Distinctio VIII — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS OCTAVAE

 

In hac distinctione tractatur de angelorum bonorum et malorum natura quantum ad corporeitatem, an scilicet in sua natura sint corporales ; deinde, qualiter in corporibus suis appareant ; an etiam corpora introeant obsessorum. Et inter haec docet, quod etiam simplicissimus Deus in corporalibus formis interdum apparuit, qui tamen in sua essentia viatoribus nunquam apparuit, de lege saltem communi.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo : An angeli habeant corpora naturaliter et inseparabiliter sibi unita.

 

Verum haec quaestio iam supra satis videretur expedita, ubi de simplicitate et immaterialitate naturae angelicae et intelligentiarum introducta sunt multa tam in isto libro quam in primo, nisi quaedam verba Augustini difficultatem hic facerent. Absolute enim loquendo, videlur Augustinus, sublimis ille Doctor, sentire quod angeli habeant corpora naturaliter sibi unita, iuxta modum qui in textu exprimitur : quod super Genesim et in libro de Civitate Dei ac alibi saepe videtur sentire. Nempe in his quae ad naturalem spectant philosophiam, Platonicos praecipue est secutus, quos et in libro de Civitate Dei aliis cunctis praefert. In quaestione vero qua quaerit, an aliquam grossiorem induant formam sive materiam dum apparent hominibus, praesupponit eos habere corpora sibi unita, tam tenuia atque subtilia, ut humanis nequeant oculis percipi. Aliqui tamen tantum Patrem excusant, dicentes quod in talibus opinative ac recitative locutus est. Sed et illuminatus pater Bernardus in sermonibus super Cantica, Augustino in ista materia consentire videtur. Porro ab his longe distat, quod iuxta praehabita nec spiritualis materia in angelis aut daemonibus est ponenda.

 

Itaque circa haec scribit Albertus : Quia in primo libro, determinavimus quantum potuimus, qualiter angeli assumunt corpora, et qualiter moventur in ipsis, restat hic inquirendum de aliis, etc.

Istud praemitto, ut ea quae infra ex Udalrico scribentur de opinione Alberti, clarius intelligantur. Porro in praetacta distinctione fatetur et scribit Albertus, quod angeli corpora vere assumunt, et in ipsis moventur, et pergunt de loco ad locum, visibiliterque apparent ac locuntur hominibus. Quod item in libro de IV Coaequaevis testatur, ubi aperte determinat, quod vere assumunt corpora, et in eis vere ab extra apparent, ita quod angeli sancti assumunt aetherea corpora, id est de puriori aeris parte, angeli vero mali de parte aeris grossiori : quae corpora dicit inspissari, et facta apparitione, resolvi in praeiacentem materiam. Ad quae comprobanda multas inducit auctoritates SS. Isidori et Bernardi ; probatque ibi diffuse, quod non convenit eis habere corpora naturaliter sibi unita.

 

Verum his obviare videntur pro parte, quae scribit Udalricus in Summa sua, libro quarto : Angelos, inquit, tam bonos quam malos, apparere hominibus, nullus ignorat qui fidem adhibet sacrae Scripturae. Modus autem apparitionis incertus est, quia occultus est nobis. Nempe ut dicitur in libro de Deo Socratis, daemones compositi sunt ex intellectuali et corporali natura, habentes corpora de aere subtiliori ; suntque ornatus et habitatores aeris superioris, sicut aves aeris inferioris : quoniam omnia elementa habent animalia propria, etiam ignis, ut dicitur ibi. Et imponit auctor ille hoc dictum Aristoteli. Propter hoc daemones sunt visibiles quibus volunt, cum divinitus speciem sui offerunt ; et sunt invisibiles quibus volunt, quoniam fila corporum possident rara et splendida, quae universos visus radios raritate transmutant, splendore reverberant, subtiliterque frustrantur.

Augustinus quoque in libro de Civitate Dei et super Genesim, hoc dictum communiler refert ad angelos bonos ac malos : quia et Plato, princeps huius opinionis, utrosque appellat daemones, dividens eos in Timaeo in calodaemones, id est bonos daemones, et cacodaemones, id est daemones malos. Et quamvis Augustinus non asserat hoc, tamen hoc supponendo ac alia inquirendo, videtur ita sentire. Nam super Genesim dicit angelos habuisse corpora sibi concreata de aere superiori, sed in daemonibus esse mutata in qualilatem aeris grossioris, qua pati possinl ab igne. Et illud Iob : Ipse est initium figmenti Dei, dicit non designare naturam angeli, sed corpus aerium, quod tali voluntati Deus aptavit. Denique isto supposito, quaerit tertio de Civitate Dei : an angeli, manente spirituali sui corporis qualitale, assumant corpus ex inferioribus corpulentioribus elementis, quod sibi instar vestis coaptatum mutent in quaslibet species corporales ; an propria corpora transmutent in id quod volunt.

 

Sed quoniam iuxta praehabila certum est angelos incorporeos esse, licet hoc olim fuerit dubium, ideo illa opinio modo a cunctis abiicitur tanquam philosophiae ac theologiae contraria. Hinc Gregorius in Moralibus probat eos assumere corpora : Nisi (inquiens) angeli ad tempus ex aere corpora sumerent, exterioribus nostris obtutibus non apparerent. Et hunc sequitur modo lotus coetus doctorum.

 

Itaque iuxta hunc modum loquendi, dico eos interdum assumere vera animalium corpora : sicut daemon assumpsit serpentem,et angelus bonus movit linguam asinae Balaam. Sed quia per ilia, praesentia angeli non monstrabatur, non vocatur hoc apparitio. In hac demum assumptione non est unio formae ad maleriam (cum intellectus nullius corporis actus sit), nec motoris naluralis ad mobile, sed instrumenti cum artifice.

 

Porro cum angelus apparet, tunc de novo assumit et format corpus ex aere convenientius quam ex aliquo alio elemento : quoniam caelum secundum partes abrumpi non potest, cum incorruptibile sit ; ignem vero non sustinerent hi circa quos angelus apparens operatur ; terra autem difficulter est mobilis ; aqua etiam figuram corporalem per se non tenet. Nec ista formatio est forma substantialis, sed accidentalis inductio. Hanc item potestatem formandi et assumendi corpus, habet angelus ex ordine suae naturae, quo altior est corporali natura, et omne altius alio, potest uti eo ut instrumenlo.

Cumque aer sit pervius visui, oportet eum in apparitione huiusmodi condensari ut terminet visum, et tangere queat ac tangi, et alia huiusmodi opera exercere. Ad quod intelligendum adverte, quod condensatio rari seu subtilis contingit dupliciter. Primo, per alterationem alicuius qualitatis naturalis activae : ut dum frigiditate aeris vapor condensatur in nubem, et nubes in aquam. Et talis inspissatio non est hic, quia aer converteretur in aquam. Secundo, per solam partium compressionem sine omni alteratione, quemadmodum corpus caeleste quod replet vacuitates exsistentes inter sphaeras, frequenter inspissatur et rarefit : et ita fit in proposito. Sic ergo compactum aerem subito format angelus in figuras omnium organorum exteriorum animalis in cuius specie vult apparere, per vehementiam suae virtutis : quoniam non est potestas super terram quae ei valeat comparari. Interiora vero organa animalis illius non format, ut cor, hepar, splen : quia opera illorum non exercet in corpore illo. Nec habet vires sensitivas organicas : idcirco per exteriora organa ilia non videt, nec audit, etc. Faciunt quoque angeli, boni et mali, corpora sic assumpta esse diversorum colorum et claritatum, sive per causas seminales inditas rebus, sive ex commixtione opaci et luminosi, sive ex altero horuin alterum excedente. Angeli autem boni hoc etiam possunt miraculose virtule divina. Universaliter quoque loquendo, cum angelus corpus assumptum possit movere, non vivificare ; potest omnia opera exercere in corpore illo quae consistunt in motu, sed nullum opus vitae.

 

Aliter autem ab universis praemissis sentit doctor meus, dominus Albertus, episcopus quondam Ratisbonensis, vir in omni scientia adeo divinus, ut nostri temporis stupor atque miraculum congrue possit vocari ; in magicis quoque expertus, ex quibus multum dependet materiae huius scientia. Dicit namque angelorum apparitionem non fieri per corporum assumptionem, sed per species corporum quas sensibus ingerunt. Et consentit Damascenus libro secundo, capitulo tertio, dicens : Transfigurantur ad quodcumque dominator iusserit Deus, et ita hominibus superapparent, cum divina eis revelant mysteria. Et de daemonibus eodem dicit libro, capitulo quarto : Permissione Dei facta fortitudinem habent, et transmutantur et transfigurantur in quamcumque volunt figurant secundum imaginem phantasticam.

His ergo, quamvis paucioribus, ego quoque consentio : quia natura non sustinet ea quae de corpore aerio supra dicti tradunt doctores. Praeterea inutiliter tanta ad hoc opera adhiberetur, quod per spiritualem operationem spirituali substantiae congruam melius perficitur, dum et ipse spiritus praesens est, suamque praesentiam per speciem spiritualem ostendit. Nec tamen haec sunt praestigia falsa vel illusiones, nisi cum ad deceptionem ordinantur, sicut per operationes spirituum immundorum ; et non quando ad instructionem, cum et Christus in specie peregrini apparuerit duobus discipulis : quae species in eorum tantum oculis fuit.

Haec Udalricus.

 

Cuius scripta magnam mihi ingerunt admirationem : quia (ut patuit) Albertus super primum et in libro de IV Coaequaevis apertissime scribit, quod vere assumunt corpora in quibus apparent, et quod in illis moventur localiter. Imo et tres rationes assignat cur eorum corpora nominantur aeria. Prima est, quoniam habitans et habilaculum, locans et locatum, unius debent esse naturae. Propter quod terrestria collocantur in terra, aquestria in aqua, aeria in aere. Cumque daemones durante tentationis exercitio commorentur in aere, corpora eorum dicuntur aeria. Secunda est, quoniam inter elementa aer facilius recipit condensationem et subtiliationem, potestque faciliter condensari in corporales figuras de facili solubiles : quae figurae continentur in ipso non virtute alicuius mixti depressi ac densi, sicut retinentur figurae in organis naturalibus corporalibus, in quibus humidum figuraliter terminator sicco admixto sibi ut figura remaneat ; sed retinentur virtute spiritus apparentis in eis qui format eas. Tertia est, quoniam corpora illa disparendo resolvuntur in aerem : per quod probantur aeriae esse naturae. Multa his consimilia scribit ibidem, et auctoritate divini Dionysii probat hoc ipsum.

 

Insuper solvit rationes quibus probat Udalricus, quod corpus non assumat angelus bonus seu malus. Sic quippe hoc probat et arguit : quoniam uni apparet, non alteri, quamvis praesenti ; auditur quoque ab uno, non ab alio, licet adstante.

Ad quod respondet Albertus : Quod unus percipit voces angeli apparentis, non alius, ideo est, quia locutio illa exstat mirabilis. Quemadmodum enim non profertur per materialia organa secundum naturam, ita nec circulariter immutat medium sicut vox naturalis. Huius etiam causa est, quia locutio angeli fit conversione et ordine ad eum cui loquitur : idcirco non sonat nisi apud illum. Idem de apparitionibus est dicendum.

Haec Albertus.

Eadem quoque argumenta faciliter solvuntur ab aliis, ut patebit.

 

Verumtamen non reor, Udalricum illa recitasse mendose, nec suo magistro talem opinionem adscripsisse mendaciter. Potest etenim esse quod de eadem materia in diversis locis atque temporibus diversimode senserit ac scripserit : quemadmodum etiam in uno loco conscripsit, quod de forma consecrationis sanguinis Christi non sunt nisi haec verba : Hic est enim calix sanguinis mei ; in alio autem, quod et verba illa, Novi et aeterni Testamenti, etc., sint de essentia formae consecrationis illius.

 

De ordinibus autem daemonum Plato disseruit in Timaeo, quod triplex est. Quidam enim secundum eum, sunt supremi, summo opifici iugiter adsistentes : quos dicit in aethere commanentes, nec animo esse passivos, quoniam circa inferiora non versantur, neque compatiuntur. Alii sunt medii, hominibus pro custodia deputati, eorum profectibus congaudentes, et de malis eorum dolentes : quos in superiori aeris parte testatur esse manentes. Tertii sunt spiritus mali, ad illicita instigantes, ac vitia punientes. Primi vocantur calodaemones ; secundi, catodaemones ; tertii, cacodaemones.

 

Thomas quoque de Argentina recitat quosdam esse praetactae opinionis Udalrici, quamvis Albertum non nominet.

 

Similiter Hannibal :

Quidam, inquiens, dixerunt angelos nunquam assumere corpora. Totum vero quod in Scriptura de angelorum apparitione legitur, dicunt esse intelligendum secundum visionem imaginariam. Vel dicunt hoc factum secundum corporalem visionem per modum praestigiorum, ita quod species visibilis formaretur in visu ab angelis. Cui repugnat, quod quandoque angeli apparentes, non uni tantum sed omnibus praesentibus apparebant : quod non solet in praestigiis fieri, nec in imaginariis visionibus. Hinc communiter tenetur, quod angeli quandoque corpora vere assumunt. Quod accidit quando non solum movent aliquod corpus, vel qualitercumque circa illud operantur ; sed quando sic operanlur circa illud, ut transferant ipsum in aliquam figurant convenientem repraesentare quod angeli nobis de se volunt manifestare. Quam transformationem angeli facere possunt mediantibus virtulibus naturalibus activis, et hoc ex efficacia suae virtutis. Angeli vero sancti in hoc ulterius possunt ex virtute divini imperii. Cumque angelus figurat corpus ad repraesentandum proprias suas dispositiones ac proprietates, tunc dicitur ipse angelus apparere ; quando vero ad repraesentandum maiestatem divinam, tunc dicitur Deus sic apparere. Angelus quoque comparatur ad totum corpus assumptum : idcirco est totus in toto, et totus in qualibet parte, sicut et anima. Nec tamen est simul in pluribus locis, sicut nec anima.

Haec Hannibal.

 

Hinc Thomas :

Angeli neque boni neque mali habent corpora naturaliter sibi unita, quia hoc esse non posset nisi essent formae illorum corporum, vel saltem motores proportionati illis corporibus ; cumque sint perfectioris naturae quam animae, oporteret quod haberent corpora nobiliora corporibus animarum. Sed inter omnia corpora generabilia et corruptibilia nobilissimum est corpus humanum, utpote similius corpori caelesti propter aequalitatem complexionis : sicque oporteret corpora illa esse caelestia, et ita rediret error philosophorum ponentium angelos esse formas orbium, et multiplicari secundum eorum numerum : quod tamen multo probabilius esset quam eos habere aeria corpora naturaliter unita.

 

Insuper erroneum est quod aliqui dicunt, angelos nunquam assumere corpora, et omnia quae de apparitionibus angelorum leguntur, in praestigiis esse facta, aut secundum imaginariam visionem. Sed quia communiter dicunt Sancti, angelos etiam corporali visione apparuisse hominibus, et Scriptura concordat ; ideo sine dubio est dicendum, angelos interdum assumere corpora. Cum enim natura spiritualis superior sit natura corporali, oportet naturam corporalem obedire spirituali ; non quidem quantum ad formarum susceptionem, quoniam prima inchoatio formarum in materia, secundum quod in ea dicuntur esse habilitates ad formam, est ab opere Creatoris, et eductio earum in actum est per virtutem agentium naturalium determinatorum : sed quantum ad motum localem, per quem nulla forma ponitur in re mota, obedit corpus virtuti spirituali ; et prout virtus spiritualis movet corpus, coniungitur ei ut motor mobili. Cumque angelus format corpus hoc taliter quod in eo appareant proprielates visibiles suis invisibilibus proprietatibus congruentes, tunc dicitur corpus illud assumere.

 

Praeterea si quaeratur, an angelus corpus assumat secundum veritatem naturae in qua videtur ; dicendum, quod qualitas corporis assumpti ab angelo dupliciter potest inquiri : primo, quantum ad veritatem naturae quam habet ; secundo, quantum ad naturam seu materiam de qua corpus assumitur. Quoad primum dicendum, quod corpus illud non habet veritatem naturae quae ostenditur. Unde etsi interdum angelus moveat corpus veri animalis, non dicitur proprie illud assumere : sicut nec angelus dicitur assumpsisse linguam asinae per quam allocutus est Balaam, nec daemon corpus quod vexat et obsidet : quoniam proprietates quae vere sunt in aliquo corpore, ducunt in cognitionem principiorum subiecti, et non actu in cognitionem spiritualis substantiae ; quae ductio est totus finis formationis sensibilis, ut S. Dionysius docet. Hinc quantum ad finem apparitionis, oportet quod sint illae proprietates secundum similitudinem tantum, quatenus non intelligatur illis subesse res aiiqua nisi angelus, ut quasi corpus angeli esse videatur, proprietatesque eius sint proprielates angeli.

Si autem quaeratur de secundo, videlicet quale sit corpus illud secundum materiam ; dicendum, quod materia corporis assumpti ab angelo, considerari potest dupliciter : primo, quantum ad principium assumptionis ; secundo, quantum ad terminum eius. Primo modo materia eius est aer, cum sit maxime transmutabilis in quodcumque : cuius signum est, quod quidam nitentes corpus a daemone assumptum scindere aut perfodere gladio, non potuerunt, quoniam partes aeris divisi statim continuantur. Sed ut figuram queant recipere congruentem angelo apparenti, oportet quod quantum ad terminum assumptionis aer inspissetur, sicque ad proprietates terre accedat, servata aeris veritate : quod agere angeli valent tam per motum localem partes aeris congregando, quam per semina in elementis respersa.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in prima parte Summae, quaestione quinquagesima prima, scribit :

Quod accidit naturae alicui, non invenitur universaliter in illa natura : ut esse alatum, cum non sit de ratione animalis, non convenit cuilibet animali. Cumque intelligere non sit actus corporis, nec virtutis corporeae, habere corpus sibi unitum non est de ratione intellectualis substantiae, sed accidit ei ex sua imperfectione, qua indiget scientiam adipisci ministerio corporis. Angelis ergo in natura intellectuali perfectis, et quibus est scientia concreata, non convenit corpus habere.

 

Sed obici potest, quia in libro Periarchon asserit Origenes : Solius Dei (id est Patris ac Filii et Spiritus Sancti) naturae id proprium est, ut sine materiali substantia et absque ulla corporeae adiectionis societate intelligatur subsistera Sanctus quoque Bernardus homilia sexta super Cantica loquitur : Demus soli Deo incorporeitatem sicut et immortalitatem ; cuius sola natura nec propter se, nec propter aliud, solatio indiget instrumenti corporei. Liquet autem omnem spiritum creatum corporeo indigere solatio.

Et respondendum, quod quidam dixerunt, omne quod est, esse corpus : ex qua aestimatione derivatum videtur, quod quidam putaverunt nullas substantias incorporeas esse nisi unitas corporibus, in tantum quod quidam dixerunt Deum esse animam mundi, ut septimo de Civitate Dei recitat Augustinus. Sed quia hoc fidei repugnat catholicae, Origenes recusans de Deo hoc dicere, quantum ad alias intellectuales substantias secutus est aliorum errorem, sicut et in aliis multis deceptus est, sequendo antiquorum opiniones philosophorum. Auctoritas vero B. Bernardi potest intelligi, quod spiritus creati indigeant corporeo instrumento non naturaliter unito, sed ad aliquid assumpto.

 

Insuper de assumptione corporum ab angelo, scribit Thomas ea quae ex Hannibale iam dicta sunt, et addit :

Angeli non indigent corpore propter se ipsos, sed propter nos, ut cum hominibus familiariter conversando, ostendant spiritualem societatem quam hommes cum ipsis in caelis sunt habituri. Illa quoque assumptio corporum in veteri Testamento fuit figura incarnationis Verbi aeterni.

Unitur autem corpus angelo non solum ut motori, sed ut motori repraesentato per corpus mobile assumptum. Quemadmodum enim in Scripturis proprietates intelligibilium rerum sub similitudinibus sensibilium describuntur, sic sensibilia corpora ita formantur virtute divina ab angelis, ut congruant ad repraesentandum angeli intelligibles proprietates.

Haec Thomas in Summa.

 

Ad idem probandum valent omnia superius introducta de simplicitate et immaterialitate intelligentiarum et angelorum.

 

Insuper in Summa contra gentiles, libro secundo, capitulo nonagesimo, multipliciter probat Thomas, quod nulli corpori nisi humano uniatur intellectualis substantia ut forma substanlialis intrinseca. Aut enim uniretur corpori simplici, aut mixto. Non simplici, quoniam elementa imperfectiora sunt mixtis, et propinquiora primae materiae : idcirco imperfectiores formae competunt eis. Rursus, corpora elementaria propter suarum excellentiam qualitatum et contrarietatum, sunt invicem activa atque passiva : non ergo immortalibus illis conveniunt. Neque corpori mixto potest uniri substantia intellectualis ut forma. Cum enim inter corpora mixta temperatissimum sit corpus humanum, si substantia intellectualis uniatur alicui corpori mixto, oportet quod illud sit eiusdem naturae cum corpore humano : et sic non esset differentia secundum speciem inter illud animal et hominem.

 

Insuper tertio libro, capitulo centesimo quarto, ait : Si quis dicat. quod apparentiae in operibus magorum non sunt secundum sensum exteriorem, sed tantum secundum imaginationem, non videtur hoc verum. Non enim alicui apparent formae imaginatae quasi res verae, nisi fiat alienatio ab exterioribus sensibus : quia non potest esse quod similitudinibus attendatur tanquam rebus, nisi ligato naturali iudicio sensus. Huiusmodi autem collocutiones et apparitiones fiunt ad homines qui exterioribus sensibus libere actualiterque utuntur. Non est ergo possibile quod huiusmodi visa vel audita sint secundum imaginationem dumtaxat.

Verum hoc verbum S. Thomae videtur quibusdam praehabitis repugnare, quibus dictum est, etiam sensum exteriorem posse sic immutari ab interiori, quod res aliqua apparebit quasi ad extra vere obiecta.

 

Praeterea in prima parte Summae, quaestione centesima undecima :

Natura (inquit) corporalis obedit angelo quantum ad motum localem. Ideo quae ex motu locali aliquorum corporum queunt causari, subsunt naturali angelorum virtuti. Apparitiones vero imaginariae quandoque fiunt in nobis ex locali mutatione spirituum corporalium et humorum : ut in libro de Somno et vigilia scribit Philosophus, quod dum animal dormit, descendente plurimo sanguine ad principium sensitivum, simul descendunt motus, id est impressiones relictae ex sensibilium motionibus, quae in spiritibus sensitivis conservantur, ac movent principium sensitivum ; ita quod fit quaedam apparitio, ac si tunc principium sensitivum a rebus ipsis immutaretur. Imo tanta potest esse commotio spirituum et humorum, quod tales apparitiones etiam vigilantibus fiant, ut in phreneticis aliisque huiusmodi patet. Quemadmodum ergo hoc fit per naturalem commotionem humorum, et quandoque per hominis voluntatem, qui voluntarie imaginatur quod prius sensit ; ita hoc potest fieri potestate angeli boni seu mali : interdum quidem cum alienatione ab exterioribus sensibus, quandoque absque tali alienatione.

Haec Thomas in quaestione hac, utrum angelus possit immutare imaginationem seu imaginativam vim hominis.

 

Deinde solvendo hanc quaestionem, utrum angelus valeat immutare sensum humanum :

Sensus, ait, immutatur dupliciter. Uno modo ab exteriori, ut a sensibili seu obiecto. Alio modo ab interiori. Videmus enim quod perturbatis spiritibus atque humoribus, sensus mox immutatur : quemadmodum lingua infirmi plena humore cholerico, omnia sentit tanquam amara ; et consimiliter agitur in aliis sensibus. Et utroque modo angelus immutare potest hominis sensum naturali sua virtute. Potest enim exterius opponere sensibus sensibilia ante formata, aut ea de novo formando, sicut dum corpus assumit. Similiter potest intus commovere spiritus et humores (ut dictum est), ex quibus sensus diversimode immutentur.

Haec Thomas.

Quibus et reor consentiendum.

 

Concordat Petrus :

Quadruplex (inquiens) secundum Bernardum, est spiritus, puta, divinus, angelicus, humanus, et brutalis. Divinus spiritus nullo indiget corpore, nec quoad esse, nec quoad operationes. Angelicus non indiget quoad esse, nec quoad operationes proprias, sed quoad operationes eius ad alterum, utpote ad nos. Humanus vero spiritus non indiget corpore quoad esse, quoniam potest esse sine corpore, sed quoad operationes proprias, vel per se, quantum ad sensitivas ; aut per accidens, quantum ad intellectivas, quia non intelligit sine phantasmate. Brutalis demum spiritus indiget corpore tam quoad esse quam quoad operationem omnem per se. Primus ergo non habet necesse coniungi corpori, nec ut forma, nec ut motor. Secundus coniungitur non ut forma, sed ut motor ; tertius ut forma et ut motor, tamen separabilis ; quartus ut forma et ut motor inseparabilis.

Haec Petrus.

 

Richardus quoque concordat, et praeter praehabita ponit paucissima. Ad probandum vero quod in angelis sit corpus, allegat illud ex libro de Ecclesiasticis dogmatibus, capitulo duodecimo : Creatura omnis corporea est ; angeli et omnes virtutes caelestes corporei sunt, quamvis non carne subsistant. Item quod quinto de Consideratione sanctus pater Bernardus deprompsit : Angeli corpore exstant aerii. Quae omnia solvit, dicendo quod creatura quantumlibet simplex, tamen comparatione simplicitatis et immaterialitatis increatae potest vocari corporea : quemadmodum esse creatum et lux facta, respectu increati esse luminisque aeterni dicuntur non esse ac tenebrae. Propter quod Damascenus libro secundo, postquam asseruit angelos esse incorporates, adiecit quia comparatione Creatoris corporales censentur, cuius comparatione omne creatum, grossum et materiale invenitur.

Insuper, ad probandum quod angeli assumant aliquando corpora. introducit Avicennam, decimo Metaphysicae suae, capitulo primo, dicentem de illo qui aptus est ad prophetiam : Hic est in cuius animalibus viribus istae consistant proprietates, ut scilicet audiat verbum Dei, et videat angelos transfigurantes se coram illo in forma qua possint videri.

Haec Richardus.

 

Qui tamen a praedictis dissentire videtur :

Credo, inquiens, quod quando daemon assumit corpus quod ipse format, et sibi coaptat coaptatione quae requiritur inter movens et mobile, assumit illud ex pluribus elementis. Nec tamen hoc corpus habet formam mixti : quoniam elementa remanent ibi sub propriis formis completis virtute daemonis ita subtiliter confusa, ut corporalis visus inter distinctionem partium elementorum illorum distinguere nequeat. Ex diversa quoque confusione eorum in diversis partibus illius corporis, lumen cadens super ipsum corpus, in diversis partibus diversimode est resplendens instar diversorum colorum. Corpus etiam illud plus habet de gravitate quam levitate : attamen facillime atque celerrime potest a spiritu illo moveri, ex vehementi excessu virtutis moventis super ipsum mobile.

Haec Richardus.

Praetactorum vero doctorum positio, dicentium corpus illud esse aerium, et non mixtum, rationabilior reputatur.

 

Insuper quaerit hic doctor, an corpora quae daemones assumunt, sint perfectibilia seu informabilia ab anima intellectiva. Et respondet quod non : quia daemones formare non valent corpora perfectibilia ab anima intellectiva, nec immediate propria sua virtute : quia ut dictum est, per illam non possunt transmutare materiam ad aliquam formam substantialem ; sed in corporibus perfectibilibus ab anima intellectiva, praecedit ordine naturae aliqua forma substantialis animam intellectivam. Nec possunt hoc mediante opere naturae, eo modo quo ranas produxerunt et serpentes. Corpus quippe perfectibile ab anima intellectiva, non est producibile per viam putrefactionis : imo ad eius naturalem productionem requiritur cum virtute caelesti virtus et influentia agentis similis in specie.

Haec Richardus.

 

Hannibal quoque :

Quatuor (inquit) fuerunt circa angelorum corporeitatem opiniones. Quidam dixerunt angelos corpora caelestia habere naturaliter sibi unita, animas orbium inter angelos computantes, ut tangit in sua Metaphysica Avicenna. Secunda positio est Rabbi Moysis, qui dixit angelos esse quaslibet naturales virtutes, quas constat corporibus esse unitas. Tertia fuit Platonicorum positio, dicentium angelos, quos calodaemones et cacodaemones appellabant, habere corpora aeria naturaliter sibi unita : quod etiam Augustinus in pluribus locis sentire videtur. Quarta est De Divin. B. Dionysii, quod omnes angeli sunt incorporei : et haec sententia tanquam rationabilior, ab Ecclesia communiter iam tenetur.

Haec Hannibal.

 

Praeterea Bonaventura :

De hoc, inquit, an angeli habeant corpora naturaliter sibi unita, dubitarunt aliquando magni doctores. Unde super hoc dubie loquitur tam Augustinus quam Bernardus. Sed nunc satis certitudinaliler tenetur, et Magister et Richardus de S. Victore affirmant, quod angeli sunt incorporei. Verumtamen de hoc plures dubitant, an daemones habeant corpora sibi inseparabiliter alligata, in quibus torqueantur. Sed planum est satis, quod sicut angeli boni non habent corpora nisi voluntarie assumpta, ita nec daemones. Cuius signum est, secundum Richardum,quod corpus pusillum aliquando obsidetur maxima multitudine daemonum, quemadmodum in Evangelio legitur legio daemonum fuisse in homine uno. Duo autem corpora nequeunt simul esse ; et si daemones essent corporei, deceret eos quantitas satis magna. Hinc dicendum, quod nec corpora sibi inseparabiliter habeant coniuncta. Nec punitio eorum ab igne exigit corporis alligationem, ut patebit in quarto.

Gregorius vero dicens in homilia, quod angelus rationale est animal, intelligit hoc non quantum ad veritatem naturae, sed quoad similitudinem operationis intellectualis, seu quantum ad apparitionis effigiem.

Haec Bonaventura.

 

Qui consequenter declarat, quod corpora ab angelis assumpta non sunt vere humana, nec intus organizata ut illa, sicut hoc supra ex Richardo et aliis ostensum est. De materia vero eorum ponit tres opiniones. Unam, quod sint ex quatuor elementis mixta : quam reprobat, cum corpora illa quasi repente formentur et destruantur. Secundam, quod ex solo sint aere : quam etiam non commendat, cum corpora illa sint diversimode in partibus suis disposita, colorata seu lucida, et tam spissa. Tertiam, quod partim sunt mixta, non pure aeria : ita quod aer praedominatur in eis cum aliqua admixtione alterius elementi, sicut videmus in nube ; sic quod aeri admixtus est vapor terrenus seu aquosus in formatione corporis sic assumpti, ita quod angelus tam bonus quam malus, assumit corpus non ex natura caelesti, sed elementari : non simplici nec plene commixta, sed medio modo, utpote ex aere vaporabili ; angelus tamen bonus ex parte aeris superiori, daemon ex inferiori.

Hanc Bonaventurae positionem Richardus, ut patuit, est secutus : imo ambo simul in hoc secuti sunt quorumdam veterum opinionem.

 

At vero Alexander circa haec multa inquirit, et patet ex praeinductis responsio. Tenet autem communem opinionem, dicendo quod corpora assumpta ab angelis sunt aeria, non mixta, neque caelestia.

Idem dicit Durandus.

 

Quid item de immaterialitate et incorporeitate angelorum bonorum atque malorum sentiant Guillelmus et Henricus, patuit supra.

 

Postremo Scotus :

Angelum (inquit) assumere corpus, non est ipsum informare corpus, nec illud hypostatice sibi unire, sed tantum esse intrinsecus corporis motor (et sic esse definitive in illo : quod est alius modus quam per operationem esse in loco. Nam et Deum esse ubique, probatur per hoc quod ubique operatur. Quod si hi modi non differrent, esset ibi petitio principii, et argueretur ab eodem ad idem). Angelus enim assumit, id est ad se sumit, corpus, quia ad operationes sibi proprias exercendas utitur illo ut instrumenta. Nec dicitur ista assumptio fieri quando corpus assumptum movetur motu progressivo, quoniam talis motus non congruit fini propter quem assumitur tale corpus.

 

Deinde videndum quale corpus potest assumera. Et dico, quod non assumit corpus caeleste, nec elemenlare, quoniam corpus elementare non est susceptivum accidentium in quibus apparat. Corpora autem mixta generata potest assumera, sicut cadaver defuncti, aut lapidem, vel aliquid tale. Et quando assumit corpus quod non videtur prius causatum a naturalibus causis, sed quasi formari tunc, et completa operatione subito disparere, tunc videtur probabile quod illud sit corpus mixtum, propter accidentia quae apparent in eo ; non tamen plena commixtione : quia corpus simpliciter mixtum non formatur nisi ex generatione et determinato processu naturae. Hinc corpus quod ita quasi subito formatur atque resolvitur, mixtum est mixtione imperfecta, qualis potest induci ab agentibus naturalibus, quasi subito facta approximatione elementorum.

Haec Scotus.

 

Qui in his secutus est primam illam opinionem a Bonaventura narratam, et partim secundam. Atque ex dictis patet error istius responsionis ; nec verum est quod aer per inspissationem aliasque adhibitiones praetactas, non sit illorum accidentium capax. Experientia quoque aliquando docuit, corpus angeli mali non esse quid grossum, mixtum, secabile, imo neque tangibile, sicut et Thomas et Durandus testantur. Nec decet angelos sanctos cadavera assumera mortuorum. Verum tamen de daemonibus non apparat universaliter esse negandum quin interdum assumant cadavera, sicut de hoc in Caesario et alibi aliqua leguntur exempla. Imo daemones incubi et succubi talia creduntur assumera. Quaedam quoque puella, quae multo tempore familiaritatem habuit cum daemone incubo, personaliter retulit mihi se audisse a daemone illo, quod cadaver solet assumera, et illud forinsecus decorare.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur : An angeli boni seu mali in assumptis corporibus vere ezerceant opera vitae.

 

Videtur quod sic, quia in Genesi describuntur locuti cum patribus, et manducasse ac ambulasse cum eis. Et quod legitur ibi : Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, Iosephus et alii quidam exponunt de daemonibus incubis. Mercurius quoque in libro de Deo deorum, asserit angelos in assumptis corporibus deceptos venereis.

Insuper, angeli sic apparentes, vere locuntur ad homines : ergo et vident ac audiunt per organa illa sensus atque auditus.

 

In contrarium est, quod non habent vires vegetativas nec sensitivas, neque sunt formae corporum substantiales, nec corpora illa vivificant, nec unum cum illis constituunt.

 

Ad haec Alexander respondet :

Dicendum videtur, quod in organis corporum taliter assumptorum non est vere vis visiva, neque auditus, aut alius sensus ; sed si est, dicitur ibi esse eo modo quo in libro de Civitate Dei loquitur Augustinus : Angeli praeter hoc quod intelligunt, etiam sentiunt ; sed non credo unum fieri ex potentia ilia sensibili et organo, et puto quod non aliter fiat immutatio in organo illo, quam fit resultatio rei in speculo. In speculo namque resultat similitudo sensibilis ; sed non est speculo sensitiva vis unita quae formam illam accipiat, et per eam iudicet de re. Nec oportet si sit forma similis organis sensitivis, quod propter hoc organa sensitiva exsistant : oculus enim qui vim visivam amisit, nihilo minus formam oculi tenet. Nec oportet si fiat locutio sive percussio vel operatio talis quae est quasi ab intra ad extra, quae fiunt ad aliquid designandum aut operandum in nobis, quod propter hoc fiat visio, sive auditio, vel huiusmodi aliquid quod fit quasi ab extra ad intra, cum ipsis angelis virtute intellectiva sufficienter innotescant quae per sensus nobis patescunt.

 

De comestione vero dicendum, quod vera fuit comestio angelorum. Sed duplex est veritas comestionis : prima propter necessitatem comedentis, et ita non fuit ibi comestio ; secunda propter potestatem ostendendam, aut familiaritatem habendam cum quibus edebant, et sic fuit vera comestio. Propterea loquitur Augustinus : Potestate comedebant, non necessitate. Et ponit exemplum de radio aquam consumante, et de terra hanc absorbente. Hinc quod Tobiae Raphael dixit : Videbar vobis comedere, intelligitur supplendo, ex necessitate. Et quamvis fuit ibi veritas comestionis quoad manifestationem, non tamen quoad proiectionem in ventrem aut incorporationem. Quod etiam vere cibum sumpserunt, fatetur Augustinus in libro LX Quaestionum contra paganos : Legimus angelos escas sumpsisse non ficte aut phantastice, sed manifestissima veritate.

Denique tale corpus celerrime et quasi imperceptibiliter cito movetur ab angelo dum vult, quantum permittit natura corporis quod movetur, et quanta est intensio virtutis motivae ex parte moventis.

 

Si autem quaeratur, an non exsistente organo ad vocera formandam, posset angelus formare vocem sensibilem ; respondendum, quod angelus habet potestatem formandi locutionem in aere etiam sine instrumento, vel sine instrumento ad hoc determinato.

Et si obiciatur, quod locutio cum sit vox articulata, non fit sine instrumento corporeo : dicendum, quod locutio quae est operatio animalis, requirit instrumentum corporeum ; cum vero est operatio substantiae separatae, non requirit instrumentum corporeum, sed determinatam materiam. Quod enim spiritus coniunctus facit per organum, spiritus separatus sine organo, vel organo ad hoc determinato, facere potest. Etenim quod facit virtus inferior per plura, virtus superior facit per unum. Nec indiget instruments vocalibus per quae homo seu anima format vocem. Nihilo minus potest quandoque in corpore assumpto consimilia instrumenta habere ad vocis formationem, sed non est necesse : nam et ab asina Balaam creditur vox formata esse ministerio angelico sine instrumentis quibus fit vox humana. Verum ea quae rationem excedunt, magis oportet ex Scripturis accipere, quam indiscrete scrutari.

Haec Alexander.

 

Porro Bonaventura videtur ad haec pro parte aliter respondere :

Spiritus (inquiens) angelicus in corpore assumpto non habet operationem animae vegetativae, nec quantum ad cibationem, nec quantum ad generationem, quia nec vim habet nutritivam, nec generativam. Habet tamen aliquo modo operationes his conformes. In cibatione quippe sunt cibi sumptio, consumptio, conversio et unio. Quantum ad  duo prima, convenit angelis comestio : nam cibum appositum sumpserunt et consumpserunt. Non autem in substantiam suam cibum converterunt, nec sibi incorporaverunt. Ideo fassus est Augustinus : Sicut aliter absorbet aquam terra sitiens, aliter radius calefaciens ; ita cibatio aliter convenit angelo, aliter homini.

Idem dicendum de actu generationis, in quo est seminis constitutio secundum nervos et virtutes atque calores tali speciei convenientes, transfusio quoque et susceptio seminis sic perfecti. Quorum primum convenit tantum illi cui Deus dedit vim propagativam : quod nequaquam convenit daemonibus assumentibus corpus. Secundum vero, utpote seminis transfusio et susceptio, potest eis competere. Primo enim succumbunt viris in specie mulieris, ex quibus suscipiunt semen, quod quadam sagacitate in sua virtute custodiunt ; deinde Deo permittente incubi fiunt, et semen illud in vasa feminarum transfundunt : ex qua transfusione homines possunt generari.

Haec Bonaventura.

 

Insuper de hoc, an angelus in corpore assumpto exerceat operationes virium sensitivarum, scribit hic doctor :

Cum anima uniatur corpori ut perfectio seu forma et ut motor, quaedam operationes consecuntur animam ut est motor, quaedam ut est perfectio corporis, quaedam partim sic, et partim sic. Differenter quoque exercet operationes has anima. Operationes namque eam consequentes ut est motor sic exercet per corpus, ut etiam exerceat eas in corpus : quia non solum movet alia corpora, sed et proprium corpus. Operationes vero eam consequentes ut est perfectio corporis sic exercet in corpore per corpus, quod exercet eas cum corpore. Tertias autem operationes exercet in corpore quasi utroque modo. Ideo primae competunt animae ut est hoc aliquid, et motor differens a mobili ; secundae vero, ut est forma coniuncta materiae. Cumque angelus uniatur corpori assumpto non ut forma, sed ut motor, primas operationes plene exercet in corpore suo, secundas minime, tertias vero quodammodo sic, et quodammodo non sic. Motum etenim progressivum exercet primo modo ; actum sentiendi, nullatenus ; actum ridendi, medio modo. Ridere namque competit animae partim ut est motor, et partim ut est corporis forma : quia in risu est quaedam exhilaratio cordis, et haec est ab anima ut est forma ; et est in risu genarum ratio, quae est ab anima ut est corporis motor. Ratione primi, ridere non convenit angelo, sed solum ratione secundi.

Denique sentire tripliciter sumitur : primo communiter, et ita est idem quod rem ut praesentem cognoscere ; secundo proprie, et est idem quod rem ut hic et nunc apprehendere ; tertio propriissime, et est speciem exsistentem in materia praeter materiam mediante corporeo organo suscipere. Primis duobus modis non differt sensus ab intellectu nisi ratione dumtaxat ; et convenit angelis, quia sua vi intellectiva cognoscunt rem ut praesentem, et ut hic et nunc. Tertio vero modo differt potentia sensitiva ab intellectiva, re et ratione ; et hoc modo spiritui angelico non convenit. Et si obicias quod imo, quia in organo corporis assumpti ab angelo recipitur species sensibilis ab obiecto ; dicendum, quod in organis huiusmodi corporis non sunt ipsae vires sensitivae, nec organa illa dicuntur univoce cum organis animalium, nec angelus plus conspicit

Haec Bonaventura.

 

Idem Thomas :

Angeli, inquiens, corporibus assumptis vitam non influunt, sed motum. Ideo operationes consequentes corpus vivum ut vivum, angeli in corporibus assumptis nequeunt exercere, sed eas quae consecuntur corpus secundum quod mobile. Ideo non proprie comedunt, neque bibunt : quia etsi cibum dividant atque traiiciant, non tamen actus illi procedunt a potentia valente digerere atque in nutrimentum convertere. Abraham autem in principio non cognovit tres illos quibus obtulit cibos, angelos esse, sed in fine ; vel si in principio scivit hoc, obtulit eis cibos in commendationem alicuius mysterii.

Aliqui quoque affirmant, quod daemones in assumptis corporibus non valeant generare ; nec per filios Dei in praehabita auctoritate daemones incubos designari. sed filios Seth,et per filias hominum, natas ex Cain. Sed quia a multis contrarium dicitur, et quod multis videtur, non potest omnino falsum esse, secundum Philosophum septimo Physicorum, et in fine de Somno et vigilia ; ideo dici potest, quod per actum illorum completur generatio, in quantum semen humanum apponere possunt in loco convenienti ad proportionatam materiam, quemadmodum aliarum semina rerum colligere possunt ad quosdam producendos effectus : ita ut daemonibus solum attribuatur id quod est motionis localis, non generatio ipsa, cuius principium non est virtus daemonis, nec corporis ab ipso assumpti, sed virtus eius a quo sumptum est semen. Hinc natus ex semine illo, est filius hominis alicuius, non daemonis. Insuper taliter natos possibile est esse corpore magnos, ac fortes velut gigantes : quoniam daemones scire valent virtutem seminis decisi ex dispositione eius a quo decisum est, et mulierem magis proportionatam ad seminis illius susceptionem, itemque constellationem iuvantem ad corporalem effectum, videlicet optimae complexionis in genito : quibus omnibus concurrentibus, gignilur huiuscemodi proles.

Amplius si quaeratur, an angeli boni seu mali moventur in assumptis corporibus ; dicendum, quod moventur ad motum illorum per accidens, cum in eis sint definitive, ita quod non alibi. Deus autem non movetur ad motum corporis cuiuscumque, quia sic est in uno quod etiam in alio : quemadmodum anima non movetur per accidens ad motum manus, sed ad motum totius corporis. Similiter motor orbis coniungilur orbi secundum totum, ut dicunt philosophe et non uni parti tantum, quamvis virtus eius primo appareat in dextera parte orbis unde incipit motus : et ideo non movetur per accidens, quoniam lotus orbis non movetur extra suum locum, sed sic quod sit in alio loco ratione, et non subiecto.

Haec Thomas in Scripto.

 

Porro in prima parte Summae, quaestione quinquagesima prima :

Quaedam (ait) viventium opera aliquid habent commune cum actibus aliis : ut loqui, cum sonis inanimatorum ; et progredi, cum aliis motibus. Ideo opera vitae quantum ad id quod est utrisque commune, possunt ab angelis fieri per corpora assumpta, non autem quantum ad id quod est viventium proprium ; quia secundum Philosophum libro de Somno et vigilia, cuius est potentia, eius est actus. Hinc nihil potest habere opus vitae quod non habeat vitam, quae est potentiale principium huiusmodi actionis. Et quia sentire est totaliter actus vitae, ideo angeli per organa ilia nil vident, nec audiunt. Nec tamen frustra corpus organizatum assumunt, sed ad designandum suas spirituales proprietates, et ut hominibus se familiariores aut magis proportionatos exhibeant.

De hoc demum, an daemones feminis commisceantur ac generent, scribit Augustinus quintodecimo libro de Civitate Dei : Multi se expertos aut ab expertis audisse affirmant, Silvanos et Faunos improbos saepe cum mulieribus exstitisse, et earum expetisse ac peregisse concubitum. Unde hoc negare imprudentiae est. Sed angeli sancti sic labi ante diluvium nullatenus potuerunt ; idcirco in Genesi per filios Dei intelliguntur filii Seth, etc. , ut supra.

Haec Thomas in Summa.

 

Qui in Scripto approbare videtur expositionem Iosephi, intelligentis per filios Dei, daemones incubos. Melius vero est ut per filios Dei intelligantur filii nati ex Seth, qui ad tempus devoti fuerunt. Nec incubi illi possent nominari filii Dei, nisi forsan propter naturam intellectualem et ratione creationis.

Rursus, quod Thomas dicit, motorem orbis coniungi orbi secundum totum, maiori indiget inquisitione, si intelligatur de intelligentia et personali eius praesentia per totum orbem quem movet ; et de hoc infra dicetur.

 

Petrus demum inductis concordans : Ex consideratione (inquit) finis disponitur medium, et instrumentum aptatur. Angeli autem assumant corpora ut operentur in eis opera sensibilia, non tamen naturalia, sed voluntaria. Hinc assumunt corpora ut instrumenta artificialia, non ut naturalia organa. Unde corpora ilia habent naturalium corporum similem figurant, non naturam.

Haec Petrus.

 

Qui etiam scribit corpora ilia non esse pure aeria : Corpora (dicens) assumunt angeli, non corpus unum vere mixtum ex elementis quatuor faciendo, quia in eius depositione fieret corruptio aliqua ; nec compositum ex elemento aerio corpus firmando, quia non esset colorum susceptibile. Ideo corpora illa assumunt diversorum corporum confusione, non commixtione, unum corpus figurando, ita quod aeri res alias seu vapores apponunt, plus in una parte quam in altera condensando : sicque in uno corpore diversos producunt colores, quemadmodum ex collectione nubium et radio solis apparet coloratio diversa in aere.

 

Quod autem de generatione daemonum dicitur, aut non est verum ; aut si est, oportet quod prius suscipiant ipsum semen ab homine, et deinde transfundant in mulierem. Unde prius oportet daemonem esse succubum quam incubum. Quod tamen adhuc videtur impossibile, cum mitto oporteat ipsum semen calidum sicut a viro descinditur, transfundi in mulierem, secundum naturales.

Haec Petrus

 

Quocirca sciendum iuxta praehabita, quod daemones naturalium rerum vires scientes, occulta virtute queunt semen in suo servare calore. Aliter quoque valent semen colligere quam succumbendo, ut infra tangetur. Sicque non oportet universaliter daemonem prius esse succubum quam incubum. Nec potest intellectus noster in praesenti cognoscere universas daemonum versutias circa haec.

 

Hinc Richardus :

Dum (ait. ) diabolus non prohibetur a Deo aut angelis sanctis, potest assumere corpus ad similitudinem mulieris formosae, semenque virile recipere a viro secum concumbente, et illud ad aliquantulum temporis in sua conservare virtute ; deinde assumere corpus virile, aut pristinum corpus mutare in similitudinem corporis virilis, et semen illud in matricem feminae sibi consentientis transfundere, ita quod ex semine illo et semine mulieris in proportione naturali concurrentibus, fetus concipietur, ut dicitur de Merlino, qui tamen non fuit daemonis filius, sed hominis ex cuius semine fuit conceptus. Verumtamen quidam dicunt illud potius relinquendum sub dubio, quam assertive determinandum, cum Augustinus tertio de Civitate Dei super hoc dubitative loquatur. Rationabile mihi quoque videtur, quod alteram partem pertinaciter affirmare non expedit.

Haec Richardus.

 

Praeterea Udalricus circa haec multa inparte quam inducit, quae sententialiter sunt expressa. Additque aliqua :

Multi (dicens) affirmant daemones in assumptis coire corporibus ac generare ; et videtur pro eis esse Scriptura, quae secundum aliam translationem continet : Videntes angeli Dei filias hominum. Ideo quaestionem hanc movet Augustinus octavo libro super Genesim, et tandem dicit, per angelos designari homines bonos natos ex Seth, quemadmodum de sancto fertur Ioanne : Ecce ego mitto angelum meum. Dicuntque aliqui, quod daemones colligunt ab hominibus semen ; vel qui uni est succubus, alteri est incubus ; aut per pollutionem in somno aut per mollitiem in vigilia suscipiunt illud. Quidam etenim doctor magnae auctoritatis retulit se a quodam vere intellexisse, quod cum ipse vitio mollitiei subiaceret, semel innumerabiles catti circa eum pollutum apparuerunt cum maximo strepitu, qui semen lingentes deportaverunt.

 

Sed supposito quod sic cum feminis coeant, adhuc est dubium duplex. Primum, qualiter semen sic dilatum, possit esse generationis principium, cum tota seminis virtus per quam est generatio, consistat in virtute formativa, impressa ab anima generantis, quae ut in subiecto est in spiritu incluso et conservato in seminis viscositate : ideo ipso exhalante, vanum efficitur semen ad generandum. Hoc autem non solum fit per translationem seminis per tantum spatium, ut isti dicunt : imo philosophi tradunt, quod propter ineptam longitudinem venter evaporat semen in egressu, et spiritus exspirat ab eo, ita quod fit generationi ineptum. Verum ad hoc respondent, quod daemon potest super spiritum illum sicut et super aerem, atque per hoc tenet eum ne exhalet. Insuper circumponit ei seminalium causas virtutum, per quas tam semen quam spiritus conservatur in qualitatibus aptis ad generandum : sicut videmus quandoque per aliquam constellationem etiam in semine animalis alterius speciei imprimi aliquid figurae humanae, ita quod Empedocles dixit vaccas aliquas esse bovigenas atque virigenas.

Secundum dubium, cur daemon, qui non vult aliquid boni, ita per coitum interposita mora proiicit semen in feminam, cum semen fortius in suo maneret vigore, si subito in matricem proiiceretur. Dicunt quod ideo, quatenus per coitum inducat feminam ad iniquitatis consensum : nam et horror retraheret a consensu, si sciretur hoc esse daemonis opus.

Haec Udalricus.

Qui addit : Ecce haec omnia dicta sunt sine auctoritate et ratione, secundum solam famam popularem, vel potius ficta ; quoniam fictum est quod coactum est ad positionem, ut duodecimo Metaphysicae ait Philosophus.

 

At vero Scotus consonat praeinductis etiam de generatione, qualiter conveniat daemoni, dempto quod ait comestionem vere competere angelis in assumplis corporibus : quia (ut dicit) comestio non est nisi cibi divisio, et divisi ad intra traiectio ; tuncque fieri potest exhalatio et resolutio in humores aut elementa, et hi motus locales fieri queunt circa corpus virtute activa angeli.

 

Verum haec verba Scoti aliena sunt a communi doctorum traditione. Tamen de isto multum contendere reor inane, quoniam difficultas haec in quid nominis stare videtur. Nempe si illa divisio atque traiectio ad comestionis sufficiunt rationem, stare potest ilia opinio. Si vero ultra exigitur (iuxta praetacta) conversio nutrimenti in comedentem, et unio seu incorporatio, ut asserit Bonaventura, itemque quod actus ille procedat a vi nutritiva, ut exprimit Thomas, certum quod opinio falsa sit. Verum secundum Guillelmum libro de Universo, divisio et traiectio cibi non est realiter sed apparenter comestio. Realiter autem et vere comestio est cibi in cibatum mutatio. Et horum doctorum verior ac subtilior est doctrina. Amplius, si comestio potest vere competere angelo in corpore assumpto non vivo nec animato, Christus edendo non probasset idonee se vere resurrexisse.

Insuper Scotus pronuntiat : Christi comestio ordinata fuit ad nutritionem. Et loquitur de comestione Christi post resurrectionem. Nam subdit : Non enim est inconveniens quod corpus gloriosum possit in se convertere corpus non gloriosum, sicut potest simul esse cum illo. Posset enim Deus facere corpus gloriosum in parva quantitate, et illud per comestionem vere augere, nec tamen aliquid de nutrito vel aucto corrumperetur.

Haec Scotus.

Quae communibus ac solidis authenticorum documentis doctorum non consonant, ut super tertium et quartum plenius ostendetur : ideo levitali et singularitati adscribenda censentur.

 

Unde et Durandus hic contestatur :

Actus secundus praesupponit actum primum. In corpore autem assumpto ab angelo non est actus primus vitae, quoniam non unitur corpori illi ut forma : idcirco in eo non sunt aliqua opera vitae, quae sunt actus secundi. Opera vero vitae vocantur, non quia effective sunt a principio vivente, alioqui motus lapidis ab angelo diceretur opus vitae ; nec ideo quia similia sunt operibus vitae, quia similitudo excludit identitatem ; sed quia sunt in subiecto vivente, et a principio vivente ut tale. Hinc motus talium corporum non est opus vitae seu actus vitalis, cum non sit a motore coniuncto, nec successivus.

Haec Durandus.

In cuius verbis videtur obscurum, quod dicit motum illum non esse successivum : si tamen hoc dicit. Forsitan enim liber quem vidi, est incorrectus, ita quod pro dictione hac processions, scriptum est successivus. Motusque ille non est proprie processivus seu progressivus, cum non sit animalis : et si quis dicat contrarium, non est de vocabulo contendendum.

 

Postremo Guillelmus secunda parte de Universo, multa super hac disseruit quaestione, praesertim an angeli boni vel mali vere assumant corpora in quibus apparent, an in apparentia tantum. Atque post perscrutationem et disputationem prolixam, videtur tandem illam incidere opinionem quae paulo ante ex Udalrico est recitata, et Alberto adscripta.

 

In primis autem disputat contra definitionem Apuleii Platonici, asserentis quod daemones sunt animalia corpore aeria, animo passiva, tempore aeterna. Si enim (inquit) sunt passibilia, ergo et corruptibilia ex natura. Nam et aer habet contrarium, et in suis partibus corruptibilis exstat. Rursus, si animalia sunt, ergo membra habent, cum anima sit forma corporis organici physici. Ergo per amputationem membrorum naturaliter possent mori. Nempe quod damnati resumptis corporibus, protoplasti quoque parentes nostri ante culpam, immortales erunt et erant, fuit et erit super naturam ex divinae ordinatione iustitiae. Amplius, si habent corpora vera, posset eorum motio, progressio, penetratio retardari seu impediri, cum plura corpora in eodem nequeant esse loco. Sed huius contrarium dicunt experimentatores, quorum nonnulli fatentur se attentasse pugnare adversus illos, ac ferro percutere ipsos, et motus eorum fortissimis prohibere obstaculis, funibus, trabibus et catenis, nec aliquid profecisse. At vero si moventur, quaeritur an volent aut gradiantur : si volant, an habeant alas, et quales ; si gradiantur, an habeant pedes, et quales. An etiam corpora ilia habeant figuram humanam ac staturam erectam. Praeterea, qui dicunt eos vere assumere corpora prout volunt et eorum obsequia exigunt, multas patiuntur instantias. Si enim vera essent corpora et organa haberent vera, oporteret vires sensitivas eis inesse, et essent tangibilia vere.

Multa his consimilia tangit Guillelmus : quorum pro parte patet ex dictis solutio, idcirco non immorandum.

 

Iterum arguit ita :

Si vera corpora sunt quae apparent, ergo et verae vestes, vent arma verique equi sunt, in quibus et cum quibus apparent. Cumque interdum appareant absque numero, et videatur exercitus eorum maior omnibus exercitibus omnium regum ac principum terrae, magna et mira est quaestio ex qua materia sint omnia illa formata : et quamvis potestas formandi haec omnia tam repente data esset angelis sanctis, qui ea non nisi ad Creatoris gloriam uti volunt aut possunt, non tamen videretur data malignis spiritibus, qui non videntur ea velle uti nisi ad irreverentiam Conditoris, et ad illusiones deceptionesque hominum.

 

Insuper ob hoc quod aliquid apparet alicui, non oportet novam substantiam aut novum corpus formari, assumi aut realiter exhiberi forinsecus. Quod primo probatur et patet in dormientibus, quibus apparet quod veraciter aliqua videant, audiant, palpent, deosculentur. Secundo id patet in febricitantibus, qui alienationes patiuntur etiam vigilantes : qui territi clamant, et fugere enituntur, quia videtur eis quod cernunt latrones et alios hostes super se irruentes, et per angustas fenestras introeuntes ; palamque est, solas imaginationes ac phantasmata quae in animabus illorum consistunt, sufficere ad apparitiones huiusmodi. Tertio palet hoc in melancholicis quibusdam, quibus apparet quod hostes ingrediantur per muros et portas civitatum in quibus sunt, nec potest eis persuaderi oppositum : ideo territi et clamantes diffugiunt. Memini me vidisse virum religiosum ac bonum qui dum mihi exponeret aegritudinem suam, in ipsa narratione videbatur sibi videre mures magnos et nigros tentantes caput suum ascendere : propter quod in continuo erat pavore.

Nec mirum si de rebus quae extra nos sunt aliqui illudantur, cum quidam de se ipsis per phantasticas imaginationes incredibilius miserabiliusque fallantur. Fuit etenim tempore meo quidam qui tam pertinaciter putavit se esse gallum, quod de cetero noluit humana uti loquela, sed galli cantum ac vocem effigiavit pro posse. Fuit et alter qui indissuasibiliter aestimavit et dixit se mortuum, ideo nec debere nec posse amplius inter homines viventes manducare, quousque alter similiter se mortuum similans, illi suggessit, quod secum edere posset et deberet, cum et ipse mortuus esset, cum viventibus autem neuter eorum. Fuit et alius qui indesinenter credebat se videre aquam magnam ante se : propter quod non audebat unum passum procedere, tali perterritus phantasia.

 

Denique, ut ad propositum accedam, recordare apparitionum ac visionum quae per necromanticos fiunt. Quarum una est quod per inspectionem pueri virginis in proprio ungue, videtur se videre et furem et rem furtivam, et nomen furis viasque ipsius, et ubi posuerit furtum. Certum est autem, res istas non esse in ungue : ideo intra se ipsum videt et audit haec omnia. Et fiunt haec universa per sola rerum phantasmata. Nec aliquis spiritus assumpsit corpus furis, nec corpus rei furtivae, nec corpora corporibus illis similia ; sed solae imaginationes phantasticae ad huiusmodi apparitiones sufficiunt. Fiunt ergo huiusmodi apparitiones seu ostensiones, per fortes impressiones huiusmodi phantasmatum sive imaginum in vi imaginativa videntis. Eodem modo se habet de aliis inspectionibus maleficis, quales sunt quae fiunt in ovo, in ebore, in ense, in pelvi, in speculo quoque, et etiam in speculo Apollinis, quod est in huiusmodi operibus apud maleficos maximum. Nec dubites omnes istas visiones esse daemoniacas quasdam arreptiones idcirco horrorem faciunt in vultibus ita videntium.

 

Patet ergo duobus modis fieri apparitiones huiusmodi, videlicet, aegritudinis alienatione, et maligni spiritus imaginaria depictione. In quibus includere non intendo splendores propheticos, neque sanctorum angelorum collocutiones et societates.

 

Porro de exercitibus, armis et equis qui apparent de nocte, potest revera contingere ut malignus spiritus huiusmodi visiones suggerat et procuret. Nihilo minus angeli sancti possunt aliqua per apparitiones huiusmodi revelare. Et quamvis diversa sit causa revelationis angelis bonis ac malis, idem tamen eis est modus revelationis, puta pingendo in vi imaginativa has visiones seu species. In Genesi enim fertur Iacob vidisse angelos sanctos, atque dixisse : Castra Dei sunt haec. Unde verisimile est quod apparebant instar castrorum seu exercitus ordinati. In Prophetis vero Christianorum narratur praelium visum fuisse in caelo inter angelos sanctos et angelos malos : estque probabile, apparuisse ibi species praeliantium, et figuram formamve praelii. Nec dubium quin per angelum sanctum ostensa sit visio illa.

 

Nec aliquo modo apparet propter quamcumque apparitionum istarum creatum esse tantum exercitum verorum hominum, aut aliquorum corpora vera habentium. Quare, sicut praedixi, multitudo ita apparens, nec verorum fuit hominum, nec verorum corporum humanorum, nec verorum equorum aut armorum, qui essent de novo. Fuerunt ergo apparitiones istae ex irradiatione angelica super animas Prophetarum, pingente ac describente in eis huiusmodi visa. Inter quae fuit et visio igneorum equorum et curruum ac armatorum ostensa Eliseo, et ad eius preces puero suo. Sicque puto intelligendum quod de suscitatione Samuelis eiusque apparitione facta Sauli regi narrat historia. Nec enim mulier ilia maga pythonica, nec spiritus aliquis malus, potuit illa realiter exhibera, cum et tempore illo corpus Samuelis iacuerit in sepulcro emortuum. Manifestum est ergo, quod spiritus ille pythonicus speciem Samuelis praesentavit animo regis, non ipsam veritatem personae ac corporis Samuelis.

Praeterea quaestionem habet quod angelus Raphael circa Tobiam iuniorem legitur peregisse, ipsum ducendo, alloquendo, et reducendo, si totum hoc visio tantum fuit, et factum in apparentia, non in exsistentia vera. Nec enim Tobias ille tanto tempore fuit in spiritu.

Haec Guillelmus.

Qui de hac materia disputationem protrahit in prolixum, ad utramque arguens partem.

 

Introducit quoque quod in Genesi recitatur de angelis qui Abrahae et Lot apparuisse leguntur. Nec tamen hanc opinionem evidenter aut assertive determinat, sed tandem ita concludit : Et angeli igitur potuerunt esse hospites viri sancti istius, et veri homines, vel novi, vel prius a Deo creati : id est, illi quos sanctus patriarcha Abraham hospitavit, potuerunt esse veri angeli ; item potuerunt esse homines veri, vel tunc ab omnipotente Deo de novo creati, vel antea conditi.

Quocirca videtur, quod ex circumstantia litterae libri Geneseos fateri compellimur, quod fuerunt angeli veri, non homines. Nec usquam legitur in Scripturis divinis Deum creasse seu produxisse de novo homines sine viri ac feminae commixtione, exceptis primis parentibus, et Christo ex Virgine nato. Unde Guillelmus adiecit : Puto quod decentius sit veros angelos illos fuisse. Nec veritas horum ad certum declarabilis est per vias probationum : hinc sufficere arbitrer, sentira in his quod amplius congruit gloriae Creatoris, et utilitati eorum propter quos talia fiunt.

Haec Guillelmus Parisiensis.

 

Insuper de daemonum commixtionibus et generationibus loquens :

Esse (inquit) daemonum incuborum et succuborum libidinosam concupiscentiam,et generationem esse ab eis, credibilia testimonia virorum ac mulierum qui testati sunt se passos illorum illusiones, improbitates atque molestias, famosum credibileque fecerunt. Attestantur quoque antiquae historiae : praesertim cum gentem Hunnorum sic genitam esse, orientalium regnorum affirmet historia, imo et totam insulam Cypri populatam habitatamque esse a filiis daemonum incuborum praedicet fama. Et quod scribit Apostolus : Mulier debet velare caput suum propter angelos, intellexerunt quidam de angelis malis, quorum libidinem opinantur vehementer provocari ac inflammari pulchritudine muliebrium capillorum.

 

Verum nec concupiscentiam nec generationem substantiis illis inesse et convenire, multis viis probatur : quia nec carnem habent, nec ossa, nec vires animae sensitivae. Generatio quoque est similis a simili. Amplius, si gigantes ex incubis nati sunt, quomodo nunc cessavit generatio gigantum, cum adhuc non cesset commixtio incuborum ? Iam enim a mille trecentis annis non est visus gigas super terram ; atque in maiori Britannia multis interfecti sunt praeliis per Brutum, quemdam ducem Troianorum, cum tanta eorum ibi fuerat multitudo, ut Terra gigantum vocaretur regio illa. Itaque et gens Hunnorum non est proprie nata ex incubis, sed ex illorum seminibus quorum semina incubi collegerunt ac feminis infuderunt.

Denique levi ac modico adiumento adiuvatur semen femineum, ut ex eo generatio in quibusdam animalibus fiat, quemadmodum fieri consuevit in insula quadam Portugaliae, ubi flante vento favonio, equae absque masculorum commixtionibus impraegnantur. Natura etenim seminis masculini haec est, quod plus habet caloris ac spiritus quam semen femineum ; et quia calore coagulatur, et frigiditate dissolvitur, est aliquo modo ad semen femineum, sicut coagulum lactis ad lac, iuxta illud : Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ? Apparet ergo ex his, quia quod insufflatur in matrices equarum de vento favonio ad semen femineum quod est in eis, est sicut spiritus qui est in semine masculino in eisdem, cum evidenter operetur id ipsum quod ille spiritus operaretur in semine equarum. Non ergo est dubium quin daemonibus incubis facile sit similes aliquas inspirationes insufflationesque facere in mulierum matrices, dum illas suo illudunt concubitu.

 

De seminibus demum quorumdam animalium quod cum humano semine convenienter ad generationem se applicent, uno exemplo notissimo te docebo. In provincia namque Saxoniae ursus quidam rapuit militis cuiusdam uxorem, et detulit eam in suam speluncam, in qua habuit eam pluribus annis, genuitque ex ea filios : qui postea, muliere illa restituta suo marito, vixerunt cum ea, et facti sunt milites. Cumque veri homines essent, hoc de natura ursina in ipsis apparuit, quod vultus eorum vultibus ursorum aliquantulum similes erant. Hinc a patre suo, scilicet urso a quo geniti fuerant, cognominati sunt Ursini.

Ursi vero in duobus assimilantur hominibus : primo, quoniam coeunt ut coniugati ; secundo, quia dum excoriati sunt, tota corporis eorum figura similis humano est corpori. Non igitur mirum, si semen ursinum tam simile sit semini hominis, ut ei ad generationem convenienti commixtione valeat applicari. Talia autem semina possunt daemones faciliter procurare, feminisque infundere. Praeterea constat eos aquas Aegypti in sanguinem convertisse. Non autem difficilior esse videtur conversio aquae in semen humanum, quam in sanguinem : ergo et sic possunt semen procurare humanum. Amplius, sancta quaedam femina a daemone ludificata, testata est quod tanto seminis fluxu eam inquinavit, quod mille viri non tantum emitterent.

 

Itaque constat daemones posse generationem hominum procurare. Nec mirum, cum iam ab hominibus attentatum sit, et creditum seu traditum ab eis, homines fieri per aliam viam quam per viam consuetae generationis, prout in libris experimentorum conscriptum est.

Interdum quoque impraegnatas se putant feminae ab incubis, et intumescunt vehementer ventres earum ; cumque tempus pariendi advenisse putaverint, sola emissione multae ventositatis detumescunt. Norunt quippe daemones semina quaedam, quae vim habent faciendi tumorem, ventositatem et quasi tempestatem in ventribus hominum.

Quod autem incubi magis infesti sunt mulieribus pulchros crines habentibus, Deo iuste permittente contingit, propter vanitatem, pompam complacentiamque inanem talium mulierum.

 

Postremo de cambionibus, id est parvulis qui a daemonibus supponuntur mulieribus parientibus, earumdem propriis filiis sublatis ab incubis, dico iuxta praehabita, quod daemones sint in specie talium parvulorum : sicut cum quodam Sancto legitur daemon in serpentis specie habitasse, cum alio quodam in specie servi seu ministrantis. Cambiones vero a cambio, id est commutare, tale nomen sortiti, semper macilenti et eiulantes dicuntur, atque in tantum bibuli lactis, ut quatuor nutrices quantumlibet lacte repletae, unum nequeant satiare. Hi cum nutricibus multis annis visi sunt morari, deinde subito evolarunt, aut potius evanuerunt, nullum prioris exsistentiae vestigium relinquentes : quorum sitis illusoria fuit.

Haec Guillelmus.

 

Ad obiecta patet responsio. Mercurius vero in hoc quod ex ipso allegatur, erravit, sicut et postea sceleratissimus Mahometus, putantes quosdam angelos incarnatos venereisque illectos, ut recitatum est supra.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur : An angeli boni ac mali intra homines esse queant, et an illabantur animarum corporumve essentiis, et qualiter intrent obsessos.

 

Videtur quod intra homines esse non valeant. Duo enim spiritus simul in eodem esse nequeunt loco. Cum ergo anima sit tota in toto, et tota in qualibet corporis parte, non potest alius spiritus simul esse cum ea in corpore.

Secundo, Glossa super illud Habacuc : Dominus in templo sancto suo, testatur : Daemones simulacris praesidere possunt exterius, non intus adesse.

 

Sed contra, angelus ubi operatur, ibi est. Sed angelus bonus bonas cogitationes inserit menti, et malus malas. Ergo uterque est intra mentem, nec videtur cur potius sit intra corpus quam intra animam.

 

Ad hoc Thomas respondet :

Angeli boni ac mali ex sua potentia naturali possunt immutare corpora nostra, sicut et alia naturalia corpora ; cumque sint ubi operantur, ideo nostris corporibus illabuntur. Per consequens etiam impressiones habent ac faciunt in vires organis affixas, quarum operationes immutantur ad immutationem organorum. Sic etiam per accidens eorum impressio resultat in intellectum, qui inferiorum virium ministerio utitur. Sed hoc non pervenit usque ad voluntatem : quia voluntas neque quantum ad actum neque quantum ad suum obiectum dependet ex organo corporali ; quia obiectum suum ab intellectu accipit, secundum quod intellectus aliquid apprehendit in ratione boni.

Sciendum praeterea, quod esse intra aliquid, est esse intra terminos eius. Corpus vero habet terminos duplicis rationis, videlicet suae quantitatis et suae essentiae : ideo angelus operans intra terminos corporalis quantitatis, illabitur corpori ; non autem ita quod sit intra terminos essentiae suae, neque ut pars, neque ut virtus dans esse, cum esse sit per creationem a Deo. Substantia autem spiritualis non habet terminos quantitatis, sed tantum essentiae : ideo in ipsam non intrat nisi qui tribuit ei esse, videlicet Deus, qui habet operationem influentiamque intrinsecam in ipsam essentiam. Aliae vero perfectiones superadditae sunt essentiae : hinc angelus illuminans non dicitur esse intra angelum illuminalum aut animam illustratam, sed extrinsecus aliquid operari.

Haec Thomas in Scripto.

 

Ubi et addit quod allegatum est supra, videlicet :

Formae quae videntur in praestigiis, non sunt nisi in sensu. Quod dupliciter potest contingere daemonum operatione. Primo sic, quod species quae sunt in thesauro imaginativae servatae, refluant ad organa sensuum exteriorum, sicut contingit in somno : ideo quando species illae contingunt organum sensus exterioris, uniuntur ei ac si res esset praesens extra et actu sentiretur. Secundo, ex immutatione organi, quo immutato, fallitur sensus iudicium : quemadmodum habenti gustum corruptum cuncta videntur amara. Hoc autem facere valent virtute quarumdam naturalium rerum, sicut ad vaporationem cuiusdam fumi trabes domus videntur moveri.

Haec Thomas in Scripto.

 

Consonat Petrus :

Spiritus (inquiens) creati, subtilitate suae naturae quasi medii sunt inter spiritum increatum et corpora : quia respectu Dei consistunt corporei, respectu corporum incorporei. Hinc sicut spiritus increatus sua subtilitate penetrat omnera spiritum, sic spiritus creatus sua subtilitate penetrare potest omne corpus.

Porro intra animam aliquid dicitur esse dupliciter : primo, per essentiam ; secundo, per efficaciam. Per essentiam quoque dupliciter : vel ut coniunctum, sicut principia rei essentialia sunt intra ipsam ; vel ut separatum, sicque solus Deus est intra animam. Per efficaciam item dupliciter. Primo, secundum partem intellectivam : et sic forsitan angelus bonus quando divino imperio revelat aliquid animae, est intra ipsam, suum lumen miscendo lumini eius, quemadmodum sol mittit lumen suum in domum illuminatam, et dicitur esse intra illam. Secundo, quantum ad partem affectivam, sicut desideratum dicitur esse in corde desiderantis, quoniam movet cor eius : sicque diabolus prava desideria suggerendo, anima consentiente, dicitur in ipsam intrare.

Haec Petrus.

 

Idem Richardus ; et aliqua addit, quae nunc ex Bonaventura tangentur, qui ait :

Secundum Augustinum in libro de Divinatione daemonum, daemones per suae subtilitatis ac spiritualitatis naturam possunt quaecumque corpora penetrare, atque in eis sine impedimento subsistere ; et ex sua potestate possunt corpora in quibus sunt, agitare, turbare, vexare, dum desuper permittuntur, tuncque dicuntur corpora obsidere : et hoc, respectu animae, quam essentialiter ingredi nequeunt, sed quasi ab extra circumvallant. Permittit demum hoc Dominus vel ad suae gloriae ostensionem, vel ad peccati punitionem, vel ad peccantis correctionem, seu ad aliorum terrorem et eruditionem. Sed ex qua harum causarum eventum permittat hoc Deus, latet nos.

Praeterea, in anima rationali idem est supremum et intimum : quia secundum sui supremum Deo potissime appropinquat ; similiter secundum intimum sui : nempe quo magis redit ad interiora, tanto plus ascendit et unitur divinis. Et quoniam solus Deus superior est mente humana secundum supremum sui, solus Deus potest menti intimus esse et illabi ei.

Haec Bonaventura.

 

Quibus obici potest, quod non solum angelus summus sed etiam infimus altior est mente humana quoad sui supremum : altior, inquam, natura et dignitate, intellectualique perfectione. Siquidem teste divino Dionysio, supremum ordinis inferions magnam convenientiam habet cum infimo ordinis superioris, non tamen attingit neque aequatur illi : imo et Christo testante, qui minor est in regno Dei, id est infimus Beatorum, maior est illo, puta Ioanne Baptista ut viatore. Verumtamen cum verba illa sint Augustini, dicendum quod solus Deus altior est mente humana quoad eius supremum, non sub ratione formae, sed finis. In solo enim Deo consistit mentis humanae, sicut et angelorum, beatitudo.

Rursus, si iuxta Augustinum daemones habent corpora aeria naturaliter sibi unita, mirum quomodo dicat eos posse omnia penetrare, quqm nec penetratio dimensionum possibilis sit per naturam.

 

De ludificationibus quoque daemonum magicarumque artium diffuse scribit Bonaventura : de quibus satis dictum videtur.

 

Concordat vero Alexander dictis Bonaventurae.

 

Porro Durandus :

Dicentes, inquit, quod angelis competit locus definitive, et per consequens motus ratione suae essentiae, quia finita est, necesse habent dicere quod angelus potest intrare et exire quaecumque corpora circumscripta quacumque operatione. Qui autem dicunt angelis non convenire locum quantum ad eorum essentiam, nec circumscriptive nec definitive, dicere habent quod angelis quantum ad eorum essentiam non convenit intrare exireve corpus, sed solum quantum ad operationem eorum : quia interdum aliquid agunt intra terminos quantitatis corporis, aliquando extra illos.

Haec Durandus.

 

De cuius opinione dictum est super primum, quemadmodum imaginatus est quemlibet angelum esse realiter in toto universo, nec loco aliquo claudi, nec unquam realiter de caelo in terram descendes, neque de terra in caelum ascendere. Quae opinio Scripturis, rationibus auctoritatibusque repugnat, ut supra primum ostensum est ; nec digna est recitari, sed error fatuus reputari.

 

Denique Parisiensis tertia parte de Universo super his scribens, tractat qualiter daemones dicantur ipsos homines obsidere, cum obsidere sit ab extra circumdare seu ambire, daemones autem intra eos qui obsessi vocantur, consistunt, cum frequenter per ipsos loquantur.

Verum ad istud ante responsum est, quia obsidio sumitur per respectum ad animam, cui non illabitur daemon. Obsessi quoque dicuntur per similitudinem quamdam. Nam sicut a visibilibus hostibus circumvallati egredi prohibentur, et eorum amici ad ipsos ingredi non sinuntur ; sic obsessus a daemone, ad actus rationabiles nequit exire, neque ad interiora sua intrare. Interdum etiam, ut tangit hic doctor, homines a daemonibus obsidentur forinsecus, dum et ipsos daemones in horribilibus conspiciunt formis, atque eorum praesentiam sensu quodam naturae percipiunt et horrescunt, quemadmodum ovis praesentiam lupi, ac homo latronis praesentiam : et hoc secundum determinatam distantiam.

 

Consequenter tractat de vexationibus quas hominibus inferunt, non solum iusta sed et pia Creatoris permissione. Quod duobus agitur modis, videlicet a foris et ab intus. A foris dupliciter, puta in rebus atque corporibus : ut patet in sancto Iob, quem nobis proposuit Deus non solum in exemplum patientiae, sed etiam providentiae suae divinae, qua curat, regit ac tuetur suos electos, ne in adversis formidemus nos a Deo relictos. Ab intus vero sunt vexationes quibus animas hominum multipliciter laedunt ac tribulare noscuntur. Hinc arreptiones vocantur quae fiunt intrinsecus, quibus arrepticii detinentur, et a malignis infliguntur spiritibus, dum animae taliter arreptorum ex signis seu formis et passionibus apprehensivarum appetitivarumque virium, operante daemone, ad intra trahuntur ad intendendum his quorum illa sunt signa, et quae per similitudines designantur, ac circa quae passiones illae versantur, in tantum quod libertate voluntatis expeditoque usu rationis privantur : ex quo solet accidere ut noceant sibi ipsis ac aliis nisi ligentur. In quibus itidem ex praedominanti vehementia passionum, robur augetur, dum vis imperativa intensius excitat ac instigat, in tantum quod vires exsecutivae motus plurimum invalescunt, et natura extremum sui posse exercet.

Haec Guillelmus.

 

Ad primum ergo dicendum, quod anima non est in corpore sicut in loco : ideo ipsa et daemon non sunt in corpore ut in loco eodem.

Ad secundum, quod daemon non est in statua interius tanquam forma intrinseca, est tamen intra terminos quantitativos illius.

Ad aliud, quod angelus est in mente per influentiam, efficaciam et effectum, non per essentialem illapsum.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quarto quaeritur : An Deus in formis visibilibus corporalibusque figuris unquam apparuerit.

 

Videtur quod non.

Primo, quoniam inter formam seu figuram repraesentantem et rem praesentatam, debet aliqua esse proportio : alias unum non posset aliud repraesentare aut designare. Sed inter Deum eminentiae infinitae et creaturas, nulla consistit proportio.

Secundo, talis apparitio esset errandi occasio, utpote [putandi] quod Deus in sua natura corporalis visibilisque exsistat.

Tertio, Deus nullibi est de novo, imo invariabiliter exstat in omnibus. In nullo ergo de novo apparet.

Quarto, Deus legitur saepe patribus apparuisse : et tamen in veritate, qui apparuit, angelus fuit, non Deus ; et corpus in quo apparitio illa fiebat, formatura fuit ab angelo.

 

In contrarium est, quod Isaias, Daniel, Amos, Ezechiel, Michaeas, scribunt se Deum vidisse sub variis formis.

 

Ad hoc Alexander respondet :

Apparitio seu formatio specierum in quibus Deus apparuisse describilur, facta est a Deo per auctoritatem et imperialiter, ab angelo autem exsecutive et ministerialiter. Hinc libro de Trinitate loquitur Augustinus : Dum patribus antiquis ante incarnationem Verbi aeterni Deus apparuisse narratur, voces illae seu species corporales per angelos sunt formatae, aut ipsis ex Dei persona agentibus aliquid, sicut Prophetas solere ostendimus ; aut assumentibus ex creatura quod ipsi non essent, ubi Deus figurate demonstraretur. Quamvis etiam Deus nequaquam indigeat obsequio angelorum in formatione corporum et corporalium specierum in quibus apparuit, congruit tamen dignitati et excellentiae eius immensae, ut in talibus ei angeli obsequantur. Propter quod scribitur ad Galatas : Lex ordinata est per angelos in manu mediatoris.

 

Circa hoc quaeritur, cur ante diluvium semper legitur Dominus apparuisse in se ; sed post diluvium et ante Incarnationem, ubicumque legitur Dominum apparuisse, legitur quod apparuit in angelo. Quod inde perpenditur, quod ibi praemittitur aut certe subiungitur de angeli apparitione. Unde aliquando dicit Scriptura angelum esse locutum, aliquando Deum.

Dicendum, quod imminente diluvio, omnis caro corruperat viam suam : in cuius punitionem Dominus immisit diluvium. Idcirco tunc Dominus minorem habuit familiaritalem cum natura humana. Ad quod innuendum, post diluvium non legitur apparuisse in se, sed in angelo, ut notetur elongatio Dei ab homine ob illam corruptionem. Polest etiam responderi, quod post diluvium scribitur Deus apparuisse per angelos, ad insinuandum appropinquationem temporis in quo appareret in Angelo magni consilii, hoc est in Christo, in quo multifarie multisque modis locutus est nobis Pater.

Haec Alexander.

 

Hinc Bonaventura in quaestionibus circa textum :

Corporalis (inquit) figura seu sensibilis forma, non ducit immediate in Dei cognitionem, sed mediante spiritu rationali, cuius ministerio fiebat apparitio illa. Cumque in ascendendo prius fiat abstractio a corporali figura atque sensibili forma, quam perveniatur ad Deum, quando a corpore ascenditur ad Deum mediante incorporeo spiritu ; hinc talis apparitio potius scala est perducens ad veritatis notitiam, quam deviandi occasio. Unde quod in Exodo habetur : Loquebatur Dominus ad Moysen facie ad faciem, subintelligendum est, in subiecta creatura. Per eadem quoque verba, atque per illud Numerorum : Palam et non per aenigmata Moyses videt Deum, insinuatur familiaritas Dei ad Moysen quantum ad apparitionem et contemplationem, in quibus Moyses alios excellebat Prophetas, non solum corporali et imaginaria sed et intellectuali ac anagogica intuitione contemplans.

Haec Bonaventura.

 

Insuper Thomas :

Deus, ait, in sua essentia corporalibus oculis nunquam potest videri, nec etiam intellectu, nisi a Beatis. Verum in formis corporalibus apparuit hominibus. Divinae autem illuminationes, secundum B. Dionysium, non descendunt in nos nisi mediante hierarchia caelesti : idcirco in universis corporalibus apparitionibus illis, corpus formatum est et assumptum ac motum ab angelo. Verumtamen in corporibus sic assumptis, interdum apparere dicitur Deus, aliquando angelus. Formatio namque atque apparitio huiusmodi corporum fit ad designandum spiritualium proprietates substantiarum. Dum itaque angelus immediate illuminans hominem, intendit eum de sua propria virtute angelica instruere, repraesentat et exprimit in corpore illo similitudines suae virtutis : et tunc dicitur ipse angelus apparere. Aliquando vero vult hominem edocere de virtute divina superiorisve angeli : et tunc format corpus ad repraesentandum eminentiam maiestatis divinae, aut proprietales angeli superioris ; tuncque Deus dicitur apparere, vel angelus ille superior. Et hoc etiam affirmat Gregorius in glossa Exodi tertio, assignans causam cur angelus Moysi loquens, quandoque vocatur angelus, aliquando Deus seu Dominus. Fuitque Deus absque sui variatione in huiusmodi creaturis novo modo, sicut signatum in signo.

Haec Thomas in Scripto.

 

At vero in prima parte Summae, quaestione duodecima, scribit :

In Scripturis dicuntur aliqui Deum in hac vita vidisse, in quantum formatae sunt quaedam figurae sensibiles aut imaginariae, divinum aliquod secundum aliquam similitudinem repraesentantes. Sicque in Genesi Iacob fatetur : Vidi Dominum facie ad faciem : non quod divinam essentiam viderit, sed figuram et creaturam in qua Deus repraesentabatur, prout quarto capitulo Caelestis hierarchiae S. Dionysius loquitur. Vel dixit hoc ad insinuandum eminentiam quamdam suae intellectualis contemplationis.

Haec ibi.

 

Idem Petrus ; et addit :

Deus hominibus in propria forma visibiliter nunquam apparuit, nec in forma altera sibi unita, nisi in Christo, sed neque in forma a se immediate assumpta, sed angelo mediante. Deus quippe secundum ordinem providentiae suae mediantibus angelis illuminat homines.

Haec Petrus.

 

Ad primum dicendum, quod inter Creatorem et creaturam non est similitudo naturalis, neque univoca, sed analogica et imitativa seu repraesentativa.

Ad secundum est data solutio.

Ad tertium, quod Deus est in creaturis et relucet in eis ut causa in effectu. In corporibus vero seu figuris ipsum repraesentantibus, est sicut signatum in signo : et hoc de novo, non quod variatio sit in ipso, sed in re repraesentante.

Ad quartum patet solutio, quia per angelum facta est apparitio seu manifestatio illa, nihilo minus ipse Deus apparuit.

 

Circa distinclionem hanc quidam aliqua quaerunt, ad quae secundum quosdam iam supra responsum est. Pro quorum intelligentia clariori nunc aliquid addam.

 

Itaque ad hanc quaestionem, utrum daemones sciant cordium cogitationes, respondet hic Thomas : Cogitationes cordium scire, solius est Dei. Attamen angeli possunt de eis coniicere ex signis corporalibus exterioribus, scilicet : ex vultus immutatione, iuxta illud,

In vultu legitur hominis secreta voluntas ;

et ex motu cordis, sicut per qualitatem pulsus a medicis quoque animae passiones noscuntur.

 

Porro ad id, an daemones cogitationes immittant, respondet quod imo, illustrando phantasmata ita quod secundum diversas eorum compositiones possint ab eis diversas intentiones ac species sumi ac elici : quas tamen intellectus non cogitur accipere. Nam praeter obiectum atque potentiam requiritur ad actualem cognitionem intentio cognoscentis per sensum vel per intellectum. Sed angeli boni etiam directe in intellectum imprimere queunt, quia secundum Augustinum, operantur in intelligentias nostras miris quibusdam modis. Hoc autem est in quantum lumen intellectus nostri agentis confortatur per intellectuale lumen eorum. Hoc vero daemonibus non convenit, quoniam quamvis lumen eorum naturale efficacius sit lumine intellectus humani, attamen vitiorum tenebris obvoluti, nequaquam intendunt lumen intellectus nostri roborare et rectificare, sed potius obscurare et fallere.

 

Demum ad istud, utrum daemones sint incentores malorum, respondet : Daemones dicuntur incentores, in quantum fervere faciunt sanguinem : ex quo anima ad concupiscendum disponitur, quemadmodum etiam cibaria quaedam et pocula ad libidinem provocant. In voluntatem autem directe ac immediate imprimere, solius est Dei, eo quod voluntas sit libera et domina sui actus, nec cogatur ab obiecto, sicut intellectus cogitur evidentia demonstrationis ac rationis.

 

Itaque daemones imprimunt in phantasiam, angeli etiam in intellectum, Deus solus in voluntatem.

Haec Thomas in Scripto.

 

Eadem scribit in prima parte Summae.

 

His Petrus concordat :

Cogitationes (inquiens) contingit cognosci dupliciter. Primo, clare et certe in se : sicque Deo est proprium eas cognoscere, et cui revelaverit ipse. Secundo, incomplete et per coniecturam, ut per effectus et signa : sicque diabolus cogitationes nostras cognoscere potest. Sed cum signa sint plurium significationi apta, ideo talis cognitio non est certa.

Praeterea cogitationes immittere, dicit actum cuius effectus intra terminatur : idcirco immissio ista intelligi potest dupliciter. Primo, intrinsecus imprimendo, sicque non immittunt daemones cordibus cogitationes. Secundo, extrinsecus excitando, et ita immittunt. Phantasmata namque daemon componit, et lumine intellectus sui agentis irradiata praesentat : ad quorum susceptionem anima, si vult, se convertit ; si non vult, se avertit.

Insuper incendere, dicit actum a corporalibus ad spiritualia translatum. Dupliciter autem dicitur homo incendere : primo, materiam ministrando seu applicando, ut ligna in fornace ponendo ; secundo, formam imprimendo, quemadmodum ignis incendit domum. Primo modo potest diabolus cogitationes et affectiones malas incendere, non alio modo, etc.

Haec Petrus.

 

Richardus quoque :

Daemon (ait) non potest esse praesens in anima ; idcirco non valet videre quae sunt in ea, nisi per similitudinem eorumdem. Res autem quae sunt in anima voluntarie, similitudines suas non multiplicant nisi ad voluntatis imperium : ideo nisi homo voluntarie conceptum suum voluntarium aperiat diabolo, non potest diabolus ipsum certe cognoscere. Praeterea, simplicitas animae ac spiritualis creatae substantiae non est simplicitas negativa, ut est simplicitas puncti, nec privativa, sed positiva, cum sit simplicitas alicuius magnitudinis limitatae. Idcirco spiritualiter sunt in ea intus et extra atque profundum. Cumque diabolus essentiam animae nequeat introire, non potest eius cogitationes inspicere, quamdiu eas tenet in suo profundo ad intra.

At vero daemon non potest cogitationes proprie nostro imprimere intellectui : quia nec speciem intelligibilem potest ei imprimere, nec in tentionem intellectus immediate dirigere ad rem cuius est species, post speciei receptionem : quorum utrumque ad actualem cogitationem exigitur. Dispositive vero potest cogitationem immittere modo praetacto.

Conformiter nequit affectionem voluntati ingerere, nec eam ad malum affectum mediate aut immediate necessitare, sed inclinare per imaginarias repraesentationes aut passionum commotiones, per quas voluntas pronior fit ad mala. Et per istam distinctionem facile est solvere auctoritates quae contrarium videntur sonare.

Haec Richardus.

 

Porro Bonaventura :

Deo, inquit, competit cogitationes immittere tanquam principali agenti et efficienti ; daemoni autem tanquam excitanti et impellenti.

Si vero quaeratur, an diabolus possit intellectum compellere ad cogitandum quae ei praesentat : Dicunt quidam, quod potest compellere ad cogitationes malorum, non tamen ad cogitationes malas. Cogitatio namque de malo, non est mala nisi eam comitetur affectio prava, quae in potestate est nostra. Aliis probabilius videtur, quod daemon non potest facere aliquid, quo facto, cogitemus necessario malum, nisi in casu, videlicet dum cogitatio nostra non est occupata circa utilia. Nempe dum evagatur et otiatur ratio, potest ei diabolus offerre imaginem turpem ac vanam. Idcirco volenti malas cogitationes ac turpes imaginationes evadere, sollicite est cavendum ne animus suus ab utilibus abstrahatur. Hoc tamen difficile est, quanquam viro virtuoso et perfecto multo facilius delectabiliusque consistat in cogitationibus bonis versari, quam carnalibus hominibus in foedis et turpibus imaginationibus occupari.

 

Denique sicut in corporalibus incendere est igni pabulum ministrare, non ignem proprie generare, ita in spiritualibus. Et hic ignis est concupiscentia seu libido perversa ; cuius pabulum sunt cogitationes affectionesque pravae, et delectationes foedae : quas cum diabolus possit animae praesentare, et modo praetacto subministrare, constat quod recte dicatur incensor cogitationum et affectionum illicitarum.

 

Insuper, sicut Deus contulit voluntati rationalis creaturae dominium sui actus liberumque arbitrium, cui non praesidet nisi Creator, sic potentiae intellectivae concessit secretum suae scientiae, quod non penetrat nisi potestas et sapientia Omnipotentis. Ideo apprehensiones intellectus daemones latent, nec nosse eas possunt nisi per signa et coniecturas. Cumque pauca sint cogitationum et affectionum nostrarum secreta quae non aliquo modo prodeant in opera exteriora, aut appareant per signa faciei, aut per signa cordis, quod movetur diversimode secundum diversitatem affectionum ; hinc pro maxima parte cogitationes et affectiones nostrae possunt a daemonibus deprehendi modo praedicto, nisi desuper arceantur.

Haec Bonaventura.