Distinctio XV — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS QUINTAEDECIMAE

 

Descriptis operibus creationis et distinctionis, nunc describitur opus ornatus : et primo ornatus caeli, quarto die peractus ; deinde ornatus aeris et aquae, quinto die completus ; consequenter exprimitur ornatus terrae, sexto die effectus. Movet quoque circa haec quaestiones, et quaedam obscura exponit, videlicet : quare post omnia factus est homo ; quomodo intelligendum sit Deum requievisse ab omni opere suo ; quomodo etiam dicitur Deus complevisse opus suum sexto seu septimo die ; et qualiter utrumque verificetur, utpote, quod sexto die, et item quod septimo die, opus suum complevit seu consummavit ; quid etiam sit benedictio aut sanctificatio septimae diei.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Modo quaeritur primo, De fine constitutionis caelestium corporum : et specialiter utrum orbes caelestes influant inferioribus istis, et quos effectus producant in eis ; potissime vero an luminaria caeli, id est stellae atque planetae, sint causae inferiorum, etiam inclinationum et morum, interiorumque actuum humanorum.

 

Et ecce haec quaestio multa includit, quae per partes sunt prosequenda. Et primo, quid et qualiter orbes seu caeli influant mixtis ac elementis. Superius vero ostensum est, quod nec ultima nec aliqua intelligentia, nec anima nobilis, nec aliquis orbis caelestis creavit aut distinxit elementa, ut quidam putaverunt philosophi, praesertim Avicenna et Algazel, asserentes ultimam intelligentiam praesidentem sphaerae activorum et passivorum, produxisse, imo creasse elementa.

 

Arguitur autem, quod caeli non influant inferioribus istis. Primo, quia ex opinione dicentium quod corpora caelestia habent in inferiora ista influxum, secuti sunt multi errores, imo haereticae pravitates, ut quod omnia proveniant necessitate, etiam actus humani, prout Guillelmus Parisiensis libro de Fide et legibus, volumine quoque de Universo, declarat : ergo vitanda est talis positio tanquam fomentum errorum. Denique ut vitetur, Damascenus ait libro secundo, capitulo septimo : Graeci per astrorum istorum et solis ac luna ; ortum et occasum atque concursum, aiunt omnia dispensari quae circa nos sunt ; nos autem dicimus, quoniam signa fiunt ex ipsis siccitatis et humiditatis et frigiditatis et caliditatis. ltemque : Nos (inquit) dicimus, quoniam non sunt causa alicuius eorum quae fiunt, nec generationis, nec corruptionis ; signa vero sunt imbrium transmutationisque aeris. Videtur etiam Damascenus haec specialiter protulisse contra Aristotelem asserentem : Oportet hunc mundum esse contiguum lationibus superiorum, ut tota ipsius virtus inde gubernetur.

Praeterea, signum distinguitur contra causam ; sed in littera, imo in Genesi, scriptum est, Sint in signa : ergo corpora illa caelestia ac luminaria sunt signa, non causae inferiorum.

Insuper, cum certus et invariabilis pureque naturalis sit caelestium corporum ordo, motus, cursus, vigor, influxus, si ipsa sunt causae inferiorum, omnia in inferioribus necessario accidunt, quemadmodum Tullius dixit. Nam et effectum oporteret causae sum proportionari.

Amplius, causa nobilior est suo effectu ; sed inferiora, praesertim creatura humana, caelestibus corporibus exstant praestantiora, potissime si illa dicantur inanimata : quod iuxta praehabita magis consonum videtur dictis Sanctorum. Viva namque non viventibus constat esse nobiliora.

Adhuc, in Deuteronomio habetur, quod sol et luna ac caelestia corpora in ministerium cunctis gentibus sunt creata. Ieremias quoque : A signis (inquit) caeli nolite metuere, quoniam leges populorum (puta gentilium signa illa timentium) vanae sunt. Ex quibus insinuari videtur, quod causalitatem non habent in inferioribus istis, nisi prout in Genesi legitur : Ut sint (inquit) in signa et tempora et annos, et illuminent terram.

 

In contrarium est auctoritas S. Dionysii, quarto capitulo de Divinis nominibus protestantis : Radius solis generationi visibilium corporum confert, ea ad vitam movet, auget, nutrit ac perficit. Augustinus quoque libro de Civitate Dei fatetur : Non absurde credi potest afflatus quosdam sidereos ad solas corporum differentias valere. Idem probari multipliciter potest argumentis Ptolemaei in Almagesti et alibi, et ipsius Albumasar in Introductorio maiori, Albategui, Alfragani, et aliorum, imo et christianorum philosophorum.

 

Circa haec loquitur Alexander :

Responderi potest vel iuxta opinionem dicentium sidera habere proprium motum, quam recitat Augustinus ; vel, si fixa sunt in orbe suo, ut ait Philosophus, distinguendum est inter fixa. Est etenim quoddam fixum, oriens ex illo cui infixum est ; est et aliud fixum, quod factum est in illo cui infigitur et quod ornat. Primo modo herbae et arbores infixae sunt terrae ; secundo modo sidera infixa sunt caelo et ornant illud. Primus vero actus lucis notatur, cum dicitur : Luceant super terram. Reflectitur enim radius lucis ex resistentia terrae corporisve terrestris. Et quamvis luceant super aquam et acrem, non tamen Scriptura hoc exprimit : quoniam virtus in suo ultimo determinatur, et in illo alia dantur intelligi. Porro sol dicitur praeesse diei in lumine quo causat diem, et luna nocti : non quod luceat semper in nocte, sed quia dominatio seu duratio in die et nocte penes duo luminaria ista quoad effectus praesertim pensatur ; attamen ipsa nox ex solis recessu causatur.

Contra id vero quod fertur in Genesi, Dividant inter diem et noctem, obicitur : quia luminaria ista sunt facta quarta die, et ita fuit distinctio inter diem et noctem ante productionem istorum. Ad quod Augustinus in libro contra Manichaeum respondet : Sic dictum est, Dividant inter diem et noctem, ac si dieatnr : Sic inter se dividant diem et noctem, ut dies adscribatur soli, nox lunae atque sideribus ceteris : quae duo iam erant divisa, sed nondum patebat quid per diem, quid per noctem appareret hominibus.

 

Insuper, quamvis sol planetaeque ceteri dicantur posita in signa, sunt tamen et alia signa in caelo, ut sunt duodecim signa zodiaci, qui signifer appellatur. Et praeter illa, secundum philosophos, sunt signa quae vergunt ad austrum, et signa quae vergunt ad aquilonem. Ideo advertendum, quod omnia signa quae sunt in caelo, ant sunt signa principalia quae sunt in zodiaco, vel vergentia ad austrum, vel ad aquilonem ; et omnia determinantur per stellas, et vocantur imagines ex plurium stellarum coniunctione. Dicuntur autem signa, quoniam aliquam praebent significationem circa inferiora. Similiter quinque planetae aliquam habent significationem secundum differentiam sui motus seu adspectus super haec inferiora. Principaliter vero sol et luna sunt in signa. Ideo alia habet translatio : Fiant sidera in firmamento caeli ; ut per haec intelligantur haec omnia. In nostra vero translatione habetur : Fiant luminaria. Quod etiam est commune, quamvis magis specificet de sole et luna. Sunt etiam in signa, non quia de necessitate producunt semper quidquid in inferioribus operantur, sed quia frequenter atque in pluribus. Sicque concordantur Damascenus et quod dicunt philosophi : quoniam Damascenus loquitur de causa simpliciter, philosophi vero de causa propinqua. Actuum vero rationalis animae non sunt causa directa, nec certa signa. Verumtamen cum luminaria faciant immutationem in aere aliisque corporibus, per hoc etiam faciunt alterationem in corporibus nostris. Anima autem inclinatur ad sequendum sui corporis inclinationem, et ex hoc sequuntur in homine dispositiones quarum causa est anima, quam tamen non est necesse sequi impressiones in corpore factas, imo per liberum arbitrium est domina sui actus.

 

Sciendum est item circa illud, Sint in dies et tempora, quod iam praecesserant dies et tempora quaedam, sed non erant luminaria quae ita manifeste discernerent dies priores, ut nunc. Tempora vero possunt dici, ver, aestas, autumnus et hiems : quae per motum solis discernuntur, nec prius ita discernebantur. Similiter solstitium aestivale et hiemale, aequinoctiumque vernale et autumnale. De annis etiam constat, quod annus solaris et annus lunaris terminantur secundum motum solis et lunae. Sed obicitur, quia si luna condita fuit cum sole, cur annus lunaris non continet tot dies quot annus solaris, qui continet dies trecentos sexaginta quinque cum quadrante ? Unde computantur in anno bisextili trecenti sexaginta sex. Porro annus lunaris continet dies trecentos quinquaginta quatuor. Dicendum, quod sol factus fuit in quarto die mundi ; luna vero condita fuit perfecta seu plena, quemadmodum ait Damascenus : Decuit enim eam plenam in lumine fieri. Et secundum Augustinum perfecta est condita, utpote a perfectissimo Conditore producta. Cumque luna facta sit plena, sol vero quarto die, oportuit ut anticiparetur cum sole undecim diebus, ut sic esset quasi quartadecima, et velut in oppositione solis ; et inde procedente tempore accidit quod annus lunaris excedebatur ab anno solari, ut adstruit Damascenus.

Deinde quod sequitur : Et stellas, exponitur tam de fixis quam de erraticis stellis, quas dicitur posuisse in firmamento caeli, prout firmamentum includit orbes planetarum inferiores.

Haec Alexander.

 

Qui etiam quaerit hic, an luminaria moveantur proprio motu, an motu tantummodo sui orbis : quod perscrutationi astrologorum relinquit. Et addit quod aliqui ad salvandum diversitatem motuum caelestium, opinabantur quod aniinata exstiterint, ita quod moverentur diversis motibus ab animabus instar animalium mundanorum, cum corpora illa caelestia, quantum est ex sua natura et figura, non plus moverentur ab oriente in occidentem, quam econverso, nisi esset inclinatio motoris quo sic aut aliter moverentur. Quocirca sequitur Damascenum, dicendo quod inanimati insensibilesque consistant.

 

In praeiuductis demum verbis Alexandri continentur quae Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, scribit de opere quartae diei.

 

At vero Thomas :

Circa hanc quaestionem (asserit) multiplex fuit error. Quidam enim antiqui naturales, non cognoscentes aliquam esse substantiam praeter corpora, ea quae nobilissima exstant in rebus, corporalia esse dixerunt : propter quod naturalem seu physicam scientiam dixerunt primam esse scientiarum, ut quarto Metaphysicae dicitur. Hinc corpora caelestia deos vocabant, quae et animata dixerunt ; ipsamque animam corpus esse putabant, ut fertur primo de Anima. Unde caelestia corpora senserunt primam habere influentiam in inferiora ex se, non aliunde : ex quo errore idololatria est secuta. Verum ista opinio non solum per Scripturas, sed et per philosophos reprobatur, qui quasdam esse intellectuales substantias convicerunt.

Alia est opinio quorumdam philosophorum, dicentium corpora caelestia aliunde suscepisse esse ac virtutem agendi, attamen esse inferiorum a Deo procedere mediantibus illis corporibus. Nam et materiam elementorum dicit Avicenna a substantia caeli causari, et hoc ut ostendat cuncta a Deo secundum ordinem processisse, videlicet animas mediantibus intelligentiis, corporalia mediantibus spiritualibus, corruptibilia mediantibus incorruptibilibus. Quod erroneum est atque contrarium fidei, quae ponit solum Deum materiae rerum omnium creatorem.

Aliorum opinio est, quod nullum omnino effectum in inferioribus corporibus habent : quod est penitus contra sensum, et contra auctoritates Sanctorum.

 

Idcirco dicendum, quod (ut ait Avicennae duplex est agens, puta divinum et naturale. Agens divinum, scilicet Deus, est agens per se simplici emanatione. Agens naturale transmutat materiam. Sicque caelestia corpora causae sunt generationum et corruptionum, in quantum motus eorum est causa omnium inferiorum mutationum. Sed cum motus omnis sit actus moventis et moti, oportet in motu manere virtutem moventis, virtutemque mobilis : hinc ex mobili, quod est corpus, habet virtutem movendi corpora inferiora ad dispositiones corporales ; et ex virtute motoris, qui est substantia spiritualis, quaecumqne sit illa, habet virtutem ad formas substantiales. Manet autem virtus spiritualis motoris in motu caeli, sicut virtus moventis in instrumento : sicque formae naturales descendunt a formis qme sine materia sunt, ut testatur Boetius libro de Trinitate, et Commentator decimo Metaphysicae, quemadmodum formae artificiatorum ab artifice.

 

Verum si obiciatur, quod omnia caelestia corpora habent lumen, ergo omnia calefacere, non infrigidare haberent : dicendum, quod lux quantum est de se, semper est effectiva caloris, etiam lux lunae. Propter quod libro de Animalibus ait Philosophus, quod noctes plenilunii sunt calidiores. Sed praeter naturam lucis, quae cunctis caelestibus corporibus est communis, quaelibet stella determinatam habet virtutem, consequentem speciem eius, ex qua lux eius et motus infrigidat seu humectat, sicut et praeter communem motum diurnum quilibet orbis habet proprium motum.

Praeterea si quaeratur, qualiter virtus et influentia superiorum caelorum ad inferiora ista pertingat, cum medios orbes non immutet (cum enim movens et motum, quemadmodum agens et passum, oporteat aliquo modo esse simul, non potest ab uno extremo provenire actio in alterum nisi per impressionem factam in medio) ; dicendum, quod actio cuiuslibet agentis situm habentis, prius recipitur in medio quam in termino ; non tamen oportet quod recipiatur in utroque eodem modo, sed prout dispositio exigit utriusque. Cuius exemplum ponit Commentator Physicorum octavo, de pisce qui stupefacit manum absque hoc quod stupefaciat rete, quod stupefactionis capax non est, et tamen aliquo modo alteratur a pisce. Sic et virtutes superiorum stellarum ac orbium prius recipiuntur in inferioribus ac mediis orbibus, quam in elementis ac mixtis, quamvis non eosdem effectus habeant utrobique.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper in prima parte Summae, quaestione centesima decima quinta :

cum omnis (inquit) multitudo ab unitate procedat ; quod autem immobile est, uno modo se habet ; quod vero movetur, multiformiter : considerandum est in tota natura, quod omnis motus ab immobili est procedens. Hinc quanto aliqua sunt immobiliora, tanto plus causae sunt mobiliorum. Porro inter corporalia corpora, caelestia sunt magis immobilia, quoniam non nisi motu locali moventur. Ideo motus corporum inferiorum, qui multiformes variique consistunt, reducuntur in caelestis corporis motum tanquam in causam.

 

Si vero obiciatur, quod in inferioribus inveniuntur agens et patiens, ut calidum et frigidum, et ignis ac stuppa, quae ad alterationem sufficiunt : non ergo ultra requiritur influentia caeli. Dicendum, quod principia activa in inferioribus corporibus non inveniuntur nisi qualitates activae elementorum, quae se habent ut materiales dispositiones ad formas substantiales corporum naturalium ; materia autem non sufficit ad agendum : idcirco oportet super huiusmodi dispositiones materiales ponere activum principium. Unde Platonici posuerunt species separatas, secundum quarum participationem inferiora corpora formas sortirentur substantiales : quae positio non est vera, cum species illae essent omnino immobiles. Idcirco, secundum Philosophum secundo de Generatione et corruptione, oportet ponere principium activum mobile, quod per sui absentiam atque praesentiam causa sit generationis et corruptionis ac varietatis corporum inferiorum. Huiusmodi autem sunt corpora caelestia. Hinc quidquid in inferioribus movet ad formam seu speciem, agit hoc ut instrumentum corporis caelestis, ut secundo dicitur Physicorum, quod homo generat hominem et sol.

Haec Thomas in Summa.

 

Praeterea in Summa contra gentiles, libro tertio, capitulo octogesimo secundo :

Quemadmodum, ait, in substantiis intellectualibus est superius atque inferius, ita in corporalibus. Hinc sicut substantiae intellectuales inferiores a superioribus gubernantur, quatenus divinae dispositio providentiae proportionabiliter descendat et pertingat usque ad infima ; sic corpora inferiora per superiora reguntur. Iterum, quanto corpus est loco superius, tanto exsistit formalius, ut patet in clementis, in quibus ignis elementaris formalior perhibetur. Corpora vero caelestia, sunt loco suprema, ergo corporibus inferioribus formaliora. Et quanto formaliora esse probantur, tanto sunt magis activa et aliorum motiva, cum formae sit agere et movere. Agunt ergo et influunt in ista inferiora. Quod etiam constat ex hoc quod sunt universalioris virtutis, spiritualibus quoque substantiis similiores et propinquiores. Et denuo, quia in omni genere primum, est causa eorum quae sunt post se ; cumque motus caeli sit primus, est causa motuum aliorum.

Haec Thomas diffuse prosequitur ibi.

 

Circa hoc locum habet quaestio ista, Utrum elementa possent aliquid operari, si caelum non influeret eis.

 

Videtur quod non, quia in essentialiter subordinatis posterius operari non valet sine primo.

 

Circa hoc narrat Richardus tres opiniones. Una est, quod caelo non influente, quamvis elementa operari non possent omnia quae nunc operantur, aliquid tamen possent operari naturali operatione. Quemadmodum enim a Deo immediate creata sunt et formata, sic immediate ab ipso virtutem activam sortita sunt. Insuper dominus Stephanus episcopus Parisiensis excommunicavit dicentes : Si caelum staret, ignis stuppam non inflammaret.

Alia opinio est, quod caelo non influente, elementa desinerent esse, cum Rabbi Moyses contestetur : Quemadmodum si cor a suo quiesceret motu, homo mox moreretur ; ita si caelum quiesceret, mundus inferior desineret esse. Contra quod obicitur, quod elementa non habent esse a caelo nec a motu caelesti ; unde nec converterentur in non esse, nisi subtracta eis influentia suae causae, videlicet Dei.

Tertia opinio est, quod caelo non influente, elementa manerent in suo esse, et quamvis non possent producere naturales effectus qui fiunt per motum, possent tamen producere intentionales effectus, sicut est, species visuales seu lumen diffundere, sensusque immutare.

 

Et ait Richardus : Harum trium opinionum prima et tertia probabiliter possunt teneri, non secunda : quia videtur favere errori dicentium materiam elementorum esse a Deo productam, caelesti corpore mediante. Insuper, Rabbi Moyses sentire videtur, quod caelum non influeret rebus nisi per inofum : in quo non consentio ei. Fateor tamen quod caelum habet aliquem modum influendi per motum, quem sine motu non haberet : quoniam eius influentiae non sic innovarentur nec alternarentur per comparationem ad partes mundi diversas, nec secundum illum modum proportionarentur ut modo.

Haec Richardus.

 

At vero de causalitate et influentia caelestium corporum super inferiora, disseruit :

Caelestia corpora circa inferiora habent naturales quosdam effectus speeic differentes, non tamen directe et immediate in liberum arbitrium aut super partem intellectivam. Universitatis etenim exigit ordo, ut per corpora nobiliora et polentiora regantur inferiora. Videmus quoque elementa salvari in suis locis per caelestis influentiam corporis, in ea proportione qua est elementi huius aut illius salvativa. Siquidem diversa caelestium influentiarum proportio in locis diversis, est ratio quare sic ordinantur elementa secundum loca, et cur unumquodque conatur esse in proprio loco. Haec etiam ratio non tantum ostendit quod hic inferius habeant quosdam effectus, sed etiam quod habeant effectus specie differentes. Denique a diversis formis substantialibus emanant distinctae virtutes, per quas producuntur diversi effectus. Cumque caelestia corpora differant specie, per influentias substantialium suarum formarum, quas immittunt cum suis radiis luminosis, causant effectus diversos in specie in inferioribus istis. Propter quod Rabbi Moyses dixit : Invenies a sapientibus dictum, non esse aliquam plantam inferius quae non habeat stellam in caelo quae percutit eam, et dicit ei : Cresce.

Haec Richardus.

 

Consonat Petrus :

Duplex (inquiens) est agens, videlicet principale et instrumentale. Agens principale est Deus respectu omnium entium, tam superiorum quam inferiorum. Agens instrumentale est caelum respectu effectuum corporalium inferiorum. Itaque in omni genere motus oportet esse aliquod movens non motum, et aliquod movens motum, atque aliquod motum non movens. Hinc in alteratione inferiorum devenire oportet ad aliquod principium alterans, non alteratum, utpote caelum. Virtus autem agendi hoc, per tria completur, videlicet : per virtutem consequentem totam speciem, ex qua diversi diversarum stellarum effectus nascuntur, et per radium inferius emissum, atque per motum suum.

Haec Petrus.

 

Amplius circa haec fatur Albertus :

Signum multipliciter sumitur. Primo enim, secundum Augustinum, signum est quod praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam devenire : sicque sacramentum proprie dicitur signum. Secundo dicitur signum causa communis, non proprie innuens aliquem effectum, et non de necessitate illum inducens : sicque luminaria caeli sunt in signa ex situ radiationis in coniunctione vel praeventione, aut alia radiatione oppositionis, puta quadrati, trigoni vel sextilis adspectus, signans effectum quem non de necessitate inducit. Hinc in Centilogio loquitur Ptolemaeus : Sapiens homo dominabitur astris. Dicitque Hali in commentario : Si stellae scintillant ad melancholiam atque quartanas, sapiens medicus corpora disponat ad sanguinem, et quartanae non inducentur. Unde Maschaallah in libro de Sphaera mota : Sapiens (inquit) homo circulum iuvat caelestem, sicut ad fructum iuvatur terra aratione et seminatione. Causam quoque quod non possunt esse causae de necessitate producentes effectum, assignat Ptolemaeus in Quadripartito, dicens : Virtutes astrorum ac lumina non deveniunt ad corpora inferiora nisi per aliud atque per accidens : per aliud, quia per media elementa ; per accidens, quia non agunt in nos nisi informando qualitates activas et passivas elementorum, quae sic informatae corpora ipsa immutant. Ideo non sunt causae nec signa eorum quae cadunt sub libero arbitrio hominis, quoniam liberum arbitrium non immutatur virtute caelesti, neque virtute elementari, de necessitate : imo sicut Aristoteles, Gregorius Nyssenus et Damascenus testantur, liberum arbitrium est de his quae in nobis sunt, id est in nostra potestate, et quorum nos ipsi causa sumus. Et de his Aristoteles pulcherrimum dat exemplum, loquens de somniis quae per signum, non per causam, exstant in nobis. Dicit enim, quod sicut consilia magnorum qui multis intendunt, et ob hoc quae propria sunt singulorum circumspecte intendere nequeunt, saepe mutantur a privatis hominibus, qui singulorum propria magis valent attendere ; sic fit ut signa quae ex inspectionibus fiunt astrorum, et imprimuntur in somniis, saepe fallant, eo quod a proximis causis in corpora nostra agentibus mutentur, ex quibus et alterantur ad alias dispositiones. Idcirco frequenter decipiunt talia signa ac somnia, nisi sint visiones sive oracula revelationibus divinis acaepta.

Haec Albertus in Summa.

 

Idem libro de Coaequaevis, ubi et addit de causalitate effectibusque stellarum :

Quaedam stellae dicuntur siccae et calidae, ut sol ; quaedam siccae et frigidae, ut Saturnus ; quaedam frigidae et humidae, sicut luna ; quaedam calidae et humidae, quemadmodum Iupiter. Quod qualiter verum sit, triplex datur responsio libro de Substantia orbis. Prima, quod qualitates istae aequivoce sunt in stellis et elementis, sicut diaphanum, et quod illae quae sunt in elementis, sequuntur actionem et passionem. Verum ista solutio non videtur idonea : quia si calor et frigus aequivoce essent in stellis et elementis, efficerent in inferioribus istis calorem et frigiditatem alterius rationis. Alia est, quod stellae habent has qualitates solum effective, nec eis afficiuntur. Nec sequitur, si causent eas in inferioribus, quod habeant eas in se : quoniam non oportet quod alterans aliud secundum aliquam qualitatem, disponatur secundum eamdem. Id enim quod movet localiter, calefacit ; non tamen de necessitate oportet quod sit calidum. Calidum quoque interdum nigrificat, nec oportet quod sit nigrum. Tertia solutio est, quod sicut in motu locali venitur ad unum movens immobile, ita in motu alterationis secundum qualitates primas, necesse est venire ad unum alterans non alterabile secundum qualitates easdem ; et tamen qualitates primae sunt proprietates quas habent elementa a stellis moventibus non alterabilibus secundum has qualitates : quemadmodum motus primus est proprietas primi mobilis, quam habet a primo motore secundum motum illum immobili.

Si autem obiciatur, quia videtur quod omnes sint calidae, cum omnes sint lucidae (de proprietate namque luminis est, ex motu reverberationeque radiorum causare calorem) ; dicendum, quod stellae movent per radios et per proportionem situs earum quae causatur ex motu. Et quamvis de ratione luminis sit calorem inducere, tamen quoniam lumen illud non est eiusdem naturae in omnibus stellis, nec proportio situs est una in omni tempore motus, idcirco stellae non faciunt semper in inferioribus idem.

 

Circa haec quaeri potest, quare sint plures stellae quam quatuor, cum tamen accipiantur qualitates stellarum secundum complexiones qualitatum elementorum. Et respondendum, quod stellae movent elementa ad generationes et corruptiones rerum ; et sicut est multiplex generatio, ita necesse est multiplicem esse motum. Hinc multa sunt moventia quae sunt stellae, et multipliciter movent secundum coniunctiones et praeventiones aliosque respectus stellarum in se et in imaginibus ac spatiis caeli, ut dicit Albumasar libro Iudiciorum.

 

Amplius super his ait in Summa :

Ptolemaeus in Quadripartito atque Albumasar in Introductorio suo testantur, quod fixarum sphaera stellarum habet movere terram et contenta in ea, propter inducendam multitudinem figurarum generabilium et corruptibilium quae sunt in terra. Sphaera vero Saturni, propter frigidum et siccum quae dominantur in Saturno (secundum sensum praehabilum), quorum utrumque parit potentiam retentivam, habet in omni generabili et corruptibili movere ad consistenliam et retentionem speciei ac figurae. Sphaera autem Iovis, propter calidum et humidum quod dominatur in eo sicut in signo, ex ordine divinae sapientiae omnia disponentis habet movere calidum et humidum : quae sunt principia generationis in omni complexionato. Porro sphaera Martis, propter calidum et siccum quae sunt in ea sicut in signo, habet movere calidum ustivum, quod consumptivum est superfluorum impedientium generationem. Sed sphaera solis, propter lumen quod abundat in eo, accedens movet ad generationem, et recedens movet ad corruptionem. Sphaera vero Veneris, propter frigidum et humidum temperatae, quod est in ea sicut in signo, habet movere humidum complexionale, quod est quasi semen generationis et augmenti in inferioribus. Sphsera demum Mercurii, propter multiplices eius motus valde difformes, habet movere humidum fluxibile, praesertim aerium, ad diversas figuras et formas. Hoc enim necessarium est propter spiritus discurrentes in generatis inferioribus, advehentes ad diversas operationes, potentias et virtutes : quia (ut asserunt Galenus et Avicennae) spiritus vehiculum est virtutis. At vero sphaera luna ; cum sit infima, movet humidum elementare aqueum ad hoc quod moveatur ad mixtionem generabilium et continuationem terrenorum. Itaque quaelibet inferiorum sphaerarum movet ad unum in speciali, et ad hoc unum sortitur stellam sive planctam a providentia Dei, atque ad illud complendum adiuvant virtutes omnium superiorum sphaerarum, quoniam regulariter verum est in omni natura, quod sicut superiora virtutibus suis informant inferiora, sic inferiora restringunt ad unum atque determinant superiora.

 

Praeterea si quaeratur, an sphaerae caelestes se invicem immediate contingant : dicendum, quod ad hoc nil potest verius responderi quam quod etiam responderunt philosophi, utpote, quod sphaerae caelestes non se contingunt, sed una multum super aliam exaltatur, et in medio earum est corpus spirituale sicut aer, in quo omnes moventur. Et hoc est rarum ac spissum, non raritate et inspissatione unius rationis cum raritate et inspissatione elementorum : quoniam illa quae est in elementis, ex actione et passione primarum efficitur qualitatum, idcirco non convenit nisi transmutabili et corruptibili corpori ; illa vero quae in caelesti est corpore, consistit in solo situ positioneque partium propinquiori seu distantiori, sicut expresse videmus (ut loquitur Avicennae) quod corpus solis magis conculcatum seu compressum est in substantia et lumine, quam alia pars orbis : ideo sphaerae per tale medium motae non dividunt ipsum divisione corruptionis, sed divisione situs et positionis, propter quod nullam inducunt corruptionem.

Haec Albertus in Summa.

 

De hoc etiam scribit libro de Coaequaevis :

Anavalpetras dixit, quod sphaerae contingunt se. Averroes autem opinatus est, quod a luna superius totum est unum continuum. Ceteri dicunt, quod sphaerae non contingunt se, et quod corpus eiusdem natura ; est inter eas, divisibile quidem a sphaeris, non tamen transmutabile in aliam formam. De hoc dictum est supra.

 

Denique iam inductis Bonaventura concordat, affirmans luminaria diversos habere effectus et influentias varias in inferioribus, secundum quod ipsa inter se specifice distinguuntur, et iuxta specierum suarum diversitatem diversas sortita sunt virtutes causales. Unde cum luna ex indita sibi virtute cum adiutorio luminis adspectum habeat super humorem : hinc per influentiam suam humidum auget, atque ad eius praesentiam excrescunt et quasi aestuant ac effluunt maria ; ad absentiam vero ipsius in sinum suum revertuntur ac refluunt.

Haec Bonaventura.

 

Durandus quoque :

Aliqui (inquit) dicunt, quod quamvis caelum non sit vivens, quoniam tamen movetur a substantia vivente, id est intelligentia, potest virtute illius aliquod vivens producere. Sed hoc non videtur, quia vel hoc esset per motum, aut per aliquam virtutem ab intelligentia caelo influxam. Non per motum, quoniam motus localis non potest esse ratio aliquid operandi ; nec per virtutem caelo influxam, quia vel esset immediate influxa ab intelligentia, vel mediate : non immediate, quia intelligentia non agit immediate per formam ; nec motu mediante, quia per motum localem, qualis est motus caeli, nihil acquiritur. Hinc dicendum, quod sicut in semine quod non est vivens, est virtus generativa rei viventis, eo quod semen decisum sit a vivente ; ita in caelo quamvis non vivente, est virtus generativa respectu viventium : quia productum est a Deo tanquam semen quoddam omnium generabilium et corruptibilium, sicque agit virtute Dei ad productionem viventium, quemadmodum semen equi in virtute equi generantis ad producendum similem equum.

Haec Durandus.

 

Cuius dicta videntur inepta, et primo contra dictum illud commune philosophorum atque theologorum :

Caelum agit in inferiora lumine, motu, influentia. Secundo, cum caelum sit instrumentum intelligentiae, aliquam utique vim sortitur ab ea tanquam a suo motore. Nec tamen negandum est quin et virtute a Deo impressa agat. Attamen caelum valde improprie dicitur semen inferiorum, cum semen sit proprie principium rei intrinsecum et causa particularis univoca ; caelum vero est principium inferiorum extrinsecum et item aequivocum. Rursus, quod per motum localem nil acquiratur, est contra sensum, rationem et auctoritalem, cum videamus et experiamur motum localem esse calefactivum productivumque ignis qui ex chalybe et ferro motu concussionis producitur.

 

At vero Scotus :

Stellae, ait, habent actionem in inferiora, tam in elementa quam in mixta animata et non animata. In elementa dupliciter, utpote quoad generationem, et quoad alterationem. Accedente namque sole et aliis stellis calidis ad centrum zenith alicuius regionis, elementa superiora (ut ignis et aer) augentur, et inferiora (ut aqua et terra) minuuntur ac convertuntur in superiora ; et econverso, recedente sole et accedentibus stellis frigidis (ut Saturno atque Mereurio), accidit et augetur generatio aquae et terrae. Itaque, sicut accedente sole ad zenith unius regionis, per accessum eius plus generatur ibi de igne, et minuitur de aqua ; sic per recessum eius ab alia regione, tantum generatur in illa de frigidis elementis : sicque servatur ibi aequalitas quoad totum.

 

Secundo stellae habent actionem in elementa, quoad loci mutationem : superior namque pars aeris circulariter fertur ad motum caeli, cum videamus impressiones ignitas ibi generatas circulariter transferri ; et multo magis sphaera ignis propinquior caelo, ad motum caeli circulariter movetur. Sic et luna causat in mari motum fluxus et refluxus. Unde astrologi experimentaliter probant, quod luna habet dominium super humida, sicut sol super sicca. Super quamcumque enim regionem elevatur luna, ascendit in directum aqua maris tanquam versus causam suam, ita quod aqua maris illo in loco qui directe supponitur centro lunae, est altior quam in quocumque alio loco.

Qualiter demum fiat illa elevatio effective, diversimode assignatur. Primo, quod luna habet attractivam vim aquae naturalem, quemadmodum magnes attrahit ferrum. Secundo, quod fit propter diversitatem angulorum quos faciunt radii lunae super aquas in principio ortus lunae, atque in medio caeli exsistentis. Poniturque exemplum de pulmento in olla super ignem, et de vapore resoluto a cibo faciente animal dormire. Primae opinionis fuit Albumasar, secundo libro maioris Introductorii in astronomiam. Verum sequendo opinionem utrisque communem, puta quod tumor iste semper est in directo lunae ubicumque, sequitur quod tumor ille totam circuit terram in tanto tempore, in quanto tempore luna circuit suum orbem per motum firmamenti.

Sed cur bis fluit mare in die et refluit ? Albumasar ubi supra, dicit quod luna in quartis caeli habet effectum consimilem in quartis terrae oppositis, ita quod sicut in orientali quarta inter orientem atque meridiem, cum luna est in ascendendo super hemisphaerium, tunc causat fluxum in hac quarta ; et deseendente luna a puncto meridiei ad occidentem, continue incipit mare deerescere in illa quarta in qua prius crevit, et fluit in alia quarta occidentali ; descendenteque luna ab occidente sub terram usque ad angulum mediae noctis, fluit mare in quarta orientali super terram illi quartae oppositam in qua est tunc luna : et ita iam bis in illa die fit fluxus in illa quarta, et sic de aliis.

 

De hac materia scribit Scotus diffuse, prosequendo qualiter caelestia corpora agunt et imprimunt in mixta imperfecta (ut sunt impressiones quae generantur in aere, prout hoc in libro Meteororum plenius edocetur), in cetera quoque praetacta, imo et in homines quantum ad partem corpoream, non tamen quoad partem intellectivam necessitando, sed inclinando indirecte, ut tactum est.

 

Insuper, prima parte libri de Universo, disputans Guillelmus adversus eos qui circa effectus planetarum ac siderum erraverunt :

Circa effectus, inquit, planetarum atque stellarum fixarum aliqui erraverunt erroribus impiis ac blasphemis, dicendo quosdam eorum esse malevolos et infortunatos, ac causas vitiorum saeculi huius, videlicet homicidiorum, furtorum, fraudium, contentionum, bellorum, et consimilium. Sicque specialiter diffamaverunt Saturnum et Martem : quod redundat in Creatoris iniuriam, a quo naturam, esse, ac virtutem sortiti sunt. Unde sequeretur ipsum esse malevolum, qui scienter ac sponte tales creaverit illos. Quod si dixerint mala huiusmodi non provenire a Saturno et Marte per se nec naturali intentione, nec voluntaria, constat eos malos non esse. Quod enim per accidens est, non directe denominat, nec naturales aufert proprietates : ideo Mars et Saturnus non exstaut malevoli ; sicut nec lux solis dicenda est mala ob hoc quod alicui visui est nociva, nec ignis est malus quia interdum comburit templum Dei aut hominem sanctum. Unde qui attribuunt Saturno vim adiuvandi intellectum humanum, nequaquam debent Saturno adscribere corruptiones, abusiones, fraudes, versutias incliuationesque pravas, mendacia atque periuria intellectus ; sed magis haec omnia fieri in intellectu ex ineptitudine et inhabilitate susceptibilis, utpote potentiae intellectivae, seu incapacitate ipsius : quae ineptitudo inest ei ex parte materiae seu corporis, sicut in tibia claudicante vitium claudicationis est ex indispositione materiae, non ex progressiva et motiva virtute.

 

Iuxta exempla haec, ponendum esset astronomis, si verae essent eorum opiniones, ut cum Saturnus, secundum eos, adspiciat virtutem animae intellectivam, tamen ex parte corporis impeditur huiusmodi operatio Saturni, et retorquetur in aliud seu in contrarium. Nempe, cum secundum eos, Saturnus intendat dirigere et illuminare virtutem intellectivam humanam ad intelligendum recta, utilia, salubria, etiam interdum usque ad prophetiae splendorem, impeditur tamen haec intentio operatioque Saturni ex corporis dispositione ; et cum ex illuminatione Saturni (iuxta eorum opinionem) deberet intellectus esse studiosus circa scientias salutares, efficitur circa alias curiosus, intenditque fraudibus, ac interdum melancholicus redditur, quemadmodum in visu corporeo multiplex consistit deceptio, non ex ipsa vi naturali visiva, sed ex organi qualitate accidentibusque diversis. Conformiter dicendum eis esset de Iove, qui cum secundum eos, intendat et influat super animas hominum fidem seu fidelitatem, clementiam, iustitiam, benignitatem, modestiam, mansuetudinem, tamen a parte materiae seu corporis impeditur haec operatio eius, ita quod animus hominis fit remissus, male flexibilis, dissolutus, aut certe crudelis ac durus. Sic et de Marte dicere habent, qui cum secundum eos, intendat magnificentiam conferre hominibus, iustamque indignatiouem contra vana, foeda et vilia, nihilo minus ex parte corporis inclinatio huiusmodi bona ex influentia Martis (ut dicunt) impressa, in qualitates et actiones vergit contrarias : velut si quis intendens ab igne recipere calefactiouem, suscipiat ustionem. De Venere quoque sic dicere habent, quae cum iuxta eos, intendat vim generativam praestare aut adiuvare, tamen materiae dispositio quandoque extendit eam in detestandam luxuriam intolerabilemque ac prostitutam libidinem. Mercurius item, cum secundum eos, intendat iuvare atque dirigere virtutem interpretativam in homine, eloquentiamque conferre, dispositio tamen materiae facit ut non eloquentia, sed loquacitas et histrionica garrulitas recipiantur. Pariformiter de sole habent sentire, qui cum secundum eos, eminentiam, dignitatem et vim aliorum regitivam contribuat, ex ineptitudine tamen corporis recipiuntur superbia, ambitio et violenta oppressio aliorum. Postremo, de luna est eis consimiliter sentiendum, quod bona sit, et ex sua natura bene intendat animabus humanis, quamvis ex praefata radice contingat oppositum. Sicque evidenter stat bonitas absque infamatione malitiae in septem planetis. Nec loquor hic nisi de virtutibus naturalibus acquisitis, et vitiis eis oppositis.

Haec Guillelmus, qui praeallegato loco et in libro de Fide et legibus, de his multa inducit, quorum aliqua infra tangentur.

 

Nunc plenius perscrutandum, an caelestia corpora efficientiam habeant in liberum arbitrium superioresque animae vires.

 

Ad quod Thomas respondet :

cum propria operatio rei sequatur eius naturam, illud tantum potest esse causa operationis rei, quod aliquo modo est causa suae naturae. Idcirco cum actus ex libertate arbitrii procedentes, ex hoc quod voluntarii sunt atque in nostra potestate, proprie nominentur actus humani, non possunt in aliquam causam directe reduci quae ipsius animae causa non sit. Ideo secundum diversas positiones de causa et productione animae rationalis, consecutae sunt variae opiniones de causalitate actuum humanorum.

 

Quidam namque philosophi sensum et intellectum idem esse dixerunt, in tantum quod sicut ex transmutatione corporis transmutatur sensus, ita et intellectus, prout de Democrito refert Philosophus. Cumque omnes virtutes corporales ex corpore dependentes, reducantur in virtutes caelestium corporum tanquam in causas, sequebatur quod corpora caelestia directe causalitatem haberent super animas rationales, et per consequens super operationes earum. Hinc ponebant, quod qualis unusquisque est secundum dispositionem quam ex nativitate consequitur ex impressione caelestium corporum, talis ei finis appareat, bonus, sicque diversificentur hominum electiones, uno hoc, alio aliud eligente.

Verum ista opinio a philosophis satis est reprobata, qui probaverunt intellectum non esse potentiam organicam, electiones quoque in nostra consistere potestate : alias homo nec poenam nec gloriam mereretur. Unde et Sancti errorem istum tanquam haereticum damnaverunt.

 

Alii intellectum a sensu distinguentes, in hoc quod ad corpus non dependet, nec actum suum corporali organo explet, dixerunt nullam corporalem virtutem habere causalitatem super intellectum humanum, sed ipsum omnino ab extrinseco esse, ideoque electionem humanam ex caelestibus non dependere corporibus nisi per accidens, in quantum videlicet ex dispositione corporis quam impressio caelestis relinquit, aliquo modo inclinatur anima ad sequendum corporales affectiones, per modum quo passiones corporales rationem inclinant et quandoque deducunt. Verumtamen, quoniam posuerunt animas mediantibus intelligentiis a Deo creari, dixerunt motores orbium causare motus affectionesque voluntatis humanae. Unde Avicenna in fine Metaphysicae suae affirmat, quod varietas operum voluntatis reducitur ut in causam inconceptiones uniformes motorum caelestium. Nec tamen posuerunt tolli libertatem arbitrii, cum impressio recipiatur secundum modum recipientis.

Sed haec quoque opinio est contra fidem, quae testatur animas rationales a solo Deo immediate creari.

 

Idcirco nec corpus caeleste, nec anima eius, neque intelligentia, sed Deus omnipotens est directe et per se causa electionis humanae. Nihilo minus exteriores liberi arbitrii actus causalitali corporum subiiciuntur caelestium, secundum quod in corporali exsecutione consistunt, non secundum quod a voluntate aut libero arbitrio imperantur, cum motus inferiorum reducantur in motus superiorum tanquam in causas.

 

Postremo, si obiciatur quod ex consideratione complexionum medici multa praedicunt de actibus et moribus hominum (quod fieri non valeret, nisi homines etiam quantum ad pariem intellectivam sequerentur corporalem suam dispositionem) ; dicendum, quod plurimi sequuntur animae passiones et corporis dispositiones, non tamen ex necessitate : ideo talia possunt praesciri non cerlitudinaliter, sed coniecturaliter tantum. Attamen secundum Augustinum secundo super Genesim, non est tutum talibus praenuntiationibus mullum intendere, cum plerumque astrologi vera annuntient non tam ex signis caelestibus, quam ex daemonum occultis instinctibus.

Haec Thomas in Scripto.

 

At vero in prima parte Summae, quaestione centesima decima quinta :

Corpora (inquit) caelestia, in corpora quidem directe imprimunt et per se ; in vires autem animae quae sunt perfectiones organorum, non directe, sed per accidens imprimunt : quoniam vires illae a suis actibus impediuntur ex indispositione corporalium organorum, quae superiorum corporum influentiis directe subiiciuntur. Intellectus etiam et voluntas, per accidens et indirecte caelestes impressiones aliquo modo suscipiunt, in quantum aliquid ab inferioribus atque organicis viribus sumunt in actibus : diversimode tamen, quouiam intellectus de necessitate accipit ab inferioribus viribus apprehensivis ; unde turbata imaginativa vel cogitativa aut memorativa, necessario turbatur actio intellectus. Voluntas autem non ex necessitate sequitur inclinationem sensitivi appetitus. Hinc impressio caelestium corporum minus pertingit ad voluntatem, quae est proxima causa actuum humanorum, quam ad intellectum.

Haec Thomas in Summa.

 

Qui ad ista probanda multas ac fortes inserit rationes in Summa contra gentiles, libro tertio.

Primo, quoniam ordo divinae providentiae habet, ut inferiora ac corporalia per spiritualia ac digniora regantur : sed intellectus noster et voluntas sunt spirituales potentiae, atque cunctis corporibus digniores. Item, nil agit ultra speciem suam : ergo nec corporalia et mobilia imprimere queunt directe in spiritualia ae immobilia, quales sunt intellectus et voluntas. Rursus, quae naturaliter et necessario fiunt, haec ut in pluribus accidunt, cum natura sit determinata ad unum, nec deficit nisi ut in paucioribus, secundum Philosophum ; electiones vero hominum pro maiori et maxima parte sunt deviantes. Falsum est ergo quod dixit Homerus : Talis est intellectus in diis hominibusque terrenis, qualem in dies inducit pater deorum atque virorum, id est sol, vel potius Iupiter, quem summum esse Deum dicebant, intelligentes per ipsum totum caelum, secundum Augustinum libro de Civitate Dei.

Haec ibi.

 

Concordat Petrus.

 

Item Richardus. Qui loquitur de cometa :

Dicunt aliqui, quod cometa nec est stella caeli, neque naturaliter generatur, sed iussione divina, nec naturalem habet significationem. Alii vero, viam philosophicam magis sequentes, dicunt quod cometa sit impressio sicca et calida, generata in superiori aeris parte prope ignem ex vapore sicco et calido ; et globus vaporis illius adunatus, apparet corpus stellae ; partes vero ipsius vaporis discontinuatae circa globum, in longinquum protensae, in suis extremitatibus globo coniunctae, sunt quasi coma ipsius. Et secundum hanc positionem, cometa signat et causat non per se, sed per accidens, mortalitatem provenientem ex infirmitatibus calidis et siecis. Vehemens quippe distemperataque siccitas consueta est praevenire et concomitari generationem cometae. Et quia ut plurimum divites calidis nutriuntur, ideo tempore illo multi divites moriuntur, inter quos mors regum ac principum exstat notabilis.

Haec Richardus.

 

Amplius, Bonaventura praeclare hic scribit, sed sensus quasi totus praehabitus est. Etenim quaerit, utrum ex impressionibus luminarium causetur in hominibus diversitas morum. Respondet :

Mores hominum eventusque futurorum a sideribus et planetis causari, dupliciter potest intelligi. Primo, quod inde causentur necessario et sufficienter ; secundo, quod dispositive et contingenter. Primo modo repugnat fidei, rationi et experientiae ; et culpam hominum refundit in Deum, datque peccandi licentiam. Derogat quoque divinae iustitiae punienti hominum culpas, cum eas vitare non valeant, sicut de hoc scribit Damascenus libro secundo, capitulo septimo. Hinc contra istum errorem disputat S. Gregorius in homilia de Epiphania. De his multa pulchra conscribit Bonaventura : de quibus, cum sententialiter sint inducta, pertranseo.

 

Durandus quoque :

Aliquid (inquit) habere causalitatem super actum seu motum alterius, intelligi potest dupliciter, puta causando aut impediendo. Causando, intelligi potest tripliciter : primo, quoniam dat naturam ad quam sequitur actus seu motus, quemadmodum gravia et levia dicuntur moveri a generante ; secundo, in naturam subiectam imprimendo, ut qui lapidem proiicit sursum : et horum utrumque est causa per se. Tertio aliquid est causa motus gravium per accidens, ut qui removet prohibens motum illorum. Impediendo etiam, aliquid est causa alterius dupliciter : primo directe, sicut contrarium praedominans, ut aqua frigida impedit ignem a calefactione ; secundo indirecte, subtrahendo obiectum, ut qui retrahit lignum ex igne. Cumque caelum non sit causa rationalis naturae, constat quod non habeat causalitatem super actus intellectus aut voluntatis primo modo ; neque secundo modo : quoniam bonum et malum quod inest nobis ab extrinseco, non habet rationem meriti sive demeriti, sed potius poenae aut praemii. Unde secundum Augustinum primo de Libero arbitrio, est malum quod patimur, et est malum quod facimus. Primum est malum poenae ; secundum est malum culpae. Amplius, corpus caeleste non potest directe impedire actum liberi arbitrii, quoniam nihil per se impedit actum alterius, nisi ponendo actum suum circa idem subiectum cum actu alterius : quia contraria compatiuntur se in diversis, atque impediunt se tantum respectu eiusdem. Caelum autem nullam potest habere impressionem in liberum arbitrium, sicut ostensum est : ergo non potest directe impedire aut prohibere actum ipsius ; potest tamen hoc indirecte, agendo in partem sensitivam, sicut praehabitum est.

Haec Durandus.

 

Praitcrea, ut inducta de effectibus planetarum ac siderum plenius intelligantur, aliqua sunt addenda. Nempe de ista materia diffuse disseruit reverendus pater, dominus Petrus de Alliaco, doctor praeclarus, Cardinalis, et Cameracensis episcopus, in tractatu suo de Lege et sectis, contra superstitiosos astronomos, in quo ait capitulo primo : Sicut narrat Gallorum doctor eximius Guillelmus Parisiensis libro suo de Fide et legibus, quidam sapientium saeculi huius diversitates legum attribuunt caelis et stellis, sicut et alias hominum diversitates et conditiones, dicentes quod lex Hebraeorum ortum habuit a Saturno et eius caelo ; unde et diem Saturni, qui est dies sabbati, celebrem habent, in qua etiam die praesertim vacant legi suae legendae atque discendae. Ob multiplicia quoque infortunia Saturni, videlicet retrogradationes, combustiones, aliasque occasiones, lex illa et regimen eius ac populus variis cladibus, tribulationibus, multiplicibusque infortuniis, semper exposita fuit et est. Quoniam etiam Saturnus (ut aiunt) dux est prophetiae ac revelationum, idcirco haec in lege illa plurimum abundabant. Sunt et alia propria Saturni (ut dicunt) videlicet avaritia, pertinacia, duritia : quibus vitiis gens illa semper noscitur laborasse. Porro legem Sarracenorum attribuunt Veneri, cuius die et hora exstitit promulgata : propter quod diem Veneris habent solennem, et venereis immoderatissime sunt intenti. De lege vero Christianorum, quae sola est lex veritatis, honestatis ac sanctitatis, effantur quod sit lex solis, et quod regimen eius regnum sit solis : propterea diem solis, qui est dies dominica, habent festivum ; et supremus praesidens in hac lege, scilicet Papa, sedem habet in civitate solis, videlicet Roma, quae figuram habet Leonis, qui in caelo domicilium solis est, ipsaque civitas fundata est in Leonis ascensu seu ortu.

 

At vero quidam dixerunt legem Christianorum esse legem Mercurii, quia Mercurius (secundum astronomos) respectum habet ad deitatem, ad oracula prophetarum, et ad credulitatem atque orationem, maxime dum ei coniungitur Iupiter. Unde et lex Mercurialis prae ceteris difficilior est ad credendum : et hoc, propter motus Mercurii multiplices, ad cognoscendum difficiles, et ob eius circuitus in epicyclo et eccentrico et aequante, qui sunt difficiliores ac mirabiliores omnibus motibus planetarum, ut patet ex dictis Ptolemaei, et plenius Albategni ac Alfragani. Ideo signat super legem quae difficiles habet articulos, occultasque veritates : cuiusmodi est lex Christiana. Insuper dicunt, quod Mercurius est significator scripturae, et profunditatis scientia ; in libris profundis, et facunditatis ; et signat quod Christiana lex tam authenticis Scripturis tamque profundis scientiis ac potestate eloquentiae defendetur, quod stabit semper in robore suo, quousque lex ultima, quae erit lex lunae, lex Antichristi, lex corruptionis et instabilitatis, eam ad tempus perturbet. Dicunt item, quod ista est lex prophetae nascituri, (nunc nati) de virgine, ut dixerunt astrologi. Omnes quippe Chaldaei Egyptiique astrologi contestantur, quod in prima facie signi Virginis oritur in terra virgo munda, puella immaculata, corpore decora, vultu venusta, habitu modesta, crine prolixa, puerum fovens in gremio in terra Hebraea. Sic etenim scribitur in maiori Introductorio Albumasar Mauri. His addunt quod si Iupiter coniungitur lunae, erit ex hoc lex lunae, quae ultima erit, quemadmodum circulus luna ; est ultimus, et haec erit lex corruptionis et foeda, quae violabit omnes alias leges, et etiam legem christianiam ad tempus. Luna namque (ut dicunt) signat necromantiam et mendacium : idcirco lex lunae erit magica et mendosa ; verum non diu durabit, quoniam luna mutatur velociter figuratione et luce sua. Statuetur autem (ut dicunt) ab aliquo magno potente ac impio qui aliis praevalebit. Aestimantque astronomi tam veteres quam moderni, quod haec erit lex Antichristi, qui ultimo veniens, legem corruptionis inducet, infatuabitque mundum per magicam artem et per sua mendacia.

 

Praeterea, quamvis quaedam iam dicta videantur pro laude evangelicae legis sonare, potius tamen sunt pro eversione eius, si perspicaciter considerentur. Nam ut in libro de Fide et legibus ait Guillelmus : Vera fides docet stellas et planetas divino cultui subditas esse ac legi divina ; non econverso. Obedierunt enim sol et luna ipsi Iosue, cultori Dei, stando immobiles in caelo spatio unius diei, et non nisi propter cultum Dei ac ministerium legis divinae. Ergo cultus Dei, fides et lex, superiores et fortiores sunt sideribus ac planetis, et Dei cultores faciunt illis potentiores. Idem patet ex retrocessione solis ad instantiam Ezechiae et invocationem Isaiae.

Insuper, caeli et stellae seu planetae aut scienter ac voluntarie haec operantur, aut naturaliter. Si primo modo, gravissime peccant in Deum, inducendo sectas perditionis et peccata praetacta. Rursus, malitia ista aut est eis innata, aut acquisita : si innata, naturaliter mali sunt, et a creatione malitiam istam sortiti sunt ; si acquisita, ergo ab ingenita bonitate mutati sunt et decepti, eorumque animae peccaverunt. Si vero pure naturaliter agunt, serviliter operantur et vilius quam creaturae libertate gaudentes ; atque in Creatorem redundat pravitas eorum, cum opus naturae sit opus primi opificis.

Amplius, si virtutes caelestium corporum corporales consistunt, imprimere nequeunt in intellectum et voluntatem, sicut est demonstratum. Si vero sunt spirituales, sequitur quod scienter et voluntarie agunt praefatos effectus : cuius oppositum patuit.

 

Haec et alia multa argumenta dominus Petrus ex Guillelmo inducit. Nihilo minus fatetur quod planetae dispositive, non coactorie, agere possunt ad legum et consuetudinum immutationem, atque ad quaedam eorum quae Deus aeternaliter fieri praeordinavit. Quod etiam consonat dictis catholicorum doctorum praeallegatis.

 

Hinc praefatus Petrus affirmat :

Omnes leges et sectae, quantum ad ea quae in eis pure naturalia sunt seu naturaliter fiunt, astronomicae potestati, constellationi seu dispositioni caelesti subesse aliqualiter possunt, quia secundum Philosophum, orbis iste inferior infra sphaeram lunae, contiguus est et subiectus lationibus superiorum, id est caelestium corporum, ut tota eius virtus inde gubernetur. Quod verum est de his quae naturalia sunt naturaliterque procedunt, non de his quae pure libere, miraculoseve fiunt. Verbi gratia, Christus a sua nativitate optimae fuit naturalis complexionis. Non est ergo fidei dissonum, imo rationi est consonum, quod sub bona caeli constellatione fuerit natus, a qua complexionis suae bonitas naturaliter potuit dependere. Sic et de conceptione eius in utero Virginis est dicendum, quantum ad naturalem praeparationem materiae ac fomentum. Quemadmodum et in generali diluvio per cataractas caeli, quae tunc apertae fuisse leguntur, Guillelmus intelligit partes caeli quae generativae sunt pluviarum et inundationis aquarum : qualia sunt signa aquatica, Cancer, Piscis, stellae Pleiades et Orion. Itaque figura seu dispositio caeli est quasi liber naturalis, inscriptus manibus Dei, in quo tanquam litteras seu scripturas legibiles fecit luminaria caeli, ut sint (sicut Moyses protestatur) in signa et tempora. Ibi ergo repraesentantur futura non quacumque, sed naturaliter fieri possibilia. Hinc ex huiusmodi signis non potuerunt prognosticare astronomi de lege Christi, aut de supernaturalibns veritatibus fidei.

Si vero obiciatur, quod de huiusmodi multa pradixerunt infideles, ut Hermes Trismegistus de Verbo aterno, et Sibylla de Christo, ut docet Lactantius, et libro de Civitate Dei recitat Augustinus ; dico, quod isti seu alii eis consimiles astronomi sive philosophi, non habuerunt haec per astronomiam vel naturalem scientiam, sed forsitan ex Scripturis quas legerunt, aut per revelationem propheticam, quam nec a Saturno neque a caelo, ut fabulantur astronomi, sed a solo Deo credimus provenire.

 

Verum ad confirmationem propositi, adhuc unam facio rationem, quae tanquam Achilles est fortior. Nam signemus figuram caeli seu constellationem, quae secundum Albumasar aliosve astronomos, signavit super lege Christi futura : tunc quaero ab eis, an similis constellatio aliquando praecesserit, an non. Si dicant quod sic, ergo tunc similis propheta ex virgine natus, similis quoque lex atque consimiles fidei veritates praecesserunt : quoniam similem causam similis sequitur effectus, sicut et simile signum simile signatum. Quod consequens nullus concedit fidelium : etenim fides tenet quod haec lex, sicut et legislatoris nostri Mater, sit incorrupta, nec primam similem visa est, nec habere sequentem. Porro si dicant, quod nunquam similis constellatio praecessit, neque futura sit, nec similis causa in caelo aut simile signum unde sequi valeat talis eventus seu similis provenire effectus ; sequitur quod ipsi aliive auctores astronomiae non potuerunt habere experientiam astronomiae praedecessorum suorum, et per consequens nec naturalem scientiam quod huiusmodi constellatio esset aliquo modo signum prognosticans aut causa efficiens huius legis aut sectae futurae : quare nec talem esse eam futuram ex huiusmodi constellatione naturaliter praecognoscere potuerunt. Insuper, si similis constellatio nunquam praecessit neque sequetur, consequens est quod motus seu revolutiones caelestes improportionabiles incommensurabilesque consistant, ita quod caelum nunquam revolvitur punctualiter seu praecise ad eumdem statum : cuius oppositum videtur supponere communis astronomorum opinio.

Haec Petrus praefatus.

 

In cuius verbis videtur obscurum quod ait, quod ex quo Christus optimae fuit complexionis, sub bona constellatione sit natus, a qua complexionis suae bonitas potuit naturaliter dependere ; similiter conceptio eius in Virgine, quantum ad naturalem praeparationcm materiae ac fomentum. Contra quae breviter obici potest, quod sacratissimum corpus Christi omnipotenti virtute Spiritus Sancti ex purissimis sanctissimae Virginis sanguinibus formatum, organizatum, complexionatum est in instanti : in quo mirabilissimo prorsusque supernaturali opere nulla causa creata cooperata effective censetur, iuxta quod asserit Augustinus : In his quae sunt super naturam, tota ratio operis est potentia lacientis.

 

Amplius, idem Petrus in eodem tractatu inquirit, An motus caelestium corporum sint invicem commensurabiles et proportionabiles. Ad cuius quaesiti partem utramqne multas rationes inducit, quas tamen fatetur solum probabiles esse, non demonstrativas. Innuit quoque quaestionem illam de commensuratione et proportionalitate caelestium motuum dupliciter posse intelligi : primo, an etiam pariant sensibilem sonum seu audibilem harmoniam ; secundo, an solum intelligibilem consonantiam generent. Quod autem audibilem faciant sonum, sic arguit : Proportio irrationabilis seu incommensurata excludit e caelis non solum arithmeticam, sed etiam subalternatam ei scientiam, utpote musicam. Proportio quippe sic irrationabilis, est ab omni consonantia aliena, magisque apta luctibus horrendis inferni, quam motibus atque concentibus caeli, in quibus dulcissima musica (secundum philosophorum testimonia) ponitur resonare et Dei gloriam enarrare. Unde Pythagoras summam ibi consonantiam se fatebatur audisse, per cuius dulcedinem opifex mundi nexum universae fabricae mundanae creditur moderari. Denique Tullius sexto de Republica narrat somnium Scipionis, ubi dicitur quod implebat aures eius cantus dulcisonus qui pulsu et motu efficitur caelestium orbium. Quod exponens Macrobius, allegat Platonem, qui dum in libro suo de Republica de sphaerarum caelestium volubilitate loqueretur, ait sphaerarum motum numeris musicis exhiberi. Insuper theologi gentilium, puta poetae, dixerunt esse novem musas caelestes, videlicet octo sphaerarum musicos cantus seu sonos, unamque consonantiam maximam ex illis omnibus resultantem. Rursus, ad hoc propositum allegat Hesiodum Macrobius super Somnium Scipionis, multaque dicit de musica illa caelesti, concludens quod ideo omnis anima in hac vita musicis capitur sonis, quia in corpus descendens, secum defert memoriam musicae cuius in caelo conscia fuit. Praeterea Boetius contestatur, quod non frustra a Platone sit dictum, mundi animam musica consonantia esse compactam ; quod item dubitari non queat, quin animae nostrae ac corporis status eisdem quodammodo proportionibus videatur esse compositus quibus modulationes astronomicae copulantur. Adhuc, Boetius musicam posuit trinam, primam vocans mundanam, de qua dicit quod in his perspicienda est quae in caelo aut elementorum compagine aut temporum varietate visuntur. Unde subiungit : Non potest ab hac caelesti vertigine ratus modulationis ordo absistere. At vero Hermes, pater philosophorum : Non immerito, inquit, in hominum coetum musarum chorus a summa exstat Deitate demissus, ne terrenus mundus videretur incultior si modorum dulcedine caruisset ; sed potius ministratis hominum cantilenis, celebraretur laudibus qui solus est omnia, aut pater est omnium, atque caelestibus laudibus, nec in terra harmoniae defuisset suavitas. Haec demum rationalis proportio caelestem efficiens musicam, in Eloquiis tangitur sacris, cum legitur : Quis enarrabit caelorum rationem, aut concentum caeli dormire quis faciet ? Hinc Cassiodorus musicam recommendans : Quid, inquit, praestantius machina caeli, quae sonora dulcedine modulatur, et naturae continentiam ubique dispersam virtutis suae gratia comprehendit ?

 

Verumtamen Plato rationalem caeli motum dixit fieri sine sono. Nec Aristoteli placet, quod orbium motus faciant strepitum aut sonum audibilem. Non ergo intellexerunt philosophi mundi musicam auribus fore sensibilem, sed animo intelligibilem : hocque (secundum Hermetem) a paucissimis, qui pura mente dotati, sortiti sunt caeli suspiciendi universalem curam. Hinc (secundum eumdem) musicam noscere, non est nisi cunctarum rerum ordinem scire. Ordo quippe singularum rerum in unum collatus, concentum quemdam dulcissimum verissimumque conficit. Unde quod haec musica non sit perceptibilis auribus, Cassiodorus asserit dicens : Harmonia caeli humano nequit explicari sermone, quam animo tantum ratio dedit, sed auribus natura non prodidit. Qualis vero in caelis sit musica, manifestius pandit, dicens quod lyram Mercurius dicitur invenisse, quam esse inter stellas requirendam putaverunt astrologi, persuadentes caelestem exsistere musicam, quando lyrae formam comprehenderunt inter sidera collocatam.

Haec Petrus praefatus.

 

Verumtamen Pythagoras cum suis sequacibus dixit caelos suo contactu in motu sensibilem facere melodiam dulcissimam. Et qui vult tenere contrarium, poterit dicere quod in hoc fuit deceptus praesertim quod dixit se illam sensibiliter audivisse ; quemadmodum etiam fuit deceptus dicendo animas transcorporari ; potissime tamen in eo quod affirmavit se recordari quod ante diu fuit idem in alio corpore, et quod interfuit praelio Troiano, atque in illo ipse exstitit miles Euphorbius nomine, et se fuisse ibidem ab Achille occisum.

 

 

QUAESTIO II

 

Praeterea quaeritur, De operibus quintae et sextae dierum. Quinta etenim die producti sunt pisces et aves ex aqua.

 

Contra quod arguitur primo sic : Aqua est elementum non vivum, ergo non potuit animalia viva producere, cum nihil agat ultra propriae speciei ac naturae gradum et dignitatem.

Secundo, omnia animalia mixta constant ex quatuor elementis : ergo inconvenienter dicuntur aliqua facta ex aqua. Si autem respondeatur, quod dicuntur facta ex aqua tanquam ex elemento praedominante, obicitur quoniam unicuique mixto debetur et convenit locus secundum elementum in ipso praedominans, ut dicitur primo Caeli. Sed locus avium est vel aer vel terra ; nam volant in aere, et quiescunt in terra : ergo terra aut aer est eis praedominans elementum.

Tertio, vita animalium consistit in calido naturali et humido radicali : ergo ignis praedominatur in eis.

 

In oppositum est Scripturae auctoritas.

 

Ad haec Thomas respondet :

Elementum praedominari in corpore intelligi potest dupliciter : vel secundum suum genus, vel quantum ad id quod est proprium illi corpori in genere illo. Dum enim alicui generi deputatur complexio aliqua, hoc non est secundum indivisibilem gradum, sed secundum latitudinem quamdam, ita quod est invenire terminos aliquos ultra quos non salvatur generis illius complexio : imo inter terminos illos est diversitas multiplex, secundum quod acceditur ad unum vel alterum. Verbi gratia, complexio debita corpori humano est complexio temperatissima ; attamen multi sunt gradus temperamenti, secundum quos quidam dicuntur melancholici, quidam cholerici, etc., propter propinquitatem ad terminos complexionis speciei humanae vel in calore aut frigore, ita tamen quod est aliquis gradus caloris vel frigoris quem non transcendit humana complexio.

 

Dico igitur, quod loquendo de elemento praedominante in corpore animalis quantum ad complexionem consequentem ipsum genus, oportet quod elementa inferiora et grossiora secundum quantitatem excedant elementa subtiliora, quae tamen excedunt virtute in mixtis secundum calidum et humidum, in quibus vita consistit : quae sunt qualitates principales ignis et aeris. Nempe cum corpora animalium debeant esse aliis temperatiora, quatenus a contrariis magis remota, et per aequalitatem complexionis assimilata naturae corporis caelestis, sortiantur perfectionem similiorem virtuti quae movet caelos : oportet elementa inferiora, quae sunt minus activa, eo quod habeant plus de materia et minus de forma, secundum quantitatem excedere, ut virtutis defectum suppleat quantitatis excessus. Verumtamen complexio in qua salvatur animalis natura, multas habet diversitates ; atque secundum quod accedit ad unum extremum vel alterum, dicitur in eo dominari hoc aut illud elementum.

 

Ignis demum secundum virtutem dominatur in corpore sensitivo, eo quod calor instrumentum sit animae ; non tamen potest esse quod ignis dominetur secundum quantitatem materiae, quia ignis cum maxime sit activus, alia consumeret elementa. Itaque in corporibus animalium terra praedominatur simpliciter quantum ad quantitatem : quoniam aqua continuat partes, ita ut non communitionem, sed mixtionem efficiant. Porro animalia prae ceteris habentia plus de aqua, dicuntur constare ex aqua, pensata eorum propria complexione per comparationem ad complexionem communi generi debitam. Et secundum hoc pisces dicuntur producti ex aqua, quoad id quod in aqua est grossius ; aves vero, quantum ad id quod in aqua subtilius est.

Auctoritas vero Philosophi ex primo de Caelo adducta, de loco intelligitur naturali, qui est terminus motus, et in quo naturaliter corpus quiescit : sicque locus avium non est aer, quoniam non in aere, sed in terra quiescunt ; aer vero est locus earum quantum ad motum animalem, cuius principium non est gravitas et levitas.

Haec Thomas in Scripto.

 

Ex quibus ad obiecta patet solutio, primo excepto, ad quod dicendum quod aqua et terra dicuntur principia productiva materialiter, non efficienter.

 

Praeterea in prima parte Summae, quaestione septuagesima prima et secunda :

Operi (inquit) distinctionis correspondet per ordinem opus ornatus. Hinc sicut inter tres dies deputatas distinctioni, media, quae est secunda, deputatur distinctioni medii corporis, scilicet aquae ; ita inter tres dies ornatui deputatas, media, quae est quinta, deputatur ornatui eiusdem elementi per productionem avium pisciumque ex aqua. Sexta autem die, quae est tertia dies ornatus, correspondens tertiae diei distinctionis, decorata est terra per materialem productionem iumentorum ex ea. Per iumenta autem et pecora intelliguntur bruta domestica ; per bestias, animalia saeva, ut ursi, leones ; per reptilia vero designantur animalia non habentia pedes quibus eleventur a terra, vel habentia tam breves quod modice elevantur, sicut lacertae et formicae. Alia inter haec se habent medio modo, quae per quadrupedia designantur. Vel, quadrupedia praemisit quasi genus, et alia subiunxit ut species : sunt enim quaedam quadrupedia reptilia, ut lacertae.

 

In descriptione quoque productionis plantarum, nulla mentio fit de vita, quia imperfectissimam vitam habent, sed de generatione dumtaxat, quia secundum hanc tantum in ipsis est, vita. Porro inter animalia, communiter perfectiora sunt terrestria avibus et piscibus, propter maiorem distinctionem membrorum : ideo animalia terrestria vocat animam viventem, sed pisces nominat reptile animae viventis. Cumque inter animalia ista perfectissimus gradus vitae exsistat in homine, ideo vitam hominis non dicit Moyses produci a terra aut aqua, sed a Deo.

Quamvis etiam quaedam animalia videntur hominibus inutilia, quia eorum commoditates ignorant, non tamen superflua sunt, cum ordo rerum et universitatis integritas compleatur ex ipsis, multasque vires habent et utilitates quae latent nos. Quemadmodum ergo fatuus esset, qui artificis ingrediens officinam, ea instrumenta reputaret superflua quorum causam, usum et utilitatem nesciret : ita stultissimi sunt qui creaturas quasdam iudicant inaniter factas, aut a principio malas plasmatas, quia earum utilitates, vires et proprietates ignorant, prout super Genesim libro primo Augustinus contra Manichaeos conscripsit.

Haec Thomas in Summa.

 

Praeterea Petrus circa haec quaerit tria. Primum est, an animae brutorum sint productae ex nihilo ; secundum, an corpora ipsorum constent ex quatuor elementis ; tertium, quae elementa in eorum praedominentur corporibus. Primum horum reservo ad quaestionem infra diligenter discutiendam, videlicet an rationes seminales seu inchoationes formarum in materia sint ponendae. Alia duo condependent. Ad quorum primum respondet : Anima sensitiva est forma et motor corporis sui : forma, secundum essentiam suam ; motor, secundum potentias. In quantum forma, cum sit nobilis valde forma, requirit materiam per multas formas dispositam et contemperatam. Unde praeexigit formam potentiae vegetativae, formam complexionis, formamque mixtionis. Porro in quantum motor, cum per diversas moveat vires, requirit organorum diversitatem. Complexio vero contemperata et organorum diversitas, non potest in uno solo consistere elemento, sed in compositione quatuor elementorum convenienter proportionata. Idcirco oportuit omne corpus animalis esse ex quatuor elementis compositum. Terra quippe praeexigitur, quia oportuit corpus solidum esse. Aqua autem cum sit multum subtilior terra, penetrat eam usque ad minima eius, et facit in ea continuationem ac partium cohaesionem. Aer vero cum sit utroque illo elemento subtilior, penetrat ea usque ad minima utriusque, facitque utriusque extensionem et rarefactionem. Sed et ignis tanquam subtilior illis, penetrat omnia illa usque ad minima eorumdem, et alterationem facit elementorum : sicque generatur ex ipsis corpus mixtum.

Si autem obiciatur quoniam elementa naturaliter sunt in locis diversis, ergo si ita miscentur, hoc erit per violentiam, non per naturam : dicendum, quod quamvis actu sint in locis diversis, attamen in potentia simul sunt, ita quod unumquodque eorum est in potentia ad alia tria. Vel respondendum, quod quamvis secundum se tota, distincta sint locis, tamen secundum aliquas sui partes, coniuncta sunt. Siquidem in terra sunt alia tria. Nam terra, aqua et aer alicubi se contingunt ; ignis quoque generatur in terra mediantibus caelestibus radiis.

 

Praeterea duplex est quantitas elementorum, videlicet molis atque virtutis ; et iuxta hoc, praedominantia duplex est. Itaque elementa passiva, scilicet terra et aqua, praedominantur in animalibus quantitate molis : quae elementa plus de materia habent. Alia vero duo activa, quae plus de forma seu specie habent, et de materia minus, utpote ignis et aer, praedominantur secundum quantitatem virtutis. Aliter namque observari non posset proportio debita et aequalitas in corpore animalis : quoniam si passiva elementa utroque modo praedominarentur, non essent corpora ipsa idonea ad suscipiendum operationes motusque animae, sicut nec corpora mineralia. Quod si activa utroque modo praedominarentur, propter nimiam superabundantiam activi agentis et paucitatem passivi resistentis, alia duo elementa corrumperent.

Haec Petrus.

 

Idem pro parte Richardus, et addit quod determinatus est gradus ultra quem virtus elementorum activorum non potest excedere virtutem elementorum passivorum salva proportione necessaria in corporibus animalium ad operationes vitae et sensus, et ad consistentiam corporis bonam ; determinatus quoque est gradus ultra quem non potest virtus elementorum passivorum excedere virtutem elementorum activorum, ad hoc quod corpus sit aptum vitam recipere animalem. Praeterea aliqui dicunt, quod grave et leve consequuntur raritatem et densitatem, quae sunt in composito ratione materiae. Cumque motus naturalis sit in generabilibus corruptibilibusque corporibus per naturam levitatis et gravitatis, affirmant quod corpora mixta moventur secundum exigentiam elementi praedominantis in eis secundum materiam. Sed contra hoc est, quod non semper densius corpus est gravius, cum plumbum sit rarius ferro, et tamen est gravius eo. Iterum, quamvis corpora mixta moveantur ratione materiae, attamen movent se ratione formae : ergo praedominatio elementi secundum materiam, non videtur ratio quod mixtum huiusmodi secundum exigentiam elementi illius se moveat. Hinc apparet quod auctoritas Philosophi, primo de Caelo dicentis, Motus compositorum corporum sunt diversi, verumtamen motio eorum est per motum corporis simplicis vincentis super ipsum, intelligenda sit de victoria quantum ad praedominantiam quantitatis molis, in quantum mixtio in qua est talis praedominatio, disponit ad talem formam mixti completivam, quae determinatur ad movendum mixtum ad illam partem ad quam elementum ibi praodominans quantum ad molem, moveretur per suam formam.

Haec Richardus.

 

Qui in ultimo isto dicto videtur a Thoma ac Petro recedere.

 

Idem quoque Richardus et Petrus allegant Philosophum, in libro de Morte et vita dicentem :

Vita consistit in calido difficulter infrigidabili, atque in humido diflieulter desiccabili, ita quod vita radicatur in humido aerio, quantum ad praedominantiam, sicut in principio magis passivo ; et in calido aerio ae igneo, tanquam in actualiori principio : unde constat, quod ad actiones vitae animalis plus confert virtus ignis et aeris, quam terrae et aquae.

Haec Richardus.

 

Insuper Albertus :

Quaeritur, inquit, quomodo uno die, utpote quinto, producantur ornamenta aquae et aeris, cum tamen siul duo elementa : propter quod videtur, quod duobus diebus ornari debebant, quemadmodum caelum et terra. Dicendum, quod quamvis sint duo elementa, conveniunt tamen in hoc, seeundum Platonem, quod sunt media inter sensibilis mundi extrema, quae sunt caelum et terra : idcirco distinctos ornatus habent caelum et terra per dies duos ; ad eumdem vero diem pertinet ornatus medii, tam aquae quam aeris. Aliter quippe, ut ait Plato, oporteret plures esse proportiones extremi ad extremum, quam per media duo : quod esse non valet. Hinc quia duobus mediis illis tanquam uno iunguntur illa extrema, ideo uno die ornata sunt.

 

Secundo quaeritur, quomodo de uno materiali principio producta sunt ornamenta illa duorum elementorum, cum ornamentum cuiuslibet elementi videatur debere pro principio materiali habere suum proprium elementum. Respondendum, secundum Augustinum in libro contra Manichaeos, quod ideo non est dictum, Producant aquae reptilia, et aer volatilia, sed utrumque ex aquis productum narratur, quoniam quidquid est aquarum sive labiliter undosum, sive vaporabiliter tenuatum, totum tamen naturae humidae deputatur. Et intendit asserere quod in libro de Sensu et sensato dicit Philosophus, quod scilicet aer est elementum humidi quasi spiritualis, quod non est incorporabile in generatione animalium et nutritione eorum ; aqua vero est elementum humidi corporalis, incorporabilis in generatione atque nutritione, et quod faciliter induit formam aeris per evaporationem et exhalationem. Unde iuxta terram aer mixtus est humido aqueo, per quod aliquantulum inspissatus, potest esse locus in quo aves moventur sustentando alas earum, et per spirationem attrahi potest ad spirandi refrigerium ; in altiori autem est ita subtilis, quod nec vapore humido ad rorandum, nec vapore sicco terreo ad ventandum miscetur : ideo habitatio animalium esse non potest.

 

Tertio quaeritur, quae sit differentia inter reptile, volatile, natatile. Respondetur, quod reptile dicitur, quod in suo motu processivo toto se corpore rapit, nec nititur specialibus membris ad motum illum, sicut sunt ala, pes, pinnula. Pedibus quippe nituntur gressibilia, alis volatilia, pinnulis tanquam remis natatilia. Porro reptilia sunt, quae vel motu et virtute costarum se rapiunt, ut serpentes ; vel motu annulorum, ut annulosa et vermes ; vel contractione corporis in medium annulum qui loco est cordis, et remissione corporis eiusdem de illo, et tractu oris : emittunt etenim illa anteriorem corporis partem, et tunc figunt os, totumque corpus tunc trahunt ad os ; ut faciunt lumbrici terrae.

 

Amplius, sunt animalia quaedam quae generant in terra, et nutriuntur in aqua, ut septimo de Animalibus ait Philosophus de delphino, qui et partus suos usque duodecimum diem saepe ducit a littore maris ad mare, ut assuescant ad illud. Talia ergo animalia ad ornatum illius pertinent elementi in quo plus moventur proprio motu. Ardea nempe et auser cum avibus ad aerem deputantur. Motus namque eorum volatus est, fitque in aere. Delphinus autem et crocodilus, ac consimilia, spectant ad aquam, quoniam motus eorum natatio est. Ursus vero marinus et canis, castor et lutra, quamvis interdum venentur in aqua, quia pedibus nituntur et gradiuntur ac ambulant, ad ornatum pertinent terra.

 

Quarto quaeritur, quare dicat Scriptura, Producat terra, cum virtus productiva non sit in terra, sed in caelo, secundum astronomos : in tantum ut Albumasar in Introductorio dicat, quod Virgo seu Virginis signum, in cuius prima facie oritur constellatio quaedam ad similitudinem virginis puerum in gremio habentis, tantae virtutis est, ut fecunditatem quibusdam virginibus afferat sine commixtione virili ; datque exemplum, quod tamen omnino haereticum est, quod beata Virgo ita concepit Dominum Iesum, quem gens Christianorum adorat. Insuper Damascenus dicit libro secundo, quod cuiuslibet speciei animalis perfecti primae duae hypostases, masculus et femina, primo a Deo immediate creatae sunt, in quibus propter distinctos sexus sementiva est vis propagandi. Ergo debuit dici : Ego producam in terra. Et respondendum, quod dum dicitur Deum dixisse, Producat terra, etc., non designatur nisi quod terra sit materiale principium rerum huiusmodi. Quod vero dixit Albumasar, error est pessimus, et vituperandi sunt qui hoc quasi pro testimonio introducunt quod philosophi nobis de partu Virginis attestantur. In conceptu etenim Salvatoris operatus nemo est nisi Spiritus Sanctus. Auctoritas quoque Damasceni est vera, sed praetactae expositioni non obviat.

Haec Albertus in Summa.

 

Qui et in fine libri de IV Coaequaevis, scripsit de his quae in praeinductis virtualiter continentur.

 

Praeterea Bonaventura circa haec scribit diffuse, cuius scripta pro maxima parte sententialiter exstant prahabita :

Corpora, inquiens, animalium habent sine dubio in se naturam quatuor elementorum : primo, ut idonea sint ad sensum ; secundo, ut idonea sint ad motum ; tertio, ut apta sint ad multiplicem operationem ; quarto, ut habeant in se complexionis dignitatem. Perfecta vero mixtio non est, nisi quousque concurrant quatuor elementa. Aqua quippe cum sit subtilior terra in decupla proportione, penetrat partes terrae ; sed non perfecte, quia aliquam habet grossitiem. Aer autem, qui est subtilior terra in centupla proportione, adhuc intimius se profundat. Sed ignis, qui est rarior atque subtilior in millesima proportione, subtilitate sua penetrat usque ad intima, sicque fit usque ad intima alteratio plena mixtioque perfecta, quoniam miscibilia perfecte sunt alterata.

 

Denique non est putandum quod Deus in exordio mundi, corpora animalium componendo, fecit elementa ex diversis sphaeris concurrere. Hoc namque non oportebat, quoniam terra et aqua non sunt pura elementa ; in uno quoque, sunt cetera in potentia, et ex eo fieri queunt alia, si adsit virtus alterans et activa, sine mutatione locali et violentatione. Hinc dum fit commixtio elementorum, natura non facit ignem aeremve descendere, sed ignem aut aerem qui in terra est, vel per actionem alicuius generatur agentis, facit convenire ad animalis constitutionem : quod fit per naturam, non per violentiam. Cum enim natura, secundum Philosophum, semper desideret quod melius est, materia quae sub forma est elementari, appetit esse sub forma mixti ; et quae est sub forma mixtionis, cupit esse sub forma complexionis : ideo cum ex diversis elementis fit mixtio, appetitus naturae completur, violentia non infertur.

Haec Bonaventura.

 

Verumtamen Averroes et alii quidam, dicunt in productione mixtorum elementa superiora, simpliciora ac magis activa descendere, talemque motum aiunt esse naturalem per respectum ad naturam universalem, non quoad naturam particularem.

 

Insuper scribit Bonaventura :

Corpus mixtum idoneum non esset ad sensum, nisi perdominaretur in eo terra, cum tactus sit sensuum primus, in quo terram praedominari oportet quantum ad molem. Similiter ad hoc quod idoneum sit ad sensum, oportet in eo praedominari ignem quoad suam virtutem, puta calorem : calor enim et spiritus sunt instrumenta sensitiva virtutis. Propter quod super Genesim libro tertio loquitur Augustinus : Tactus terreno elemento plus congruit ; siquidem per totum corpus animantis, quod maxime est ex terra, tacta sentiuntur. Anima enim cui sentiendi vis est, cum corporea non sit, per corpus subtilius vigorem agitat sentiendi : inchoat quippe motum in omnibus sensibus per ignis subtilitatem. Unde constat, quod ad hoc quod corpus sit aptum ad sentiendum, necesse sit elementorum activorum et passivorum esse praedominium mutuum. Quemadmodum enim artifex aliquis miscendo terram cum aqua efficit lutum, et ex illo constituit statuam ; ita dum aqueus liquor terrae miscetur, fit humor : qui dum per naturam coagulatur, fit corpus organicum. Dupliciter quoque potest intelligi ista commixtio, quia aut ita quod aquae praeexsistenti fluxibili commisceatur terra, aut econtra.

 

Rursus, quaedam dicuntur facta ex aqua : non quod plus habeant de aqua quantum ad substantiam, quam de terra, cum omne corpus animantis ad sui constitutionem atque substantiam recipiat plus de terra, eo quod ipsa aliis soliditatem stabilitatemque praebeat ; sed ideo aliqua dicuntur facta ex aqua, quia in eis potius quam in aliis natura aquea dominatur. Quod dico, non quantum ad praedominium qualitatis activae sive passivae, sed quantum ad aliquam conformitatem naturae, per quam illa quae ex aquis producta sunt, magis delectantur esse in aqua. Cumque humor aqueus duplex sit, unus in ratione humoris fluctuantis, alter in ratione vaporis exhalantis ; ideo aqua secundum rationem humoris est principium natatilium, et secundum rationem vaporis principium volatilium.

Haec Bonaventura.

 

In cuius verbis videtur obscurum quod ait, quaedam ex aquis producta describi propter conformitatem naturae, qua magis delectantur esse in aquis. Quod quamvis de piscibus pro maxima parte eorum verum sit, de avibus tamen pro maxima parte instantiam patitur, cum plurimae aves potissime delectentur volare in aere, aut in terra quiescere ac nutriri.

 

At vero Alexander circa haec loquitur copiose, et inter cetera sciscitatur : cum aqua et aer habeant suum ornatum, cur non etiam ignis ? Rursus, cum duae sint aeris regiones, cur superior non habet ornatum sicut inferior ? Dicendum, quod nomine aquae intelligitur aer, qui in sua extremitate humiditatem habet aquosam, unde aliquando rorat. Hinc Augustinus libro contra Manichaeos disseruit : Sciant omnes quos haec movent, hunc aerem nebulosum et humidum, in quo aves volant, a doctissimis hominibus, qui haec diligenter inquirunt, deputari solere cum aquis. Concrescit enim et pinguis efficitur exhalationibus et quasi vaporibus maris et terrae, ac de ipso humore pinguescit quodammodo, ut ipsos avium possit portare volatus. Idcirco per noctes serenas etiam rorat, cuius roris guttae mane in herbis inveniuntur. Nempe mons Macedoniae qui Olympus vocatur, tantae altitudinis esse fertur, ut in eius cacumine nec ventus sentiatur, nec nubes se colligant, quia excedit altitudine sua totum hunc aerem humidum in quo volitant aves. Idcirco nec aves ibi volare dicuntur. Quod ab eis fertur expertum qui per singulos annos solebant (nescio quorum sacrificiorum causa) memorati montis cacumen ascendere, notasque aliquas in pulvere scribere litteras, quas integras anno alio invenerunt : quod fieri non valeret, si ventum aut pluviam locus ille pateretur. Denique aer qui ibi erat, eos non inspirabat qui erant ibidem, nec poterant ibi durare nisi spongias humectas naribus applicarent, unde crassiorem et spissiorem spiritum ducerent. Hi quoque indicaverunt se nullam avem aliquando ibi vidisse.

Praeterea, si quaeratur cur communis illa avium pisciumque origo, magis nomine aquae quam aeris exprimatur ; dicendum, quod aqua magis est ordinata ad animantium generationem quam aer, quamvis in aere multae fiant impressiones propter ascensum aquarum.

 

Ad aliud respondendum, quod quamvis ignis pertineat ad mediam naturam inter caelum et terram, non tamen sortitur ornatum secundum aliquam sui partem, nec superiorem, nec inferiorem : quia ob nimiam eius subtilitatem non possent ibi habitare, vivere aut nutriri animalia aliqua : multo utique minus id possent, quam in superiori aeris parte aut in arce Olympi. Rursus, natura ignis est destruere corpus destructibile alienum : idcirco non possent ibi durare corpora aliena. Restat ergo, quod ipsa lux in utroque caelo est ornatus corporis sui sufficiens, ut sicut caelum aqueum seu crystallinum nullum habet ornatum corporeum praeter suam perspicuitatem luminosam, nec caelum empyreum praeter suam lucem, ita nec corpora ista in suo genere alium habent ornatum quam lucem.

Haec Alexander.

 

Cui obici posset, quod secundum Avicennam ignis elementaris in propria sphaera non lucet, nec aqueum caelum : alioqui nunquam hic fieret nox. Ad quod forsan quis dicet, quod non lucent ad extra, sicut nec empyreum caelum, ut fertur.

 

 

QUAESTIO III

 

Insuper quaeritur, Utrum trium elementorum ornatus sufficienter ac ordinate describatur.

 

Videtur quod non, quia homo est dignissimum animalium saltem mixtorum, ergo ante animalia alia debuit fieri.

Secundo, ornatus correspondere debet rei ornatae ; sed inter elementa ornata praeeminet aer : ergo homo debuit dici ornatus seu ornamentum aeris, et non terrae.

Tertio, irrationalia animalia magis conveniunt invicem, quam rationale et irrationalia : ergo animalia irrationalia gradientia super terram, et natantia in aquis, et volantia in aere, potius debuerunt simul formari, quam homo et cetera bruta terrae.

Quarto, nullus videtur ordo servatus inter productionem ornatuum trium elementorum : quia nec ordo dignitatis, nec successionis aut generationis.

 

Circa haec Antisiodorensis in Summa sua, libro scribit secundo :

Homo et animalia terrae ex eodem elemento, puta ex terra, sunt facta, atque ad terrae ornatum producta sunt.. Hanc autem convenientiam non est invenire in animalibus solum gressibilibus et natatilibus ae volatilibus. Vel si placet recurrere ad generalem illam Augustini solutionem, quod tantum in senario, id est numero sex dierum, fecit Deus opera sua, volens operum suorum perfectionem ostendere : ideo hominem et animantia terrae uno constituit die, nolens senarium dierum numerum excedere. Ideo quoque hoc egit, quatenus homo cernens se factum eodem tempore et ex eodem elemento cum bestiis terrae, fragilitatem suae conditionis pensaret, et se magis humiliaret.

 

Si vero quis dubitet cur in operibus quintae diei benedictio est adiuncta, non in operibus ceterorum dierum, die quod benedictio Dei facta uno die, intelligenda est facta ceteris diebus.

 

Quaeritur demum, cur de animalibus dicitur quod facta sunt secundum genus suum, nec de homine dictum est. Respondendum, quod genus dicit ibi multitudinem atque collectionem individuorum sub specie, vel specierum sub genere, et ponit vim gencrativam, secundum quod ipsa est subventiva speciei, ne pereat, per propagationem individuorum suorum : sic vero non est factus homo secundum genus, cum unus solus primo plasmatus sit, qui et si in primo statu mansisset, corruptioni subditus non fuisset.

 

Quaeritur etiam de ordine sex dierum, utrum sit artificialiter attendendus secundum operum dignitatem, an naturaliter secundum rerum essentias ac naturas. Quidam arbitrantur ordinem in operibus assignandum, vel secundum rationem principii sive causae, vel secundum rationem loci aut fundamenti. Caelum namque empyreum locus est angelorum ; terra vero, causa et principium, ac locus et fundamentum est his quae sunt facta ex ea. Alii ordinant secundum maiorem et minorem participationem ipsius esse, ita quod terra in principio facta est, in qua omnia erant confusa commixtaque elementa, ita quod separari possent ab invicem.

 

Postremo quaeritur, cur elementum ignis non est ornatum. Si dicatur quod nihil in eo vivere posset, falsum est hoc : quoniam salamandra vivit in igne et ex igne. Ideo dic, quod causa huius est, quia si essent ibi animalia aliqua, in nullo servirent hominibus, nec etiam ibi possent gigni et educari. Nec salamandra ex igne illo elementari tam puro et simplici gignitur et nutritur. Quod autem quatuor animalia, scilicet talpa, chamaeleon, halec, salamandra, constare dicuntur ex igne, intelligendum est secundum superabundantiam atque dominium.

Haec Antisiodorensis.

 

Idem Alexander, qui et alias plures hic movet quaestiones ex Augustino super Genesim, videlicet de productione minutissimarum bestiarum et nocivarum : de quibus pertranseo, quoniam satis communia sunt et competenter praehabita. Nempe in universis et singulis multiplex valde et magna invenitur utilitas, et quaedam condita sunt ad terrorem, quaedam ad exercitationem, quaedam ad informationem, quaedam ad solatium, quaedam ad usum. Salubriter enim docemur timere infernalia illa tormenta, ferocitatesque daemonum, si quarumdam bestiarum horribilitatem et crudelitatem rite pensemus, et ex visibilibus ad invisibilia informamur.

 

Praeterea Bonaventura :

In productione (inquit) sensibilium duplex attenditur ordo : unus secundum distinctionem diei a die, alius secundum ordinem eorum quae eodem die producta sunt. Primus ordo attenditur secundum exigentiam finis atque materiae. Et quia volatilia atque natatilia ex aqua producta sunt, prout aqua communis est ad humorem atque vaporem, suntque ad ornatum naturae perspicuae ; ideo Scriptura asserit ea facta uno die. Cumque gressibilia, non solum rationalia, sed et irrationalia, ad ornamentum pertineant terrae, et ex eadem materia, ut pote terra, sint facta ; ideo alio die a praedicto formata sunt, ita quod sicut uno die ornata est natura ccelestis, videlicet die quarto, sic uno die, scilicet quinto, ornata sit natura elementaris perspicua,et alio, utpote sexto die, terra.

Secundus ordo attenditur penes excellentiam perfectionis naturae. Prius enim producitur imperfectum, deinde perfectum : quia hic ordo est, ut a minus completo perveniatur ad magis completum. Hinc Scriptura prius dicit esse producta natatilia, quae sunt minus perfecta, quam volatilia. Similiter sexto die prius producta sunt irrationalia quam homo. Triplex quoque ponitur ratio cur postremo productus sit homo. Prima est, propter multitudinem partium eius. Nam corpus hominis inter corpora mixta est completissimum, idcirco et compositum ex membris, nervis, venis, viribus, qualitatibus proportionibusque diversis. Et quanto compositius est, tanto posterius : idcirco post cetera est productum. Secundo, propter animae corporisque distantiam : quum enim distet anima a corpore, non solum sicut forma a materia, sed etiam sicut spirituale a corporali, et sicut perpetuum a corruptibili ; ideo magna distantia temporis debuit intervenire inter productionem hominis quantum ad materiale principium et coniunctionem partium eius, quatenus per distantiam temporis intelligeretur distantia principiorum constituentium ipsum. Tertio, propter totius compositi perfectionem. Nempe cum homo sua dignitate et complemento finis sit corporalium omnium, ideo fuit post omnia producendus. Nam finis est ultimum in exsecutione, et finit, complet ac perficit media.

Haec Bonaventura.

 

Qui etiam quaerit hic, utrum omnia sensibilia facta sint propter hominem. Ad quod circa principium huius secundi responsum est.

 

At vero Thomas :

Animalia, ait, non dicuntur ornamenta elementorum nisi secundum quod comparantur ad elementa, ut locatum ad locum. Comparatio autem corporis ad locum suum est secundum motum et quietem suam in loco. Motus vero animalis est duplex : unus consequens naturam corporis eius secundum virtutem elementi praedominantis in ipso ; alius sequitur apprehensionem et appetitum : qui est motus proprius animalis in quantum est animal. Ideo animal ad illius pertinet elementi ornatum, in quo motum obtinet animalem, non ad quod movetur motu consequente naturam corporis sui : quoniam non consequitur animal in quantum est animal, sed prout ex gravibus levibusque componitur. Quamvis igitur aves volando movent corpora sua contra eorum naturam (propter quod motus ille est cum labore et poena, ut secundo Caeli habetur), attamen ad aeris spectant ornatum ; sed naturaliter quiescunt in terra, quiete qua carum labori succurritur.

Haec Thomas in Scripto.

 

In his doctores concordant.

 

Guillelmus quoque secunda parte libri de Universo :

Multi (inquiens) admirantur, quod latissima illa regio ignis elementaris habitatoribus atque ornatibus caret, cum elementa inferiora, imo et terra, faex elementorum, illis abundet.

Deinde tangit tres rationes istius. Prima est, quia habitatio debetur et convenit animali ratione elementi in ipso praedominantis quantum ad molem materiae, sicut praehabitum est : sic autem in nullo elementum est ignis praedominans. Secunda est, quod animalia quaerunt esse in loco quo possint nutriri et conservari : ignis vero pure elementaris, nec nutritivus est, neque animantium conservativus. Tertio, quod animalia appetunt locum in quo suas operationes valeant exercere : quas in igne exercere non queunt.

Asserit item hic doctor, quod nec salamandra, nec aliud animal ex solo puroque igne potest constare aut enutriri.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quaeritur consequenter, An Creator septimo die sua opera consummavit, et ab eisdem producendis quievit, ipsumque diem septimum sanctificavit, quia in ipso quievit.

 

In hac quaestione tria tanguntur. Primum est, an Deus die septimo sua opera consummavit ; secundum, an ex tunc ab operatione ad extra cessavit : et duo haec condependent. Tertium est, de septimi diei sanctificatione.

 

Quoad duo prima, arguitur quod non.

Primo, quoniam alia habet translatio, quod die sexto complevit vel consummavit opera sua.

Secundo, quoniam Christus ait : Pater meus usque modo operatur, et ego  operor.

Tertio, quoniam Deus indesinenter conservat, gubernat et administrat creata : imo quidquid agunt causae creatae secundae, principalius agit causa prima et increata, iuxta illud in libro de Causis : Causa prima plus influit quam quaecumque causa secunda.

Quarto, Deus operando non movetur : ergo cessando ab opere non quiescit. Opposita quippe habent fieri circa idem.

Quinto, quod non operatur per motum, habet actionem in suo effectu non tantum quamdiu fit, sed quamdiu durat effectus in esse, ut Avicenna testatur. Deus autem non agit per motum, imo stabilis atque immobilis perseverans dat cuncta moveri, et solo imperio mundum creavit : ergo incessanter producit esse mundi, quemadmodum fons rivum ex fonte manantem.

Sexto, solus Deus iustificat, donaque gratiae impertitur, et munera gloriae elargitur ; et rationales animas innumerabiles creat quotidie, iuxta illud : Qui finxit sigillatim corda eorum.

Septimo, Philosophus septimodecimo de Animalibus loquitur, quod quotidie apparent novae quaedam animalium species in his quae ex putrefactione gignuntur : ergo nec a novis rerum condendis speciebus Deus septimo die quievit.

 

Ultra videtur, quod septimum diem non sanctificavit. Primo, quoniam omni die vacandum est Deo, non septimo die tantum.

Rursus, sanctificatio consistit in actu exercitioque virtutum, non in otio et quiete : ergo diebus quibus operatus est Deus, potius convenit sanctificatio quam diei quietis

 

Ad haec respondet Albertus :

Senarius, qui perfectus est numerus, est causa congruentiae, non necessitatis, quod in ipso fecit et complevit Deus opera sua. Dei enim perfecta sunt opera. Dicitur quoque Deus quievisse, id est cessasse, a suis operibus quae patravit. Quies namque, ut quinto dicitur Physicorum, privatio motus est : motus vero divinus, qui est in Deo solummodo effective, atque in creatura formaliter, opere peracto cessavit. Requievit igitur Deus, opere consummato secundum genera et species. Nihilo minus usque modo operatur, propagando successive ex illis generibus administrationem et gubernationem totius mundi. Nec dicitur requievisse quasi laboraverit in creando ; sed quoniam quae de Deo dicuntur, per effectum intelliguntur, hinc et requies illa per effectum accipitur, quia videlicet creaturam angelicam et humanam fecit requiescere in se ipso, tanquam in ultimo omnium fine.

 

Porro sanctificatio diei septimi et benedictio eius non fuerunt aliquid operis a quo Deus cessavit. Etenim cessavit ab opere creationis et distinctionis atque ornatus, quae pertinebant ad mundi constitutionem, ex quibus est postea propagatio facta, ad mundi permanendam gubernationemque pertinens. Sed benedictio ad operis spectat consummationem, a qua nunquam feriandum est aut cessandum. Hoc est quod loquitur Augustinus super illud Genesis, Complevitque Deus die septimo opus suum : quia ipsum opus benedixit et sauctificavit. Opus quippe nonnullum est benedictio et sanctificatio. Aliquid enim operis fecit Salomon cum templum dedicavit.

Modus demum sanctificationis illius non fuit nisi quod Deus indicavit rationali creaturae, quod nulla cordis quies et sanctificatio esset in his quae fecit ad mundi administrationem, sed in ipso Deo dumtaxat, quo solo fruendum est. Inquietum enim est cor nostrum, donec ad ipsum perveniat. Et hoc notatur in ipso modo loquendi, cum dicitur : Requievit ab omni opere suo, id est, aversus seu cessans ab opere quievit in se ipso, indicans homini nihil esse finem desideriorum nisi ipsum. Ideo septima dies mane habet, non finem seu vesperam. Illustratio enim qua illustratur rationalis creatura a Deo quo fruitur, vita beata est, qure nunquam habebit finem, nec unquam tendet ad occasum.

Haec Albertus.

 

Hinc in fine libri de Coaequaevis :

Quiescere, inquit, est ab opere cessare duobus modis, puta ex parte operis, et ex parte efficientis. Ex parte operis, quoniam postea novum nil fecit [Deus], cuius principia naturalia secundum formam vel materiam aut similitudinem in sex diebus non praecesserint. Ex parte quoque efficientis, quia in sex diebus naturam in suis principiis Deus per se ipsum instituit. Postea vero non per se solus, sed cum natura res naturales propagavit.

At vero sabbatum sanctificare, est sanctam Dei quietem demonstrare, ut scilicet homo libros legens discat in Deo per contemplationem et amorem quiescere, nec opera Dei pro Deo diligere, instar eorum qui creaturis fruuntur.

Haec idem ibidem.

 

Hinc Thomas disseruit :

Sicut Magister in littera ait, in hoc nostra translatio discordat ab ea qua utitur Augustinus, quia in nostra translatione consummatio adscribitur diei septimae, in alia sextae. Utraque autem est vera, sive intelligatur septimus dies sequi sex alios successione temporis, ut alii Sancti volunt ; sive secundum Augustinum, ponantur septem dies dies unus rebus septempliciter praesentatus, puta cognitio angelica. Loquendo enim seeundum Augustinum, distinguenda est duplex rei perfectio. Una totalitatis, quam habet res ex hoc quod ex omnibus partibus suis essentialibus integrata est : et talis perfectio mundi competit sextae diei, quia post primos sex dies nulla creatura mundo est addita, quae non aliquo modo in operibus sex dierum exstiterit, ut patebit. Alia perfectio rei est, quam habet ex fine, quae est perfectio ultima : talisque perfectio mundi competit diei septimo, in quo Deus ab operibus omnibus requievit in se ipso sicut in fine.

 

Verum alios Sanctos sequendo, rursus distinguitur perfectio duplex. Una est perfectio prima, quam habet res secundum esse suum : haecque perfectio mundi completa fuit sexto die, quoniam nulla pars mundi postmodum addita est quae in primis sex diebus non aliquo modo praecesserit. Alia est perfectio secunda, quae est operatio rei, ut fertur secundo de Anima : et talis perfectio mundi fuit septimo die, quia ex tunc cessante operatione qua Deus naturam instituit, incepit operatio propagationis toto in universo, secundum quod ex naturis iam conditis aliae producuntur ; quam operationem Deus in rebus omnibus usque nunc facit. Hinc innotescit qualiter senarius convenit operibus primae institutionis. Senarius quippe numerus ratione partium suarum perfectus est, quia ex omnibus suis partibus aliquotis aggregatis consurgit : idcirco perfectio senarii congruit illi mundi perfectioni quae consistit in totalitate partium quantum ad esse primum. Et sicut partes aliquotae senarii ordinate atque continue sibi succedunt sine alterius numeri interpositione, videlicet unum, duo, tria ; sic in productione partium universi ordo servatus est, ut post productionem primae partis statim narretur productio partis secundae, sieque deinceps usque ad sextam.

 

Ex praeinductis patet solutio ad tria prima.

Ad quartum dicendum, quod Deo non adscribitur quies opposita motui aut labori, sicut expositum est ; nec Deus dicitur cessare ab operatione, nisi ratione effectus sequentis. Deus quippe non agit aliqua operatione media intrinseca vel extrinseca quae non sit sua essentia : quoniam suum velle est suum facere, et suum velle est suum esse. Nec tamen ab aeterna operatione sequitur effectus nisi secundum determinationem suae liberrimae voluntatis : hinc dicitur incipere operari, vel ab operatione cessare, ex parte effectus.

Ad quintum, quod sicut irradiatio solis semper et indesinenter est causa illuminationis, et lucem producit in acre quamdiu aer manet illuminatus ; sic Deus semper influit rebus esse : non aliud et aliud, sed unum et idem. Nec tamen res dicuntur semper fieri aut causari sive institui apud nos, sed tunc quando primo sortitae sunt esse. Ideo dicitur quod Deus cessat creare et facere mundum.

Ad sextum, quod Deus nil agit in creatura quod in operibus sex dierum non praecesserit, diversimode tamen. Quaedam namque fuerunt in operibus sex dierum ut in principiis materialibus et activis, et secundum similitudinem speciei, ut ea quae generantur ex sibi similibus in natura ; quaedam vero sicut in principiis activis materialibus, sed non secundum similitudinem speciei, ut animalia ex putrefactione genita ; quaedam sicut ex principiis disponentibus, non activis, et secundum similitudinem speciei, ut anima rationalis ; quaedam ut in potentia obedientiali dumtaxat, ut quae miraculose et supernaturaliter fiunt.

Ad septimum, quod illae novae species producuntur ex virtute caelesti, quae tenet locum virtutis formativae in animalibus ex putrefactione genitis et ex putrescente materia : ideo species illae fuerunt productae in operibus sex dierum in suis principiis, scilicet in materia, et in rationibus seminalibus, quemadmodum alia quae per operationem producuntur naturae. (Ad alia respondebitur infra.)

Haec Thomas.

 

Qui de requietione Dei in septimo die subiungit :

Quies proprie opponitur motui. Et quoniam motus in operationibus nostris causat laborem, secundum Philosophum, hinc quies labori quoque opponitur. Atque ex his significationibus duabus quietis, transumptae sunt aliae duae. Nam quia operationibus nostris motus adiungitur, venit in usum ut omnis operatio motus dicatur, quamvis improprie ; sicque omnis cessatio ab operatione dicitur quies : et haec significatio a prima transumitur. Sed quoniam nil laborat nisi ex hoc quod a perfectione propriae distat naturae, ut patet in motibus violentis, hinc res in illo quiescere perhibetur in quo sufficientiam invenit. Sicque voluntas quiescit in ultimo fine ; et haec quietis significatio transumitur a secunda. Itaque quies convenit Deo non quoad primam aut secundam significationem, sed quantum ad tertiam et ad quartam : verumtamen non sic quasi ab operatione deficiat, cum sua operatio sit sua essentia ; sed ratione effectus hoc dicitur, quoniam operatione aeterna hoc facit ut aliquis effectus temporaliter sit.

Quies quoque voluntatis divinae in fine accipi potest dupliciter. Primo absolute, secundum quod in se ipso sufficientiam invenit : sicque quies Dei aeterna est. Secundo per relationem ad creaturam, secundum quod creatura complacet Deo : nec sic quasi Deus ea indigeat ; sed illam ad se ordinans, in se ipso sufficientiam habet.

Haec idem.

 

Dc sanctificatione demum et benedictione septimae diei subiungit :

Diei septimae duo attribuuntur, videlicet consummatio operum, et quies opificis. Quantum ad primum, debetur diei septimae benedictio : quia secundum Gregorium, benedictio Dei est collatio donorum ipsius, et multiplicatio eorumdem. Multiplicatio autem creaturarum praesupponit duplicem rerum perfectionem. Unam, qua universum perfectum est, ex omnibus suis essentialibus partibus constans ; unde Philosophus quarto Meteororum loquitur : Unumquodque perfectum est, quando potest alterum facere tale quale ipsum est. Aliam, qua universum perfectum est ex ordine suo ad finem : quoniam multiplicatio creaturarum per generationem tendit ad hoc ut divinum esse pro posse participent atque perpetuent in posteris, ut secundo de Generatione asseritur. Omnis quoque creaturae operatio naturalis ad finem aliquem ordinatur : hinc benedictio septimae diei debetur, in qua post primam universi perfectionem, quae sexto die completa est, ipsum universum perfeetum est in ordine ad proprium finem.

 

Porro quoad secundum, quod est quies Dei, debetur septimae diei sanctificatio. In Scripturis etenim dicitur aliquid sanctificari, quia divino cultui deputatur seu consecratur. Sicque dies septimus est sanctificatus, quia actibus cultus divini est deputatus, ut in eo fideles specialiter essent Deo intenti, quatenus sicut Deus a rebus conditis in se ipso quievit : sic nos non in operibus, sed in summo ipso opifice finaliter quiescamus. Quae utique quies Christianis non ad tempus, sed perpetua indicitur, quibus dicitur : Sine intermissione orate. Ideo temporalis observatio ista in evangelica lege cessavit, seu potius observatio diei dominicae ei successit. Denique quies ista in Deo, per actus contemplativos et internos non impeditur, imo in eis consistit ; sed exteriori inquietudini servilium actuum et vituperabilium otiositatum contrariatur.

Haec Thomas in Scripto.

 

In quibus virtualiter continentur qua ; de his scribit in prima parte Summae, quaestione septuagesima quarta, ubi et addit quod Deus septimo die opus suum complendo etiam aliquid fecit, ea quae facta erant administrando, et ad suas operationes movendo, imo et conservando.

In his etiam satis continentur non solum quae Petrus et Richardus, sed item quae Alexander el Antisiodorensis super his scribunt.

 

Insuper Henricus Quodlibeto septimo quaerit, an Deus aliquid rebus influit, et respondet :

Influere dupliciter dicitur, proprie et improprie. Improprie dicitur res ipsas producere : quod magis proprie diceretur effluere. Proprie autem influere, est in res ipsas iam exsistentes beneficia sua causare, suaque dona rebus communicare. Et utroque modo Deus influit rebus. Primo modo, dando eis esse immediate per creationem, vel mediante naturali agente per generationem seu aliam productionem, quibus tamen prius dedit esse in suis primis principiis ex quibus generantur, producendo illa in esse per creationem ; de quo dicitur octavadecima propositione libri de Causis : Res omnes entia sunt propter ens primum. Secundo modo influit in omnes, eas conservando, iuxta illud libri de Causis : Omnes virtutes quibus non est finis, sunt pendentes per infinitum primum, quod est virtus virtutum ; virtutes quoque et bonitates influendo ad dirigendum in bene esse, prout ait vicesima propositione libri eiusdem : Causa prima regit res omnes. Ubi dicit commentator : Et influit super eas virtutem vitae et bonitatis secundum modum receptibilitatis et possibilitatem earum.

Haec Henricus.

 

 

QUAESTIO V

 

Adhuc quaeritur circa praehabita, Utrum in mixto remaneant elementa actu secundum suas formas substantiales.

 

Videtur quod non, quia mixta generantur ex elementis : generatio autem unius corruptio exstat alterius.

 

In oppositum est, quod primo de Generatione ait Philosophus : Mixtio est alteratorum, non corruptorum.

 

Circa hoc scribit Scotus :

Fuit opinio Avicennae, quam refert Averroes tertio Caeli et primo de Generatione, quod elementa manent in mixto substantialiter, non secundum substantiam, sed secundum qualilates suas remissa. Contra quod arguit Commentator, quia si remittuntur secundum qualitates, ergo secundum substantiam substantialemque formam, cum sit eadem ratio partis qualitatis, totiusque qualitatis : ergo si pars qualitatis posset remitti non remissa substantia, eadem ratione qualitas tota ; sicque posset remanere elementum sine sua naturali qualitate, ut ignis sine calore. Ergo potest substantia elementi remitti, sicut et qualitas eius. Probat autem quod elementum manet aliqualiter secundum remissam substantiam ; quia secundum Philosophum quinto Metaphysicae, elementum est ex quo componitur res, et manet in re : ergo substantia elementi manet in mixto, quamvis remissa. Sed contra hoc arguit ipse, quoniam sequeretur, quod forma mixti adveniret enti in actu : ergo esset forma accidentalis. Item, nulli formae competit intendi et remitti nisi accidentali ; substantia namque non suscipit magis et minus : ergo si formas elementares remitterentur, accidentales consisterent.

 

Dico ergo ad quaestionem, negando utramque opinionem, videlicet quod elementa non manent in mixto secundum substantiam remissam, ut opinatus est Commentator, neque secundum substantiam non remissam, ut loquitur Avicenna. Non enim est ponenda pluralitas sine necessitate. Sed nihil cogit ponere substantiales elementorum formas in mixto : quia nec operatio, eo quod operatio mixti non est eiusdem speciei cum aliqua operatione elementi ; nec qualitas mixti, utpote frigiditas carnis, quoniam illa non est frigiditas terrae aut aquae. Praeterea, forma elementaris est nata constituere individuum per se subsistens in substantia ; genere : ergo si ibi manent quatuor forma ; substantiales elementorum, erunt ibi quatuor individua ; imo et quintum constitutum forma mixtionali. Insuper, unum et idem subsistens non habet plures formas specificas, praesertim quarum una non est perfectibilis ab alia : quod tamen sequeretur, si elementa seeundum suas formas substantiales manerent in mixto.

 

Quomodo ergo manent elementa in mixto ? Dico, quod in omni genere et in qualibet re est invenire medium rationis eiusdem cum extremis, ut decimo Metaphysicae dicitur. Quamvis autem medium dicatur compositum ex extremis, ut rubor ex albedine atque nigredine ; tamen compositio illa non est nisi quaedam convenientia, quoniam nullus ponit quin qualitates mediae sint simplices formae. Hinc propter convenientiam hanc naturalem medii ad extrema, quae non est extremorum ad invicem, dicuntur extrema seu qualitates eorum esse atque manere in medio, nec dicitur quod extremum sit in extremo. Dico ergo, quod in mixto dicuntur manere forma ; elementorum propter naturalem convenientiam formae mixti cum elementis seu formis eorum, quae convenientia non est unius elementi ad aliud. Denique Aristoteles vult quod forma generati seu mixti, est actualior et perfectior forma elementi, ita quod forma clementi inferior potentialiorque consistit : ideo elementa dicuntur virtualiter manere in mixto, quemadmodum imperfectiora et inferiora dicuntur manere in superioribus, in quibus non nisi virtualiter manent. Idcirco cum Aristoteles dixisset quod elementa manent in mixto, adiecit : Salvatur enim virtus eorum. Dico ergo, quod elementa non manent in mixto secundum substantiam, nec oportet dicere quod plus maneant in mixto quam vegetativum et sensitivum in intellectivo.

 

Quomodo ergo generabitur mixtum ? Dico, quod non est necesse quatuor elementa concurrere ad esse mixti, cum aliquando factum sit mixtum ex uno elemento, iuxta illud Genesis : Producant aquae reptile, etc. Dico tamen, quod si concurrant, nunquam generatur mixtum per actiones eorum se mutuo corrumpentium. Nam quaero utrum in instanti quo gignitur mixtum, sint in illo omnia elementa corrupta, an maneant aliqua. Si omnia sint corrupta, ergo mixtum generatur ex non ente. Si aliquid manet, ergo non corrumpunt se invicem in generatione mixti ; tunc quoque non generaretur mixtum, nisi ex unico illo. Itaque quod mixtio dicitur alteratorum unio, intelligendum est de unione in uno effectu communi, in quo virtualiter salvatur virtus ipsorum. Unde dico, quod in mixto non sunt verae qualitates elementorum, sed similes eis. Nam calor ignis generat ignem ; calor hominis, carnem.

Haec Scotus.

 

Circa cuius positionem sufficit tangere, quod ipsa est manifeste contraria omnibus iam praeallegatis theologis, similiter Platoni ac Aristoteli, atque eorum sequacibus Peripateticis ac Platonicis, qui rerum naturas tam diligenter scrutati sunt. Multis quoque experimentis constat mixta ex elementis vere esse composita, in quae etiam sensibiliter resolvuntur. Nec ratio Scoti alicuius censetur vigoris, cum constet elementa in generatione mixtorum non penitus annihilari, imo ad minus materialiter remanere ; materia vero numeratur numero formae suae substantialis.

 

Praeterea de hac quaestione magistralius scribit Richardus :

Aliqui (inquiens) dicunt, quod in corporibus animalium et mixtorum sint formae substantiales elementorum secundum suas essentias incompletas. Quae opinio multas pro se habet auctoritates. Ait etenim Damascenus tertio libro, quod necesse est dicere hominem esse compositum ad minus ex quinque naturis, id est ex quatuor elementis et anima. Philosophus quoque libro de Generatione et corruptione, probat omnia mixta esse composita ex quatuor elementis, quia nec sine aqua partes terrae sibi cohaerent, etc. Alii dicunt, quod formae elementares secundum suas essentias nullo sint modo in mixto : quia cum quaslibet pars mixti sit mixta, secundum Philosophum primo de Generatione, oporteret quod formae illae essent simul in qualibet parte materiae corporis animalis ; nec formae illae essent sine suis materiis, nec materiae sine dimensionibus, et sic duo corpora essent simul. Rursus formae illae exigerent dimensiones diversas. Formae quoque substantiales non recipiunt magis et minus.

Haec Richardus.

 

Qui utriusque huius opinionis tangit et solvit motiva, declarans qualiter utraque possit defendi, nec ad ullam declinans. Primam earum videtur sequi Albertus ; secundam Thomas, quam reputo veriorem, et rationabilioribus argumentis fulcitam.

 

Insuper quaerit Richardus, an animae brutorum sint extensae. Quocirca duas recitat opiniones : unam dicentium quod sic. Nam partes anguillae et aliorum quorumdam brutorum divisae ab invicem, manent viventes ac sentientes : quod esse non posset, nisi anima earum divisione corporis divideretur ; nec dividi posset, nisi esset extensa saltem per accidens extensione materiae ; educitur quoque de potentia materiae. Alii dicunt, quod non est extensa, sed est in qualibet parte corporis tota : quia ut eis apparet, aliter non posset movere corpus secundum oppositas partes positionis, neque sentiret tota in qualibet parte corporis.

Haec Richardus.

 

Verumtamen aliqui tenent mediam viam, dicentes quod animae perfectorum brutorum sint indivisibiles, et totae in toto, ac totae in qualibet parte ; ceterorum, ut annulosorum et consimilium, praefato modo extensae sunt.