Distinctio XXVIII — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XXVIII
SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE OCTAVAE
Declarato quid de libero arbitrio et gratia catholice sit tenendum, nunc recitantur et reprobantur quidam errores haeretici contra hoc. Et primo recitatur error Pelagii superbi et incorrigibilis monachi, qui tamen fuit informiter doctus, multumque eruditus. Unde quidam exponunt de ipso illud in Apocalypsi, Stella magna cecidit de caelo : ita quod propter eminentiam scientiae suae stella vocetur ; qui de caelo, id est militanti Ecclesia, in foveam haereticae, cecidit pravitatis. Fuitque tempore Augustini, et ex libris eius collegit quasdam auctoritates ad suorum munimen errorum, et scripserunt contra se invicem. Incidit quoque alios diversos errores, negando parvulos in originali concipi ac nasci peccato. Itaque motiva et auctoritates quas infelix et obstinatus Pelagius pro suis roborandis erroribus allegavit, ponit communiter Magister in textu, solvitque eas. Ultimo ex verbis S. Hieronymi tangit ac reprobat haereticas falsitates Ioviniani et Manichaei.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur, Utrum homo per liberum arbitrium naturalemque rationem et dona naturae valeat facere aliquid boni, peccata vitare ac divinae legis praecepta implere.
Quod sic. Nam quidam gentilium tam virtuosi fuerunt, quod ab Aristotele vocati sunt viri heroici ac divini, a Platonicis autem viri purgati animi. Insuper Hieronymus protestatur, quod Deus contulit Romanis adhuc gentilibus atque idololatris monarchiam propter eorum virtutes.
Praeterea, praecepta Decalogi sunt de dictamine naturalis rationis : ergo naturalis ratio potest ea implere, praesertim cum et ratio, secundum Philosophum, deprecetur ad optima, synderesis quoque iugiter remurmuret contra mala.
Adhuc, sicut in littera tangitur, si homo ex naturalibus non posset peccata vitare, et naturalem legem implere, nec peccata commissionis nec peccata omissionis ei iuste imputarentur, et ipsi gentiles, quibus lex divina non patuit, nec revelata est fides, excusabiles penitus viderentur.
Insuper, Hieronymus loquitur : Maledictus qui asserit Deum hominibus impossibilia praecepisse. Ergo omnia Dei praecepta potest homo implere.
In contrarium sunt ea quae in textu habentur, et quod ait Salvator : Sine me nihil potestis facere. Cui consonat quod per Osee Dominus contestatur : Perditio tua ex te, in me tantummodo auxilium tuum. Hinc Apostolus : Fiduciam, inquit, talem habemus ad Deum, non quod simus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est ; item, Nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto.
Circa haec scribit Henricus Quodlibeto quinto, quaestione qua quaerit, utrum adultus possit sine gratia vitare peccata mortalia :
Adultus sine gratia exsistens, aut est in solo originali peccato, aut etiam in mortali, et de utroque est quaestio. Quidam ergo dixerunt, qnod impossibile est solum veniale peccatum esse in adulto cum culpa originali. Nam ante tempus discretionis excusatur ab omni mortali et veniali ; mox autem ut discretionem sortitur, tenetur de sua deliberare salute. Unde Tullius primo de Officiis : Regna, imperia, honores, dignitates, divitiae ac horum contraria, in casu sita, temporibus gubernantur ; quam autem personam nos ipsi gerere volumus, a nostra proficiscitur voluntate. Alii ad philosophiam, alii ad ius civile, alii ad eloquentiam se applicant ; alius in ista, alter in illa excellere vult virtute. Hoc igitur primo discutiendum, quo genere vitae tempus hoc pertransire conemur. Cuius rei deliberatio difficillima perhibetur. Etenim Herculem, cum pubesceret, dicunt exisse in solitudinem, et ibi diutius discussisse quam ingredi vellet viam, virtutis an voluptatis.
Verum ista responsio non videtur nisi fuga inconvenientis, quia non vident ubi ponendus esset qui sic moreretur in solo originali ac veniali : quia non posset salvari cum originali, nec damnari cum veniali sine mortali ; nec posset esse in limbo, quia in eo non est nisi poena damni, quae originali soli debetur ; nec in purgatorio, quia dum inde eriperetur, non posset intrare in regnum caelorum.
Verumtamen uno modo potest ita teneri, quod scilicet talis nequit cavere quin primo peccet mortaliter, non tamen ob causam praetactam, sed quia peccatum non habet nisi ex alieno facto, et quia peccatum praeoccupavit in ipso omnem liberi arbitrii usum. Hinc quoque misericordia Dei omnem usum liberi arbitrii ita in ipso praeoccupat, ut in eodem instanti quo uti incipit ratione, liberum eius arbitrium suo instinctu excitat et inclinat ad bonum : cui instinctui si rebellando non acquiescat, peccat mortaliter ; si vero obtemperet, Deus omnipotens gratiam gratum facientem ei infundit, per quam ab originali purgatur.
Potest et aliter responderi, quod tamen non assero, quod scilicet exsistens in solo originali, sic potest vitare mortale, ut non sit necesse eum primo peccare mortaliter, imo primo venialiter possit peccare. Cumque obicitur, quod non esset locus quo puniretur ; responderi potest sine assertione, quod puniretur in inferno poena sensus aeterna sibi proportionabili, quali puniretur si veniale illud esset mortali coniunctum. Quamvis enim poena inferni non debeatur per se nisi mortali, per accidens tamen debetur veniali, in quantum coniunctum est mortali.
Vel potest dici, quod omni peccato (etiam veniali) in quantum peccatum est, debetur poena aeterna in acerbitate ei proportionabili. Sed quoniam veniale gratiam secum compatitur, idcirco per accidens, utpote ratione gratiae sibi coniunctae, temporalis ei poena debetur, propter quod et veniale vocatur, quia sic veniam consequi valet.
Praeterea haeretici quidam, sicut Pelagiani, dixerunt, quod exsistens in mortali potest sine gratia poenitere ac surgere viribus suis, atque quod gratia datur non tam ut homo resistat peccato, quam ut expeditius bene agat et crescat : quod in pluribus libris Augustinus reprobat satis. Aliorum vero opinio est prorsus contraria, quod scilicet in peccato mortali exsistens, nullo modo possit cuicumque tentationi resistere. Verum ex hoc sequeretur, quod in uno exsistens mortali, necessario esset intemperatus intemperatione generali, quae circuit vitia cuncta, vel ad minus incontinens : quod non est dicendum. Non enim vitia necesse est in eodem esse connexa.
Idcirco dicendum, quod liberum arbitrium hominis etiam in mortali vitio exsistentis, potest considerari dupliciter : primo, ex parte suae propriae libertatis secundum se ; secundo, prout tentationibus ipsis exponitur. Primo modo, potest cavere simpliciter ne in aliud cadat mortale, quoniam nulla neeessitate incidit illud : imo si incidit, voluntarie incidit ; imo nisi voluntarie incideret, incidendo non peccaret. Si consideretur secundo modo, dico quod diu sibi cavere non potest, quin necesse sit quod aut in mortale incidat satis cito, aut gratiam cavendi adipiscatur a Domino. Quodcumque tamen horum contigerit ei, non nisi voluntate eius consentiente eontinget : quemadmodum necesse est ut cras curram aut non curram, quodcumque tamen acciderit mihi, voluntarie accidet.
Haec Henricus.
Insuper Quodlibeto tertiodecimo, quaestione qua quaerit, utrum adultus possit esse nec in statu salutis nec damnationis, disseruit :
Quicumque non est regeneratus aqua Baptismi aut alio eius virtutem habente, est in statu damnationis saltem propter originale, sive sit adultus, sive non. Sed et aliam damnationem exspectat qui originali superaddit actuale. Et ille qui iam renatus est, non potest esse quin determinate sit in statu sallitis, aut in statu damnationis. Aut enim est in caritate, et ita est in statu salutis ; aut non est in caritate, et sic est in statu damnationis.
Et si obiciatur, quod Iudaeus mox baptizatus, non est in statu damnationis, quia in Baptismo purgatus est et caritatem sortitus ; nec in statu salutis, quoniam nondum agonizavit, nec operatus est bona : non autem coronabitur nisi qui legitime certaverit. Dicendum, quod quamvis non agonizavit in se et per se, agonizavit tamen in capite suo et per illud, id est in Christo et per Christum : quod sufficit quando non superest tempus, agonizandi in propria persona, in qua sine caritate et gratia Christi non potest quis meritorie operari.
Haec idem.
Porro Thomas :
Virtus, inquit, essentiam sequitur ; ideo secundum diversitatem naturarum diversa est facultas ad operandum. Quod quidam non attendentes, operationem liberi arbitrii operationemque naturalium rerum pari modo determinaverunt, putantes quod sicut lapis naturaliter et necessario nisi impediatur, descendit deorsum, sie homo necessario operationes suas exerceat secundum congruentiam alicuius naturae exsistentis in ipso. Et quia iu homine est duplex natura : una intellectualis, ex qua inest ei inclinatio ad appetendum per se desiderabilia et honesta ; alia sensitiva, per quam pronus est appetere delectabilia carnis : ideo ad haec duo respicientes haeretici, ad duas contrarias haereses sunt prolapsi. Nempe Ioviniani, ad intellectualem naturam attendentes, dixerunt hominem peccare non posse ; alii vero, utpote Manichaei, sensitivam naturam pensantes, quam in se malam esse et a principio tenebrarum productam fuisse mentiti sunt, asserebant peccata non posse vitari : utrique libertatem arbitrii destruentes. Porro Pelagiani, libertatem arbitrii nimium ampliantes, dixerunt ex ipso procedere determinationem cuiuslibet operis sui, atque ob id hominem posse per facultatem liberi arbitrii in quodlibet opus bonum sine superaddita gratia, etiam in opus meritorium : non attendentes quod opus meritorium non determinat genus actus, sed efficaciam. Genera enim actuum distinguuntur secundum diversitatem obiectorum ; cumque liberum arbitrium ad nullum obiectum determinatum sit, ideo in quodlibet genus actus ex se potest, ut facere iusta et fortia. Actus vero meritorius efficaciam habet excedentem naturalem virtutem, in quantum est efficax ad illud prsmium consequendum quod facultatem excedit naturae. Hinc ad hoc quod opus sit meritorium, non potest liberum arbitrium ex se, nisi elevetur per habitum qui facultatem naturae excedit, qui habitus gratia nuncupatur.
Itaque, secundum fidem catholicam, in medio contrariarum haeresum est tendendum, ut dicamus hominem per liberum arbitrium bona et mala facere posse, non tamen in meritorium actum exire sine habitu gratiae : quemadmodum nec sine habitu virtutis acquisitae potest talem facere actum qualem efficit virtuosus quantum ad modum agendi, quamvis posset per se talem facere quantum ad genus operis ; ita ut ly « per se » non excludat causalitatem divinam, secundum quam Deus in omnibus operatur, sed habitum creatum naturalibus additum, sine quo multa bona facere valet homo, quamvis non meritoria. Deus quoque non tantum iuvat nos ad bene agendum per habitum gratiae, sed et intus agendo in voluntate, sicut in re qualibet operatur, imo et foris auxilia atque occasiones praebendo ad bene agendum ; et sine his omnibus nemo bene facere valet.
Haec Thomas in Scripto.
Ubi et consequenter respondet ad istud, an homo sine gratia possit vitare peccata :
Dicunt quidam, quod homo secundum naturalem suam virtutem ita est conditus, ut possit peccata vitare ; sed ipsa natura per peccatum ita est immutata, ut homo in peccato exsistens, peccatum vitare non valeat, imo in aliud praecipitetur, nisi per gratiam liberetur. Verum ne videantur ponere peccatum omnino necessarium, addunt quod homo in mortali exsistens, potest hoc seu illud, non tamen omnia devitare, sicut de venialibus dicitur. Haec autem opinio falsa videtur. Primo, quia peccatum naturalia non tollit, sed minuit. Hinc quod ad naturam rationalis potentiae pertinet, homo per peccatum amittere nequit, quamvis infirmetur in illo. Cumque libera electio atque spontanea fuga mali seu boni, ad naturam liberi arbitrii spectet, non subtrahitur homini per peccatum facultas fugiendi peccatum, sed solum minuitur, ita quod post peccatum difficulter vitat quod ante faciliter vitare valebat. Nec simile est de venialibus, quia in illis non requiritur deliberatio seu consensus perfectus, quemadmodum iu mortalibus. Ideo sicut homo potest vitare hoc, ita et aliud quodlibet. Nec dici potest, quod ad tempus vitet, non diu : quoniam liberum arbitrium ad tempus resistendo peccatis, non efficitur infirmius ad resistendum deinceps, sed fortius.
Hinc dicendum cum aliis, quod vitare peccatum intelligi potest dupliciter : primo, de peccato commisso ; secundo, de committendo. Si de commisso, sic homo in mortali exsistens, non potest sine gratia vitare peccata : quia non potest se a praeterito peccato absolvere, nec a reatu culpae, nisi per gratiam liberetur. Et in hoc deliravit infelix Pelagius, putans hominem propriis viribus atque operibus se posse a praeteritis peccatis satisfaciendo absolvere. Peccatum vero committendum potest homo vitare sine gratia, quantumcumque in mortali exsistat, si per gratiam intelligatur habitus supernaturalis infusus, non divina voluntas, qua omnia bona causantur malaque repelluntur.
Ex his patet responsio ad hoc, an homo sine gratia queat praecepta implere. Etenim de praeceptis possumus loqui dupliciter : primo, quantum ad illud quod directe cadit sub praecepto ; secundo, quantum ad intentionem legislatoris. Directe autem sub praecepto cadit actus virtutis quantum ad substantiam operis, et non quantum ad modum agendi, quem circa ipsum ponit virtus. Hoc quippe alicui directe praecipitur quod statim in ipso est ut faciat illud. Non autem est in homine ut faciat actum virtutis eo modo quo virtuosus facit, priusquam virtutem habeat infusam vel acquisitam. Porro intentio legislatoris est, ut secundo dicitur Ethicorum, cives facere bonos, et per assuefactionem operum quae iubentur, inducere ad virtutes. Cui consonat illud Apostoli ad Timotheum : Finis praecepti est caritas de corde puro ; quia ad hoc data sunt legis praecepta, ut homines in dilectione Dei et proximi instituantur. Hinc intentio legislatoris est, ut non solum haec opera fiant, sed etiam ut ex caritate agantur. Itaque respondendum, quod praecepta legis quantum ad id quod directe sub praecepto cadit, potest quis per liberum arbitrium adimplere sine gratia gratis data aut gratum faciente, si gratia capiatur pro habitu infuso ; sed quantum ad legislatoris intentionem, sine gratia nequeunt adimpleri, quoniam caritas ex sola infusione habetur. Hinc haereticus deliravit Pelagius, dicens simpliciter praecepta legis sine gratia posse servari.
Haec Thomas in Scripto.
Cuius positio quantum ad primum istorum, a positione discordat Henrici, cui favere videtur illud Gregorii : Peccatum quod per poenitentiam non deletur, suo mox pondere trahit ad aliud.
Denique de his videtur Thomas alibi aliter conscripsisse, nempe in prima secundae quaestione centesima nona :
Natura, inquit, hominis dupliciter potest considerari : uno modo in sua integritate, sicut fuit in statu innocentiae in primo parente ; secundo, ut est corrupta in nobis. Et utroque modo indiget divino auxilio ad volendum et faciendum quodcumque bonum, sicut primo movente, eo modo quo . Deus operatur omnia in omnibus. Sed iu statu naturae integrae, quantum ad sufficientiam virtutis operativae, poterat homo per sua naturalia velle et operari bonum suae naturae proportionatum, quale est bonum virtutis acquisitae, non autem bonum superexcedens, quale est bonum virtutis infusae. Porro in statu naturae corruptae deficit homo ab hoc, ita quod per naturalia sua non possit totum huiusmodi bonum implere. Verumtamen, quia natura humana non est per peccata totaliter corrupta, ut scilicet toto bono naturae privetur ; potest quidem adhuc in statu naturae corruptae, per virtutem suae naturae aliquod agere bonum, ut domum aedificare, vineamque plantare, et consimilia agere ; non tamen totum bonum sibi connaturale, ita quod in nullo deficiat : quemadmodum homo infirmus potest per se aliquem motum habere, non tamen potest perfecte moveri motu hominis sani, nisi sanetur. Sic ergo virtute gratuita superaddita virtuti naturae indiget homo in statu naturae integrae, quantum ad unum, videlicet ad volendum et operandum bonum supernaturale ; in statu vero naturae corruptae, quantum ad duo, utpote ut sanetur, et ulterius ut bonum supernaturalis virtutis operetur, quod est meritorium. Ulterius quoque in utroque statu indiget homo divino auxilio, quo moveatur ad bene agendum.
Haec Thomas in Summa, de hoc an homo possit velle et facere bonum absque gratia.
Demum, de hoc, an possit praecepta legis sine gratia adimplere, scribit ibidem :
Implere praecepta Dei contingit dupliciter. Primo, quantum ad substantiam operum : sicque in statu naturae integrae potuit cuncta legis mandata implere, alioqui non potuisset in statu innocentiae non peccare, cum nil aliud sit peccare quam Dei praecepta violare ; in statu vero naturae corruptae non potest homo omnia divina implere praecepta sine gratia sanante. Secundo, quantum ad modum, ut scilicet fiant ex caritate : sicque in nullo statu hoc fieri valet sine gratia gratificante, sine qua nec caritas potest inesse. Indiget itidem homo in statu utroque, auxilio Dei moventis ad mandata implenda. Nihilo minus possumus aliquo modo Dei praecepta implere etiam modo secundo, in quantum hoc possumus Deo nobis auxiliante, qui certissime auxiliatur facientibus quod in ipsis est. Unde tertio dicitur Ethicorum : Hoc dicimur posse, quod possumus per nostros amicos. Et ita intelligitur illud Hieronymi, quod Deus non praecepit nobis quidquam impossibile. Nam et Hieronymus addit ibidem : Sic liberum arbitrium confitemur, ut nos Dei auxilio indigere iugiter fateamur.
Nec obstat praehabitis, quod homo dicitur dominus actuum suorum. Hoc etenim dicitur propter deliberationem rationis, quae flecti potest ad partem utramque. Sed quod deliberet vel non deliberet, si etiam huius sit dominus, oportet quod hoc fiat per deliberationem praecedentem ; et cum hoc non procedat in infinitum, oportet ad hoc finaliter devenire, quod liberum arbitrium hominis moveatur ab aliquo principio exteriori quod est supra mentem humanam, puta a Deo, ut etiam probat Philosophus libro de Bona fortuna.
Haec Thomas in Summa.
Concordat Petrus responsionibus Thomae in Scripto. Narrat tamen utramque opinionem de hoc, an homo possit sine gratia facere bona ; et magis declinat ad illam quae habetur in Scripto Thomae, addens quod aliqui dicunt hominem non posse facere bona meritoria nisi ex gratia gratum faciente, nec opera bona ex genere nisi ex gratia gratis data. Quae responsio quanto brevior, tanto obscurior.
Porro Richardus respondendo ad istud, an homo valeat vitare casum in novum peccatum mortale, sequitur positionem supra ex Henrico narratam. Respondendo autem ad id, an sine gratia possit implere praecepta, sequitur responsionem Thomae in prima secundae.
Quae item Albertus circa hanc scribit distinctionem, satis inducta sunt et expressa quantum ad praesentem spectat materiam. Aliqua vero addit de erroribus Ioviniani, etiam in hoc quod matrimonium praetulit virginitati (quod alibi habet locum), et recitat qualiter S. Hieronymus contra Iovinianum inter cetera induxit auctoritatem Theophrasti philosophi, qui in libro qui dicitur aureolus (vel in libro de Nuptiis) scripsit quod sapienti non est uxor ducenda, quoniam plurima affert impedimenta in spiritualibus philosophiaeque studiis. Verum haec super quartum habent locum.
Insuper Bonaventura :
Mandata, ait, quantum ad genus operis, impleri queunt per gratias gratis datas, sicut mandatum de adoratione unius Dei per fidem ; mandatum quoque de honoratione parentum per naturalem pietatem.
Si autem quroratur, an liberum arhitrium absque omni gratia gratum faciente possit a culpa resurgere ; dicendum, quod de hoc aliter senserunt philosophi, aliter haeretici, aliterque Catholici. Philosophi namque, ignorantes qualiter per peccata offendatur divina maiestas, minuatur potentiarum habilitas, ac laedatur natura peccantis, dixerunt quod homo per exercitationes iustus poterat effici, sicut per inordinationem factus erat iniustus. Haeretici autem, aliquid fidei cognoscentes, non tamen considerantes qualiter natura vitiis infirmetur, dixerunt liberum arbitrium sine gratia posse a culpa resurgere, atque a vitiis abstinere. Catholici vero, desuper illustrati, scientes Deum per peccata offendi, naturam laedi et damnificari, dum homo se transfert de obsequio Dei ad iugum diaholi, fassi sunt liberum arbitrium sine gratia non posse a culpa resurgere.
Si denuo quaeras, an liberum arbitrium sine gratia possit tentationi resistere ; dicendum, quod tentationi resistere, est ei non consentire : quod potest homo per gratiam gratis datam ; tentationem vero superare, est ei sic reluctari quod effectus sibi contrarius ohtinetur. Tentator namque intendit hominem a virtutibus impedire, Dei inimicum efficere, atque perpetuae damnationi immergere. Ideo tentationum victoriam adipisci, est eis sic dissentire quod tentatus in virtutibus crescit, Deo plus placet, finaliterque salvatur : quod constat sine gratia gratum faciente non posse compleri. Ideo sine ea non valemus tentationis triumphum acquirere.
Haec Bonaventura.
Concordant Thomas, Richardus, et alii.
QUAESTIO II
AMplius quaeritur, An homo sine gratia possit se ad gratiae infusionem disponere.
Videtur quod sic, quia si facit homo quod in se est, Deus non deserit eum, sed gratiam infundit. Hinc quoque hoc ipsum insinuans Scriptura, hortatur : Appropinquate Deo, et appropinquahit vobis.
Ad hoc Bonaventura respondet :
Vix aut nunquam libertas arbitrii destituitur omni gratia gratis data, per quam hic intelligitur omne quod superadditur naturalibus, adiuvans aliquo modo ac praeparans voluntatem ad habitum usumve gratiae : sive sit habitus, ut timor servilis, aut ingenita pietas ; sive actus divinus, ut allocutio interior excitans animum hominis ad conversionem. Et vix aliquis sine his invenitur ; nec sine huiusmodi gratia aliquis se disponit (imo nec disponere potest) ad gratiam gratum facientem, ut expresse ait B Bernardus in libro de Libero arbitrio, capitulo decimo tertio : Conatus (inquiens) liberi arbitrii ad bonum sunt cassi, si a gratia non iuventur ; et nulli, si non excitentur. Dicendum igitur, quod gratia gratum faciens necessario praerequirit dispositionem gratiae gratis datae. Cuius ratio est, quia cum gratia gratum faciens sit quid divinum, supra liberum arbitrium et supra iudicatorium naturale exsistens, ideo nunquam assurgit liberum arbitrium ad ipsam cognoscendam, appetendam aut petendam, nisi desuper excitetur per gratiam gratis datam. Quae cum omnibus praesto sit, Dominus in Scripturis dicit, Convertimini ad me, quasi in nobis sit converti ad ipsum, videlicet praesupposito huiuscemodi gratiae dono ; et qui agit quod in se est, habet in promptu hoc donum, et per illud gratiam gratum facientem sortitur.
Haec Bonaventura.
Hinc Thomas :
Gratia, inquit, Dei dupliciter sumitur. Primo, pro divina providentia gratis omnibus providente. Secundo, pro dono habituali in mente recepto. Et certum est quod sine gratia primo modo sumpta, nullus se possit ad gratiam gratum facientem disponere. Ut enim octavo Physicorum ostenditur, mutatio voluntatis effici nequit sine aliquo movente per modum excitantis : omnem etenim motum necesse est moveri ab aliquo. Nec refert quidquid sit illud quod huius variationis praebet occasionem, excitando videlicet voluntatem, sive sit admonitio hominis, sive aegritudo corporis, aut aliquid huiusmodi : quae omnia constat divinae providentiae esse subiecta atque in bonum electorum ordinata. Hinc quidquid excitat hominem ad emendationem et gratiae salutaris susceptionem, gratia gratis data potest vocari ; nec sine ea quis praeparat se ad gratiam obtinendam, etiamsi dicatur gratia gratis data motus liberi arbitrii quem Deus causat in nobis, quo praeparamur ad gratiam gratum facientem.
Porro si gratia capiatur pro dono habituali infuso, tunc est de isto duplex opinio. Una, quod sine lumine menti infuso quod et donum gratiae nuncupatur, nemo se valet ad gratiam gratum facientem praeparare. Sed hoc non videtur, quoniam praeparatio ad gratiam non est per actus ipsi gratiae adaequandos aequalitate proportionis, quemadmodum meritum aequatur praemio : ideo non oportet praeparationem hanc fieri per actus naturam transcendentes humanam. Quemadmodum enim natura humana se habet in potentia materiali ad gratiam, sic virtutum naturalium actus se habent ut dispositiones materiales ad ipsam : propter quod non exigitur ad praeparationem hanc aliquod gratiae lumen praecedens. Imo secundum hoc videtur esse proeessus in infinitum, quia nec illud lumen daretur nisi praeparanti se ad illud, alias cunctis daretur : quod non potest intelligi, nisi forsan gratia gratis data dicatur naturale lumen rationis, quod ad naturalia, non ad gratuita pertinet dona, nisi large accepta. Si autem gratia talis gratis data indiget praeparatione, redibit quaestio de ista praeparatione, utrum homo possit in eam ex se vel non : sicque ibitur in infinitum, aut erit devenire ad aliquam gratiam ad quam homo per se praeparare se potest ; nec est ratio efficax, quare hoc magis sit in gratia una quam alia. Hinc aliis consentiendo, dicimus quod ad gratiam gratum facientem habendam homo ex solo libero arbitrio praeparare se valet. Faciendo namque quod in se est, gratiam a Deo consequitur : hoc autem solum in nobis est, quod in potestate constitutum est nostri liberi arbitrii.
Nec his obviat, quod homo non potest se ad gratiam praeparare, nec aliquid boni facere sine Dei auxilio, propter quod exorandus est Deus ut nos ipsos et alios ad se dignetur convertere. Etenim non oportet quod illud auxilium semper sit per habitum infusum, sed potest esse per multa quae exterius occasio sunt salutis, atque per interiorem actum quem Deus causat in nobis. Denique etiam ad fidem aliquis praeparare se potest per id quod in naturali est ratione. Unde dicitur, quod si aliquis in barbaris nationibus natus, quod in se est faciat, Deus sibi revelabit id quod necessarium est saluti, inspirando, aut docentem mittendo. Ideo non oportet quod fidei habitus praeparationem praecedat ad gratiam gratum facientem, sed simul praeparare potest se homo ad fidem et gratiam aliasque virtutes.
Haec Thomas in Scripto.
Quae rite intellecta non discrepant a Bonaventura.
Praeterea in prima secundae, quaestione centesima nona :
Duplex est, ait, praeparatio voluntatis humanae ad bonum. Una qua praeparatur ad bene operandum et ad Deo fruendum : quae praeparatio fieri nequit sine habituali gratiae dono, quod sit principium meritorii actus. Alia ad obtinendum habitualis gratiae donum : ad quam non oportet praesupponere aliquod habituale donum in anima, quia procederetur in infinitum ; sed oportet praesupponi auxilium gratuitum Dei interius mentem moventis, seu bonum propositum inspirantis. His quippe duobus modis divino indigemus auxilio. Quod vero indigemus auxilio isto, hinc constat : cum enim omne agens agat propter finem, oportet quod omnis causa convertat suos effectus ad finem ipsorum ; cumque secundum ordinem agentium sive moventium ordo sit finium, oportet quod ad ultimum finem convertatur homo per motionem primi moventis, ad proximum autem finem per motionem alicuius inferiorum moventium : quemadmodum miles convertitur ad quaerendam victoriam ex motione ducis exercitus, ad sequendum vero vexillum alicuius aciei ex motione tribuni. Sicque ex motione Dei primi motoris, omnia convertuntur in ipsum secundum communem boni intentionem, per quam unumquodque secundum suum modum intendit Deo assimilari. Propter quod S. Dionysius libro de Divinis nominibus loquitur, quod Deus convertit omnia ad se ipsum. Homines vero electos et praedestinatos convertit ad se, tanquam ad finem beatificum specialem : ideo, quod homo convertatur ad Deum, non potest esse nisi a Deo ipsum convertente : et hoc est se ad gratiam praeparare.
Haec idem in Summa.
Concordat Petrus :
Dispositio (dicens) ad gratiam duplex est. Una remota, per quodcumque opus de genere bonorum ; talique dispositione potest se homo per se ipsum disponere. Alia dispositio est propinqua, etc., ut supra in Bonaventura.
Idem Richardus.
Insuper Durandus hic recitat praeinductam Thomae responsionem ex Summa, et addit :
Alii dicunt, quod si speciale adiutorium vocetur immediata motio voluntatis a Deo, sine tali adiutorio potest se homo praeparare ad gratiam : quoniam illud bonum quod habet ordinem immediatum ad gratiam, praeparatorium est ad eam ; hoc autem est bonum moris, in quod potest homo sine huiusmodi motione Spiritus Sancti. Si vero speciale adiutorium appelletur specialis providentia, quam Deus habet de his qui hereditatem capiunt salutis : sic praedestinati interdum peccantes, nequeunt ad gratiam se praeparare sine Dei adiutorio speciali. Quemadmodum enim sub generali ordine divinae providentiae quam habet Dominus de omnibus rebus, cadit quidquid promovet rem in finem ; ita sub ordine providentiae specialis quam habet de electis, cadit quidquid promovet eos ad salutem, sive sit exterior admonitio, sive infirmitas corporis. Et si hoc dicatur gratia, non potest se homo sine gratia ad gratiam praeparare. Nam et infimum agens potest ad supremum finem disponere.
Haec Durandus.
Ad quod poterit responderi, quod infimum agens non disponit dispositione propinqua et immediata, de qua Thomas loqui videtur.
QUAESTIO III
Postremo hic quaeritur, An homo in hac vita sine gratia possit aliquam cognoscere veritatem.
Videtur quod non, cum de philosophis dicat Apostolus ad Romanos : Deus illis revelavit.
Dicendum, secundum Thomam, quod verorum quaedam sunt naturaliter cognoscibilia, naturalique lumini proportionata ; et haec naturaliter queunt cognosci sine altioris luminis infusione. Aliqua vero rationem transcendunt, ut ea quae sunt fidei futurorumque pure contingentium praecognitio certa ; et haec sine fide et gratia prophetiae aut revelatione non queunt agnosci. Verumtamen, sicut praehabitum est, quidam dixerunt intellectum agentem esse substantiam separatam, ut Deum vel intelligentiam, nec intellectum nostrum possibilem aliquid de novo posse intelligere sine irradiatione illius intellectus agentis, sicut nec color potest videri sine lucis perfusione, et ita non posse nos quidquam de novo intelligere sine emissione huiusmodi radii spiritualis, qui est gratia gratis data. Verum ista opinio reprobata est supra. Intellectusque agens est quaedam potentia animae, ad cuius naturalem cognitionem non oportet concurrere superadditum lumen. Apostolus vero in verbis praeallegatis sumit revelationem multum extense, pro quacumque intellectuali manifestatione naturalisque luminis communicatione.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in prima secundae, quaestione centesima nona, scribit de hac re parumper profundius, et ni fallor, obscurius :
Videmus, inquiens, in corporalibus ad omnem motum requiri motum primi moventis, scilicet caeli : ita quod quantumcumque ignis est calidus, non alteraret nisi per caelestis corporis motum. Et sicut omnes motus corporales reducuntur in motum caelestis corporis sicut in primum movens corporale ; sic omnes motus et actus redimuntur in primum agens et movens simpliciter, quod est Deus. Hinc omnis actio et motio atque cognitio intellectus humani dependent a Deo. Nec potest intellectus in actum procedere, nisi Deo movente, sic quod ad cognitionem cuiuscumque veri indiget homo divino auxilio, ut intellectus a Deo moveatur ad suum actum. Sed in his quae naturaliter potest scire, non indiget semper nova illustratione superaddita naturali illuminationi.
Haec Thomas in Summa.
Quibus obici posset, hoc esse articulum Parisiis a domino Stephano episcopo et doctore damnatum, quod ignis non posset incendere stuppam sibi applicatam, motu caeli cessante. Et verum est, quod dominus Stephanus ille fuit post Thomam, et tempore magistri Henrici. Praeterea verum est, quemadmodum in prima propositione libri de Causis et in eius commentario habetur, quod in omni operatione causa prima plus influit, imo intimius et inseparabilius agit, quam quaecumque causa secunda : quod qualiter intelligendum sit, elucidatum est super primum. Unde quod S. Thomas hic scribit de motione intellectus humani a Deo ad actum in omni cognitione, certum est posse verificari de generali influentia Dei qua agit in omni agente. In multis autem etiam speeialiter et supernaturaliter operatur.
At vero Petrus breviter hic respondet : Duplex est cognitio : una simplex, informis et nuda, ad sciendum, quae non procedit ex gratia ; alia affectiva, ad approbandum seu operandum : haec est a gratia gratum faciente, aut gratis data.
Hinc secundum Alexandrum, scientia practica et formata, boni approbativa et amorosa, procedit ex gratia.
Dictis demum ex Thoma concordat Richardus, dicendo :
Est quaedam veri cognitio ac boni volitio supra naturam, et quaedam infra eamdem ; et respectu utriusque cognitionis ac volitionis, indiget mens humana generali motione primi moventis. Quemadmodum enim nulla creatura posset subsistere nisi conservaretur virtute primi entis, sic conservata operari non posset nisi virtute primi moventis. Haec est generalis influentia primi agentis, sine qua nulla creatura procedere valet in actum : ultra quam necessarium nobis est supernaturale adiutorium Dei in cognitione veri dilectioneque boni quae naturalem facultatem transcendunt, etc., ut supra in Thoma.
Durandus demum hic aliqua scribit :
Si accipiatur (inquiens) gratia pro habituali dono, aut illud erit gratum faciens, aut gratis datum. Si gratum faciens, sic sine gratia possumus quodcumque verum intelligere : quia talis gratia vel est idem quod caritas, vel non est sine caritate ; sed sine caritate possumus quodeumque verum intelligere : ergo et sine tali gratia.
Haec Durandus.
In quibus primo erroneum est quod dicit, gratiam non esse donum habituale creatum, ut supra ostensum est. Secundo quod dicit, gratiam si est, esse in voluntate : quod quamvis aliqui dicant, verius tamen putatur quod sit in essentia animae, prout diffuse probatum est. Tertio quod dicit, perfectionem prioris non dependere a perfectione posterioris. Cognitio enim intellectus informis est imperfecta et nuda, nec meritoria nisi per caritatem formetur et perficiatur. Accidens quoque, ut scientia, virtus et consimilia, quaedam sunt perfectiones et ornamenta substantiae seu animae, quae non est ipsis posterior.
Alia quaedam scribit Durandus contra praeallegatos doctores, ut quod homo consentire possit his quae sunt fidei sine habitu fidei : sicut haereticus discedens in uno articulo fidei, credit in aliis. Verum haec et consimilia impertinentia sunt, nec contra mentem doctorum, quia sequivoce sumitur credere : quod si proprie capiatur, certum est quod sit elicitus fidei actus, ipsamque fidem praesupponens.
