Distinctio XXXV — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XXXV
SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE QUINTAE
Praecedenti distinctione tractavit Magister de peccati origine et subiecto : nunc tractat de eius definitione. Quo facto, tangit diversas diversorum opiniones, quibus conveniant descriptiones peccati. Quocirca inducit difficultatem, qualiter peccatum sit nihil, cum tamen vocetur actus malus. Ostenso autem quod peccatum formaliter non sit aliquid positivum, sciscitatur quomodo possit corrumpere bonum. Postremo discutit, qualiter peccatum elongatio sit a Deo, et elongans ab eo, et utrum sit non solum culpa, sed etiam poena : quam quaestionem sequenti distinctione prosequitur.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo, Quid sit peccatum.
Ad hoc Alexander respondet :
Cum plures sint definitiones actualis peccati datae a Sanctis, quasdam tangemus. Dicit equidem Augustinus : Peccatum est conversio indebita voluntatis ad bonum commutabile. In libro autem de Libero arbitrio : Peccatum, inquit, est spreto incommutabili bono, adhaerere bono mutabili. In libro vero de Vera religione : Peccatum, ait, est appetere quae Christus contempsit, vel fugere quae Christus sustinuit. Et iterum loquitur : Peccatum est concupitum vel dictum vel factum contra legem Dei. Itemque, Peccatum est affectio voluntaria mala. Et denuo, Peccatum est actus incidens ex defectu boni. Porro Ambrosius : Peccatum, asserit, est praevaricatio legis divinae, et caelestium inobedientia mandatorum. Anselmus vero definit sic : Peccatum est carentia iustitiae debitae, ex propria voluntate procedens. Sic namque distinguitur contra originale, quod est carentia debitae iustitiae aliunde contracta.
Hae descriptiones possunt distingui secundum comparationes ad causas diversas peccati, vel sui oppositi : peccatum namque in privatione consistit. Definitur autem peccatum actuale penes materiam multipliciter. Est quippe materia in qua, et est materia circa quam, et est materia ex qua. Materia in qua, determinatur cum dicitur : Peccatum est affectio voluntaria mala. Affectio enim voluntaria est id in quo primo fundatur actuale peccatum. Materia vero circa quam, tangitur cum dicitur : Peccatum est dictum vel factum vel concupitum, etc. Circa haec enim contingit esse peccatum. Porro materia ex qua, tangitur cum dicitur : Peccatum est actus incidens ex defectu boni ; quia cum dicitur ex defectu boni, notatur defectus potentiae, vel scientiae, aut bonitatis, prout dicimus peccatum aliud esse ex infirmitate, aliud ex ignorantia, etc. Definitur quoque peccatum penes formam suam, puta privationem, cum dicitur : Peccatum est carentia debitae iustitiae. Adiungitur item causa efficiens cum additur : Ex propria voluntate procedens. Insuper definitur respectu causae finalis, a qua deficit, cum dicitur : Peccatum est aversio ab incommutabili bono, seu spreto incommutabili, etc. Definitur itidem respectu efficientis a quo retrahit, dum dicitur : Peccatum est praevaricatio legis divinae. Definitur quoque respectu exemplaris a quo recedit, cum dicitur : Peccatum est appetere ea quae Christus contempsit. Sicque definiri potest per causas proprias et per defectus causarum ipsius boni.
Amplius, quaedam definitiones communes sunt peccato mortali et veniali, ut illa : Peccatum est affectio mala voluntaria ; et illa : Peccatum est actus incidens ex defectu boni. Quaedam vero sunt propriae actuali mortali, ut illa : Peccatum est praevaricatio legis divinae ; et haec : Peccatum est concupitum aut dictum vel factum contra legem Dei.
Haec Alexander.
Contra definitiones has obicit et solvit : quod longum est prosequi, et ex aliorum dictis patebit.
At vero Bonaventura :
De peccato, inquit, est loqui dupliciter, puta : formaliter et materialiter. Et quia formaliter est privatio, materialiter vero actus substratus, idcirco aliquando definitur per privationem, aliquando per positionem. Quaedam enim sunt definitiones formales, quaedam materiales ; et utroque modo multipliciter definitur. Si enim consideremus peccatum ut dicit privationem, hoc potest esse tripliciter : primo, in quantum simpliciter dicit recessum a bono ; secundo, ut dicit recessum a rectitudine naturae ; tertio, ut dicit recessum ab omnis boni complemento et perfectione.
Primo modo sumitur definitio triplex ab Augustino. Prima, ex libro de Civitate Dei : Peccatum est absentia boni ubi debet esse. Secunda, ex libro de Vera religione : Peccatum non est appetitus naturarum malarum, sed desertio meliorum bonorum. Tertia, ex libro de Natura boni : Peccatum est corruptio modi et speciei ac ordinis.
Secundo modo, videlicet prout peccatum dicit recessum a rectitudine naturae, sunt etiam tres definitiones. Una est Damasceni, dicentis : Peccatum est aversio ab eo quod est secundum naturam, in id quod est praeter naturam. Alia Anselmi : Peccatum est carentia debitae iustitiae. Tertia Augustini : Peccatum est defectus aliquis a luce veritatis, naturam non perimens, sed obscurans.
Tertio, prout peccatum dicit recessum ab omnis boni complemento, invenitur triplex definitio. Prima Augustini : Peccatum est aversio ab incommutabili bono. Secunda : Peccatum est carere incommutabilibus bonis, quibus fruendum est. Tertia : Peccatum est intelligibilis tenebra.
Alia definitiones peccati sunt materiales, et concernunt actum substratum, et variantur secundum triplicem considerationem peccati. Aut enim refertur ad Deum, quem offendit ; aut ad virtutem, quam excludit ; aut ad bonum ut nunc, quod similat seu praetendit. Si primo modo, sic definitur tripliciter.
Primo, ab Augustino in libro contra Manichaos dicente : Peccatum est in praeceptis veritatis vel in ipsa veritate errare. Secundo, ab Ambrosio in libro de Paradiso : Peccatum est praevaricatio legis divinae, etc. Tertio, ab Augustino : Peccatum est dictum vel factum, etc.
Secundo definitur per comparationem ad virtutem, quam excludit, et sic rursus tripliciter definitur. Primo sic : Peccatum est dispositio animae contrarie se habens ad virtutem. Secundo, ab Augustino in libro de Duabus animabus : Peccatum est affectus assequendi vel retinendi quod iustitia vetat ; ubi iustitia generaliter sumitur, prout omnem virtutem complectitur. Tertio, ab Augustino : Peccatum est appetere qua Christus contempsit.
Tertio definitur per comparationem ad bonum, quod praetendit, sicque denuo tripliciter definitur. Primo, ab Augustino libro de Civitate Dei : Peccatum est male uti bono. Secundo, in libro de Trinitate : Peccatum est uti fruendis et frui utendis. Tertio sic : Peccatum est, spreto incommutabili bono, etc. Alia quoque est definitio circumloquens peccatum secundum suum materiale atque formale, videlicet : Peccatum est actus incidens ex defectu boni. Et illa : Peccatum est meritum poena aterna.
Haec Bonaventura.
Insuper circa hac quaerit hic Doctor, utrum peccatum sit ipsa corruptio. Respondet :
Peccatum est corruptio consistens circa voluntatem et actum eius, cum sit obliquatio a rectitudine iustitiae. Voluntas autem in actu suo est instrumentum se ipsum movens. Hinc dum voluntas movetur ad aliquid libere, si moveatur aut afficiatur inordinate, inordinatio illa respicit voluntatem tam moventem quam motam : quia voluntas dum inordinate afficitur, inordinate movet et inordinate movetur. Cumque culpa, prout consideratur in actu, non aliud sit quam motus voluntatis inordinatus, ad quem actio passioque concurrunt, non tantum est corruptio activa, sed item passiva. Nam et inordinatio qua anima se deordinat, et inordinatio qua deordinatur, utraque est culpa, differens comparatione, attamen essentialiter una. Et quoniam quales sunt actus, tales sunt habitus, maxime dum habitus generantur ex actibus, ut est in genere malorum habituum : hinc deformitas vel privatio in voluntate relicta, habet in se aliquid correspondens actioni, et aliquid correspondens passioni. Voluntas quippe dum peccat actualiter, efficitur inhabilis, in quantum habet rationem moventis, atque in quantum habet rationem moti. Sicque culpa considerata ut in habitu, etiam prout remanet post actum peccati, est corruptio seu privatio correspondens actioni, et est corruptio seu privatio correspondens passioni. Et sic eadem culpa est corruptio seu privatio boni, non solum active, sed passive etiam dicta, secundum veritatem loquendo. Sed appropriate loquendo, corruptio illa active accepta, tenet magis rationem culpae ; passive vero accepta, tenet rationem poenae. Nam dicta active, rationem voluntarii habet ; in quantum autem passive accipitur, rationem involuntarii tenet. Nec ista sunt incompossibilia circa eamdem actionem et motum : quia videmus, quod eadem actio corporalis delectat et laedit, et ex consequenti contristat : quemadmodum scabiosus scalpendo carnem suam dilaniat, et dilaniando delectatur ac laeditur, unumque placet, et aliud displicet. Similiter in eadem actione spirituali unum est aversio ab incommutabili bono, et ad commutabile bonum conversio ; et conversio placet, aversio displicet. Sic eadem culpa dici potest active et passive.
Si autem obiciatur, quod omnis poena laudabilis est et iusta ; dicendum, quod est poena inflicta, et acta, et contracta. Omnis ergo poena inflicta a Deo, est iusta ; non omnis poena acta seu contracta, nisi prout sumitur sub ratione poenae. Privatio autem boni passiva, sive deformatio animae, non est poena inflicta, sed acta : quoniam anima poenam istam in se facit, dum peccat.
Haec Bonaventura.
Praeterea Thomas :
Peccatum, ait, est malum quod in operatione consistit. Hinc ad rationem peccati duo concurrunt, utpote ipse actus, et eius defectus ex quo ratio incidit mali. Et ille defectus, est defectus rectitudinis in actu per quam actus in finem dirigitur. Finis vero rationalis creaturae ultimus, quem considerat theologus, est beatitudo aeterna, ad quem finem lex divina nos dirigit veluti instruens, et iustitia sicut virtus in finem illum inclinans. Hinc peccatum tripliciter hoc loco describitur. In prima enim descriptione tangitur substantia actus in ordine ad instrumenta quibus exercetur, cum dicitur : Factum vel dictum seu concupitum ; tangitur quoque privatio illius dirigentis quod dirigit instruendo, cum dicitur : Contra legem Dei. In secunda descriptione tangitur substantia actus ex parte obiecti, cum dicitur : Voluntas retinendi aut consequendi ; et privatio illius dirigentis per modum habitus inclinantis in finem, cum additur : Quod iustitia vetat. In tertia tangitur formale peccati, cum dicitur : Peccatum est praevaricatio legis divinae ; et deordinatio a fine, dum subditur : Et caelestium inobedientia mandatorum. Porro obedientia aliquando sumitur ut specialis est virtus, ut quando ratio faciendi aliquid est auctoritas praesidentis ac praecipientis ; et huic opponitur inobedientia, qua est speciale peccatum. Aliquando obedientia sumitur ut omnem virtutem concomitans : cuiuslibet namque virtutis actus cadit sub pracepto aliquo legis, sicque quicumque aliquem actum facit virtutis, obedit. Huic autem obedientia opponitur inobedientia qua omne peccatum mortale consequitur ; et ita in praetacta definitione peccati accipitur.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper in prima secundae, quaestione septuagesima prima, articulo sexto :
Peccatum, inquit, nil aliud est quam actus humanus malus. Quod autem aliquis actus sit humanus, habet ex hoc quod est voluntarius : sive sit voluntarius sicut a voluntate elicitus, sicut velle et amare ; sive ut a voluntate imperatus, ut loqui et exterius operari. Quod vero actus humanus sit malus, habet ex hoc quod caret debita commensuratione. Omnis autem commensuratio cuiuscumque rei sumitur per respectum ad aliquam regulam : a qua si divertat, fit incommensurata. Denique, regula voluntatis humana est duplex : una homogenea et propinqua, utpote ratio ipsa ; alia vero prima et summa, videlicet lex aeterna. Hinc Augustinus in definitione peccati posuit duo : unum pertinens ad substantiam actus humani, quod est quasi materiale in peccato, cum ait : Dictum vel factum aut concupitum ; aliud pertinens ad rationem mali, quod est quasi formale in peccato, cum subdit : Contra legem Dei.
Verum obici potest, quia non omne peccatum consistit in actu, ut peccatum omissionis : ergo non omne peccatum est dictum vel factum vel concupitum, etc. Dicendum, quod affirmatio et negatio, secundum Philosophum, reducuntur ad idem genus, quemadmodum in divinis genitum et ingenitum ad relationem, secundum Augustinum quinto de Trinitate : ideo pro eodem sumendum est dictum et non dictum, factum et non factum, etc.
Haec Thomas in Summa.
Circa hanc distinctionem multa scribit Albertus, et multo plura quam circa septem residuas, tractans de septem peccalis capitalibus et eorum speciebus, filiabus, effectibus et motivis. Et ea quae de definitionibus peccati conscribit, iam praehabita sunt.
Scotus quoque :
Peccatum, ait, formaliter est privatio boni, quoniam agens inferius tenetur se conformare in agendo agenti superiori : quia si in potestate eius sit conformare se illi, nec se conformat, non conformari est culpa. Ideo loquendo de peccato sive contra legem divinam sive humanam, aliquid dicitur peccatum, quoniam peccans potuit concordare legi superioris agentis, et discordavit. Iste ergo actus, qui est in potestate discordantis, et per hoc voluntarius exstat, non est formaliter peccatum, quia si iste esset concors regulie superiori, non esset peccatum : ergo in isto actu praecisa ratio peccati est privatio istius concordiae, et est corruptio rectitudinis in actu, sicut privatio dicitur formaliter corruptio sui habitus.
Haec Scotus.
Praeterea Guillelmus Parisiensis in tractatu suo de Vitiis et virtutibus, parte ultima, de natura, qualitate, vilitate, enormitate et foeditate peccati non solum subtiliter, sed et devotionaliter valde disseruit :
In primis, inquiens, scire debes, quod peceata nominantur casus, iuxta illud : Septies cadit iustus, et resurgit. Cadit enim, qui peccat, ex alto gratiae in vitiorum profundum, et ex sublimitate virtutum in lacum inferni, in fauces ac ventrem diaboli, atque in immunditiae foveam et cloacam, ubi totus inquinatur, exstinguitur, suffocatur, sicut lampas ardens et lucens in latrinam demersa ; dum ei non restat alius casus, nisi quo in gehennae profundum casurus est. Secundo, peccata nominantur debita, et hoc non solum mortis aeternae, cui auctores suos obligant et adstringunt, imo etiam sunt usuraria debita. Pro illis enim exactissimus foenerator diabolus alia peccata semper exigere et extorquere non cessat, dum una iniquitas suo pondere et excessu trahit ad aliam. Sunt quoque debita irreparabilium malorum, non habentium numerum neque mensuram ; maxime quaedam, ut vitia mulierum turpitudinis publicae, et eorum qui indignos et malos praeficiunt, seu praelatos, principes, iudicesve efficiunt. In immensum enim extenditur corruptela quae ab huiusmodi hominibus derivatur in Ecclesias seu subiectos. Quis ergo damnatorum millium animas Deo restituet, dum animae ipsae damnatae nequeunt reparari aut redimi ? Tertio, peccata nominantur inquinationes, ex quibus peccatores in Scripturis immundi semper ac sordidi nuncupantur. Cuius inquinationis fcetor est pravi rumoris infamia. Quantum ergo inquinatus est, cuius foetor tam longe lateque dispergitur ? Quarto, peccata vocantur cruentationes. Unde Isaias : Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Hinc deprecatus est David : Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae. Quinto, vocantur putrefactiones, ex fluxu saniei interioris, iuxta illud : Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae. Sexto, dicuntur opera tenebrarum, quoniam fiunt in tenebris cordis et ab hominibus obtenebratis, non advertentibus quid faciant et quam dire se laedant. Opera enim dementiae et furiositatis sunt omnia peccata mortalia : quoniam nemo videns corde, talia faciet. Obtenebrant quoque et exeaecant peccantes.
Haec Guillelmus.
Hanc materiam doctor iste diffuse prosequitur, exprimens alia nomina multa quibus peccata propter suos effectus in Scripturis vocantur, utpote fasciculi deprimentes, laquei mortis, rete diaboli, pocula mortis, infernale venenum, et consimilia multa.
QUAESTIO II
Secundo hic quaeritur, Utrum peccatum sit privatio : et praesertim, utrum peccatum seu malum sit privatio modi, speciei et ordinis.
Et apparet primo quod non sit privatio, per illud in prima S. Ioannis canonica : Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Sed diligere mundum, non est privatio, imo potius quid positivum.
Secundo, comedere carnes in Quadragesima, est peccatum, non tamen privatio.
Ad hoc respondet Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo :
Malum seu peccatum formaliter exstat privatio. Et ad instantias respondemus, quod triplex est dilectio : una gratuita, quae dicitur caritas ; alia naturalis, qua Deus diligitur pro aliqua necessitate, ut quia beneficus ; tertia libidinosa, de qua loquitur S. Ioannes. Haecque dilectio realiter habet in se privationem modi, speciei et ordinis. Nimis enim diligit creaturam, qui diligit eam ad fruendum. Et in hoc consistit privatio modi ; privatio quoque speciei, quoniam talis amor privationem habet debiti finis. Est etiam ibi privatio ordinis, quoniam temporalia diligenda sunt in ordine suo, seu ordinate et infimo loco, atque in relatione ad ultimum finem, ita ut eis utamur, et solo Deo fruamur. Conformiter, comedere in Quadragesima carnes, non potest facere Christianus, excepto casu necessitatis, nisi ex magna libidine ; et si fieret ex timore, timor ille ex libidine oriretur, essetque ibi privatio modi, speciei et ordinis.
Praeterea si quaeratur, utrum peccatum sit aversio a Deo, vel conversio ad creaturam ; dici potest, quod sit utrumque, et quod realiter idem sunt aversio et conversio illa. Sed cum dicimus, Malum est aversio, tangimus causam formalem peccati, eo modo quo peccatum potest habere causam ; cum autem dicimus, Malum est conversio ad creaturas, tangimus causam efficientem. Conversio etenim illa est amor creaturae libidinosus, qui privatur modo, specie et ordine.
Haec Antisiodorensis.
Insuper quaerit, cuiusmodi privatio sit peccatum, et cur potius dicatur corruptio horum trium, videlicet modi, speciei et ordinis, quam aliorum bonorum hominis quae enumerat Augustinus in libro de Natura boni, dicendo : Vita, salus, memoria, tranquillitas, virtus, pax, lumen, sanitas, pulchritudo, mensura. Cur ergo non dicitur : Peccatum est corruptio vitae et pacis, etc. ? Imo B. Dionysius ait : Peccatum est defectus scientiae et virtutis. Dicendum, quod malum seu peccatum est corruptio modi, speciei et ordinis naturalis, ut loquitur Augustinus. Praecipue autem perhibetur corruptio modi, speciei et ordinis, quia in his tribus generaliter consistit perfectio cuiuslibet rei. Cumque peccatum sit corruptio perfectionis, recte asseritur privatio et corruptio trium istorum. Species quippe seu decor creatae substantiae, est habitudo seu habitus naturalis quo perficitur ad agendum quod ei naturaliter competit, per quod imitatur operationem divinam ac Deum. Et ob hoc dicitur harmonia, quia per hoc consonat operationi divinae, ceterisqne creaturis, quae tendunt ad utilitatem universi, et ad gloriam Creatoris, atque ad ultimum suum finem. Hanc speciem habet creatura quaelibet cum mensura, cum solius Dei perfectio sit immensa. Et per hoc habet eam in modo, et item in ordine, id est ad utilitatem universi, ad gloriam Dei, et ad proprium finem. Sicque in his consistit rerum perfectio, et in horum corruptione et privatione sita est rerum culpa, turpitudo, miseria.
Haec Antisiodorensis.
Idem Alexander, qui et in scriptis suis dicta Antisiodorensis communiter inserit ; unde et ipsum Antisiodorensem minus allego.
Porro Bonaventura circa haec scribit diffuse :
Triplex, inquit, fuit modus distinguendi et assignandi modum, speciem et ordinem : quia aliqui acceperunt haec tria secundum diversas proprietates in eadem re consideratas, ita quod modus dicat aliquid pertinens ad quantitatem, et species aliquid pertinens ad qualitatem, et ordo aliquid pertinens ad rationem. Quae assignatio non consonat Augustino, qui vult quod in quolibet quantumcumque parvo bono, non solum substantia sed etiam proprietate substantiae, sit invenire haec tria, ita quod se extendunt ad omnia entia praedicamentorumque genera.
Hinc alii distinguunt haec tria per comparationem ad diversa. Quaelibet namque res tripliciter consideratur, utpote : in se, et per respectum ad alias res, et per comparationem ad finem. Secundum primam considerationem ponitur in re modus, quoniam quaelibet res in se ipsa est modificata et mensurata. Ut autem comparatur ad alia, ponitur in ea species, sicut attenditur pulchritudo partium secundum situm quem habent in toto. Secundum respectum vero ad finem, consistit in ea ordo. Haec assignatio quamvis ex verbis videatur elici Augustini, non tamen attingit veritatem complete. Nempe una tantum anima exsistente, adhuc posset peccare, et invenirentur in ea haec tria.
Idcirco est tertia positio rationabilior, quod tria haec considerantur in eadem re secundum diversas comparationes seu relationes ad idem. Attenditur namque in unaquaque creatura vestigium Creatoris, secundum quod ipsa est. Quod vestigium consistit in respectu ad Creatorem secundum triplex genus causae. Sicque modus attenditur in creatura, prout refertur ad Creatorem acceptum in ratione causae efficientis ; species, prout refertur ad ipsum sicut ad causam exemplarem ; ordo, in quantum comparatur ad ipsum tanquam ad causam finalem. Cumque quodlibet ens, quantumcumque modicum, habeat hanc triplicem comparationem ad Deum, in unoquoque creato inveniuntur haec tria.
Porro rationalis creatura est non solum quaedam natura, sed etiam per voluntatem operans : atque utroque modo comparatur ad Deum, et utroque modo sunt in ea haec tria. Utroque etiam modo reperitur in ea malum corruptivum horum trium. Sed malum culpae proprie est in ea prout est voluntarie agens, et corrumpit in ea haec tria ut voluntarie operante. Voluntas vero in se habendo modum, speciem et ordinem prout debet, est bona. Tuncque bona est, cum in agendo unitur divinae virtuti ut principio moventi, et conformatur ei ut regulae dirigenti, et unitur eidem ut fini quietanti. Atque in primo horum attenditur modus, in secundo species, in tertio ordo, secundum comparationem ad triplex genus causae. Quandocumque demum aliquis peccat, necessario discontinuatur a Deo tanquam a movente principio, quoniam Deus nunquam movet ad peccatum ; discordat item a Deo tanquam a regula dirigente ; et deordinat et elongat se ab eo tanquam a fine quietante. Quae tria in omni peccato concurrunt. Sicque omne peccatum corrumpit haec tria circa voluntatem consimiliter et inseparabiliter. Propter quod asserit Augustinus, quod malum est privatio modi, et speciei ac ordinis. Nec enim unum horum potest inesse aut abesse sine alio, imo inseparabilius sunt connexa quam virtutes, quae tamen omnes dicuntur auferri, dum una aufertur.
Verum his obici potest, quoniam creatura aversa a Deo sicut a fine, adhuc non avertitur ab eo ut a causa efficiente et exemplari : alioqui desineret esse. Ergo potest auferri a creatura modus, non sublatis ab ea specie et ordine.
Respondendum, quod verum est illud de voluntate ut est res quaedam seu natura, non prout est voluntas et virtutis vitiique subiectum.
Haec Bonaventura.
Concordant Petrus et Richardus per omnia.
Qui insuper circa haec quierunt, utrum modus, species et ordo sint in omnibus aequaliter, et an in omnibus aequaliter aut totaliter corrumpantur per malum.
Quocirca loquitur Petrus :
Haec tria in creatura attenduntur per comparationem ad Creatorem sub triplici genere causae, ut patuit. Quae comparatio semper aequalis est. Nam quantum habet creatura a Deo efficiente, tantum habet de eius exemplaritate, tantumque tendit in ipsum tanquam in finem ordine naturali. Idcirco haec tria in omnibus exstant aequalia inter se, et aequaliter minuuntur.
Si vero interrogas, an valeant per peccatum totaliter tolli ; dicendum, quod in subiecto peccante tria considerantur, puta natura peccantis, gratia quae perficit, habilitas quoque naturae ad gratiam. Horum primum non tollitur per peccatum, nec in toto nec in parte, quia subiectum peccati est, non contrarium. Secundum per mortale peccatum omnino corrumpitur, quoniam gratia essentialiter peccato opponitur : idcirco nequeunt simul inesse eidem. Tertium corrumpitur in parte, non in toto. Non enim corrumpitur secundum id quod est, sed secundum reducibilitatem ad actum, et secundum actus participationem. Illa namque habilitas media comparatur ad naturam, in qua radicatur et a qua oritur : quae habilitas cum sit incorruptibilis nec habens contrarium, ex illa parte nec corrumpitur nec augetur. Comparatur quoque ad gratiam, ad quam inclinat tanquam ad actum suum seu complementum quo perficitur, quae variabiliter animae inest, et peccato opponitur : hinc ex hac parte illa habilitas minuitur et augetur per effectum. Virtus quippe uniuscuiusque in coniunctione cum suo complemento perficitur, et in elongatione ab illo minuitur. Dico ergo, quod habilitas illa secundum essentiam suam per comparationem ad subiectum non minuitur, ut B. Dionysius protestatur, sed secundum efficaciam suam per comparationem ad actum. Quemadmodum enim per actum bonum voluntas ad gratiam praeparatur, ita per oppositum a gratia elongatur. Habilitas etenim illa secundum id quod est, a voluntate non dependet ; sed secundum comparationem sui ad actum, dependet ab ea. Nec enim a subiecto voluntate mediante oritur ; attamen ad actum et complementum suum mediante voluntate reducitur. Ideo ex parte actus, per opera voluntatis et dispositiones ex operibus generatas minuitur aut augetur, secundum quod magis aut minus propinquat ad gratiam, quae est eius perfectio, aut elongatur ab ea, non autem ex parte suae essentiae. Exemplum huius diminutionis ponitur in sole, cuius fulgor in aere minoratur, non claritas in se, per nubis interpositionem, secundum quod nubes densior aut rarior fuerit ; atque in fonte, cuius effluentia, non pulchritudo, per obstaculum impeditur ; et in pondere levi, cuius per additionem alicuius gravis, non essentia sed actualis inclinatio impeditur.
Si dixeris : Nonne inclinatio actualis habilitatis illius finita est, sicut et eius essentia ? Et constat quod sic. Ergo per plures diminutiones totaliter corrumpitur. Ad hoc quidam dixerunt, quod quantum per malitiam actionis minuitur, tantum per genus actionis, quod bonum est, roboratur. Quibus obicitur, quia secundum hoc, natura peccantis est tam bona post peccatum ut ante. Alii dixerunt, quod ista habilitas continue scaturit instar fontis : idcirco totaliter nunquam corrumpitur. Sed ex hoc sequeretur, quod deperdilio habilitatis per culpam effecta, posset sine gratia reparari. Alii ergo dixerunt, quod habilitas minuitur secundum proportionem geometricam, non arithmeticam : quia per aequalia peccata tollitur aequale in proportione, id est duplum vel triplum eius quod invenitur, non aequale in quantitate. Sed contra, quia secundum hoc, peccatum sequens minus damnificaret quam praecedens, quoniam minor est portio quae per illud tollitur. Alii dicunt, quod illa habilitas, quamvis ex parte subiecti finita sit, tamen ex parte obiecti est infinita, quia per ipsam anima ordinatur ad bonum infinitum, videlicet Deum : ideo nunquam tota corrumpitur. Sed contra hoc est, quod quamvis obiectum sit infinitum, tamen natura ordinatur ad illud finite. Hinc alii responderunt, quod illa habilitas sit finita, attamen mqualis potentiae peccandi, propler quod nunquam per illam consumitur tota. Quibus obicitur, quod peccatum est infinitum : ergo et potestas peccandi. Nec enim unquam in tantum peccat homo in carne, quin plus possit peccare : sicque illa habilitas consisteret infinita. Alii ergo dixerunt, quod a Deo determinatum est usquequo queat corrumpi. Sed contra, si tota illa habilitas eiusdem est generis, ergo tota eequaliter valet corrumpi.
Idcirco communius dicitur, quod quamvis illa habilitas sit finita in se, attamen quia ex ea infiniti actus elici possunt, infinitscque dispositiones generari, ideo illa habilitas quasi infinita est et improportionabilis respectu cuiuslibet actus seu dispositionis generatae ex actu. Cumque per actum malum tollatur bonum improportionabile bono quod remanet, tota bonitas habilitatis illius nunquam consumitur : quoniam non secundum esse naturae quae finita est, sed secundum efficientiam, quae quodammodo infinita est propter perpetuitatem naturae, per singulos actus malos minuitur, et per bonos augetur.
Haec Petrus.
Praeterea Thomas hic sciscitatur, utrum per peccatum corruptio aliqua in potentiis animae fiat. Videtur quod non, quoniam teste divino Dionysio, etiam in daemonibus naturalia integra permanserunt. Peccatum quoque non contrariatur potentiae, sed potius virtuti eiusve actui. Et respondet :
Dum aliquid est in potentia ad diversa, hoc contingit dupliciter. Primo sic, quod utrumque illorum ad quod est in potentia, aequaliter competat ei et perfectivum sit eius, quemadmodum situs ad quos corpus caeleste in potentia est : ideo acquirendo aliquem talem situm, non dicitur simpliciter perfici, nec amittendo corrumpi. Unde in tali amissione non consistit malum, praesertim cum supra orbem lunae, malum consistens in defectu naturali, esse non possit. Secundo sic, quod unum simpliciter convenit ei, aliud disconvenit ; tuncque in acquisitione eonvenientis est perfectio eius, et illius amissio vocatur corruptio : sicut in acquisitione scientiae et virtutis eonsistit rationalis creaturae perfectio, et in acquisitione vitii corruptio, quia per vitium alteri et viliori assimilatur, ut iracundus in proprietatem canis mutatur. Hinc secundum Boetium, homines quando peccant, naturam humanam quodammodo exuunt, et in bruta vertuntur, partem sensitivam, non rationem sequendo.
Ad primum ergo dicendum, quod perfectiones naturales considerantur dupliciter : utpote quoad esse suum primum, et ita non corrumpuntur : etenim intellectus et voluntas remanent post peccatum ; et item quoad ordinem in suum finem, sicque per peccatum modo praetacto corrumpuntur, dum earum secundaria perfectio, ut habitus seu actus bonus, aufertur : et quantum ad hoc esse secundum, potentia contrariatur peccato.
Haec Thomas.
Qui insuper in prima secundae, quaestione octogesima quinta :
Modus, inquit, species et ordo consequuntur unumquodque bonum creatum in quantum huiusmodi, imo et unumquodque ens. Cuiuslibet namque rei natura et bonitas consistit per aliquam formam a qua sumitur species. Forma quoque cuiuslibet rei tam substantialis quam accidentalis, est secundum quamdam mensuram : unde octavo Metaphysicae dicitur, quod formae rerum se habent ut numeri. Et ex hoc res suscipit modum qui concernit mensuram. Unumquodque demum ex forma sua ordinatur ad aliud sive ad finem. Sic ergo secundum diversos gradus bonorum, diversi sunt gradus modi, speciei ac ordinis. Est enim quoddam bonum pertinens ad substantiam ipsius naturae, quod habet suum modum, speciem et ordinem ; et illud nec privatur nec diminuitur per peccatum. Est etiam quoddam bonum naturalis inclinationis, quod etiam habet suum modum, speciem et ordinem ; et hoc diminuitur per peccatum, non tamen totaliter tollitur. Est item quoddam bonum quod est ipse actus ordinatus, quod itidem habet modum, speciem et ordinem ; huiusque privatio est essentialiter culpa. Sicque patet qualiter peccatum est privatio speciei et ordinis, et privat speciem, modum et ordinem.
Haec Thomas in Summa.
Postremo Scotus hic loquitur :
Peccatum corrumpit bonum, non corruptione quae est transmutatio, sed formaliter corruptione quae est privatio, et hoc non boni quod infuit, sed quod deberet inesse. Et si obiciatur, quod peccatum vulnerat in naturalibus (quod non est verum, si nihil auferat a perfectione naturse) ; dico, quod corrumpit, minus habilem faciendo, seu bono usu privando. Nec potest effective corrumpere gratiam, sed demeritorie tantum.
Haec Scotus.
Quibus obicitur, quod peccatum ratione sui materialis frequenter corrumpit bonum corruptione quae est transmutatio, ut patet in fornicatione, qua corrumpitur castitas. Insuper, peccatum saepe corrumpit bonum quod infuit, ut in virginitatis amissione, in infidelitate, qua ad perfidiam a fide labitur. Amplius, peccatum corrumpit secundariam perfectionem naturae, videlicet actum habitumque virtutis, et ratione sui materialis ad hoc effective videtur concurrere, sicut iam patuit.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur, An omne peccatum consistat in actu, etiam peccatum omissionis, ita quod in omni omissione sit actio seu commissio quaedam.
Videtur quod non.
Primo, quia peccatum omissionis per hoc distinguitur a peccato commissionis : quia in omissionis peccato non agitur quod est agendum, sed in peccato commissionis agitur quod non est agendum.
Secundo, Augustinus testatur : Duobus modis peccatur, seu duabus de causis peccamus. Primo, dum nondum videmus quid facere debeamus ; secundo, dum videmus quid facere debeamus, nec facimus. Sed primum horum videtur esse peccatum omissionis, et in ipso nulla est actio, sed solum non videre seu noscere, et non facere.
Tertio, in Levitico distinguuntur ab invicem delictum et peccatum : quia delictum dicitur quasi derelictum, id est desertio boni agendi ; peccatum vero est perpetratio mali. Et ita in delicto, quod est peccatum omissionis, nulla est actio.
In oppositum est, quod in omni peccato, praesertim mortali, dicitur esse a summo bono aversio, et ad bona caduca conversio, quae conversio actus quidam exsistit.
Rursus, poena sensus (ut fertur) debetur peccato ratione libidinosae conversionis ad creata, seu inordinatae delectationis in illis ; delectatio autem sine actu consistere nequit, sicque in onmi peccato etiam omissionis est aliquis actus.
Circa haec multa disserit Alexander. Et primo interrogat, an omissio sit actuale peccatum. Et respondet :
Peccatum dicitur actuale, quia ex actu propriae voluntatis procedit. Cum enim tenetur quis aliquid facere, potens etiam illud facere, si illud non facit, peccatum dicitur actuale ; simili modo, cum tenetur velle, et non vult, quia in voluntate est nolle sicut et velle, est actuale peccatum. Non ergo ab hoc exteriori actu nominatur actuale peccatum, sed ab actu interiori. Et ita quamvis in omissione sit remotio actus exterioris, nihilo minus est in ea interioris actus positio. Itaque omissio atque commissio penes alium et alium actum determinantur. Velle enim non facere quod tenetur facere, et velle facere quod tenetur non facere, actus sunt disparati. Sicque omissio est actuale peccatum aliud a commissione, et in ipso est actus interior.
Haec Alexander.
Qui insuper sciscitatur, an omissio sit peccatum separatum a transgressione, an sese concomitentur. Respondet :
Divisio peccati quam ponit Augustinus, dicendo, Duobus modis peccamus, aut non videndo quid agere tenemur, aut non agendo quod agendum conspicimus, tendit ad hoc ut ostendatur differentia inter defectum ex parte cognitivae potentiae, et ex parte operativae. Propterea proprie loquendo, separat peccatum omissionis a peccato ignorantiae. Peccatum namque ignorantiae est, dum non videmus quid facere debemus ; peccatum omissionis, cum non facimus quod faciendum videmus. Posset tamen large accipi membrum illud, ut « non facere » communiter accipiatur, et « debitum » similiter ; atque secundum hoc, sub membro illo continerentur omissio proprie dicta et transgressio. Qui enim transgreditur, non facit quod fieri debet.
Denique, dum quis tenetur non fornicari, et fornicatur : transgreditur et simul omittit, quia tenetur tentationi resistere, nec resistit : ergo eodem actu peccat peccato transgressionis et omissionis, sicque unum aliud concomitatur. Ad quod dicendum, quod omissio sumitur proprie, et communiter. Si proprie, distinguitur a transgressione ; si communiter, sic ad transgressionem sequitur omissio non ut genus, sed ut concomitans.
Haec idem.
Qui denuo quaerit, quando contingat omissio. Verbi gratia, de eo qui dormit quando tenetur ire ad Matutinas ? Non enim omittit dum surgit, neque dum dormit, quia a dormiente nulla fit culpa. Dicendum, quod tunc quis omittit quando se applicat ad actum illicitum incompossibilem actui ad quem tenetur : ut si iste qui tenetur ire ad Matutinas, inebriet se seu infructuoso intersit colloquio, propter quod non surgit, tunc omittit. Si vero applicat se actui bono ad quem tenetur, et ex illo fessus obdormit, non omittit. Si autem fuerit actus indifferens, tamen quia impeditivus est eius ad quod tenetur, omittit. Sed dato quod obligatus surgere non surgat, non tamen ex aliqua causa praecedenti quae sit in ipso, sed tantum quoniam ligata est vis sensitiva in ipso, numquid dormiendo omittit ? Dicendum quod non : subintelligendum est enim quod tenetur surgere, cum audierit signum. Si vero non surgit ex causa quae fuit in ipso, tunc omittit dum perpetrat causam.
Haec idem.
Porro Bonaventura super his breviter scribens :
Omne (inquit) peccatum, ut asserit Augustinus, radicem habet amorem malum. Hinc quamvis in peccato omissionis sit privatio alicuius actus principalis, attamen quoniam illa privatio ortum habet ex amore commutabilis boni, ut quod quis non vult ad Matutinas consurgere quia vult in lecto quiescere, ideo peccatum omissionis reducitur ad concupiscentiae motum, et actum appetitionis videtur includere.
Haec Bonaventura.
At vero de his plenius loquitur Thomas :
Omne (inquiens) peccatum oportet aliquo modo in actu consistere, non tamen eodem modo. Quemadmodum enim originale peccatum rationem culpae sortitur ex hoc quod est voluntarium, non voluntate propria, sed aliena, ita et rationem peccati habet ex eo quod per alterius actum inductum est. Peccata vero actualia in proprio actu illius in quo sunt consistunt : quod planum est in his quae per commissionem aguntur. Utrum autem in peccato omissionis sit aliquis actus a potentia elicitus, super hoc est duplex opinio. Una, quod in peccato omissionis semper oportet aliquem esse actum, per quem ab exsecutione praecepti quis retardatur, sive interiorem voluntatem, sicut dum quis vult non obedire ; sive exteriorem, ut dum quis actum exercet per quem ab impletione impeditur mandati, ut qui nimium vigilat, ita quod debita hora surgere nequit. Sed ista opinio necessaria non videtur. Cum enim voluntas sit libera, nec ad aliquid faciendum seu non faciendum determinetur, potest sic praetermittere aliquid, quod non velit eius contrarium, nec de eius contrario cogitet neque de aliquo alio quod sit impeditivum eius quod facere obligatur. Nempe si aliquid velit, quod quantum est in se, non est impeditivum expletionis praecepti tanquam oppositum, constat, quod ex hoc quod vult illud, non peccat : quoniam illud potest secundum se licitum esse ; sed peccat in hoc quod praetermittit illud quod facere debet. Hinc constat, quod actus ille interior sive exterior, se habet per accidens ad omissionis peccatum, sicque in eo omissionis deformitas non fundatur ; nec rursus in actu praecepti contrario : nam positum est quod actus ille non sit determinatus, cum voluntas in neutrum oppositorum valeat ferri, sicut etiam Deus nec vult mala fieri, nec vult mala non fieri. Nec dubium quod aliquis sic se habens, per omissionem peccat, quia iuste punitur ex hoc quod praeceptum non implet. Unde patet, quod peccatum omissionis in sola negatione debiti actus consistit. Et haec est opinio alia. Sed quia opposita in idem genus reducuntur, omissio actus rationem peccati consequitur eo quod voluntaria sit, sicut et actus voluntarius rationem peccati habet. His consonant dicta Philosophi tertio Ethicorum, ubi ostendit, negligentiam sciendi ac faciendi a legibus iuste puniri, ex hoc quod sicut in potestate hominis est facere aliquid, ita non facere. Denique omissio est actuale peccatum, non quia in actu consistit, sed quia ad genus reducitur actus cuius negatio est. Opponitur quoque praecepto affirmativo, quod obligat semper sed non ad semper : ideo tunc reus homo omissionis tenetur, quando quid facere obligatur, nec facit.
Haec Thomas in Scripto.
Petrus quoque haec recitat, et qualiter utraque possit defendi opinio, pandit :
De peccato (dicens) omissionis duplex est opinio. Una, quod consistit in actu omisso. Alii dicunt, quod in actu commisso incompossibili actui debito, in quo actu peccatum omissionis fundatur materialiter, atque in defectu debiti actus formaliter.
Haec Petrus.
Porro Richardus :
Peccatum, ait, consistere in actu, tripliciter potest intelligi. Primo, quod sit aliquis actus formaliter. Secundo, quod sit aliquis actus materialiter. Tertio, quod de necessitate praesupponat aut includat aliquem actum tanquam sui causam vel occasionem. Primo modo nullum peccatum, nec omissionis nec commissionis, consistit in aliquo actu : quia (ut patuit) nullum peccatum quantum ad suum formale, est actus, sed alicuius privatio boni, seu aversio a bono altissimo. Secundo modo, quamvis peccatum commissionis semper consistat in aliquo actu, non tamen peccatum omissionis, alioqui non distinguerentur. Praeterea, peccatum omissionis est carentia actus debiti, quam non oportet consistere in aliquo actu substrato illi carentiae : non ergo oportet quod omissionis peccatum materialiter consistat in aliquo actu. Si autem consistere in aliquo actu, sumatur pro praesupponere vel includere aliquem actum tanquam causam vel occasionem, sic etiam dico, quod peccatum omissionis potest non consistere in aliquo actu : hoc ita intelligendo, quod non est necesse praecedere aliquem actum in voluntate, qui sit illius omissionis causa sive occasio. Aut enim ad actum illum de necessitate sequeretur illa omissio, aut non. Si sic, tunc esset actus malus, quia ad bonum actum non sequitur de necessario actus malus : et sic sequeretur quod aut peccatum omissionis formaliter non esset peccatum, aut quod non posset homo peccare peccato omissionis, quin peccaret duobus peccatis : quorum utrumque est falsum. Si non, aut ille actus esset bonus seu malus moraliter. Si malus, sequeretur inconveniens mox praetactum ; si bonus, tunc malum culpae dependeret necessario a bono morali, quod falsum est, quamvis dependeat ab aliquo bono naturae. Ergo peccatum omissionis non praesupponit necessario, nec includit aliquem actum, tanqnam sui occasionem vel causam.
Haec Richardus.
Quae consonant dictis Thomae ; similiter dicta Alberti, responsio quoque Durandi : quorum positio probabilior esse videtur. Alia autem opinio consonat Alexandro.
Verum Henricus Quodlibeto duodecimo, super his loquitur :
In pura negatione absque omni positivo non consistit ratio peccati, quia peccatum non habet rationem negationis, sed potius privationis modi, speciei et ordinis. Privatio autem necessario requirit subiectum, secundum Philosophum quarto et nono Metaphysicae. In hoc nempe privatio differt a negatione, quod requirit et praesupponit subiectum, non ipsa negatio : sicque peccatum omissionis necessario requirit aliquod positivum. Unde qui omnino nil cogitat, nihilque vult aut agit, seu forte non habet liberi arbitrii usum pro illa hora et tempore, nil omnino potest peccare, nisi ex ordine ad actum aliquem positivum, in quo sicut in radice peccavit atque demeruit. Quod si in tali tempore aut hora aliquid faceret non faciendum, vel omitteret faciendum, ei imputaretur : quemadmodum suffragia vivorum prosunt defunctis pro quanto meruerunt adhuc viventes ut talia eis possent prodesse. Nec tamen dico, quod ratio peccati omissionis est in actu positivo, nisi sicuti in radice, sed solummodo in actus negatione seu omissione. Et ab illa radice traxit omissio actus quod rationem habet peccati, in qua radice est causa illius omissionis : quemadmodum peccatum homicidii in ebrietate eommissum, prout in subiecto consistit formaliter in actu occidendi, ut in radice autem in actu potationis quo se inebriavit. Cumque radix non sit causa actus vitiosi, nisi et ipsa in se sit vitiosa, necesse est quod si sit peccatum in omissione quoad actum omissum, etiam sit peccatum in commissione quoad actum exercitum, ut secundum hoc nunquam possit esse unum peccatum omissionis sine alio commissionis. Hinc si aliquis nullo exercito actu delinqueret, aut ille non esset omnino causa et radix omissionis, aut illa omissio non esset omittenti imputanda in culpam, sed excusaretur per involuntarium ex ignorantia invincibili.
Verumtamen advertendum, quod actus ille positivus in quo sicut in radice est causa omissionis, potest esse actus volendi terminatus ad negationem seu omissionem eius ad quod quis tenetur, quamvis non sine alio termino : puta dum quis omittit honorare parentes quia vult hunc actum omittere, sive quia nou vult honorare parentes quoniam vult servare pecuniam qua eos honoraret. Talis quippe ex eo quod vult hoc, committit ; et ex eo quod non facit hoc quod terminat negative actum volendi, omittit. Vel actus ille qui est radix omissionis, est actus principaliter exercitus aut imperatus a voluntate : ut studium per quod intellectus detinetur circa unum intentus, ita ut non possit se convertere ad cogitandum de faciendo id ad quod quis tenetur et quando tenetur. Qui actus studendi licet sit licitus in se, et pro aliquo tempore, ita quod in ipso non esset omissio aliqua, committit tamen voluntas in eo quod intellectum tenet in tali attentione, propter circumstantiam temporis in quo deberet esse attentus ad faciendum id ad quod tenetur : quia tenetur dimittere pro tunc actum secundum se licitum ad quem non tenetur. Ideo simul eum isto actu positivo incidit in alio peccatum omissionis. Nempe in hoc quod voluntas vult intellectum tam intentum studio esse, quod se non valet convertere ad considerandum quid aliud sit agendum, vult interpretative omittere faciendum.
Haec Henricus.
QUAESTIO IV
Quaeritur quarto, An etiam in actu exteriori sit culpa.
Videtur quod non.
Primo, quia ut dictum est, virtus et vitium sunt in anima, non in corpore ; actus vero exterior est actio corporalis.
Secundo, in eodem sunt actus et habitus eius, seu virtus et actus bonus ex ea procedens, similiter habitus vitiosus, pravaque actio eius, prout in libro de Somno et vigilia docet Philosophus ; sed virtus et habitus vitiosus non consistunt in corpore, sed tantum in anima : ergo et actio vitiosa seu culpa.
Tertio, communiter dicitur, Deus respicit cor et interiora, non exteriora : ergo in exterioribus vitium non consistit.
In oppositum est quod Deus exteriora multa prohibuit, ut furtum, rapinam.
Rursus, in Evangelio loquitur Christus : Cum procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malaae, homicidia, adulteria, etc.
Ad hoc respondet Thomas :
In omnibus agentibus ordinatis commune est, quod res mota ab aliquo ut instrumentum a primo agente, sequitur in suo actu conditionem primi agentis quantum potest. Cumque in omuibus actibus hominis voluntas principalitatem obtineat, eo quod ipsa tanquam liberrima cunctas potentias in suos actus inclinet, oportet quod in actibus humanis conditio voluntatis salvetur, puta in his quae fiunt ad imperium voluntatis. Hinc cum voluntatis sit proprium habere sui actus dominium, hoc quoque in ceteris quae a voluntate mota sunt invenitur, secundum quod eius conditionem seu proprietatem consequi possunt : sicut intellectus potest considerare et non considerare prout a voluntate est motus, conformiter est de concupiscibili et irascibili, idque usque ad actus exteriores extenditur, secundum quod homo potest ambulare et non ambulare, loqui et non loqui. Cumque in hoc consistat ratio meriti et demeriti, laudis ac vituperii, quod malum seu bonum quod fit, est in potestate agentis : hinc actus voluntatis primo sortitur rationem peccati et culpae, consequenterque alii actus a voluntate imperati ; atque hoc modo etiam in actibus exterioribus consistit deformitas culpae. Denique, cum actus potius adseribatur primo agenti quam instrumento, sicut secare artifici magis quam securi ; ideo quidam considerantes quod actus a voluntate imperati rationem culpae non habent nisi a voluntate, dixerunt peccatum non esse nisi in actu voluntatis interiori. Alii vero considerantes tam id in quo primo est ratio culpae, quam id in quo est secundo, dixerunt tam actus interiores quam exteriores esse peccata. Utrique quoque consideraverunt peccatum non solum quoad id quod est formale in ipso, unde rationem mali habet, puta aversionem, sed etiam quantum ad conversionem, quae est materiale in peccato. Aliqui vero considerantes solum id unde rationem mali sortitur, dixerunt nec actus interiores nec exteriores esse peccata. Inter quas verior exstat opinio media, dicens in utroque esse peccatum, quia plenam considerationem peccati habuit ista opinio, considerans peccatum quoad id quod est formale in ipso, et quoad id quod est materiale in ipso ; non solum quod primo deformitatem peccati continet, sed etiam quod secundo. Itaque plene, proprie et immediate virtus et vitium sunt in anima ; secundario autem et participative, in actu exteriori, in quo tanquam in effectu manifestatur actus interior et quantitas eius ; sicque Deus respicit actum exteriorem, prout ab interiori procedit et eius qualitatem participat.
Haec Thomas in Scripto.
Qui de hac re scribit in prima secundae, quaestione septuagesima quarta ; et scripta ibidem in his sententialiter continentur.
Concordant Petrus, Richardus, ceterique communiter.
Durandus quoque :
Actus (dicens) exterior potest comparari ad immediatum principium eliciens ipsum, et item ad voluntatem imperantem. Primo modo non potest esse culpa in actu exteriori secundum se, sed solum ut comparatur ad voluntatem iubentem. In essentialiter enim subordinatis ultimum non refertur ad primum nisi per medium ; ratio autem, voluntas et actus exterior, essentialem ordinem habent, ita quod actus voluntatis medius est inter actum rationis exterioremque actum : ergo opus exterius non est natum regulari per rationem nisi mediante voluntate. Rursus opus exterius non est nobis imputabile, neque in nostra potestate, nisi prout a voluntate procedit : imo per respectum ad proximum principium eliciens, est penitus naturale.
Haec Durandus.
QUAESTIO V
Amplius quaeritur hic, Utrum peccatum ex hoc quod corrumpit bonum, contrarietur bono increato.
Videtur quod sic, quia formaliter est a summo bono aversio, facitque rationalem creaturam summo bono rebellem, contrariam, inimicam. Contrariatur quoque divino praecepto. Unde et Augustinus undecimo de Civitate Dei disseruit : Vitium est contrarium Deo, sicut bono malum. Naturae. vero quam vitiat, non solum est contrarium, sed etiam noxium.
In oppositum est, quod contraria habent fieri circa idem, et corrumpunt se invicem, ac sub eodem genere continentur : quorum nullum convenit bono increato et peccato.
Ad hoc Bonaventura respondet :
Aliquod bonum contrariari alicui malo, intelligi potest dupliciter. Primo, in se ac propria forma ; secundo, in suo effectu. Primo modo malum contrariari non valet summo bono, cum illud sit per essentiam bonum, cui nihil omnino exstat contrarium. Secundo autem modo malum quodammodo contrariatur summo bono, et quodammodo non. Dupliciter namque potest unum alteri repugnare in suo effectu. Primo, quia repugnat ex parte virtutis ipsius agentis. Secundo, quia repugnat ex parte idoneitatis ipsius suscipientis. Primo modo nihil potest repugnare Deo in opere suo, quoniam virtus Dei est omnipotens, quae nullum potest invenire obstaculum. Secundo modo est subdistinguendum, quoniam nocumentum inferre effectui contingit dupliciter : primo, simpliciter et universaliter ; secundo, in parte. Primo modo nihil potest Deo contrariari in opere suo. Talis namque et tantus est ordo universitatis, quem Conditor ei dedit, ut a nullo malo valeat perturbari, ut in pluribus locis asserit Augustinus. Verum ultimo modo potest aliquid repugnare Deo in opere suo, quia per malum contingit aliquem Dei effectum reddi minus habilem ad divinae influentiae susceptionem, et ad obtentum perfectionis beatitudinisque finalis.
Si autem quaeratur, qualiter peccatum seu malum faciat hominem Dei inimicum ac adversarium, cum Dei voluntas impleatur ex omnibus, et cuncta subiaceant eius voluntati ac nutui ; dicendum, quod distinguenda est voluntas Dei. Est enim voluntas beneplaciti, et est voluntas signi, quae dicit aliquem effectum creatum. Et primae voluntati quae est ipsemet Deus volens, nemo dicitur adversari aut inimicari, quoniam semper impletur ; sed voluntati signi, id est divinis praeceptis, consiliis, monitis, faciendo contraria illis.
Haec Bonaventura.
Rursus hic quaeritur, An malum sufficienter dividatur per malum culpae et malum poenae.
Videtur quod non, quia sunt multa mala quae non comprehenduntur sub hac divisione, videlicet malum naturae, malum fortunae, etc.
Ad hoc Thomas respondet :
Malum, per se loquendo, est privatio boni ; bonum vero rei in perfectione et actu consistit : ideo, secundum distinctionem perfectionum oportet esse distinctionem malorum. Est autem duplex actus sive perfectio, utpote primus et secundus. Actus primus est ipsa forma ; actus secundus est operatio. Hinc ex privatione utriusque perfectionis diversae differentiae mali consurgunt. Si enim privetur seu auferatur aliqua forma aut perfectio alicuius rei naturalis, dicetur esse malum naturae ; si autem privetur perfectio operationis, dicetur esse peccatum, ut in secundo dicitur Physicorum. Peccatum quippe est in his quae nata sunt consequi finem, dum eum non consequuntur. Quaelibet vero res per suam operationem nata est consequi suum finem : unde oportet quod peccatum in operatione consistat, secundum quod non est directa ut exigit finis. Sed ut quinto Metaphysicae dicitur, bonum et malum quodam speciali modo sunt in his quae per electionem agunt, et rationem finis cognoscunt, finemque sibi possunt determinare : idcirco peccatum in illis quamdam specialem mali accipit rationem, ita quod peccatum in eis dicitur culpa. Unde peccatum in pluribus est quam culpa. Nam ut secundo Physicorum probatur, peccatum est etiam in naturalibus ac artificialibus ; culpa vero non est nisi in his quae voluntarie fiunt. Nil etenim rationem obtinet culpae, nisi quod vituperabile exstat ; nec vituperium debetur alicui propter actum inordinatum, nisi actus ille subiaceat suo dominio. Similiter malum naturae in electionem habentibus, specialem mali accipit rationem, utpote rationem poenae, in quantum voluntas dissentit defectui. Hinc omnis poena malum naturae est. Poena equidem, secundum Augustinum, dicitur malum, quia bonae nocet naturae, in quantum subtrahit ei id per quod natura perficitur, vel in suo esse naturali, ut caecitas, vel in superadditis naturae, ut subtractio gratiae. Verumtamen aliqui dicunt, quod etiam in brutis naturalis defectus rationem poenae sortitur ; sed melius videtur ut poena non sit nisi ubi culpa consistit. Itaque patet, quod malum rationalis creaturae sufficienter et convenienter per poenam et culpam dividitur. Propter quod poena et culpa non sunt differentiae mali absolute sumpti, sed mali prout est in habentibus electionem.
Hoc quoque sciendum, quod passio dupliciter sumitur : vel quoad naturam rei, prout logicus et naturalis passionem considerant, et ita non oportet omnem poenam esse passionem, sed quamdam poenam, videlicet poenam sensus ; vel quantum ad modum significandi, prout grammaticus considerat, sicque passive id dicitur quod a verbo passivo derivatur. Unde privatio qua aliquis privatur aliquo, vocatur passiva privatio ; et privatio qua aliquis privat, privatio nominatur activa. Sicque sumendo passionem, omnis poena est corruptio aut passiva privatio.
Haec Thomas in Scripto.
In prima etiam parte Summae, quaestione quadragesima octava, scribit haec ipsa ; Durandus quoque in Scripto.
Obiecti item solutio patet ex dictis. Mala enim fortunae reducuntur ad mala naturae.
