim si pater peccat, filius iam natus truncatur, nec filius emancipatus exheredatur ; sed per accidens poena patris redundat in filium, dum patri aufertur id quod ex patre transire debebat in filium. Notandumque quod populus est res aliqua sui regis : idcirco interdum pro peccato regis punitur, ut patet secundo Regum de David et populo eius. Quod secundum Gregorium, praecipue accidit, quando populus promeretur reum regem habere, vel ut rex permittatur in culpam cadere.
Haec Thomas in Scripto.
Quibus obici posset, quod in subversione Sodomitarum innocentes parvuli fuerunt sulfureo igne combusti. Similiter in ingressu filiorum Israel in terram promissionis, innumerabiles infantes fuerunt occisi. Insuper per Ezechielem Dominus dixit, Occidam in te iustum et impium : quod ad litteram dictum est de occisione Iudaeorum in Ierusalem a Chaldaeis. Item, in captivitate Iudaeorum a Babyloniis, Daniel et socii eius ac alii quidam iusti fuerunt in captivitatem transducti, quemadmodum et Tobias in captivitatem decem tribuum ab Assyriis. Unde elicitur, quod non solum filii peccata patrum sequentes, sed etiam innocentes, imo et parentum vitiis resistentes ac iusti, temporaliter affliguntur pro suorum vitiositate parentum. Nempe si auctoritates illae solum loquerentur de filiis peccata parentum sequentibus, Dominus non addidisset, Usque in tertiam et quartam generationem, quia in filiis vitia progenitorum sequentibus, visitantur peccata parentis in generationes multo ulteriores.
Igitur pro horum solutione pensandum quod Thomas scribit in prima secundae, quaestione octogesima septima : Poena, inquiens, dupliciter sumitur. Primo modo, simpliciter ut est poena, et ita pro propria culpa infligitur. Secundo, in quantum est satisfactoria, quae est voluntaria. Et loquendo de hac satisfactoria poena, contingit quod unus portet poenam alterius in quantum sunt quodammodo unum, sicut inter homines se invicem amantes videmus quod unus transfert in se debitum alterius. Si autem loquamur de poena pro peccato inflicta in quantum habet rationem poenae, sic unusquisque solum pro suo peccato punitur, quoniam actus peccati est aliquid personale. Ubi sciendum, quod interdum aliquid videtur esse poenale, quod tamen simpliciter loquendo, non habet rationem poenae. Poena quippe est species mali ; malum vero est privatio boni. Cumque sint plura hominis bona, utpote animae et corporis exteriorumque rerum, contingit interdum quod homo patiatur detrimentum in bono minori, ut augeatur in bono maiori : ut dum patitur detrimentum pecuniae propter corporis sanitatem, aut detrimentum in utroque illorum propter gloriam Dei ac animae suae salutem. Et tale detrimentum non est simpliciter malum hominis, sed secundum quid : idcirco non habet simpliciter rationem poenae, sed medicinae. Nam et medici propinant infirmis potiones amaras, quatenus conferant sanitatem.
Sic ergo loquendo de poena ut habet rationem medicinae, unus interdum punitur pro peccato alterius. Nempe ut tactum est, detrimenta corporalium rerum, aut etiam corporis, sunt medicinae poenales, ordinatae ad animarum salutem. Unde nil prohibet aliquem talibus poenis puniri a Deo vel homine pro peccatis alterius, scilicet filios pro patribus, et subditos pro dominis suis, in quantum sunt res quaedam illorum ; ita tamen, quod si filius aut subditus est particeps culpae huius pro qua infligitur talis poena medicinalis, habet ipsa afflictio rationem poenae tam quoad eum qui punitur, quam quoad illum pro quo punitur. Si vero non sit particeps culpae, habet rationem poenae quantum ad eum pro quo punitur ; quantum vero ad eum qui punitur, rationem medicinae tantum : ordinatur namque ad bonum animae suae, si patienter sustineat. Poenae autem spirituales non sunt medicinales, quoniam bonum animae (quod Deus est, seu animae salus) non ordinatur ad aliud melius bonum. Hinc in bonis animae nullus patitur detrimentum nisi pro propria culpa ; nec unus punitur pro alio : nam quantum ad animam, filius non est res patris. Ideo Dominus huius rei causam assignans, dicit per Ezechielem : Omnes animae meae sunt. Specialiter quoque dicuntur peccata parentum puniri in filiis, quoniam filii in peccatis parentum nutriti, proniores sunt ad peccandum propter consuetudinem et exemplum parentum. Ideo etiam additur, Usque in tertiam et quartam generationem : quia tamdiu consueverunt homines vivere, ut tertiam vel quartam generationem videant : et sic mutuo videre possunt et filii peccata patrum ad imitandum, et patres poenas filiorum ad dolendum.
Haec Thomas in Summa.
Ex quibus patet ad praetacta solutio. Nam et parvulis illis per mortem medicinaliter est provisum, ne ad adultam aetatem venientes, gravioribus involverentur sceleribus, sicque non solum poenam damni, sed et poenam sensus aeternaliter paterentur. Iustis item ita occisis fuit passio mortis corona gloriae amplioris. Hinc innotescit, quod homo non semper affligitur pro propria culpa, et quod poena infligitur non solum pro culpa patientis, sed interdum pro ipsius exercitatione, profectu et gloria ampliori, proximorumve aedificatione, aut pro gloria Dei, ut patuit in Iob, Tobia, et multis gloriosis martyribus. Hinc de caeco nato dixit Salvator : Neque hic peccavit, neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo. Atque de Lazaro : Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
At vero in praeinductis scriptis Thomae sententialiter continentur et eis concordant scripta Petri, Richardi et plurium aliorum, responsiones quoque Alberti et Durandi.
A diversis etiam doctoribus hic multa quaeruntur quae et in textu tanguntur, videlicet : an peccatum originale sit unum vel plura ; et utrum aequaliter sit in omnibus ; utrum fuerit gravissimum ; an multa vitia in se contineat ; et de poenis ipsum seculis. De quibus cum praeinducta modo sint inulta, pertranseo.
QUAESTIO II
Secundo hic principaliter quaeritur, De poena originalis peccati, videlicet an puniatur dolore sensibili.
Et continet haec quaestio duo. Primum, an animae in originali peccato separatae a corpore, habeant poenam sensus, habiturae post resurrectionem finalem huiusmodi poenam in corpore quoque. Secundum est, an interiori dolore seu moerore afficiantur de amissione felicitatis aeternae. Quaeritur quoque, an resurgent, et qualia corpora deinceps habebunt.
Quod autem sensibilem habeant poenam, imo ignis punitionem, videtur B. Augustinus in multis locis sensisse, quamvis dicat poenam eorum mitissimam, comparative loquendo. Denique in libro de Fide ad Petrum : Firmissime, inquit, tene et nullatenus dubita, parvulos qui sine sacramento Baptismalis de hoc saeculo transierunt, aeterno supplicio puniendos.
Secundo, poena post hanc vitam excedit poenam vitae praesentis ; sed pro originali infliguntur multae poenae sensibiles in hac vita, ut patuit : ergo multo plus in futuro.
Tertio, sicut in peccato actuali est conversio atque aversio, ita in originali, loco aversionis est carentia originalis iustitiae, et loco conversionis concupiscentia seu libido. Sed peccato actuali ratione conversionis debetur poena sensibilis : ergo et originali, ratione libidinis.
Quarto, originale peccatum est gravius veniali, cum subtrahat gratiam et aeternam recipiat poenam : cum ergo veniali debeatur poena sensibilis, multo plus originali.
Insuper quidam sic arguunt : In parvulis non baptizatis manent originale et quatuor vulnera animae pro illo inflicta, videlicet malitia, ignorantia, concupiscentia, ira. Et per haec sunt animae illae a Deo aversae, et ad creata inordinate conversae.
Ad hoc Thomas respondet :
Culpae oportet poenam esse proportionatam, secundum illud Isaiae : In mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, iudicabit eam. Defectus autem originalis peccati non est per subtractionem alicuius quod humanam naturam consequitur ex naturalibus suis principiis, sed per subtractionem superadiuncti ; nec culpa ista ad hunc hominem pertinet, nisi secundum quod talem habet naturam, quae destituta est hoc bono quod in ea potuit esse et conservari : ideo nulla alia poena ei debetur nisi subtractio finis ad quem ordinavit hoc donum subtractum, videlicet subtractio supernaturalis beatificae visionis. Quod si aliqua poena sensibilis post mortem pro originali infligeretur peccato, puniretur iste non secundum hoc quod habuit culpam, quoniam poena sensibilis pertinet ad id quod personae est proprium, quia per passionem huius particularis poena est talis. Hinc sicut culpa non fuit per actionem eius, ita nec poena debet esse per passionem ipsius, sed solum per subtractionem illius ad quod natura per se insufficiens erat. In aliis vero perfectionibus et bonitatibus quae humanam sequuntur naturam, nullum sustinebunt detrimentum damnati pro solo originali peccato. Idcirco in praetactis auctoritatibus Augustini, per supplicium poena intelligitur damni, sicut et nomine ignis quaelibet poena solet in Scripturis designari.
Haec Thomas in Scripto.
Porro de hoc, an habebunt interiorem dolorem sive tristitiam de tantae felicitatis amissione, respondet :
Circa hoc est triplex opinio. Una, quod nullum sustinebunt dolorem, quia ratio in tantum erit obtenebrata in eis, quod non cognoscent se amisisse quod amiserunt. Quod probabile non videtur, quod scilicet anima a corporis onere separata, non ea cognoscat quae saltem ratione investigari possunt, et etiam multo plura.
Hinc secunda opinio est, quod in ipsis est perfecta cognitio eorum quae cognitioni subiacent naturali, et Deum agnoscent, scientque se esse privatas beatifica visione, et dolorem inde aliquem sentient ; qui tamen in eis mitigabitur, in quantum non propria voluntate eam demeruerunt. Sed nec hoc videtur probabile, quoniam dolor ille parvus esse non potest de tanti boni amissione, et praecipue sine spe reparationis. Unde poena eorum non esset mitissima. Praeterea eadem ratione qua dolore sensibili exterius non punientur, etiam dolorem interiorem non sentient, quoniam dolor poenae delectationi culpae correspondet. Hinc remota delectatione a culpa originali, omnis dolor ab eius poena excluditur.
Hinc tertia opinio est, quod in naturali cognitione erunt perfecti, et scient se esse privatos vita aeterna, nec tamen inde dolebunt. Nempe ex hoc quod aliquis caret eo quod suam proportionem excedit, non cruciatur, si rectae sit rationis : quemadmodum sapiens homo non contristatur de hoc quod non potest volare, vel quia non est imperator aut rex, cum hoc sibi debitum non sit ; sed affligitur, si eo privetur ad quod aptitudinem habet.
Dico ergo, quod omnis homo usum liberi arbitrii habens, proportionatus est ad obtinendum vitam aeternam, quoniam potest se ad gratiam praeparare, per quam vitam aeternam merebitur. Ideo qui in hoc deficiunt, maximum habebunt dolorem, quoniam id amittunt quod poterant obtinere. Pueri autem usum rationis nondum adepti, ad adipiscendum gloriam aeternalem non fuerunt aptati nec apti : idcirco de eius carentia non dolebunt, imo magis gaudebunt de hoc quod multum participabunt de bonitate divina in perfectionibus naturalibus. Nec potest dici, quod fuerunt proportionati ad salutem, quia ab aliis poterant baptizari, sicut et aliis multis factum est pueris : hoc quippe superexcedentis est gratiae, ut aliquis sine actu proprio praemietur. Hinc defectus gratiae talis non magis causat tristitiam in pueris illis, quam in sapientibus quod gratias illas non habent quas similes eis habuisse cognoscunt. Insuper, si de sua poena seu carentia visionis divinae dolerent, cum poena illa sit eis iuste a Deo indicta, voluntas eorum divina contrariaretur iustitia, sicque actualiter esset deformis : quod non conceditur.
Sed obici potest, quia (ut ait Clirysostomus) hoc in damnatis est poena gravissima, quod visione carent divina, imo hoc gravius est quam igne torqueri gehenna : ergo et pueri poena damni damnati, inde dolebunt.
Iterum, immunitas a culpa dolores non minuit, sed augmentat : ut si quis sine demerito suo exheredetur aut mutiletur, gravius contristatur. Pueri ergo qui sine proprio demerito tanta salute privantur, ex hoc gravius affliguntur.
Rursus, naturali amore Deum super omnia diligunt : ergo cupiunt eo frui, imo alias actualiter essent deordinati.
Respondendum ad primum, quod auctoritas illa est intelligenda de damnatis in quibus fuit aptitudo promerendi seu usus liberi arbitrii.
Ad secundum, quod voluntas ordinata et sapientialis non est nisi ad ea ad quae quis ordinatus, aptus et proportionatus exsistit. Alia autem non vult simpliciter, sed vellet si possibile esset.
Ad tertium, quod sicut cognoscunt et diligunt Deum naturali amore, ita et proportionabiliter eo fruuntur, et naturalem beatitudinem habent : ideo non sunt prorsus separati a Deo seu Christo, sed per naturalium participationem donorum ei iunguntur.
Haec Thomas in Scripto.
Quibus per omnia consonant scripta Petri atque Richardi. Aitque Petrus :
Contenti sunt parvuli illi bono quod habent, videlicet delectatione quam habent ex eo quod sciunt se perpetuo esse, vivere, intelligere, multo plus quam aliquis in vita hac aerumnosa, in qua multi sunt qui nollent eam unquam finire quatenus ad beatitudinem pervenirent.
Richardus quoque :
Plus, inquit, gaudent quam aliqui forsan in hac vita, qui tamen in hoc statu semper manere vellent. Verumtamen non credo praetactam tertiae opinionis rationem sufficere ad hoc quod non dolent, sine speciali providentia Dei excludente ab eis dolorem.
Haec Richardus.
Circa hoc ait Albertus :
Poena damni non est propria poena originalis peccati, sed communis originali, et etiam actuali ratione aversionis exsistentis in eo. Ignis vero non est poena originalis ratione adustionis, sed tenebrositatis.
In quibus verbis Alberti videtur insinuari, quod parvuli illi erunt tenebroso in loco : quod et Thomas alicubi videtur sentire, cum in eis sit foeditas carnis ex originali secuta. Aliis magis apparet, quod tenebrositas loci esset privatio naturalis perfectionis et causa moeroris, quae in ipsis non erunt. Unde Petrus de Aquila, et quidam alii, imaginantur quod ambulabunt spatiando per terram et conferendo. Richardus vero effatur : Quoniam foeditatem in carne habuerunt, locum habebunt ignobilem, quamvis aliqui dicant, quod habitabunt in superficie terrae. Verius autem putatur, quod naturalis loci convenientia non carebunt. Thomas etiam super quartum Sententiarum testatur, quod resuscitati comparebunt in generali iudicio, non ut iudicentur, sed ut gloriam iudicis incarnati in forma assumpta conspiciant.
Udalricus demum in Summa sua, libro sexto :
Poena (inquit) originalis peccati non est dolor sensibilis, neque afflictio spiritualis ex carentia beatitudinis. Nec enim omnipotens Deus ulciscitur scelus hoc valde, sed cum iratus fuerit, misericordiae recordatur, puniens citra condignum, quamvis secundum proportionem seu medietatem geometricam reducat excessum culpae ad medium per poenam, ut scilicet maiori culpae correspondeat maior poena, et minor minori. Non tamen servat medietatem arithmeticam, ut tantum puniat quantum meremur, quoniam secundum multitudinem irae suae non quaeret. cum ergo originale peccatum sit peccatum naturae, et non personae nisi per naturam, nec sit actum, sed contractum : si poena sensibili puniretur, quae non pertinet ad naturam, sed personam, et pertinet ad reducendum actum peccati cum delectatione in actu ad medium per tormentum (in quo actu peccans plus debito sibi usurpat de bono delectabili, cui opponitur dolor sensibilis, secundum illud Apocalypsis : Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum sic in iis date illi luctum et tormentum) : hinc poena haec pueris illis non infligetur. Nec sentiunt dolorem ex carentia visionis divinae, sed magis gaudebunt de multimoda participatione bonitatis divinae in naturalibus perfectionibus. Et poena in eis manet solum in ratione damni. Ad quod duo cooperantur. Unum, quia non habent fidem quae est substantia rerum sperandarum, sed solum naturalem cognitionem : credo quod de eius amissione nil sciant, quam nec possibilem fore cognoscunt. Secundum est, quod si in die iudicii ex separatione electorum a reprobis aliquid coniecturant, tamen quia ex suo demerito eam non perdiderunt, vermem remorsionis conscientiae non habebunt.
Haec Udalricus.
Verum ex praehabitis satis patet, quod parvuli illi utique sciunt supernaturalem beatitudinem et infernalem miseriam esse, quod et in die iudicii certissime noscent, et experimentaliter intuebuntur.
At vero Bonaventura scribit de his diffuse :
Quidam, inquiens, attendentes divinae rigorem iustitiae, qua Deus gloriosus et sanctus hominem pro uno brevi peccato mortali, in quo momentanea et modica delectatio fuit, aeternaliter cruciat, dicunt quod parvuli cremabuntur igne materiali, attamen multo minus quam illi qui actualiter peccaverunt, quatenus sicut in originali peccato erat carentia debitae iustitiae cum concupiscentia, ita in poena eius sit carentia beatificae visionis et ignis afflictio.
Sed cum durum valde ac asperum videatur, quod Deus sic agat cum parvulis, qui nec mortem naturae nec mortem culpae potuerunt vitare, praesertim cum videamus Deum cum impiissimis et sceleratissimis peccatoribus in multis misericorditer agere : hinc est alia positio, pietati, fidei ac iudicio rationis plus consona, quod cum parvuli careant iustitia et gratia Spiritus Sancti, privantur beatifica visione ; et quia in carne eorum fuit foeditas, ponentur in loco vili, utpote infernali, seu limbo quodam inferni ; sed quia non habuerunt delectationem nec actum peccati, non sentient ignis acerbitatem. Hanc positionem magistri communiter approbant, et item Magister in littera, dicens : Pro originali peccato nullam aliam materialis ignis aut conscientiae vermis poenam sensuri sunt parvuli, nisi quod visione Dei carebunt. Praeterea, iniustum est plus exigere in poena quam commissum est in culpa. Cumque parvulus nullo actu proprio contempserit divinum imperium, videtur quod nullum ei debeatur sternale tormentum. Rursus, horribilius est continue et aeternaliter in tormentis esse, quam omnino non esse. Si ergo Deus animam quam creavit, sternis deputaret suppliciis absque perpetratione alicuius peccati, nullum ei praestare beneficium videretur, nec misericordia simul cum iustitia curreret.
Insuper de hoc, an interiorem habeant dolorem, tres exstant opiniones : et patuit de duabus quod non videantur idoneae. Ideo dico, quod animae parvulorum tenent medium inter eos qui sunt in caritate et gratia, et inter exsistentes in actuali peccato. Cumque status retributionis correspondeat statui vitae praesentis, animae parvulorum sunt in statu medio inter statum Beatorum statumque damnatorum. Beati autem carent omni poena, et sunt in plenaria luce, damnati econverso sunt in gravi dolore sensibili atque in tenebris : hinc parvuli cum utrisque in aliquo communicant, quia cum Beatis carent dolore sensibili interiori et exteriori, et cum damnatis carent visioue divina et luce corporea. Cumque ex una consideratione, videlicet ex hoc quod tanta mala evaserunt, habeant consolationem, et ex amissione aeternae felicitatis desolationem ; ita aequa lance divino iudicio eorum cognitio affectioque libratur, et in statu tali perpetuatur, ut nec tristitia eos deiiciat, neque laetitia reficiat. In quo ordo divinae sapientiae mirabiliter refulget, ita quod sicut in Bealis potissime manifestatur misericordia, et in damnatis iustitia, sic in istis utrumque. Unde si quaeras, quid faciant parvuli illi, utrum addiscant aut conferant, vel aliquod aliud opus exerceant ; dico, quod invariabilitas divina ; aequitatis in eodem illos statu conservat, quantum ad corpus et animam, et quantum ad cognitivam et affectivam, ut nec proficiant nec deficiant, nec laetentur neque tristentur, sed semper sic uniformiter maneant, ut sint materia laudandi divinum iudicium, quod nullum malum deserit impunitum, nec ullum bonum irremuneratum, perfectissime tenens medium inter superfluum et diminutum.
Haec Bonaventura.
Cuius positio a paucis tenetur.
Porro Durandus :
Concors (inquit) doctorum sententia est, quod pueri non baptizati non dolebunt de carentia visionis divinae. Diversificantur tamen in assignando causam. Nam aliqui dicunt, hoc ideo esse quoniam sciunt se non propria culpa ac voluntate illam demeruisse. Sed hoc nihil est, imo hoc magis augeret eorum dolorem, quod non sua sed aliena transgressione scirent se tanto bono privatos.
Alii dicunt, quod ideo quia non fuerunt proportionati ad beatificam visionem. Quod non videtur sufficere, quoniam beatitudinem illam habuerunt in sua radice, puta in Adam. Ideo sicut filius militis cui gratis collatum esset imperium pro se ac sua posteritate, doleret si ob culpam patris sui privaretur imperio ; sic parvuli tristarentur sciendo se demerito primi parentis esse salute privatos.
Idcirco dicendum, quod non dolent, quia de supernaturali illa beatitudine nil agnoscunt, nec ipsis revelatur : quia hoc cederet ad eorum afflictionem. Verumtamen etiam istud calumniam patitur, quia in die iudicii aderunt, et iustum esse Dei iudicium noscent. Ideo dici potest, quod ideo non dolebunt, quia in naturali cognitione erunt perfecti, nec erit in eis aliqua voluntatis obliquitas, ita ut irrationabiliter de aliquo doleant. Dolerent autem irrationabiliter, si de carentia felicitatis dolerent quia non habuerunt id quod per gratiam Christi datur baptizatis, adultis vero pro propriis meritis. Et forte non sciunt quod careant visione beata propter peccatum primorum parentum, quia hoc scire esset forsitan eis causa doloris.
Haec Durandus.
Sed cum limbus puerorum sit pars quaedam inferni extenae accepti, et iuxta purgatorium, ac supra infernum, non videtur putandum, quod descensus ac mansio damnatorum in inferno, et purgandorum in purgatorio, lateant eos ; et certum est quod post diem iudicii non latebit eos exsilium damnatorum, et gloria electorum, nec Christi maiestas, nec incarnatio eius, incarnationisque ratio.
Insuper Scotus :
Communis (ait) opinio est, quod nullam habebunt tristitiam, quia (secundum Augustinum) tristitia est de his quae accidunt nobis invitis, sicque si tristarentur de suo statu, vellent contrarium, ac ita murmurarent contra dispositionem divinam. Hinc sine assertione potest concedi, quod cum habeant modo intellectum non impeditum a corpore aut tormentis, habebunt naturalem rerum cognitionem, et hoc de novo acquisitam, cum hoc non repugnet immobilitati status eorum : imo nec immobilitati status Beatorum, quos constat de novo posse intelligere contingentia aliqua. Hinc videtur mihi probabile, quod omnium naturaliter cognoscibilium possint intelligere veritatem excellentius quam philosophi aliqui in statu isto noverunt.
Si vero quieratur, an supernaturalis beatitudinis habebunt notitiam ; dico, quod illa haberi non valet, nisi mens supernaturaliter elevetur. Aut ergo non dabitur eis, quia cognitio illa esset ad tristitiam ipsis, quam non demeruerunt habere sicut pagani adulti, qui de beatitudinis amissione tristantur gravissime, et de eius recuperatione desperant. Aut sic dabitur eis, quod de ipsius [beatitudinis] carentia non dolebunt, scientes Deum ita de ipsis disposuisse, nec se eam suo actu demeruisse : ideo de statu suo erunt contenti. Divina quoque dispositione ac potestate corpora eorum impassibilia erunt, non dote impassibilitatis, sed praeservatione. Quemadmodum etiam fomes nullum inordinatum motum suscitavit eis in vita praesenti, ita nec ibi aliquando suscitabit.
Haec Scotus.
Cuius opinio videtur opinioni Durandi propinqua.
Ad primum itaque respondendum, quod in auctoritate Augustini praeallegata, per aeternum supplicium intelligitur poena damni, loquiturque Augustinus extreme, et quasi per hyperbolen excessive, ad revocandum legentes omnino ab errore Pelagii, peccatum originale prorsus negantis. Sic quoque intelligenda sunt verba Gregorii super illud Iob, In turbine conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa : ubi repetitis asserit vicibus, quod parvuli non baptizati sustinent aeterna tormenta, id est perpetuam poenam damni, ita ut per plurale intelligatur singulare.
Ad secundum, quod non est eadem ratio de poena sensibili originalis peccati in hac vita et postea. Nam ante mortem poena sensibilis consequitur virtutem naturae agentis, sive sit poena sensibilis interior sicut febris, sive exterior ut incisio ; post mortem vero naturale agens non agit nisi secundum ordinem divinae iustitiae.
Ad tertium, quod conversioni actualis peccati correspondet poena sensibilis, in quantum conversio illa est actualis, et actualem delectationem habens annexam. Talis autem non est concupiscentia, quae est quasi conversio in originali peccato : quae concupiscentia non est actualis, sed quasi habitualis.
Ad quartum, quod omnium peccatorum minimum est originale in posteris, quoniam minimum habet de voluntario : non enim est voluntarium voluntate huius personae, sed primi parentis ; peccatum autem veniale voluntarium est voluntate cuiuscumque personae : ideo maior ei poena debetur quam originali. Nec obstat, quod originale non compatitur gratiam secum. Privatio namque gratiae rationem non habet culpae, sed poenae, nisi in quantum consistit ex voluntate : ideo ubi minus est de voluntario, ibi minus de ratione culpae. Nec denuo obstat, quod peccato veniali actuali debetur poena temporalis. Hoc namque per accidens est, in quantum decedens in veniali, gratiam habet, ratione cuius poena est purgativa. Si vero veniale peccatum sine gratia est, perpetuam recipit poenam.
Pro solutione ultimi advertendum, quod quidam, quamvis pauci, his contradicunt, quos sequitur Hubertinus in quarto, imo et tertio libro de Vita Salvatoris. Nempe in quarto affirmat : Insanum atque erroneum est, quaerere medium, et invenire illud inter supplicium ignis aeterni et inter possessionem regni caelestis, quoniam Iesus iudex omnes sententias dividens, medium illud non invenit. Et rursus ibidem : Augustino testante, inter omnes poenas afflictivas damnatorum mitissima est quae decedentes in solo originali affligit. Habuerunt quippe et isti omnes improbas delectationes et fastidium in delectationes aeternas in omnium radice malorum, scilicet originalibus habitibus malis, actu ipsorum animas deturpantibus, deordinantibus, separantibusque a Deo. Et quamvis eorum voluntates actu non concupierint, hoc non fuit nisi quia impediente infirmitate aetatis, in nullum actum potuerunt exire : ideo affliguntur ab igne.
Haec Hubertinus. Qui in tertio libro de Vita Christi, plura super his scribit, in quibus multum delirasse probatur, et inconsiderate locutus in materia ista, ubi tot solennes doctores ante eum concorditer determinaverunt contrarium. Et mirum quod non advertit evangelicae seriem veritatis quam allegat, in qua Dominus et Salvator asserit se dicturum his qui a dextris erunt : Venite, benedicti Patris mei ; aliis vero qui a sinistris consistent : Ite, maledicti, in ignem aeternum. Et de quibus id dixerit, pandit quod ipsemet de electis illis subiungit : Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. ; de aliis : Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Quo constat, quod de adultis loquatur, qui propriis meritis seu demeritis praemia illa suscipient, nec inter illos Iesus ruperit medium.
Quod vero Hubertinus adiecit, quod parvuli isti habuerunt omnes improbas delectationes, fastidium quoque aeternalium deliciarum in radice malorum : dico, quod sic habuisse improbas delectationes, non est eas habuisse simpliciter nec actualiter, sed potentialiter, habitualiter et radicaliter, hoc est secundum quid. Et pro tali inexsistentia consequuntur incommodum satis magnum, utpote poenam damni sterni, immensi et maximi, quod est carentia dignissimae visionis deificae ac divinae. Praemium autem non correspondet habitui soli, sed actui potius ; sic et poena sensus actuali delectationi, in qua quis propriae voluntati relaxavit habenas contra dictamen et aequitatem voluntatis divinae : quam inordinationem oportet recompensari per poenam sensibilem.
Rursus quod ait, quod actu deturpant voluutates eorum, falsum est, si ita intelligatur quod actualem turpitudinem inferunt eis ; sed habitualiter suo modo eas deturpant, absque omni cooperatioue, consensu et scitu eorum.
Praeterea reor, quod parvuli naturali amore diligunt Deum plus quam se ipsos, et proportiouabiliter ipso fruuntur, ipsumque in suis effectibus contemplantur, laudant et gratias agunt ei. Verumtamen de his non est aliquid asserendum incaute, nisi quantum ex Scripturis et doctrina seu determinatione Ecclesiae innotescit.
Postremo Doctor irrefragabilis protestatur :
Poena originalis peccati est carentia visionis divinae, praesertim ratione privationis originalis iustitiae. Et quamvis in originali praeter privationem illam sit etiam concupiscentia, tamen concupiscentiae illi non debetur aliqua alia poena : non enim est concupiscentia actualis sicut in peccato est actuali, cui correspondet actualis afflictio.
Haec Alexander.
Quod autem dictum est, peccatum originale minus habere de ratione culpae quam peccatum veniale, ex Thoma acceptum est. Aliqui vero videntur sentire oppositum : imo nonnulli vocant illud mortale, quod tamen improprie et propter similitudinem dictum videtur, quoniam convenit cum mortali in hoc quod gratiam Dei excludit, atque aeternam poenam sortitur. Divisio autem peccati per mortale et veniale, de peccato traditur actuali.
Denique ut praehabita clarius capiantur, tangenda sunt aliqua quae quidam doctores circa expositionem textus huius scribunt distinctionis. Itaque Thomas :
Sciendum, inquit, quod in aliquo peccato queunt notari deformitates plurium vitiorum, dupliciter. Primo proprie, sicque in peccato Adae apparet deformitas gulae, superbiae, inobedientiae, et huiusmodi. Secundo metaphorice, et sic in illo peccato consideratur deformitas homicidii, quoniam spiritualiter se ipsum occidit ; et fornicationis, quia spiritualiter fornicatus est, a Deo recedens. Attamen unum solum peccatum est, has deformitates ex diversis circumstantiis habens, speciem vero peccati ex ultimo fine suscipiens. Ideo non oportet quod originale peccatum ex primo peccato Adae causatum, sit multa.
Amplius, quamvis Adam potuit sua transgressione naturam humanam corrumpere, non tamen potuit eam sua poenitentia reintegrare seu reparare, nec satisfacere pro eadem. Primum etenim Adae peccatum interrumpere potuit ordinem rectum rationis humanae in Deum, ex quo interruptus est ordo corporis ad animam, sicque vitium personae in naturam potuit redundare ; sed poenitentia eius non potuit facere ut ordo suae naturae non sit interruptus : quia quod factum fuit nequivit pro non facto haberi. Unde non potuit restitui quod per peccatum fuit ablatum naturae, sed solum quod ablatum fuit personae, quae ab actuali reatu per poenitentiam purgatur. Non enim potest natura in statum altiorem revocari, nisi per id quod totam naturam excedit.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea Bonaventura hic scribit :
Unum peccatum dicitur maius seu gravius alio multis modis. Primo, causalitate : et sic peccatum diaboli maximum fuit, cuius invidia mors introivit in orbem terrarum. Secundo, generalitate : sicque peccatum Adae fuit maius, quia in totum se diffudit genus humanum. Tertio, enormitate : et ita peccatum Iudae fuit maximum, quia vendidit Deum ad occidendum. Quarto, ingratitudine : et sic illius peccatum est gravius qui maiora et plura beneficia a Deo est sortitus. Quinto, periculositate, ut ignorantia. Sexto, inseparabilitate, ut avaritia, quae in senibus iuvenescit, cum cetera vitia cum homine consenescant. Septimo, importunitate, ut superbia, quae ex bonis quoque consurgit operibus. Octavo, pronitate, sicut luxuria. Nono, maioris gratiae impugnatione, ut peccatum in Spiritum Sanctum. Decimo, ratione maioris offensae, ut idololatria. Undecimo, ratione facilitatis resistendi, et ita secundum Magistrum, peccatum Adae gravissimum fertur. Duodecimo, ratione maioris improbitatis atque libidinis : et sic cuiuslibet generis peccatum potest esse altero maius ex parte peccantis.
Quaeritur quoque, an Adam corrupisset naturam et originale transfudisset, si alio genere peccati peccasset quam illo quod in Genesi legitur contra obedientiam perpetrasse. Et respondendum, quod circa hoc est duplex opinio. Una quod imo, quoniam omne peccatum mortale est praevaricatio legis divinae et caelestium inobedientia mandatorum, et ita per illud fit anima Deo rebellis, sicque caro spiritui. Rursus, omne peccatum est iniustitia quaedam : ergo quodcumque mortale Adam commisisset, fuisset privatus sua iustitia. Item, omne peccatum tale est mors, et ita per illud Adam incurrisset mortalitatem. Per haec autem transfunditur originale peccatum. Alii dicunt contrarium, quia pro sola transgressione illius mandati comminatus est ei Deus mortem. Prima responsio probabilior esse videtur, quoniam comminatio illa non absurde intelligitur se ad omnem mortalem extendere culpam. Quid horum sit verius ignoratur ; nec est vis magna in hoc facienda, cum in hoc sit parva utilitas, et nulla sciendi necessitas.
Haec Bonaventura.
