Distinctio XXIII — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio XXIII

DISTINCTIO XXIII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE TERTIAE

 

 

Hic moventur aliquae quaestiones hominum potius curiosorum et inexercitatorum, quam peritorum. Primo, cur Creator permiserit parentes primos tentari, quos novit tentatione vincendos ; cur item eos creavit, quos praevidit mox peccaturos ; et his quaedam similia hic tanguntur. Deinde utiliora discutiuntur, videlicet : qualis fuit primus homo quantum ad cognitionem et gratiam ante lapsum, et an suam praecognovit ruinam. Horum quaedam iam ante exposita sunt, cur scilicet Deus permisit illos tentari, cur item creavit eos. Ipse enim sapientissimus Deus cuncta creavit ut sint et bene sint, et intellectualia ut beata exsistant. Taliter quoque regit, disponit ac ordinat ea, ut suam sapientiam atque illorum naturam proprietatesque decet. Cumque homo fuerit constitutus in vita hac tanquam viator et miles Dei, ad honorandum Creatorem suum in omnibus et ad resistendum adversariis divini honoris, decuit ut Creator permitteret eum ab impiis impugnari, eumque faceret libere reluctari. Nec ob id quod ex creaturarum fragilitate, abusione et infidelitate fuerat secuturum, decuit infinitam bonitatem et sapientiam Creatoris omittere quod ipsam decebat. Ordo etiam universi exigit esse creaturas libero arbitrio praeditas, quae suos actus et motus libere exsequi permittantur. Sed et Deus altissimus tam bonus et sapiens est, quod non sineret fieri mala, non sciret et vellet ac posset ex illis elicere bona. In malorum etiam iusta punitione, debita ordinatione, pia reparatione, Deus omnipotens sapientiam suam prorsus immensam, bonitatem ac omnipotentiam gloriose monstrat. Sed et opposita iuxta se posita, ex mutua comparatione evidentius elucescunt ac innotescunt, sicque ex multiplici gradu malorum ac miserorum, ordo, gradus et excellentia multiformis bonorum ac Beatorum praeclarius emicant ; perfectio, eminentia et gloria Creatoris abundantius repraesentantur, laudantur ac honorantur.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

HIs ergo suppositis, ulterius quaeritur, An fieri potuit creatura intellectualis, cui ex sua natura competeret impeccabilitas, id est non posse peccare.

 

Videtur quod sic, quia secundum philosophos, praesertim Peripateticos, supra sphaeram lunae non potest contingere malum : ergo animae nobiles et intelligentiae ex sua natura hoc habent quod non queunt peccare.

Secundo, comprehensores per dona gloriae ita immobilitati sunt in bono, quod peccare non valent ; sed perfectio gloriae non excedit infinite perfectionem naturae : ergo Deus omnipotens posset creare mentem tam altam et excellentem, quod perfectio illa gloriae esset perfectio naturalis specifica, sicque ex intrinseco gradu suae naturae specificae haberet non posse peccare.

Tertio, nullum creatum est simpliciter infinitum ; omne quoque finitum per ablationem finiti tandem consumitur : potentia ergo seu aptitudo peccandi in se ipsa, et in omni mente creata exstat finita, ergo et consumptibilis ac totaliter auferibilis per naturam.

Quanto etiam creatura fuerit Creatori vicinior, tanto et similior. Cumque ipse Deus ex sua natura prorsus impeccabilis invariabilisque consistat, potest creaturae tantam sui similitudinem ac participationem naturalem conferre, ut naturalis illa peccabilitas plene tollatur.

 

Ad haec Thomas respondet :

Nulli creaturae communicatum est nec cominunicabile fuit quod ex conditione suae naturae non possit peccare. Cum enim omne creatum a Deo dependeat tanquam a causa sui esse, hinc si sibi relinquatur, mox deficit ; quamdiu autem causae influentiam recipit, conservatur. Applicatio autem causati ad suam causam potest esse dupliciter : primo sic quod sit in potestate causati a causa sua recedere quantum ad aliquid, vel non recedere ; secundo ita quod hoc non sit in potestate ipsius. Primum horum ad liberum spectat arbitrium, cui essentiale est posse facere et non facere. Quod si suae non adhaereat causae, oportet ipsum deficere. Unde octavo super Genesim loquitur Augustinus : Homo praesente sibi Deo illuminatur, absente quoque illo obtenebratur. Implicat ergo, quod servata libertate arbitrii, detur creaturae non posse peccare ex conditione naturae.

Haec Thomas in Scripto.

 

In Summa quoque contra gentiles, tertio libro ait :

In omnibus in quibus finis rei distat ab ipsa re, ita quod res non est sibi ipsi finis, sed ad aliquid altius ordinatur, potest malum culpae ex natura rei accidere, per recessum rei a suo fine, nisi per dona eminentiora in ipso suo beatifico fine firmetur. Cumque creatura non possit sibi in se sufficere, necessario ordinatur ad Creatorem tanquam ad summum finem, in quo solo salus creaturae consistit. Idcirco per aversionem ab ipso potest peccare. Ab ipso autem posse averti, convenit ei ex sua natura, quoniam eo ipso quo ex nihilo est producta, convenit ei ex sua natura posse deficere el peccare : quod etiam competit ei ex ingenita libertate.

Haec Thomas ibidem.

 

Concordant Albertus, Petrus, Richardus, Udalricus, et alii multi.

 

Porro Alexander circa hoc scribit, quod Deus non potuit potentia ordinata conferre creaturae impeccabilitatem per naturam, nec libero arbitrio naturalem invertibilitatem ad malum ; potuit tamen hoc potentia absoluta. Et dico, inquit, potentiam ordinatam, qua influit rebus esse, secundum quod praevidit et praeordinavit ab aeterno eas fiendas ac ordinandas. Potestatem vero absolutam dico, qua potuit aliter ab aeterno praevidisse res fiendas ac ordinandas, et illis naturas alias in tempore indidisse. Potuit namque ab aeterno praevidisse primum hominem futurum invertibilem quantum ad liberum arbitrium, et illum talis naturae condidisse in tempore. Itaque impossibile fuit primum hominem, seu aliquam creaturam rationalem, habere liberum arbitrium invertibile ad malum. Si enim naturaliter invertibile esset ad malum, hoc esset vel propter ipsius arctationem ad bonum, et ita non esset liberum, nec mereretur ; vel propter determinationem eius ad bonum, ita quod sic potens esset ad bonum per suam naturam, quod non posset verti ad malum, quemadmodum liberum arbitrium Dei. Iam tale liberum arbitrium careret naturaliter vanitate, et ita non esset creatura.

Si autem obiciatur, quod Deus de potentia absoluta posset contulisse rebus naturam sic invertibilem, et nihilo minus essent creaturae ; dico, quod Deus de potentia absoluta non posset creaturae rationali contulisse talem naturam, quod scilicet staret per propriam naturam in tali invertibilitate praefata.

Haec Alexander.

 

Cuius responsionis haec ultima clausula non videtur primae parti eiusdem responsionis omniformiter concordare : imo praeinductae positioni Thomae et aliorum consona esse censetur.

 

Durandus vero hinc partim recedens :

Peccatum, ait, nunquam est in voluntate, nisi praecedente aliquo defectu, id est errore, nescientia, vel inconsideratione, in ratione. Si ergo creaturae communicari potest quod ex naturalibus suis semper actualiter et sine errore consideret circumstantias universas ex quibus aliquid potest eligibile aut fugibile iudicari, vel etiam si hoc actu consideret dum aliquid occurrit eligendum aut fugiendum, dico quod talis creatura est impeccabilis per naturam ; et si non, non. Dicendum ergo, quod eligibilia et circumstantiae eligibilium aut deducuntur solum ex principiis legis naturae, aut ex principiis atque dictamine legis supernaturalis, utpote fidei aut disciplinae. Si primo modo, dicendum quod Deus potuit facere, aut forsitan fecit, creaturam impeccabilem per naturam, quia maioris ambitus sunt ea quae deducuntur ex principiis speculabilibus, quam quae ex principiis practicis. Plura quippe sunt a creatura rationali cognoscibilia, quam agibilia. Sed Deus facere potest, et forsan iam fecit, creaturam actualiter cognoscentem omnia speculabilia naturalia, omnesque eorum habitudines naturales et circumstantias : nam hoc de angelis dicitur. Ergo hoc similiter communicari potest creaturae de agibilibus : quo dato peccare non posset. Verum respectu eorum quae ex principiis supernaturalibus deducuntur, non potest creatura impeccabilis esse per naturam : quia ex sua natura non attingit illa, nec ex sua natura potest ei competere indesinenter attendere ea.

Haec Durandus.

 

Amplius Scotus communi consentit opinioni, videlicet Deum non posse facere rationalem creaturam ex sua natura impeccabilem, praesertim quoniam ad hoc sunt expressae auctoritates Sanctorum.Hieronymus namque in libro de Filio prodigo ait, quod solus est Deus in quem non potest cadere peccatum. Atque Anselmus in libro Cur Deus homo, quaerenti discipulo, cur Deus non potuit facere creaturam rationalem impeccabilem per naturam, respondet : quia non potuit facere Deum. Augustinus quoque in libro contra Maximinum testatur : Cuicumque creaturae rationali praestatur quod peccare non possit, non est naturae propriae, sed gratiae Dei. Propter has auctoritates magis quam aliunde, sic teneo.

Haec Scotus.

 

Qui in hac quaestione satis subtiles tangit rationes pro parte utraque. Verumtamen rationes aliorum, quas dicit non concludere, satis concludunt, quae ab Alexandro, Antisiodorensi, Thoma, Alberto, Bonaventura, aliisque inducuntur. Et si rite pensetur, improbatio Scoti non triumphat adversus eas : quod prolixitatem devitans, prosequi hic omitto. Sicut et argumenta Durandi contra positionem primam non convincunt. Nam dato quod non sit peccatum in voluntate nisi aliquis praeccdat defectus in ratione seu intellectu, quod tamen Henricus et alii quidam negant, non sequitur adhuc Durandi intentum. Quamvis enim ex hoc sequatur, quod defectus ille rationis sit causa sine qua in voluntate peccatum esse non valeat, non tamen quod sit causa sufficiens et totalis.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur, Utrum homo in statu innocentiae habuit cognitionem sui creatoris et sui ipsius ceterarumque rerum.

 

In quaestione hac tria tanguntur.

Primo, an Adam in paradiso perfecte cognoverit Deum. Videtur quod non, quia erat viator et quotidie proficere habuit, ergo non novit per speciem Deum, sed per speculum in aenigmate : quod est imperfecte cognoscere.

Secundo, potuit peccare, ut probavit eventus, quia peccavit ; qui autem vident Deum clare per essentiam, sunt confirmati in bono nec valent peccare.

Tertio, visio Dei per speciem est vera felicitas, ut asserit Filius Dei : Haec est (inquiens) vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum. Status autem innocentiae non erat status felicitatis, sed inter statum huius exsilii et statum beatitudinis exstitit medius.

 

In oppositum videntur esse auctoritates Scripturae. Vidit enim Deum clarius quam viatores huius exsilii, quorum quidam Deum in hac vita facialiter vidisse creduntur, praesertim Paulus in raptu et Moyses, prout in libro de Videndo Deum Augustinus affirmat. Insuper sanctus Iob dixit : Auditu, auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Et patriarcha Iacob : Vidi (ait) Dominum facie ad faciem.

 

Ad hoc respondet Albertus :

Adam in statu innocentiae Deum facie ad faciem non cognovit, nec aliquis Sanctorum unquam in hac vita praesenti, ut expresse divinus Dionysius ac Beda fatentur. Etenim Beda effatur : Deus per essentiam suam mortalibus nunquam apparuit ; sed cunctae visiones quae in veteri Testamento factae leguntur, per ministeria angelorum et per creaturam assumptam factae creduntur, in qua sicut in signo per virtutem et operationem agnoscebatur Deus esse praesens, quemadmodum dixit ad Moysen : Facies mea praecedet te, id est praesentia gratiae meae, secundum Glossam. Hinc quod Deus dicitur facie ad faciem locutus ad Moysen, sicut solet loqui homo ad amicum suum, intelligendum est modo praetacto. Moyses quippe non aliter vidit Deum, nisi illuminatione intellectuali, quae a B. Dionysio theophania, id est apparitio, nominatur, qua Deus apparuit suis amicis, quibus revelavit sua secreta.

 

Sed obici potest, quod de Moyse Dominus testatur : Si quis fuerit inter vos propheta, per visiones et aenigmata apparebo ei ; at non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est : palam enim et non per aenigmata videt Deum.

Insuper quarto Sententiarum, distinctione prima, habetur, quod Adam sine medio vidit Deum.

 

Et respondendum, quod in verbis illis, Numerorum duodecimo, fit comparatio in modo videndi Deum, secundum quod etiam Augustinus comparationem facit duodecimo Confessionum : Quidam etenim vident visione corporali, quidam visione somniali et imaginaria ; sicque vident boni et mali. Et illi non vident clare seu palam, nisi id quod figuratur in imagine splendeat in lumine intellectus. Et quibus sic splendet, vident palam, quoniam cernunt in lumine intellectus, in quo Deus secundum veritatem est et apparet, iuxta illud ad Timotheum : Qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem.

Denique medium duplex est, puta impediens et promovens. Medium impediens est, quod obstat videnti ne clare intelligat, ut est peccatum atque corruptio corporis quod subiectum est vitiis, et sine tali medio vidit Adam Deum ante transgressionem. Aliud est medium promovens, ut fides et sapientiae donum, nec sine huiusmodi medio Adam Deum vidit.

Haec Albertus.

 

In quibus sensisse videtur, quod nullus viatorum in hac vita viderit Deum per speciem : quod dictis Augustini non consonat. Sed ad hoc excludendum idem Albertus subiungit : Secundum Augustinum, spiritus est vis quaedam animae inferior mente, in quo spiritu rerum imagines imprimuntur. Sicque visio intellectualis caelum tertium perhibetur, in qua refulgent rerum veritates sicuti sunt. Et haec visio proprie est Prophetarum. Verumtamen quoniam Paulus dicit se raptum usque ad tertium caelum, et exponit hoc glossa quaedam, quod vidit Deum sicut angeli de tertia hierarchia, qui vident facie ad faciem : hinc communiter dicitur, quod rapti quando sic vident vi superioris luminis, exaltantur in id quod est patriae, et non viae ; tuncque vident facie ad faciem, sed non diu permanent ibi. Ita et hoc dicunt sensisse Apostolum quando dixit : Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit ; et Augustinum decimo Confessionum, quo loquitur : Aliquando intromittis me, Domine, introrsum in quamdam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit quod vita ista non erit. Sic quoque dicunt Adam raptum in sopore in quo tulit Deus unam de costis eius, quando reversus ad se, prophetavit quod Ecclesia esset ludificanda de latere Christi sicut Eva de latere suo.

 

Praeterea quaeritur a quibusdam, an Adam profecit in cognitione quae est per vestigium atque imaginem et per speculum creaturarum. Si profecit, ergo non est perfectus creatus in anima sicut in corpore. Verum haec quaestio stulta videtur, cum certum sit quod Adam in primo statu sensibus utebatur, per quorum usum si proficere nequivisset, deterioris conditionis fuisset quam nos in isto exsilio. Imo secundum Augustinum, angeli longa experientia multa didicerunt, et ex praedicatione Apostolorum aliqua de mysteriis Christi noverunt. Si ergo angeli ita proficiunt, quanto magis Adam in primo statu ? Et quamvis perfectus creatus fuit cognitione infusae scientiae, nihilo minus alia via, utpote experimentali cognitione, profecit.

Haec Albertus.

 

Quocirca pensandum, quod verba illa Augustini duodecimo Confessionum non oportet intelligi de visione Dei per speciem, nec etiam praefatum Adae soporem, sed de contemplatione quadam theologica per donum sapientiae et revelationem internam, seu de mystica theologia et degustatione valde suavi, prout in peregrinatione ista potest haberi. Sed quod Adam in sopore illo viderit Deum per speciem, in nullo doctore authentico recolo me legisse : imo si tunc per speciem Deum vidisset, non puto quod paulo post tam graviter corruisset.

 

Praeterea Thomas :

Modus, inquit, quo Adam Deum cognovit, sicut in littera dicitur, medius fuit inter cognitionem viae qua nunc Deum videmus, et cognitionem Beatorum in patria. Tripliciter quippe Deus videri potest : primo, per suam essentiam ; secundo, per aliquem eius effectum effluentem in intellectum videntis ; tertio, per effectum ipsius extra videntis intellectum, in quo divina similitudo resultat. Cuius exemplum est in corporea visione. Lux namque non videtur per aliquam similitudinem sui in oculo relictam, sed oculum ipsum informans. Et huic comparatur primus modus visionis divinae, qui est per essentiam : qui modus videndi Deum, nulli debetur naturae ex conditione suae naturae, nisi divinae et increatae. Lapis vero videtur ab oculo per simililudiucin suam in oculo derelictam ; huicque modo comparatur secundus, qui est per effectum relictum in intellectu videntis. Qui modus convenit angelo ex suae conditione naturae ; quia ut dicitur libro de Causis, omnis intelligentia scit id quod est supra se, per hoc quod est causa ci : hinc cognoscens lumen naturae suae, quod est similitudo luminis increati, videt Deum naturali cognitione. Sed vultus hominis relucens in speculo, videtur non per similitudinem suam immediate relictam in oculo, sed per similitudinem eius relucentem in speculo, ex quo resultat in pupilla. Et huic visioni assimilatur visio qua Deus videtur per effectum extra intellectum videntis, videlicet per effectum naturalem, quemadmodum per cognitionem creaturarum naturali cognitione philosophi devenerunt in Deum ; sive per effectum spiritualem, ut est in visione fidei, quam habet ille qui adhaeret his quae aliis revelata sunt per influentiam luminis spiritualis. Ideo dicimur nunc in speculo videre, secundum Apostolum. Modus etenim iste competit homini secundum suae conditionem naturae, quoniam intellectus noster nec se ipsum intelligere potest, nisi per species rerum quas apud se habet : per obiecta namque venit in notitiam actuum, atque per actus in cognitionem potentiarum.

 

Ad primum ergo modum videndi Deum, perducuntur homo et angelus per gloriam. Hinc illa est visio Beatorum, quam homo in primo statu non habuit. Porro ad secundum modum videndi cognoscendive Deum, qui naturalis est angelo et supra naturam hominis, elevatur homo per gratiam, etiam post lapsum naturae, ut patet in viris contemplativis, qui revelationes merentur divinas ; et multo plus fuit hoc in statu innocentiae per gratiam originalis iustitiae. Tertius vero modus est communiter viatorum. Sicque constat quod modus quo Adam in statu innocentiae Deum videbat, medius est inter utrumque. Verumtamen Adam dicitur Deum in primo statu sine medio cognovisse, quia ad Dei notitiam non processit per medium argumentationis ex sensibilibus creaturis.

 

Praeterea si quaeratur, an Adam in statu innocentiae vidit Deum in aenigmate ; dicendum, quod aenigma obscuritatem quamdam cognitionis importat : quia ut ait Donatus, aenigma est quaestio verborum obscuritate involuta. Triplex autem obscuritas intellectui potest accidere. Primo ex hoc quod ex nihilo est, quia per hoc differt a claritate intellectus increati : sicque omnis intellectus creatus aenigmaticus est. Secundo ex hoc quod intelligit inquirendo, et per continuum et per tempus : et talis obscuritas convenit intellectui hominis per comparationem ad intellectum angelicum, qui dicitur deiformis ; intellectus vero humanus ratiocinativus est et acceptivus cognitionis a sensibilibus secundum conditionem naturae humanae : et secundum utrumque modum homo, etiam in primo statu, in aenigmate cognovisset. Porro obscuritas tertia consequitur intellectum humanum ex peccato originali, et ex corruptione carnis animam aggravantis : sicque in aenigmate homo nunc videt, tunc vero non ita.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper in prima parte, quaestione nonagesima quarta, asserit :

Primus homo per essentiam Deum non vidit, nisi forte dicatur quod sic viderit eum in raptu, quando Deus misit in eum soporem : quia cum Dei essentia sit ipsa beatitudo, ita se habet intellectus videntis divinam essentiam ad Deum, sicut se habet quilibet homo ad beatitudinem. Manifestum est autem quod nullus homo potest a beatitudine per voluntatem averti : naturaliter enim appetit eam et fugit miseriam. Hinc nullus Deum per essentiam videns, potest voluntate ab co averti : quod est peccare. Cumque Adam peccaverit, constat quod Deum per essentiam non conspexit.

Attamen visio Dei per essentiam, dividitur contra visionem Dei per creaturam ; et quanto creatura est altior ac Deo similior, tanto clarius cernitur Deus per illam : hinc evidentius cognoscitur per intelligibiles quam per sensibiles creaturas. Verum a consideratione intelligibilium seu spiritualium creaturarum plena ac lucida, impeditur homo in statu praesenti per sensibilium distractionem. Sed ut in Ecclesiaste scriptum est, Deus fecit hominem rectum : quae rectitudo fuit, ut in homine inferiora superioribus subderentur, et superiora ab inferioribus non impedirentur. Hinc primus homo per inferiora et sensibilia non impediebatur a contemplatione intelligibilium firma et clara, quam ex irradiatione primae veritatis accepit, vel naturali vel gratuita cognitione. Propter quod undecimo super Genesim loquitur Augustinus : Fortassis Deus primis loquebatur parentibus ante lapsum quemadmodum angelis, ipsa incommutabili veritate illustrans mentes eorum, etsi non tanta divinae participatione essentiae quantam capiunt angeli.

Verumtamen in statu illo non potuit homo cognoscere angelos secundum eorum quidditates, quia et tunc fuit ei naturale per conversionem ad phantasmata intelligere ; excellentiori tamen notitia, utpote certiori et magis fixa eos cognovit quam nos in statu isto. Propter quod in quarto Dialogorum dicit Gregorius : Homo in paradiso assueverat Dei verbis perfrui, angelorum beatorum spiritibus cordis munditia et celsitudine visionis interesse.

Haec Thomas in Summa.

 

Istud vero de cognitione angelorum recitatorie tango. Procedit enim iuxta imaginationem phantasmaticorum. Responsioni autem Thomae, quantum ad principale, consonant Petrus, Richardus, Hannibal.

 

Bonaventura vero prolixe hic recitat varias diversorum opiniones. Quarum una fuit, Deum nunquam videri a mente creata immediate per speciem, nec in via neque in patria. Alia econverso fuit, quod Deus gloriosus et excelsus videatur immediate per speciem a mentibus depuratis, tam in patria quam in via, atque in innocentiae statu ita sit cognitus, nec differentia sit nisi secundum gradum claritatis maioris et minoris, secundum quod anima a sarcina seu onere impedimentisque corporis magis aut minus eripitur. Tertia est, quod in patria videbitur Deus immediate ac plene, quantum est ex parte videntis, in statu vero miseriae cernitur mediate et semiplene ; sed in statu innocentiae videbatur medio modo, videlicet immediate et semiplene : nondum enim fuit ibi remuneratio ultimata ; nulla tamen fuit ibi secundum istam opinionem velaminis interpositio. Et hoc videntur sonare verba Hugonis. Verumtamen non est putandum, quod homo in statu innocentiae viderit Deum immediate facie ad faciem : alias fuisset vere beatus et confirmatus in bono. Quarta est ergo positio, quod cognitio status innocentiae media fuit inter cognitionem patriae ac huius miseriae, sicut et paradisus inter caelum et istam miseriae vallem ; et sicut paradisus magis se tenet ad huius miseriae incolatum, sic cognitio Adae propinquior fuit cognitioni viatorum quam comprehensorum. Quadruplex quippe est modus cognoscendi Deum. Unus per fidem, qui est gratiae generalis ; secundus est per contemplationem, qui est gratiae excellentis ; tertius apparitionis, qui est gratiae specialis ; quartus per apertam visionem, qui est gloriae consummatae. Primus modus et ultimus statui innocentiae non competebant : non primus, propter aenigmaticam obscuritatem, et quia cognitio fidei ut plurimum, est ex auditu ; nec ultimus, ob eius perfectionem. Medii duo modi statui innocentiae ac naturae lapsae conveniunt, praesertim modus contemplationis, qui amplius viguit ibi, propter animae puritatem et carnis sensualitatisque sub ratione subiectionem.

 

Praeterea si quaeratur, an Deus in patria conspicietur per medium ; dicendum, quod triplex est medium. Primum est medium disponens, et ita videbitur per medium quod est lumen gloriae. Secundum est medium deferens, quod nullus hic ponit, cum Deus incircumscriptibilis sit ubique. Tertium est medium deducens sive contemperans, per quod aliqui dixerunt Beatos Deum videre, ne excellentia lucis immensae acies mentis eorum obtunderetur. Quod ponere exstat erroneum, quoniam lux divina est salvativa, non corruptiva : idcirco excellentia eius ibi non obest, sed confert. Pax quoque et gaudium, et lux illa omnem superat sensum. Idcirco Beati undique illis complentur, ut nil aliud quaerant, imo absorbeantur eisdem. Pro certo ergo tenendum est, quod Deus in patria clare videbitur in gloria atque substantia sua, nec licet oppositum opinari. Imo hoc est unus de decem articulis reprobatis ab universitate magistrorum Parisiensium, tempore episcopi Guillelmi, et Odonis cancellarii, et fratris Alexandri de Hales, patris et magistri nostri.

 

Qui articuli ut evitentur subscripti sunt. Primus articulus est, quod divina essentia nec ab angelo nec ab homine potest videri. Secundus articulus est, quod licet divina essentia sit una in Patre et Filio et Spiritu Sancto, tamen ut in ratione formae est una in Patre et Filio, et non in Patre et Filio ac Spiritu Sancto, et tamen forma idem est quod divina essentia. Tertius, quod Spiritus Sanctus ut amor seu nexus, non procedit a Filio, sed tantum a Patre. Quartus, quod animae glorificatae non sunt in caelo empyreo, nec corpora glorificata erunt ibi, sed solum in caelo crystallino seu aqueo, quod est supra firmamentum. Quintus, quod malus angelus in primo instanti suae creationis fuit malus, et nunquam exstitit bonus. Sextus, quod angelus uno et eodem instanti potest esse in diversis locis, et etiam ubique si velit. Septimus, quod multae sunt veritates aeternae quae non sunt Deus. Octavus, quod primum nunc et passiva creatio, non est Creator nec creatura. Nonus, quod qui habet naturalia meliora, plus habebit de necessitate de gratia ac gloria. Decimus, quod malus angelus nunquam habuit unde stare posset, nec Adam in statu innocentiae.

Haec Bonaventura.

 

In cuius verbis videtur obscurum, quod ait Adae in statu innocentiae non convenisse modum cognoscendi Deum per fidem : cuius oppositum est inductum. Qualiter vero viderit in aenigmate, patuit. Verumtamen tota responsio Bonaventurae iam tacta, quasi de verbo ad verbum sumpta est ex scripto Alexandri. Qui etiam Alexander sentire videtur, quod cognitio fidei non competebat homini in statu innocentiae, eo quod fides per aenigma in cognitionem procedat. Sed ut alibi dictum est, cognitio per fidem, et cognitio per contemplationem, quae est actus doni sapientiae, simul stant. Et quamvis in Adam non fuit fides cum tali ac tanta aenigmatica cognitione sicut in nobis, nihilo minus fuit in eo fides et spes.

 

Insuper Durandus hic aliqua scribit, in principali conclusione consonans superius introductis :

Adam, inquiens, in statu innocentiae, cum esset viator sicut et nos, videbat Deum eodem genere visionis quo nos, ex creaturis sumens cognitionem, sed tanto perfectius quam nos, quanto perfectiorem habuit cognitionem de creaturis quam nos. Circa quod dico, quod cognitio creaturarum fuit sibi concreata ; attamen, ut est dictum, ex consideratione creaturarum aliquo modo profecit.

Insuper dicit certum, quod nulla spiritualis substantia potest cognosci per speciem, neque Deus neque angelus. Verum istud supra destructum est, et ostensum quod omnis cognitio intellectualis fit per aliquam speciem seu similitudinem rei intellectae, exsistentem in intellectu intelligentis, vel per aliquid habens se per modum intelligibilis formae ; imo et Deus adorandus ac supersublimis, tam in via quam in patria videtur per speciem : in patria quidem per speciem increatam, quae est sua essentia, quae est obiectum et species, quod et quo, res et ratio, causa et exemplar ; in via vero per speciem creaturae, in quantum in ea relucet Creator. Intelligentia quoque plena est intelligibilibus formis.

 

 

QUAESTIO III

 

Nunc perscrutandum, An homo in statu innocentiae habuit omnium rerum notitiam.

 

Videtur quod non, quia ut dictum est, etiam in statu innocentiae in scientia profecisset, et multa per experientiam didicisset. Quod autem ante iam scitum est, non discitur.

Item, si anima Adae fuit perfecta in scientiis a suae creationis exordio, frustra fuisset corpori unita : quia ad hoc coniungitur corpori, ut in eo scientias et virtutes adipiscatur. Nempe cum forma sit finis materiae, non coniungitur ipsi materiae nisi principaliter ob suum profectum.

Ad haec, prima rerum institutio exstitit naturalis ; sed naturale est homini scientiam paulatim ministerio sensuum adipisci, non subito per infusionem accipere : ergo et sic factum est homini protoplasto.

 

In contrarium est quod Adam mox ut creatus est et in paradisum translatus, imposuit nomina rebus secundum proprietates earum. In Ecclesiastico quoque scriptum est : Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum.

 

Ad hoc Alexander respondet :

Homo primus ab exordio suae conditionis habuit scientiae complementum, secundum Hugonem et Magistrum Sententiarum. Et hoc homini conveniebat tum per comparationem sui ad suum principium productivum ab ipso colendum, tum per comparationem ad genus humanum ab ipso propagandum, tum per comparationem eius ad animalia ab ipso gubernanda. Quantum ad primum, id decuit : quia cum Deus cetera opera sua fecit perfecta, iuxta illud, Dei perfecta sunt opera ; quanto magis decuit Deum, illum in scientia rerum ad ipsum pertinentium facere perfectum, quem instituit esse debere principium totius generis sui, et qui quodammodo finis est ceterorum ? Cumque factus fuerit ad Deum colendum, debuit scire leges divinas, secundum quarum observationem posset Deo placere atque in via morum virtuose incedere. Similiter quoad secundum, quoniam factus fuit ut principium totius suae posteritatis, oportuit eum scire qualiter suam domum et prolem instrueret, aedificaret, praeiret ac regeret. Quoad tertium quoque, non decuit ut Deus cuncta homini inferiora traderet ad regendum ut ei obedirent, ac nominandum, nisi eorumdem sufficientem notitiam contulisset homini ipsi. Idem probatur ex parte status primi, quia cum homo in statu illo deberet esse perfectus et rectus in actibus affectus, nc deviaret debuit esse perfectus in actibus intellectus.

 

Verumtamen proficere potuit. Profectus quippe scientiae triplici potest via considerari : primo, ex parte scibilium ; secundo, ex parte maioris habilitatis ad intelligendum ; tertio, ex parte modorum sciendi. Quantum ad primum, sciendum quod quaedam fiunt cursu naturali, quaedam supernaturali, quaedam autem voluntario. In eorum ergo notitia quae naturaliter fiunt, non profecisset homo per novi habitus acquisitionem, quia secundum Hugonem et Magistrum, accepit a Creatore scientiam omnium generum rerum. Profecisset tamen in modo sciendi, quia quod scivit ex iufusione simplici cognitione, agnovisset et propria experientia ac magis in particulari : et quod scivit intellectualiter, novisset et sensibiliter. Insuper ex assuefactionc atque frequentia considerandi, profecisset quoad maiorem habilitationem sciendi et iudicandi de rebus : quamvis enim non habuisset tarditatem hebetudinis ex aggravatione corruptelaque corporis sequentem culpam transgressionis, habuisset tamen velocitatem tardiorem seu minorem propter animalis corporis vegetabilitatem. In cognitione demum eorum quae supernaturaliter aut voluntarie fiunt, simpliciter profecisset : imo ad talia cognoscenda indiguit illustratione superna, et ad cognoscendum secreta alterius indiguisset detectione ipsius. Nec talis profectus statui innocentia ; derogabat, cum et angeli sancti in talium cognitione proficiant.

 

Sed circa hoc quaeri potest, an in tali statu decipi potuisset. Videtur quod imo, quoniam teste Apostolo, mulier seducta fuit ; vir quoque putavit veniale quod fuit mortale, ut dictum est, et in hoc iudicavit erronee. Ad hoc quidam respondent per distinctionem. Nam quaedam sunt proprie scibilia, ut obiecta scientiae ; quasdam opinabilia, ut sunt mentis secreta, futura contingentia, atque fortuita ac mere voluntaria : quae non certitudinaliter, sed coniecturaliter agnoscuntur. In scibilibus Adam falli nequivit, eo quod talium certam haberet scientiam sibi connatam. In opinabilibus vero contingit falli dupliciter : primo, falsis firmiter adhaerendo, et talis adhaesio error est, nec in statu innocentiae habuit locum ; secundo, qualitercumque aestimando, quae aestimatio est opinio falsa sine pleno consensu, et haec potuit esse in Adam in primo statu absque ipsius praevia culpa et poena, praesertim cum ex huiusmodi aestimatione non incideret culpam, neque incurreret damnum. Et per hanc distinctionem solverentur hinc inde auctoritates diversae, quae videntur invicem repugnare, aliudve praetendere.

 

Verum quoniam ista responsio non plene satisfacit rationi, nec concordat sententiae Augustini, ideo alii dicunt : Cum secundum Augustinum in Enchiridio, non aliud sit errare, quam verum falsum putare, aut certum pro incerto tenere (quod ad huius vitae spectat miseriam), constat quod Augustinus generaliter vocat errorem omnem deceptionem, et illum nominat indecorum. Deceptio quoque ultra nescientiam addit iudicii obliquationem, quae in Adam in statu innocentiae non fuisset, sicut nec passio corporalis. Quemadmodum enim dupliciter accidit aliquem laedi aut pati, videlicet, ab intrinseca causa, et a causa extrinseca (ut expressum est supra), et nullo horum modorum fuisset homo in statu innocentiae passus, quoniam virtus animae regitiva perfecte corpori praesidebat, illudque ab extrinseca passione praeservabat ; ita dupliciter potest quis decipi : primo a causa intrinseca, ipso paralogizante se ipsum ; secundo a causa extrinseca, alio ipsum circumveniente. Et neutro modo tunc accidisset, quia iudicium rationis in omnibus praesidebat perfecte inferioribus viribus, quamdiu culpa non adfuit ; et si quis ab extra fallaciter persuaderet, divina inspiratio seu angelica illustratio obviaret. Aliqui tamen oppositum sentiunt, sed praedicta responsio consonat Augustino. Non poterat etiam in statu innocentiae inesse homini somnium ex perpessione phantasiarum aut illusione hostili.

Haec Alexander.

 

Idem Bonaventura, cuius responsio ex Alexandro est sumpta.

 

At vero Thomas :

Illam (inquit) scientiam oportet nos attribuere homini primo in statu innocentiae, sine qua imperfectus fuisset, et amplius nihil. Tunc autem scientia alicuius dicitur imperfecta, quando ignorat aliquid pertinentium ad se : hinc nulla notitia eorum quae ad hominem pertinebant, primo homini in statu innocentiae defuisset. Pertinebat autem ad ipsum dispositio sui ipsius in actibus propriis : hinc habuisse asseritur perfectam eorum cognitionem quae ab ipso agenda erant aut vitanda. Ad ipsum quoque pertinebant aliae creaturae, in quantum factae fuerunt propter ipsum ut regerentur ab ipso : ideo tantum de unaquaque re cognoscebat, quantum ad usum hominis pertinebat. Nec oportet plus cognitionis sibi pro illo adscribere statu. Hanc demum cognitionem aliter habuit Adam, aliter posteri eius ad eam venissent : quia natura, ut ait Boetius, a perfectis sumit exordium, et Dei perfecta sunt opera. Ideo Adam tanquam principium totius humani generis, omnem perfectionem humanae naturae competentem in primordio sui accepit, sicut secundum corpus, ita secundum animam, ut esset potens ad propagandum alios corporaliter, atque ad instruendum intellectualiter. Filii vero eius quia cum originali iustitia nati fuissent, quae sine prudentia esse nequit, sicut nec aliqua virtus, ut sexto dicitur Ethicorum, statim cum nati fuissent, habitum habuissent cognitionis illius per quam eligere potuissent quid agere, quid vitare deberent, quamvis forsan usus rationis in ipsis impeditus fuisset propter organorum indispositionem, secundum unam opinionem. Habitum autem cognitionis aliarum rerum in sua nativitate non habuissent de necessitate, sed per inventionem et doctrinam, ut simul cum corporis incremento compleretur cognitionis perfectio. Nam et Philosophus sexto loquitur Ethicorum, quod prudentia atque huiusmodi habitus ad rerum a nobis agendarum cognitionem spectantes, sicut nobis plus naturales quam aliarum scientia rerum. Aliqui vero dicunt, quod etiam habitus cognitionis omnium rerum accepissent mox nati : quod necessarium non videtur, nec quantum ad integritatem naturae, nec quantum ad originalem iustitiam.

 

Insuper, quia perfectio totius hominis primi pendebat ex perfectione superioris potentiae suae, qua Deo inhaesit, ideo illa durante, nec defectus in corpore, neque deceptio in anima eius potuit esse. Unde, sicut iuxta praehabita, Adam in statu illo poterat mori, videlicet si prius peccasset, et tamen fuit quodammodo immortalis, quia potentia moriendi non exisset in actum nisi praecedente peccato : sic in statu innocentiae, poterat decipi si prius peccaret, non aliter. Hinc Evae seductio est secuta elationem ipsius, quam ex verbis concepit serpentis. Consimiliter fuit de Adam, ut patuit. Eva quoque credidit serpentem usum loquendi accepisse divinitus, non conditione suae naturae, sed per spiritualis ministerium creaturae ; nec contulit an hoc fieret virtute angeli boni aut mali, et an Deo iubente vel permittente.

Haec Thomas in Scripto.

 

In prima etiam parte, quaestione nonagesima quarta :

Naturali (ait) ordine perfectum praecedit imperfectum, quemadmodum actus potentiam : quod enim in potentia est, non reducitur ad actum nisi per ens in actu. Cumque res primo a Deo sint instituta, non solum ut essent in se, sed ut aliorum quoque essent principia, idcirco producta sunt in statu perfecto, in quo possent producere alia. Homo autem potest esse aliorum principium non solum per corporalem generationem, sed etiam per instructionem et gubernationem. Hinc primus homo a sui exordio accepit a Deo universorum scientiam, in quibus homines nati sunt informari : et haec sunt omnia quae in primis principiis per se notis virtualiter continentur, quae homines naturaliter valent cognoscere. Ad gubernationem vero propria vita ac aliorum non sufficit cognitio naturaliter scibilium, sed requiritur etiam supernaturalis quorumdam cognitio, quia ad supernaturalem beatitudinem vita ordinatur humana ; talium autem cognitio spectat ad fidem. Hinc de talibus tantam primus homo accepit cognitionem, quanta sibi pro statu illo necessaria fuit ad suam ac aliorum directionem. Cetera quae nec naturali studio cognoscuntur, nec requiruntur ad gubernationem vitio humanas primus homo non novit : ut sunt aliorum cogitationes, contingentia quoque futura, et singularia multa. Habuitque illam scientiam per species infusas seu concreatas. Nec ideo illa scientia fuit alterius rationis quam nostra scientia.

 

Porro de deceptione quidam dixerunt, quod primus homo decipi nequivit quantum ad ea quae scivit, sed bene quantum ad alia, deceptione large accepta (ut dictum est) : quoniam talis deceptio nec noxia fuit, neque culpabilis. Sed hoc integritati primi status non convenit, cum verum sit perfectio intellectus : ideo falsitas ei disconvenit. Verum sicut in corpore Adae potuit esse carentia alicuius perfectionis, videlicet claritatis, non tamen aliquod malum ; ita in anima eius potuit esse nescientia quaedam, non tamen aestimatio falsi.

Haec Thomas in Summa.

 

Postremo quidam hic sciscitantur, an Adam fuit praescius sui casus. Ad quod respondendum est eo modo quo supra ad similem responsum est quaestionem, utpote istam : Utrum angeli fuerunt praescii suae ruinae. Et dato quod Adam in raptu cognoverit Deum incarnandum, non tamen sequitur quod suum praescierit casum, quia revelari ei poterat mysterium illud dignissimum sine revelatione causae ipsius.