Distinctio XXX — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio XXX

DISTINCTIO XXX

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE

 

 

Postquam tractavit Magister de originali peccato pro parte, iam prosequitur de eodem, primo inquirens qualiter transfundatur in posteros ; secundo, quid sit ipsum originale peccatum, et cur originale dicatur. Quocirca inducit quorumdam errores haereticos. Tertio, principaliter manifestat atque exponit quaedam sanctorum Patrum dicta difficilia intellectu, videlicet : quo sensu peccatum originale dicatur fomes peccati, qualiter etiam concupiscentia nominetur originale peccatum seu fomes peccati. Quocirca exponit quasdam Scripturae auctoritates ad propositum pertinentes. Et circa hoc introducit quaestionem difficilem, scilicet qualiter omnes posteri Adae fuerunt in eo ; atque hoc discutiendo, incidit specialem opinionem, puta quod nihil extrinsecum convertatur in veritatem naturae humanae.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, Quid sit, proprie formaliterque loquendo, originale peccatum.

 

Videtur quod nihil sit.

Non enim est peccatum, cum peccatum sit transgressio legis divinae, quae transgressio non est sine usu rationis ac propria voluntate ; originale autem peccatum in parvulis est, in quibus nec usus est rationis, nec voluntatis libertas.

Secundo, Baptismus delet culpam et poenam : ergo in baptizato nihil manet de originali peccato, ergo nec illud transfundit in posteros suos.

Tertio, si ambo parentes sint baptizati, nihil in eis remanet originalis peccati, ergo nec illud transfundunt, cum nemo influat alteri quod ipse non habet.

Quarto, si originale peccatum necessario est in prole, videtur quod nuptiae malae sint, ex quibus sequitur proles infecta, imo prius damnata quam nata.

Quinto, originale peccatum ante animae infusionem non potest subiective esse in carne, quae cum sit corpulenta substantia, non est culpae subiectum, sicut nec gratise nec virtutis ; nec potest esse ex parte animae, quae est immediate a Deo : non ergo potest devenire ad prolem.

 

In oppositum est auctoritas Scripturarum et fides Ecclesise.

 

Ad hoc Alexander respondet :

Originale peccatum est, quod primo ostenditur per timorem bestiarum. Timor etenim hominis atque dominium ante peccatum fuit super omnia genera bestiarum, secundum illud in Genesi : Dominamini piscibus maris et bestiis terrae. Praesertim timet homo serpentem, quem ante non timuit. Et hoc unde ? Nam timor iste cunctorum est hominum. Dicit equidem Tullius : Quod omnium est, naturale est. Ergo poena ista est naturalis. Aut ergo homo non est naturaliter pure innocens, aut Deus iniustus est, quoniam sine peccato punit innocentes. Si ergo Deus est iustus, originale peccatum est. Secundo patet hoc per dolorem parientium mulierum : qui cum sit omnium mulierum, naturalis consistit. Tertio, per mala quae pueri patiuntur, qui actu nihil commiserunt mali et nihilo minus patiuntur combustiones, febres, variasque aegritudines : quod iniustum esset, si innocentes per omnia essent. Aliquod ergo peccatum in eis praecessit, et non actuale : ergo originale. Quarto, per pugnam sanctorum, quam habent contra malum concupiscentiae carnis. Et pugnam hanc omnes habent, estque bona, et non est contra bonum, sed contra malum : ergo generale omnium malum est originale peccatum. Quinto, per circumcisionem Isaac, qui filius fuit promissionis, et tamen nisi circumcisus fuisset, periisset, et non nisi propter originale peccatum. Sexto, per hoc quod primi parentes fecerunt sibi perizomata, et quod quaedam membra dicta sunt pudibunda, et non nisi propter corruptionem in porta originis apparentem. Idem patet auctoritatibus multis.

 

Ad obiecta dicendum, quod originali culpae duplex poena debita fuit. Una, quae est carentia visionis divinae ; et quoniam haec non fuit provocans, sed suffocans, ideo removetur in Baptismo cum culpa. Alia poena est pronitas ad peccandum, et haec non fuit poena suffocans, sed promovens illum cui infligebatur ; ideo in Baptismo non tollitur, sed relinquitur homini ad exercitium, contra quam efficaciter praeliando coronari meretur. Denique, quamvis proles sit bonum matrimonii, prolemque concomitetur malum peccati originalis ; non tamen ad nuptias directe sequitur malum culpae : quoniam aliunde est proles, aliunde originale peccatum. Proles enim a Deo est, originale vero peccatum a defectu aut carentia iustitiae debitae. Nuptiae autem ordinantur ad prolem et ad eius profectum. Dicitur autem peccatum traduci in posteros, non idem numero, sed specie. (Ad cetera infra patebit solutio.)

Haec Alexander.

 

Qui de quidditate originalis peccati subiungit : Multae sunt definitiones originalis peccati. Una est : Peccatum originale est carentia vel nuditas debita ; iustitise sive impotentia habendi eam, per inobedientiam Adae contracta. Quocirca sciendum, quod duplex est iustitia. Una gratiae gratum facientis, et de illa non intendimus modo. Alia est iustitia naturalis, et illa est duplex : una quae fuit in statu innocentiae ; alia remanens adhuc in statu naturae corruptae. De illa quae fuit in statu innocentiae, fertur in Ecclesiaste : Deus fecit hominem ab initio rectum. Hanc rectitudinem, si Adam stetisset, eius posteri habuissent ; nunc vero curvitatem quam ex peccato contraxit, ad posteros suos transmisit : ideo appellatur nuditas seu carentia debitae iustitiae, per inobedientiam Adae contracta. Et ista descriptio datur per causam efficientem.

Alia definitio est : Peccatum originale est vitium ex corruptione seminis in homine natum. Quae definitio datur per causam materialem.

Tertia est : Peccatum originale est concupiscentia ex vitiosa conditione originis nostrae contracta. Quae datur formaliter. Concupiscentia vero non sumitur hic specialiter pro affectu, motu seu actu ipsius concupiscibilis, sed generaliter prout est cuiuslibet appetitivae rationalis, ex coniunctione primaria cum carne corrupta. Est autem alia concupiscentia, quae est partis sensibilis, et haec dicitur esse poena ; illa vero quae rationalis est, aliquando dicitur esse culpa. Utraque vero proprie loquendo pcena est, consequens ex corruptione naturae.

Haec Alexander.

 

Bonaventura quoque his consonans :

Natura (inquit) humana in has tentationes miseriasque est deiecta merito primae praevaricationis, non instituta a primordio suae conditionis. Hoc etenim praedicat fides, Scripturarum confirmat auctoritas, rationis probabilitas manifestat. Fides quippe testatur, Dei Filium incarnatum ac passum, ut nos a morte eriperet, in quam nos primus parens induxerat. Scriptura docet, quod homo per inobedientiae culpam, mortalitatis incidit poenam. Ratio quoque id probat, tam ex ordine divinae iustitiae, quam ex ordine divinae sapientiae, atque ex ordine bonitatis supremae. Differt quidem hic triplex ordo, quia per iustitiam fit ordinatio remunerationum et meritorum, per sapientiam vero ordinatio partium ad invicem, per bonitatem autein ordinatio in ultimum finem.

 

Ex parte divinae iustitiae arguitur sic :

Nulli infligitur poena, nisi praecedat culpa ; sed nihil aliud est poena, quam passio involuntaria in rationali creatura : ergo nullo modo talis passio fuit in homine antequam praecessisset culpa in eo. Talis igitur corruptio non venit in humana natura a primordio suae conditionis, sed ex merito transgressionis. Insuper a summa iustitia curvitas nulla procedit ; humana autem natura corrupta est non solum corruptione pcenalitatis, verum etiam curvatione obliquitatis, quia videmus homines a corruptione sibi indita inclinari ad vitia : hoc ergo ex praevia transgressione processit.

 

Ex ordine divinae sapientiae arguitur ita :

Ubicumque est summa sapientia, ibi est summa pulchritudo ; a summa autem pulchritudine nihil procedit turpe et foedum, nihil quod rationalem offendat adspectum ; sed in homine ratione utente sunt aliquae passiones connaturales de quibus rationabiliter erubescit, ut experimur : ergo tales passiones non insunt homini a sua origine, sed transgressione. Praeterea, ubicumque est summa sapientia, est et veritas summa, imo et summa aequalitas ; a summa autem aequalitate nulla procedere debet improportionabilitas ; duratio autem et conservatio corporis secundum statum praesentis miseriae, est improportionabilis animae, quae eius est forma, cum corpus sit temporale, anima vero perpetua : ergo humana natura non fuit a sui primordio sic producta a sapientia summa, sed in hoc ex sua cecidit culpa.

 

Amplius, ex ordine divinae arguitur bonitatis :

A summa bonitate nihil procedit quod ex sua natura sit magis propinquum et pronum ad mala quam ad bona ; sensus autem et cogitationes cordis humani prona sunt ad malum ab adolescentia sua : hoc ergo non ex Creatore, sed transgressione creaturae processit. Item, nihil procedit a summa bonitate quod dignum sit maledictione ; multae autem sunt in nobis passiones et defectuositates maledictione condignae, propter quod Iob et Ieremias maledixerunt diei suae nativitatis, et in lege steriles maledicebantur : ergo non videtur quod humana natura, in ea corruptione qua nunc est creata sit a summa bonitate. Videtur ergo quod in hanc corruptionem et statum devenit merito culpat.

 

Praeterea si his obiciatur, quod mortalitas, passiones, defectuositates oriuntur ex naturalibus causis et naturalem sequuntur elementorum commixtionem, ac variam complexionum dispositionem ; unde et in animalibus etiam mitibus inveniuntur, et a philosophis sufficientes horum causat assignantur : non ergo repugnant divinae sapientiae, nec bonitati, neque iustitiae Dei. Respondendum, quod philosophi in consideratione atque notitia defecerunt, nec simile est de rationali irrationalique creatura atque de homine, cuius anima est ex sua natura immortalis ac verae capax salutis. Hinc sapientia, bonitas et iustitia Omnipotentis id exegerunt, ut rationalis creatura institueretur ordinata ac bene disposita secundum sui exigentiam finis. Verumtamen advertendum, quod ratio in inquirendo dupliciter potest procedere : primo, ut adiuta radio fidei, sicque procedit adspiciendo ad causas superiores ; secundo, prout proprio iudicio est relicta, et ita procedit adspiciendo ad causas et naturas inferiores, prout acquirit scientiam per viam sensus et experientiae. Primo modo procedunt Catholici, sicque praetactae rationes inductae sunt. Secundo modo processerunt philosophi, qui in hominis conditione non adspexerunt suum principalem auctorem, sed ad principia componentia ac operationes quas habet per virtutem naturae : hinc catholicae fidei veritates non attigerunt.

Haec Bonaventura de hac quaestione, utrum corruptio quae est in humana natura, insit ei ex ortu suae conditionis, vel ex demerito primae transgressionis.

 

Praeterea quaerit, utrum originale peccatum sit concupiscentia vel ignorantia. Et respondet :

Quemadmodum actuale peccatum non dicit omnimodam privationem, quia non solum dicit aversionem, sed et quamdam conversionem ; nec omnimodam dicit privationem boni, imo relinquit aptitudinem quamdam et aliquem actum, privando circumstantiam circa ipsum : sic suo modo intelligendum est in originali peccato. Hinc sicut non dicitur actuale peccatum in aliquo esse ex hoc solo quod caret iustitia (sic enim lapis haberet peccatum), sed ex hoc quod inclinationem habet ad aliquid, in qua cum deberet esse iustitia, non est ; sic originale peccatum dicitur esse in aliquo, non solum quia caret originali iustitia, sed etiam quoniam curvitatem sortitus est, et necessitatem habet concupiscendi. Hinc sicut videmus in aegritudine corporali, ut in paralysi, quod morbus talis inest ex quadam dissolutione virtutis, ita tamen quod non penitus tollitur virtus motiva, sicut in mortuo, imo aliquo modo manet, non potens membrum movere, sicque sequitur partim ex positione, partim ex defectu potentiae, manus tremulatio ; conformiter intelligendum est tam in actuali quam in originali peccato. Quemadmodum ergo, si quis quaereret quid sit peccatum carnis, posset ei dupliciter notificari, videlicet, ratione inclinationis deordinatae, dicendo quod sit immoderatus appetitus rei tractabilis secundum carnem ; et item ratione privationis boni, ut dicatur esse privatio castitatis : ita dum quaeritur quid sit originale peccatum, recte respondetur, quod sit immoderata concupiscentia, et iterum recte respondetur, carentia iustitiae debitae. Imo in una responsionum istarum clauditur alia, quamvis una earum notificet originale peccatum quantum ad id quod in ipso se habet per modum conversionis, ut cum dicitur concupiscentia ; altera vero, quoad id quod in ipso se habet per modum privationis seu aversionis, ut cum dicitur carentia. Unde ab Augustino et Magistro vocatur concupiscentia, ab Anselmo autem in libro de Virginali conceptu, debitae iustitiae carentia. Et ista stant simul : dicitur namque concupiscentia non quaecumque, sed prout concupiscentia includit in se debitae iustitiae carentiam. Haec demum concupiscentia tam immoderata est et intensa, ut sit carnis ad spiritum praedominantia, talisque semper coniuncta est carentiae iustitiae debitae ; et prout nobis inest ab origine, nuncupatur originale peccatum. Hoc est quod dicit Glossa super illud, Beati quorum remissae sunt iniquitates : Iniquitatem nominat fomitem qui est ante Baptismum, et non tantum est poena, sed etiam culpa, post Baptismum vero poena est solum, non culpa. cum enim deletur originale, deletur non ut omnino non sit, sed ut non sit peccatum.

 

Denique per haec solvuntur argumenta quae fieri solent, ut si arguatur :

Concupiscentia est unum de quatuor vulneribus quae inflicta sunt nobis propter originale peccatum, quae sunt infirmitas, concupiscentia, ignorantia, malitia. Item, concupiscentia manet post Baptismum, et stat simul cum gratia, sicque non excludit iustitiam.

Ad quae dicendum, quod in his concupiscentia aequivoce sumitur : nempe ut remissa stat cum gratia, estque sequela concupiscentiae intensae, quae est originale peccatum.

 

At vero de hoc, an peccatum originale sit ignorantia, scribit hic Doctor :

In adultis ignorantia peccatum non est, nisi ut habet voluntatem concomitantem ; sic econtra cognitio non est virtus, nisi ei sit iuncta affectio. Ita si ignorantia dicat nescicntiam solam, non est culpa ; si vero dicat nescientiam ut est concupiscentiae coniuncta, sic est culpa, quia oppositionem sic habet ad gratiam et virtutes. Gratia quippe in animam veniens, non solum rectificat affectionem per caritatem, sed et cognitivam per fidem : non enim potest voluntas dirigi, nisi pariter dirigatur et ratio ; libertas quoque arbitrii simul in ratione et voluntate consistit. Sic ergo concedi potest, originale peccatum esse ignorantiam. Unde Hugo libro de Sacramentis, parte septima, ait : Originale peccatum est vitium quod nascendo contrahimus, per ignorantiam in mente, et per concupiscentiam in carne. Et quamvis originale peccatum sit formaliter unum, deordinat tamen ac vitiat animam totam, non solum secundum affectivam, sed etiam cognitivam ; attamen principaliter affectivam, propter quod magis proprie originale notificatur per concupiscentiam et carentiam iustitiae debitae, quam per ignorantiam : quia tam concupiscentia quam debitae iustitiae carentia notificant originale ut est culpa.

Haec Bonaventura.

 

Porro sanctus Doctor :

In quolibet (inquit) peccato est aliquid materiale et aliquid formale : ut in actuali peccato substantia actus deordinati materialiter se habet ; deordinatio autem ab ultimo fine, est formale peccati, quia ex hoc praecipue habet rationem peccati. Hinc dicitur, quod conversio mentis ad bonum commutabile, est sicut materiale in peccato, atque aversio ab incommutabili bono, quasi formale. Quod contingit ex hoc quod etiam in actu virtutis, perfectio ex ordine ad finem est forma actus. Quemadmodum autem peccatum actuale consistit in deordinatione actus, sic originale in deordinatione naturae. Propter quod deordinatio virium est quasi materiale in ipso, deordinatio vero a fine est quasi formale. Vis autem per se apta coniungi fini ultimo, est voluntas, quae habet ordinem finis omnibus aliis imponere viribus ; sicque destitutio voluntatis a rectitudine ad finem quam habuit in institutione naturae, est formale in originali peccato : hoc est privatio originalis iustitiae. Vires demum appetitus sensitivi sunt natae recipere ordinationem ad finem a voluntate, secundum quod ei subiectae sunt ; et ita subtractio vinculi quo refrenantur a voluntate, est materiale in originali. Ex qua subtractione consequitur quod unaquaeque vis in suum fertur obiectum, inordinate illud concupiscendo : ideo coucupiscentia qua proni sumus ad male concupiscendum, est originale peccatum, tanquam materiale in ipso. In actibus quippe moralibus considerantur materiale et formale sicut in artificialibus, in quibus materia praedicatur de toto, sicut cultellus dicitur ferrum : sic et concupiscentia dicitur originale peccatum, non ipse actus concupiscendi, sed pronitas ad eumdem. Concupiscentia quoque haec quae est originale peccatum, non denominatur a concupiscibili quai contra irascibilem dividitur, sed ab appetitu sensualitatis, qui in concupiscibilem irascibilemque partitur.

Denique ignorantia non per se respicit voluntatem : ideo si ignorantia inveniatur dici originale peccatum, intelligendum est de ignorantia privante scientiam quae includitur in originali iustitia. Nullus enim iustus est aut temperatus, nisi sit prudens, ut sexto Ethicorum habetur. Quod Socrates intuens, dixit omnem virtutem esse scientiam, et omne vitium ignorantiam, ut narratur ibidem.

 

Si autem obiciatur, quia defectus qui ex origine trahitur, rationem culpae non habet, nisi secundum quod ex voluntate habentis naturam consequitur. Sed multi defectus ex voluntate illa consequuntur. Ergo non solum concupiscentia, sed quilibet istorum debet dici peccatum originale.

Respondendum, quod sicut secundo asseritur Physicorum, peccatum contingit in his quae ad finem sunt ordinata, secundum quod a fine suo deficiunt. Hinc in illis viribus animae praecipue est peccatum, secundum quas homo ordinatur ad finem ; cumque appetitus tendat in finem, in ipso praecipue est peccatum. Voluntas vero ordinatur in finem hominis immediate, appetitus autem sensitivus mediante voluntate, prout ab ipsa ordinationem ad finem capit. Hinc defectus ordinis in voluntate est formale ; defectus vero ordinis in appetitu sensitivo est materiale : quod est concupiscentia. Ideo nullus alius defectus, nec ex parte rationis, nec ex parte sensitivi appetitus, originale peccatum vocatur, nisi concupiscentia sicut materiale, et privatio originalis iustitiae sicut formale.

Haec Thomas in Scripto.

 

Praeterea in prima secundae, quaestione octogesima secunda, primo sciscitatur, an peccatum originale sit habitus. Respondet :

Duplex est habitus : unus quo inclinatur potentia ad agendum, ut scientiae et virtutes ; sicque originale non est habitus. Secundo, habitus dicitur dispositio alicuius naturae ex multis compositae, secundum quam bene aut male se habet ad aliquid : praesertim cum versa fuerit dispositio talis quasi in naturam, ut de sanitate et aegritudine patet ; et sic originale peccatum est habitus. Est enim inordinata dispositio, proveniens ex dissolutione harmoniae illius in qua consistebat ratio originalis iustitiae : quemadmodum aegritudo corporalis est quaedam inordinata dispositio corporis, secundum quam dissipatur aequalitas in qua consistit bonitas sanitatis.

 

Porro (ut dictum est) peccatum originale in homine uno est unum. Nec obstat illud Psalmi : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Ibi enim ponitur plurale pro singulari. Vel quia in originali peccato virtualiter praeexsistunt actualia vitia ; aut quia in peccato primi parentis, quod per originem traducitur, plures fuerunt deformitates, videlicet superbiae, inobedientiae, gulae ; seu quoniam multae vires animae originali peccato inficiuntur.

Insuper, tota ordinatio originalis iustitiae fuit ex hoc, quod voluntas hominis fuit Deo subiecta : idcirco ex voluntatis aversione consecuta est inordinatio in aliis viribus animae. Hinc privatio originalis iustitiae per quam voluntas fuit Deo subiecta, est formale originalis peccati ; inordinatio vero aliarum virium animae se habet sicut quiddam materiale, et praecipue attenditur in hoc, quod inordinate ad bonum commutabile convertuntur : quae inordinatio communi nomine concupiscentia nominatur.

 

Praeterea, si quaeratur, an originale peccatum omnibus insit aequaliter ; dicendum, quod in originali peccato sunt duo. Unum est carentia seu defectus originalis iustitiae. Aliud est relatio huius defectus ad peccatum primi parentis. Et quantum ad primum, originale peccatum non recipit maius et minus, quoniam totum donum originalis iustitiae est sublatum. Similiter nec quantum ad secundum : aequaliter enim omnes relationem habent ad primum principium vitiatae originis ; relationes quoque non recipiunt magis et minus, secundum Philosophum.

Si vero obiciatur, quia secundum Augustinum libro de Nuptiis, libido transmittit originale peccatum ; sed maior est libido in actu generationis unius quam alterius : ergo peccatum originale est maius in uno quam alio. Dicendum, quod libido quae transmittit peccatum hoc, non est actualis libido : etenim dato quod generans nullam libidinem in actu illo divina virtute sentiret, nihilo minus originale in prolem transmitteret. Ideo libido illa est habitualiter intelligenda, secundum quod appetitus sensitivus non continetur sub ratione vinculo originalis iustitias ; et talis libido in omnibus est aequalis.

Haec Thomas in Summa.

 

Concordant per omnia Petrus, Richardus, et alii. Nam et Albertus circa haec scribit diffuse, ea quae ex Alexandro inducta sunt tangens : quae iterare superfluum est. Ponit quoque argumenta Pelagii et Iuliani haereticorum. Dixit quippe Pelagius, nullum esse originale peccatum, sic arguens Augustino : Sexus a Deo distinctus est ; anima a Deo creata ; corpus a Deo factum atque formatum ; matrimonium divinitus institutum ; actus generationis a Deo praeceptus est, cum dictum est : Crescite et multiplicamini. Per quas igitur rimas, inter tot praesidia innocentiae, fingis ingressum originale peccatum, o Augustine ? Alia quaedam consimilia argumenta sceleratissimi haeresiarchae Pelagius et eius complices, fecerunt, ad quae supra responsum est : quae et Thomas in Summa contra gentiles, libro quarto, diligenter exsequitur ac dissolvit.

Praetactum quoque Pelagii argumentum B. Augustinus solvit, dicendo : Impudicus ille concupiscentiae praedicator, cum singula diceret, concupiscentiam tacuit, quae in concupiscibili corrupta est et infecta. Quod qualiter intelligendum sit, supra iam patuit, clariusque patebit. Dixerunt autem Pelagius et Caelestius, quod peccatum originale non transit in parvulos, nisi fuerint imitatores effecti peccati parentum. Contra quam haeresim Augustinus multoties disputat.

 

Antisiodorensis demum in Summa sua, libro secundo :

Libido, ait, nil aliud est quam concupiscentia voluntasve improba qua diligitur res transitoria, ut in ea homo propter se delectetur. Unica vero est radix peccati, puta libido, secundum Augustinum libro de Libero arbitrio.

 

Insuper de originali peccato scribit Udalricus in Summa sua, libro sexto :

Primus pater noster non solum conditus fuit ut singularis persona, sed etiam ut principium totius posteritatis, in quo omnes fuimus secundum rationem seminalem, secundum Augustinum, id est sicut in principio efficiente secundum viam generationis naturalis, non materialiter, ut quidam male senserunt. Hinc gratia innocentiae in duplici ratione ei fuit collata, videlicet : ut perfectio personalis, et ut donum naturae omnibus datum seu dandum, qui fuerunt in primo parente. Ideo, sicut perfectionem praedicti habitus innocentiae omnes habuissent ex ipso actu naturae, qui descendissent a primo parente, in quo habuit rationem gratiae atque iustitiae ; sic quoque defectum qui est privatio huius perfectionis, omnes contrahunt, qui per actum naturae ab ipso descendunt. Et quamvis iste defectus prout ex necessitate naturae inest natis, non habeat rationem peccati, tamen prout omnes fuerunt in Adam. Sic iste defectus est carentia iustitiae quae deberet inesse : quemadmodum quilibet tenetur conservare, utiliterque impendere donum domini sui. Et sic est defectus voluntarius, quia causatus est ex voluntate eius in quo omnes fuimus, ut asserit Augustinus contra Iulianum, et in quo ipsum defectum omnes incidimus. Ideo habet rationem culpae, quoniam voluntaria abiectio debitae iustitiae est peccatum. Unde ait Apostolus : In ipso, scilicet Adam, omnes peccaverunt, vel in ipso peccato Adae ; utroque etenim modo exponit hoc Augustinus. Sic ergo originale peccatum traducitur sine traductione proprii sui subiecti, quod est anima : quia natura per actum suum se communicat talem, qualis est ipsa. Patet etiam quare hoc peccatum corrumpit naturam, cum nullum aliud peccatum corrumpat naturam. Non enim corrumpit naturam prout in suis consistit principiis, sed secundum quod gratia innocentiae fuit perfecta.

Haec Udalricus.

 

Praeterea Aegidius de Roma, episcopus, de hac materia tractatum edidit specialem, puta de Peccato originali, quem devotionaliter inchoat ab allocutione Altissimi :

Ego, inquiens, cum sim pulvis et cinis, loquor ad Dominum Deum meum, dicens : Domine Deus, iustus iudex, si omnes animae tuae sunt, sicut anima patris ita et anima filii, portabitne filius iniquitatem patris ? Verteturne inter nos illud vulgare proverbium : Patres comederunt uvas acerbas, et dentes filiorum obstupescunt ? Quod si sic non est, sed iustitia iusti super eum erit, et anima quae peccaverit, morietur : quare innocentibus et parvulis liberi arbitrii usum nondum habentibus, protoplastorum noxa imputatur ad culpam ? Nonne fateri cogimur, esse peccatum aliquod quod non voluntate, sed necessitate contrahitur ? Quod si huic culpae ideo subditur anima, quoniam carni corruptae infunditur, decetue bonitatem tuam, animam bonam, a te bono Deo creatam, infundere corpori quod foeditati obnoxium esse cognoscis ?

 

Finito huiusmodi prologo, partim iam introducto, subiungit :

Putaverunt quidam originale peccatum esse poenae reatum, non culpam. Cuius oppositum pandit Psalmista, dicendo : Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, etc. Invenimus autem a Sanctis, praesertim ab Augustino, in libro de Baptismo parvulorum, hoc peccatum quinque nominibus appellatum. Dicitur enim concupiscentia, fomes peccati, lex membrorum seu carnis, languor naturae, tyrannus. Deus quippe fecit hominem ab initio rectum, quia inferiora in eo superioribus erant subiecta : quorum coordinatio iustitia dicebatur, cum iustum sit inferiora superioribus subdita esse. Dicebatur quoque iustitia ista, originalis : primo, quoniam Adam a sua origine eam acceperat ; secundo, quia in posteros per originem fuerat transfundenda. Itaque secundum institutam naturam, hic erat ordo salutis, quod homo haberet originalem iustitiam. Porro ipso Adam se avertente a suo superiori per transgressionem, mox coepit in eo caro rebellare spiritui, inferioresque vires rationi : sic amissa originali iustitia, nequivit eam in suos transfundere posteros. Hoc est ergo peccatum quod vocamus originale, quoniam ex origine ipsum contrahimus, utpote carentiam huius rectitudinis, id est originalis iustitiae, cum debito eam habendi. Quia ut tactum est, secundum ordinem institutae naturae, necessaria fuit originalis iustitia ad salutem. Etenim quoniam ea caremus, eamque in quantum sumus membra Adae, haberi tenemur ; recte privatio, seu carentia eius cum debito habendi, vocata est originalis culpa.

 

Ex quibus patet cur tam diversimode nuncupatur. Dicitur namque languor naturae, quia per originale peccatum vulneratus est homo in naturalibus, ac necessitatem moriendi contraxit, ipsa quoque natura facta est inepta atque inhabilis ad bona agenda. Dicitur item tyrannus, quia per ipsum originale peccatum homo spoliatus est gratuitis : tyranni enim est, spoliare subiectos. Rursus dicitur lex membrorum seu carnis, quia ex ipso consequitur rebellio sensualitatis et carnis adversus vires superiores, iuxta illud Apostoli : Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Dicitur etiam concupiscentia, quia ex ipso est pronitas concupiscendi inordinate. Quinto et ultimo dicitur fomes peccati, cum sit corruptela ex qua est habilitas ad peccandum.

 

Insuper, ad videndum qualiter hoc peccatum parvulis imputetur ad poenam, sciendum quod sicut duplex est peccatum, puta originale et actuale, ita duplex est poena, scilicet damni et sensus. Poena damni correspondet originali, poena sensus peccato actuali. Et quamvis poena sensus esse non valeat sine poena damni, attamen poena damni potest esse absque poena sensus, quando per poenam damni privatur quis bono supernaturali aut sibi improportionato. Non enim rationabiliter tristatur quis quod nequit volare. Hinc defuncti in solo originali, de amissione aeternae ac supernaturalis felicitatis non dolent. Itaque quantum ad poenam sensus, filius non portabit iniquitatem patris ; nihilo minus quantum ad poenam damni, praesertim si damnum sit carentia supernaturalis boni, iniquitas patris iuste filio imputatur. Ut si rex terrenus det castrum alicui militi, quatenus filii militis succedant patri in castri possessione, dummodo miles ille fidelis sit regi ; si tunc miles rebellis sit regi, iuste privatur castro illo in se ipso ac posteris suis, quibus in hoc nulla irrogatur iniuria, potissime quoniam castrum illud liberaliter fuit militi datum, et filii eius per ipsum debebant consequi illud. Sic quia originalis iustitia liberaliter fuit Adae collata, ut si staret, in posteros eam transfunderet ; idcirco dum cecidit, eam sibi ipsi ac posteris perdidit, nec in hoc posteris derogatur, quia eorum natura seu meritis originalis iustitia illa non debebatur. Cumque secundum ordinem natura institutae, iustitia illa ad salutem necessaria fuit, et amissa ab homine primo recuperari sibi ac suis non valuit, indiguit genus humanum salvatore, et iuste privatum fuit visione beatifica.

 

Nunc restat attendere, qualiter iusto Dei iudicio originale peccatum imputetur posteris parvulisque ad culpam. Ad quod intelligendum valet praetactum exemplum. Ad cuius intelligentiam intuendum, quod filii huiusmodi militis considerari queunt dupliciter : primo, ut sunt quaedam personae in se, et ita non puniuntur per castri amissionem pro patris excessu ; secundo, ut sunt quasi membra et filii militis, et aliquid eius, sicque puniuntur, et quodammodo peccant in patre. Sic posteri Adae considerantur dupliciter. Primo, ut quaedam personae secundum se et in se, et ita non puniuntur pro peccato Adae, quoniam propter illud nullo bono privantur quod eis sit debitum secundum se et in se, seu eorum natura ac meritis debito. Secundo, considerantur ut membra et filii ac aliquid primi parentis, in quo originaliter virtualiterque fuerunt, et sic modo praehabito puniuntur. Et in suo peccaverunt parente, non actualiter, sed radicaliter et virtualiter tantum ; unde nec actualis sensibilis poena eis debetur, sed poena damni, quae est privatio boni quod nec naturali dignitati nec meritis eorum debitum erat. Ista est doctrina Apostoli ad Romanos, quo ait : Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors ; itemque, Sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, etc.

 

Amplius diligenter considerandum, quod parvulus in originali conceptus, tripliciter potest considerari : primo, ut est aliquid in se ; secundo, ut refertur ad parentes proximos ; tertio, ut comparatur ad hominem protoplastum. Secundum hanc triplicem considerationem, triplex hic oritur difficultas. Prima est, quomodo originale peccatum pertingat ad animam, quae non est ex traduce nec ex potentia materiae, sed immediate a Deo. Secunda, quomodo a parentibus proximis baptizatis et ab originali purgatis, derivetur hoc peccatum ad prolem. Tertia, quomodo ex carne infecta aniina inquinetur, cum caro omnium posterorum non fuerit realiter in homine primo, et tamen caro infecta asseritur, quia in primo parente fuit corrupta. Ad solvendam primam difficultatem, quidam dixerunt animas esse ex traduce : quod certum est philosophicae rationi ac theologicae veritati obviare. Ad solvendam secundam, dixerunt Pelagiani peccata parentum non redundare in filios nisi per actualem imitationem : quod fidei contrariatur. Ad solvendam tertiam, Magister Sententiarum singularis fuit opinionis, dicens quod nihil de veritate carnis exsistat in posteris, nisi quod a primis contraxerunt parentibus : quod, ut dicitur, stare non potest.

 

Aliter ergo dicendum, sicut iam tactum fuit, quod posteri in quantum membra et filii, inquinantur originali peccato primi parentis, quod in ipso non fuit proprie originale, sed actuale. Porro in originali peccato tria considerantur. Primum est carentia originalis iustitiae ; secundum, infectio animae ; tertium, naturalis origo per quam infectio ipsa contrahitur. Verum si primi parentes non peccassent, generassent sine libidine ; sicque originalem iustitiam in posteros transfudissent, ita quod animae posterorum coniunctae carni conceptae sine libidine, originalem habuissent iustitiam : hinc ad hoc quod contrahat [anima] originale peccatum, non oportet eam esse ex traduce, sed sufficit eam esse coniunctam carni conceptae ex corruptione et libidinose.

 

Secunda difficultas praetacta sic solvitur. Nam duplex generatio competit homini : una carnalis, qua accipit esse naturae ; alia spiritualis ac baptismatis, qua suscipit esse gratiae. In omnibus igitur considerandum, quid sit per se, et quid per accidens. Iste ergo baptizatus generans filium, vel generat ipsum unde carnaliter natus, vel unde spiritualiter regeneratus. Cumque per regenerationem absolvatur ab originali, si generat filium unde spiritualiter regeneratus, gignet filium sine originali peccato ; si vero generat eum unde carnaliter natus, cum secundum hoc in originali nascatur, ideo quantumcumque sit ipse baptizatus, generabit filium in originali peccato. Certumque est quod patres generent carnali et naturali generatione qua geniti sunt : idcirco generant filios originali infectos. Et haec est solutio Augustini in libro de Baptismo parvulorum. Ubi et loquitur : Quemadmodum homines circumcisi generant filios incircumcisos, et sicut granum a palea purgatum generat granum a palea non purgatum ; sic homo baptizatus, et ab originali mundatus, gignit filium ab originali non mundatum. Quemadmodum enim granum generat granum, non ex eo quod a palea est excussum, sed quia est cum palea ortum, et homo circumcisus generat non ex eo quod est postea circumcisus ; sic homo baptizatus generat non ex eo quod est spiritualiter regeneratus, sed ex eo quod est carnaliter natus, et in origiuali conceptus.

 

At vero tertia difficultas sic solvitur : Quoniam non debemus imaginari animam inquinari ex carne infecta, per appositionem turpitudinis alicuius, sed per subtractionem alicuius decoris. Dupliciter quippe posset deturpari corporalis imago : primo per appositionem et superlinitionein rei immundae, ut luti ; secundo per subtractionem ornatus. Anima ergo inficitur et deturpatur originali peccato, non sicut imago ex luto, cum anima sit simplex et spiritualis, sed per carentiam originalis iustitiae, quam haberet si coniungeretur carni non infectae nec conceptae ex libidine et corruptione. Hinc non oportet totam carnem posterorum carnaliter et materialiter fuisse in Adam, sed sufficit quod per propagationem carnis sic libidinose sit concepta.

Haec Aegidius.

Qui consequenter in illo tractatu declarat, qualiter peccatum originale dimittitur in Baptismo, et quomodo decet bonitatem divinam infundere animam corpori maculoso : de quibus infra dicetur, imo de his quae nunc breviter dicta sunt, infra clarius exprimetur.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur, An aliquis defectus, in posteros Adae per generationem descendens, rationem habeat culpae.

 

Videtur quod non, quoniam culpa non est nisi ex voluntate peccantis. Sed quia de isto iam plura formata sunt argumenta, breviter respondendum.

 

Itaque secundum Thomam, circa istud duplex tangitur error in littera : unus haereticorum negantium originale peccatum, ut Iuliani, Pelagiani, Caelestii, quorum haeresis sacramentorum necessitatem et redemptionis opportunitatem excludit, quae contra servitutem originalis peccati, in qua nascimur, ordinatae sunt. Alius error est quorumdam qui peccatum originale nomine tenus concedentes, illud secundum rem negabant, dicentes in puero nato nullam consistere culpam, sed tantum obligationem ad poenam. Quod manifeste repugnat divinae iustitiae, ut scilicet aliquis obligetur ad poenam, qui culpam non habet. Concedendum est ergo simpliciter, culpam originalem derivari in posteros.

 

Sciendum est ergo, quod tria haec, defectus, malum, ac culpa, ex superadditione se habent : quia defectus simplicem negationem alicuius boni importat ; malum vero est nomen privationis. Unde carentia boni, quamvis non sit natum haberi, defectus potest vocari ; sed malum non potest dici, nisi sit natum haberi. Hinc carentia vitae in lapide potest nominari defectus, sed non malum. Culpa autem superaddit voluntarii rationem : ex hoc etenim quis culpatur, quia non habet quod potest et debet habere. Quemadmodum vero est quoddam bonum quod concernit naturam, et quoddam concernens personam ; ita est quaedam culpa naturae, et quaedam personae. Hinc ad culpam personae requiritur voluntas personae, ut patet in actuali peccato, quod per actum personae committitur ; ad culpam vero naturae non requiritur nisi voluntas in illa natura. Sic ergo dicendum, quod defectus illius originalis iustitiae quae homini in sua creatione collata est, ex voluntate primi hominis accidit. Et sicut illud iustitiae donum fuisset in totam naturam propagatum, homine primo in iustitia persistente ; sic privatio boni illius in totam derivatur naturam, tanquam privatio vitiumve naturae. Nempe ad idem genus habitus atque privatio referuntur. Et praefatus defectus in quolibet homine rationem culpae sortitur, ex hoc quod per voluntatem naturae, id est primi hominis, est inductus. Unde peccatum originale cum non sit vitium personae ut persona est, sed quasi per accidens, in quantum persona talem habet naturam, ideo non oportet quod sit in potestate huius personae hanc culpam habere aut non habere, sed sufficit quod fuerit in potestate alicuius qui exstitit in illa natura : quia ex hoc quod primus habens ipsam naturam peccavit, natura infecta est, et per consequens inficitur in omnibus qui ab illo trahunt naturam. Ideo potest dici culpa naturae, quoniam quidam in natura ista subsistens, sua voluntate causavit in totam naturam defectum hunc.

 

Denique non traducitur hoc peccatum per traductionem sui subiecti, videlicet animae, sed seminis. Nam cum anima patris per originale infecta fuit, sequitur inordinatio in corpore eius, ordine illo subtracto quem natura instituta prius acceperat ; sic quoque ex semine illo generatur corpus tali originalis iustitiae ordine destitutum. Hinc anima quae corpori tali infunditur, deordinationem incurrit ex hoc ipso quod corporis huius efficitur forma, cum perfectionem suo perfectibili oporteat esse proportionatam : sicut frequenter ob seminis corruptionem contingit defectus non tantum in corpore prolis, ut lepra, aut podagra, sed item in anima, ut patet in naturaliter stolidis.

Verum si obiciatur, quod semen non habet in se culpae infectionem, cuius subiectum esse non valet, ergo nec ex ipso contrahitur ; dicendum, quod quamvis semen non habeat actu in se culpam originalem, aut eius infectionem, virtualiter tamen habet eamdem : quod constat ex hoc quod ex semine leprosi generatur leprosus, quamvis in semine non sit actualiter lepra. Est namque in semine aliqua virtus deficiens, per cuius defectum contingit lepra in prole. Consimiliter, ex hoc quod in semine est dispositio privata impassibilitate et ordinabilitate ad animam, quam in primo statu corpus habebat humanum, sequitur quod in prole originalis peccati susceptiva, efficiatur originale peccatum in actu.

Haec Thomas in Scripto.

 

Praeterea in prima secundae, quaestione octogesima prima :

Secundum fidem (inquit) catholicam est tenendum, quod primum peccatum primi hominis originaliter transit in posteros. Propter quod infantuli nati mox deferuntur ad Baptismum, tanquam ab aliqua culpae infectione abluendi. Et huius contrarium Pelagiana est haeresis, ut patet per Augustinum in pluribus locis. Ad investigandum vero qualiter peccatum primi parentis originaliter queat transire in posteros, diversi diversimode sunt scrutati. Quidam etenim considerantes quod peccati subiectum est anima rationalis, dixerunt eam traduci cum semine, ut sic ex infecta anima infectae animae derivari videantur. Alii hoc ostendere conati sunt per hoc quod corporis defectus traducuntur a parente in prolem, sicut ostensum est.Verum hujuscemodi viae insufficientes probantur. Nam dato hoc ipso, tamen ex origine defectum habere, videtur rationem culpae excludere, de cuius ratione est quod sit voluntaria. Hinc dato quod anima traduceretur, attamen ob hoc quod infectio animae prolis non esset in eius voluntate, amitteret rationem culpae obligantis ad poenam, cum et tertio Ethicorum Ethicorum dicat Philosophus, quod nullus improperabit, sed potius miserebitur caeco nato.

 

Aliter ergo dicendum, quod cuncti posteri Adae possunt considerari ut unus homo, in quantum conveniunt in natura quam a primo habent parente : secundum quod tota civitatis communitas dicitur unum corpus, tota quoque communitas quasi unus homo, iuxta quod dixit Porphyrius : Participatione unius speciei plures homines sunt unus homo. Sic igitur multi homines ex Adam derivati, sunt tanquam multa unius corporis membra. Actus vero unius membri corporalis non sunt voluntarii voluntate membri, sed animae membra moventis. Sic inordinatio hominis huius ex Adam progeniti voluntaria est, non voluntate hominis huius, sed primi parentis, qui motu generationis movet omnes qui ex eius origine generantur, quemadmodum voluntas animae movet omnia corporis membra ad actum. Hinc peccatum a primo parente ita ad posteros derivatum vocatur originale, sicut peccatum ab anima derivatum ad membra dicitur actuale. Et sicut peccatum actuale huiusmodi membri non est membri illius nisi in quantum membrum illud est aliquid hominis, sic peccatum originale non est peccatum huius personae in quantum est ista persona, sed prout naturam recipit a primo parente. Hinc vocatur peccatum naturae, iuxta illud ad Ephesios : Eramus natura filii irae.

Haec Thomas in Summa.

 

At vero in Summa contra gentiles, libro quarto, capitulo quinquagesimo et duobus sequentibus, de his egregie scribit, primo per auctoritates et probabilia signa declarans quod de originali peccato tenet Ecclesia. Et ista jam supra pro magna parte sunt habita. Allegat quoque quod in Genesi legitur Deus dixisse homini primo : Quacumque die comederis de ligno scientiae boni et mali, morte morieris. Cumque Adam die quo huius egit contrarium non obierit, oportet ita exponi : Morte morieris, id est, necessitati moriendi eris addictus. Quod frustra diceretur, si homo ex institutione suae naturae, necessitatem moriendi institutione suae naturae, necessitatem moriendi haberet. Mors ergo atque necessitas moriendi, sunt poenae homini pro peccato inflictae, quum poena non infligatur nisi pro culpa. Cumque hae poenae sint in posteris Adae mox quando sunt nati, constat in eis tunc aliquam esse culpam, non actualem, sed originalem. Iterum in Iob dicitur : Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? etc. Unde clarissime innotescit, quod ex immunditia humani seminis aliquid immunditiae ad hominem ex semine tali conceptum derivetur : quod non nisi de originali culpa potest verificari. Hinc denuo scriptum est : Nemo mundus a sorde, etiamsi uniusdiei vita eius fuerit super terram.

Deinde ibidem ostendit, sicut ex prima secundae inductum est, qualiter originale peccatum in posteros derivetur. Et quae scribit ibi, sententialiter satis iam supra expressa sunt.

 

Concordat Petrus, et addit :

Natura dat instrumenta ut competit fini, ut ungues defensioni, manus operationi, pedes ambulationi ; multo magis divina providentia ita agit, quae cum produxerit hominem ad sui perpetuam contemplationem, nunc imperfectam, in futuro perfectam, dedit ei corpus impassibile, immortale, id est, potens non mori, nec pati, ne retardaretur in contemplatione.

Haec Petrus.

 

In praehabitis etiam continentur quae Albertus, Udalricus, Richardus, et alii quidam scribunt de ista materia. Albertus tamen, Petrus ac alii quidam affirmant peccatum originale sumi dupliciter, puta : active, sicque vocari originale originans, et ita fuisse in Adam, a quo in alios derivatur ; secundo passive, et vocari originale originatum, id est in posteros derivatum : et ita non fuit in primis parentibus.

 

At vero Bonaventura diffuse hic scribit ; sed prolixitas est vitanda, nec introducta iteranda sunt.

Originalis (inquit) peccati transfusionem ostendit divinae visionis carentia, rationalis erubescentia, et concupiscentiae praedominantia. Nullus enim sine demerito et peccato privatur beatifica visione, ad quam divinitus est creatus. Nec aliquis rationabiliter erubescit de passionibus quas habet natura, nisi insint ei per aliquam culpam ; omnes vero naturaliter erubescunt de genitalium motu membrorum. Similiter praedominantia passionum hoc evidentissime ostendit, quae est inordinatio magna, subversio gravis, iniustitia dura, detrahens animam in profundum. Cumque haec ab origine homini insint, non est hoc sine malo contracto ac praevio vitio. Hinc apud Ioannem dixit Salvator : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest intrare in regnum caelorum. Si ergo omnis non baptizatus, tam parvulus quam adultus, inde excluditur, aliquam habet culpam non commissam, cum et ante rationis usum huic subdatur sententiae, ut etiam patuit in parvulis incircumcisis, de quibus in Genesi Dominus est testatus : Masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo. Potuit autem Adam totam suam posteritatem originali inficere, conditione triplici concurrente. Prima est, quia non tantum erat humanae naturae suppositum, sed totius quoque humanae naturae principium. Secunda, quia mandatum sibi non exstitit datum ut singulari personae, sed tanquam stipiti totius naturae humanae ; et hoc bene indicat textus Geneseos, quia mandatum illud descendit a viro in mulierem. Tertia, quoniam Adam immortalitatem innocentiamque susceperat pro se ac tota sua posteritate : hinc ipse immortalis et innocens immortales et innocentes genuisset. Ipse quoque per transgressionem mortalis et reus effectus, mortales ac originali infectos generavit.

Haec Bonaventura.

 

Consonat Alexander. Qui etiam quaerit hic : cum in peccato Adae fuerint plures deformitates, puta superbiae, gulae, avaritiae, inobedientiae, ob quam harum deformitatum transfusum est illud peccatum in posteros ? Et respondet : Originale peccatum contractum est per inobedientiam primorum parentum, principaliter Adae. Unde Anselmus : Originale peccatum nil aliud intelligere queo, nisi nuditatem iustitiae debitae per inobedientiam Adae factam, per quam omnes sunt filii irae. Ratio itaque transfundendi fuit, quia prohibitio esus ligni facta fuit Adae in quantum erat habens naturam totam in se. Superbia vero et gula seu avaritia large sumpta, corrupit naturam in Adam ut in certo supposito, non universaliter ut in primo generationis principio.

Iterum sciscitatur, an originale peccatum traducatur secundum solam carnem, an secundum solam animam, an secundum utrumque. Et respondendum, quod cum peccatum originale sit poena et culpa, ab alia causa trahit rationem culpae, et ab alia rationem poenae. Etenim rationem poenae trahit a foeditate vitiosa quae est in carne : quam cito enim anima infunditur carni, foedatur, sicut a vitio vasis vinum corrumpitur. Rationem aulem culpae trahit a carentia debitae iustitiae.

Multa consimilia quaerit hic Alexander, sed brevitati studendum est.

 

Praeterea ad intelligendum huius articuli veritatem, confert quod scribit Scotus :

A quibusdam (inquiens) dicitur, quod voluntas peccans causavit in carne quamdam morbidam qualitatem, consequentem curvitatem voluntatis. Quae morbida qualitas dicitur fomes, lex membrorum, etc., et est quasi quoddam pondus in carne, excitans motus sensuales, inclinansque animam ad condelectandum carni, sicque reprimens a delectationibus spiritualibus virtuosis, iuxta illud libri Sapientias : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Nempe in instanti creationis infusionisque animas, ipsamet maculatur a carne infecta, ita quod quamvis infectio carnis non fuit culpa formaliter, sed culpae sequela, est tamen occasio culpae in anima carni unita : quia dum anima carni unitur, infectio eius talis est, qualis nata est esse in anima. Exemplificatur de pomo dato mundo, a manu recipientis foedato. Et quia secundum Anselmum, Adam accepit originalem iustitiam pro se et tota natura, quas tunc erat in eo, ideo Deus iuste requirita tota natura, in quocumque est, istam iustitiam. Nec personas excusat recuperandi impotentia, quoniam ipsse sibi impotentiam fecerunt in primis parentibus deserendo iustitiam, seu ipsa natura in illis hanc sibi ipsi impotentiam fecit iustitiam relinquendo.

 

Sed contra istud obicitur, quoniam haec natura numero, quae est in Petro, non fuit in Adam, licet ibi fuerit natura eiusdem speciei : ergo ista natura non accepit illam iustitiam, nec est debitrix eius. Si dicas quod fuit in Adam causaliter, ita etiam haec persona fuit in Adam causaliter : ergo idem est loqui de personis propagatis, et de naturis propagatorum, quantum est ad propositum. Eodem enim modo oportet ostendere quod persona sit debitrix, quemadmodum haec natura, quia eodem modo fuit in Adam causaliter, quando ipse iustitiam accepit formaliter. Qualiter ergo sufficit modus accipiendi iustitiam, ad debere iustitiam acceptam ? Si enim non fuit in Adam secundum voluntatem, sed tantum secundum carnem, et non potest esse debitor iustitiae nisi secundum voluntatem, secundum quam potest habere iustitiam : non ergo est debitor iustitiae, quia fuit in Adam causaliter ut in principio propagativo.

Respondeo : Non faciendo mentionem de hac persona et de hac natura, ostendo quod iste debitor sit iustitiae, quia iustitiam accepit formaliter ipse Adam, et ipse in illo. Probo hoc sic : Omne donum est debitum, quod datur a Deo donante voluntate antecedente (quamvis non voluntate consequente), id est, quantum est ex parte Dei sine speciali gratia et merito eius cui datum est. Sed ipso Adam accipiente iustitiam, etiam filiis eius data est ipsa iustitia voluntate Dei antecedente, utpote quantum fuit ex parte Dei, quia daretur et filiis, nisi esset ex parte ipsorum seu patris ipsorum impedimentum : ergo ex ista collatione facta patri, filii quoque debitores constituuntur eiusdem iustitiae.

Haec Scotus.

 

Porro Durandus hic latius refert opinionem dicentium, quod originale peccatum non sit nisi reatus, id est obligatio quaedam ad poenam. Sed cum sit contra praeallegatos doctores, concorditer adstruentes hoc repugnare divinae iustitiae, ut aliquem privet beatifica visione et poenae addicat, etiam post hanc vitam, nisi pro aliqua eius culpa ; idcirco Durandus non audet simpliciter opinioni illi assentire, quam tamen videtur non minime approbare. Idcirco ad satisfaciendum, calumniae, dicit quod ista opinio, et aliorum positio qui affirmant originale peccatum vere consistere culpam, non diversificantur nisi in verbis. Quod non videtur posse defendi, nisi quis penitus abusive atque improprie utatur nominibus culpae et poenae. Verum est equidem quod unum et idem diversis respectibus est poena et culpa, imo et originale peccatum est tale, sicut ex Alexandro iam patuit. Sed prima illa opinio accipit poenam pro eo quod ita est poena, quod non est culpa ; sicque dicere quod originale est poena tantum, seu reatus ad poenam, et affirmare quod etiam sit culpa, nequeunt simul stare. Quod vero pro erronea illa opinione inducit Durandus, Peccatum actuale ipsius Adae non potuit traduci in nos per originem seu generationem quoad actum, in quo formaliter ratio culpas consistit, sed solum quantum ad reatum : istud (inquam) inidonee videtur prolatum. Dico enim, quod traducitur quantum ad carentiam originalis iustitise, cum debito habendi eamdem : quod constat esse peccatum.

 

Praeterea Guillelmus, libro de Vitiis et peccatis, atque tractatu Cur Deus homo, multa de ista conscribit materia :

Introitum (inquiens) animae ad corpus, casum dico et incarcerationem propter ex alto suae rectitudinis libertatisque deiectionem, et propter animae vulnerationem et inquinationem. Recte quippe dixerunt antiqui theologi, lapsum hunc animae esse sicut lapsum cadentis in lutum lapidosum, ubi cadens immergitur, inquinatur, et vulneratur. Inquinantur etenim animae nostrae per recessum a sua puritate, vulnerantur quoque multiplici infirmitate virium suarum, immerguntur in profundo laci, ita quod nisi adiutorio gratiae Dei suam dexteram porrigentis, extrahi nequeunt. Cadit anima in sollicitudinem providendi necessitatibus corporis, et in diversas miserias ac molestias vitae praesentis, et ita obruitur quod spiritualia et divina ei non sapiunt, imo ad carnales delicias, ad perituras divitias se totam effundit.

De his multa hic doctor prosequitur, in quibus et aliqua inserit quae a communi traditione doctorum aliena videntur, de quibus brevitati studens pertranseo. Verum quod ait de ingressu et lapsu animae in corpus velut in lutum saxosum, consonat ei quod gloriosus pater Bernardus testatur, animam in unione sua cum corpore, quasi in acervum acutarum testarum lapidumve laedentium corruisse.

 

Insuper super his scribit Henricus Quodlibeto secundo, quaestione undecima :

Parvuli incurrunt culpam, non solum poenam pro culpae reatu, ut Augustinus prolixe pertractat in libro contra Donatistas, qui originale peccatum negabant. Pro quorum intellectu sciendum, quod originalis iustitia in primo parente nil aliud fuit quam supernaturalis gratia, quae naturalem iustitiam roborabat, et pronitalem inclinandi se ad bonum quasi ad dexteram, dabat : qua per inobedientiam perdita, in rectitudine naturali voluntatis debilitatus est, et pronitatem contrariae inclinationis ad sinistram peccati incurrit. Ab hac autem deordinatione voluntatis in se ipsa, consecuta est statim in poenam quasi naturalis dyscrasia in carne, qua caro cum appetitu suo ac sensibus coepit contra spiritum rebellare. Caro vero sic infecta, dum semen virtute sua informare debuit ad prolis procreationem, semini morbidam suam qualitatem impressit, quae semper remansit in anima. Cumque semen completae dispositionis esset et organizatum ad animam, et haec ei infunderetur, ex ipsius animae connexione cum tali carne, ipsa quoque anima mox pronitatem ad consentiendum carni in peccatum concepit, qua parvulus statim pronus fuit ad concupiscendum ; et factus adultus concupiscit actu. Et dispositio talis ad culpam non est nisi culpa : in ea namque consistit formalis ratio omnis culpae tam actualis quam originalis.

Haec Henricus.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur, An mala poenalia quae sentimus assidue, sint effectus et poenae originalis peccati.

 

Videtur quod non, quoniam omnia ista, videlicet mors, fames, sitis, timor, pressura, labor et consimilia, sunt pure naturalia, utpote complexionem mixtorum sequentia. Naturale quoque est sensualitati, in suum ferri obiectum mox ut sibi offertur : sicut et parere cum dolore non solum hominibus, sed bestiis quoque naturale est et commune. Conformiter naturale est feminam subiici viro. Imo omnium horum naturales et rationales causas signaverunt philosophi. Ergo in his non est confugiendum ad ea quae naturalem rationem transcendunt et fidem concernunt.

Haec non nisi breviter tango, quoniam competenter exstant praehabita.

 

Ad haec Alexander respondet :

In Genesi ponuntur tres poenas ex parte mulieris. Prima est multiplicatio aerumnarum in multiplicatione conceptuum ; secunda est dolor in partu ; tertia, subiectio sub potestate mariti. Duplex quippe est cognoscitiva vis animae : una rationalis, alia sensitiva. Quantum ad rationalem, sumitur poena subiectionis ; quantum ad sensitivam, sumitur duplex poena. Una, secundum multitudinem, cum dicitur : Multiplicabo aerumnas tuas. Alia, secundum magnitudinem, cum dicitur : In dolore paries. Vel sic : Individuum tendit ad duo, videlicet, ad conservationem sui secundum tempus determinatum, et ad conservationem speciei simpliciter. Mulier vero est sexus passivi, et iuxta utrumque contrahit poenam ex peccato. Nempe quantum ad actum generationis qui est ad conservationem speciei, duplicem contrahit poenam : unam in portando, alteram pariendo. In initio autem actus generativi est delectatio, et ibi videtur esse sine poena. Et fortasse hoc voluit designare nomine conceptus, vel tacuit hoc propter delectationem, in qua non videtur poena. Sed ex parte actus qui est ad conservationem individui, est subiectio praefata sub viro, quamvis etiam non exsistente peccato, fuisset mulier aliquo modo sub viro ratione sexus et corporis ; attamen post peccatum subiecta est ei subiectione poenali, ita ut velit nolit viro subiiciatur. Et communiter ac naturaliter esse sic debet, quamvis interdum ex abusu, perversitate, aut alia causa aliter fiat.

Deinde in Genesi tanguntur poena viri, cum dicitur : Quia audisti vocem uxoris tuae, maledicta terra in opere tuo. Quarum poenarum quasdam consistunt in ablatione boni, ut cum dicitur : Videte ne forte mittat manum suam et sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum. Quaedam autem consistunt in exhibitione inflictioneque mali, cum dicitur : Maledicta terra in opere tuo. Verum universas has poenas in speciali possunt faciliter ex textu Geneseos considerari.

Haec Alexander.

De his praecedenti distinctione introducta est Bonaventurae responsio.

 

At vero Thomas :

Ea (inquit) quas sunt ad finem, disponuntur secundum necessitatem et exigentiam finis. Cumque ad supernaturalem finem factus sit homo, data sunt ei in prima sua institutione non tantum naturalia, sed et supernaturalia dona, per quas ad supernaturalem felicitatem facilius perveniret. Et quoniam ultimo fini per amorem non potuit inhaerere, nisi superior pars sua, quas est mens, libere elevaretur in Deum, subiectae ei fuerunt vires inferiores, ut nihil in eis posset accidere quod mentem retardaret ab elevatione in summum bonum. Hinc quoque corpus ita fuit dispositum, ut nulla in eo posset accidere passio per quam mentis contemplatio impediretur. Rursus, quia haec omnia inerant homini ex ordine ad ultimum finem, hinc mente per inobedientiam a Deo aversa, sublata sunt praefata supernaturalia dona, sicque relictus est homo in naturalibus suis. Quod tertio Ecclesiasticae hierarchias capitulo divinus Dionysius expresse fatetur. Verumtamen isti defectus possunt ad naturam humanam dupliciter comparari. Primo per respectum ad naturalia sua principia, prout ex elementis est constituta, et ita sunt ei naturales, quemadmodum ex nihilo esse et dependere conservationeque indigere, est defectus omnem consequens creaturam, nec ulli poenalis, id est, in poenam pro culpa inflictus. Secundo comparantur ad hominem ut primo in supernaturalibus institutum, et ita sunt ei poenae, quia etiam ex privatione eius quod gratis concessum est, punitur is cui illud aufertur.

Haec Thomas in Scripto.

 

Ex his patet solutio ad obiecta breviter tacta.

 

De his diffusius scribit Thomas in secunda secundae, quaestione centesima sexagesima quarta ; et in Summa contra gentiles, libro quarto. Sed quia materia ista specialem non habet difficultatem, et doctores in ea concordant, pertranseo.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quarto quaeritur, Utrum quis a Deo miraculose formatus ex digito aliave materia, contraheret originale peccatum.

 

Videtur quod sic, quia et taliter genitus fuit virtualiter in homine primo, in quo etiam tota caro videtur infecta.

 

Ad hoc respondet Henricus Quodlibeto primo, quaestione vicesima prima :

In semine de quo formatur corpus humanum, non est originale peccatum, nisi ut in materiali radice, et quasi infectio morbida exsistens in semine, contracta a parentibus propter fomitem manentem in ipsis, etiam post originalis peccati ablutionem ; in anima vero coniuncta corpori tali, est quasi in complemento formali. Verum illam morbidam infectionem dicunt aliqui non procedere a voluntate primi parentis, nisi mediante patris proximi voluntate : et hoc dupliciter. Uno modo, ut ex voluntate primi parentis dicatur procedere dicta infectio morbida exsistens in semine, in quantum omnes qui ab ipso procedunt ipse movet motu generationis, per virtutem activam in generatione, quae principaliter procedit a patre, ita quod fetus non contraheret peccatum originale a matre, patre non infecto. Alio modo, ut quia ex voluntate libidinosa primus parens post peccatum suum generavit, generatus quoque libidinose similiter libidinose generavit, per hoc ex libidine generati contrahunt originale peccatum. Unde secundum istas positiones, generatus miraculose ex carne digiti non contraheret originale.

 

Sed modus ponendi traductionem originalis peccati taliter, non videtur conveniens. Peccatum enim originale vocatur peccatum naturae, iuxta illud Apostoli : Eramus natura filii irae. Simile autem quodammodo est de traductione naturae humanae ex primo parente, et de traductione originalis peccati : ita quod sicut secundo generantes non traducunt naturam ut natura est, nisi quia talem receperunt a parente primo, nec eam propria actione immutare valent in aliquo ; sic et peccatum originale non traducunt, nisi ut ipsum in natura a primo acceperunt parente, ita ut propria actione in ipsa originalis peccati natura immutare nil queant. IN quibuscumque ergo invenitur natura ab Adam per proximos parentes traducta, illi obnoxii sunt radici originalis peccati, quia natura infecta quasi materialiter in se habet originalis peccati radicem : ita quod quidquid de illa formatur, necesse est quod anima eius ex coniunctione cum illo contrahat originale. Hinc Apostolus traductionem originalis non nisi primis adscribit parentibus, ad Romanos. Unde et de poenalibus dispositionibus in nobis ex originali consecutis, loquitur Augustinus libro tertio de Libero arbitrio, quod ideo dicuntur peccata, quoniam sunt de peccato illo primo liberae voluntatis. Voluntati autem et actioni alicuius proximi parentis non attribuit eas.

 

Dicendum ergo, quod traductio originalis peccati est propter morbidam dispositionem naturae, ex voluntate peccatrice primi parentis traductae, non ex aliqua actione proximi generantis : ita quod quacumque substantia materiali traducta per naturalem generationem, per medios generantes, ex primo parente, sive substantia illa traducta sit in semine unius parentis, sive amborum, sive in substantia membri,  ut in manu vel pede, vel quidquid ex illa generetur, sive miraculose aut quocumque alio modo, nisi substantia illa prius purgetur ab infectione praefata, contrahit anima originale peccatum ex coniunctione cum corpore formato ex illa materia : velut si quis lepra esset infectus, quidquid ex eius corpore gigneretur, esset leprosum. Porro si quis miraculose generaretur de materia ex primo parente non traducta, aut certe ab ipso traducta, sed ab illa infectione prius purgata, nullum contraheret. originale.

 

Si autem obiciatur, quod nullus contrahit originale, nisi fuerit in Adam secundum seminalem rationem (ideo etenim Christus non contraxit illud, secundum Augustinum decimo super Genesim) ; generatus autem miraculose, non fuit in Adam secundum rationem seminalem, quae est vis naturalis generationis in semine. Respondendum, quod illud generatum dicitur fuisse secundum seminalem rationem in Adam, quoniam ex suo principio formali sub eadem ratione et dispositione exsistente formatur sub qua erat in Adam, atque ex ipso traductum est, ut sicut sub morbida dispositione in illo fuit et ab ipso traductum est, sic sub eadem dispositione aliud generetur ex ipso : alias non est generatum ab eo secundum rationem seminalem. Sicque Christus fuit in Adam secundum corpulentam substantiam, quia substantia virginei sanguinis, de qua corpus Christi formatum est, fuit substantialiter traducta de Adam, non tamen secundum seminalem rationem, quoniam non sub eadem exstitit dispositione (Cum Christus formatus erat de illa substantia) sub qua descendit de Adam : imo vel sacratissima Mater Christi prius purgata fuit et sanctificata a fomite originalis peccati, quam Christus conciperetur ab ea, ut non haberet nisi semen purum et mundum, aut ipsum purificatum fuit omnino in Virgine. Miraculose vero potest quis generari ex morbida substantia, quae secundum seminalem rationem fuit in Adam, per seminalem quoque rationem, quamvis non naturaliter nec seminaliter ex illo sit generatum.

Haec Henricus.

 

Verum de hoc videtur S. Thomas in prima secundae, quaestione octogesima prima aliter sensisse, dicendo :

Originale peccatum a primo parente traducitur in posteros, in quantum posteri moventur ab Adam per generationem, quemadmodum membra moventur ab anima ad actuale peccatum. Non autem est motio ad generationem, nisi per virtutem activam in generatione. Hinc illi dumtaxat contrahunt originale, qui ab xidam descendunt per virtutem activam in generatione ab Adam originaliter derivatam : quod est secundum seminalem rationem ab eo descendere. Ratio quippe seminalis nil aliud est quam vis activa in generatione. Si autem quis formaretur virtute divina ex carne humana, constat quod vis activa non derivaretur ab Adam : ideo non contraheret originale, sicut nec operatio seu activa percussio manus pertineret ad peccatum humanum, si manus non moveretur ab hominis voluntate, sed solum a movente extrinsecus. Hinc secundum Augustinum super Genesim, fuisse in Adam secundum seminalem rationem, solum causat originalis peccati traductionem.

Haec Thomas in Summa.

 

Durandus sequitur positionem Henrici. Bonaventura vero in quaestionibus circa litteram, narrat positionem utramque, et addit securius esse sequi responsionem istam secundam, quam et Thomas secutus est : quia et hoc magis concordat Magistro, et quod plus est, etiam Augustino in libro contra Pelagium.

 

 

QUAESTIO V

 

Quinto quaeritur, Utrum aliquid transeat in veritatem humanae naturae per actum nutritivae aut generativae potentiae.

 

Videtur quod non, per illud Matthaei : Omne quod intrat per os, in ventrem vadit, et in secessum emittitur.

Secundo, veritas uniuscuiusque rei consistit in hoc quod secundum speciem est seu quod specifice est. Quod autem per modum advenit nutrimenti, habet se per modum materiae, ut secundo de Generatione habetur. Sed caro secundum materiam non fit caro secundum speciem, ut ex primo de Generatione probatur. Ergo nutrimentum in veritatem non transit humanae naturae.

Tertio, illud ad veritatem humanae naturae spectat, in quo calor convertens humidum radicatur. Sed tale humidum consumptum non restauratur, secundum medicos, ut patet in laborantibus tertia specie hecticae, quae idcirco incurabilis est, quia non restauratur humidum tale. Cum igitur omne illud in quod alimentum convertitur, post consumptionem valeat restaurari, apparet quod nutrimentum in id quod proprie ad veritatem humanae naturae pertinet, non mutetur.

Quarto, omne illud in quod cibus convertitur, etiam per calorem continuo agentem dissolvitur, ut fluens et refluens idem iudicetur. Sed impossibile est quod totum quod est in corpore, sit fluens et refluens, sicut probabitur. Ergo oportet aliquid in corpore esse manens, in quod alimentum non convertatur. Et hoc praecipue ad humanae naturae pertinet veritatem. Ergo alimentum in id quod per se est de veritate humanae naturae nequaquam mutatur. Probatio minoris. Si non esset aliquid fixum manens in corpore humano, contingeret quamlibet partem eius evanescere posse, aliquo alio in locum eius substituto ; per eamdem quoque rationem contingeret sic in toto sicut in qualibet eius parte : contingeret ergo quod de tota materia illa quae primo fuit in corpore hominis alicuius, nil remaneret in fine. Cumque unitas individui sit ex unitate materiae, non esset idem homo numero in principio infantiae et in fine : quod est absurdum.

Quinto, nulla virtus naturalis debilitatur multiplicata materia sibi convenienti, sed solum per admixtionem extranei. Virtus autem conversiva in homine debilitatur in fine vitae : alias homo in infinitum posset augeri ac vivere. Hoc ergo contingit per admixtionem extranei. Nihil vero admiscetur materiae in qua virtus conversiva prius fundabatur, nisi quod ex alimento est generatum. Id ergo quod ex nutrimento est generatum, exstat extraneum ei in quo veritas fundatur naturae.

Sexto, natura faeit unumquodque faciliori modo quo fieri potest. Deus autem multo ordinatius agit quam natura. Cum ergo facilior modus augendi aliquid sit per multiplicationem materiae, quam per conversionem alterius in id quod augetur, ergo in homine ita fit.

Septimo, quae unius sunt speciei, uno modo suum sortiuntur complementum. Sed parvuli quidem defuncti, in resurrectione exsurgent in quantitate completa, non per additionem nutrimenti, sed per multiplicationem materiae in se ipsa. Ergo et ceteri homines ita ad congruam perveniunt quantitatem.

 

In oppositum est, quod secundum Philosophum primo de Generatione, nihil nutrit carnem nisi quod potentia caro est.

Rursus, secundum eumdem, nutrimentum in principio dissimile est nutrito, in fine consimile.

 

Ad hoc Thomas respondet :

Circa hoc sunt multae opiniones. Quidam dicunt, quemadmodum et Magister in littera sentire videtur, quod id quod ex parentibus decisum est, est id solum in quo veritas naturae corporalis huius nati consistit ; id quoque in maiorem excrescere quantitatem, salvatum omnino seu integrum manens, ita quod nihil ei adiungitur ut in quantitatem surgat maiorem. Et hoc solum sic anctum, dicunt resurrecturum. Ponunt demum alimenti susceptionem necessariam esse : non ad augmentum, quatenus nutritiva augmentativae deserviat, neque ad restaurationem deperditi, sed tantum ad fomentum naturalis caloris, quemadmodum liquescenti auro miscetur plumbum, ne aurum consumatur calore, sed solum plumbum.

Verum ista opinio videtur irrationabilis ex duobus, videlicet tam ex parte eius quod nutritur, quam ex parte alimenti quod advenit. Non enim fieri potest augmentum, nisi secundum hoc quod materia quae primo est terminata sub dimensionibus parvis, post ad maiores perducitur. Quod fieri nequit nisi duplieiter. Primo, quod tantum de materia sit sub dimensionibus magnis, quantum sub parvis ; talisque mutatio de parvo in magnum rarefactio appellatur, et per eam efficitur. In hoc enim differunt densum et rarum, quod in raro est parum de materia sub dimensionibus magnis, atque in denso multum sub parvis, ut quarto dicitur Physicorum. Secundo, quod plus de materia sit sub magnis dimensionibus quam sub parvis. Quod nequit contingere, nisi quia vel materia est de novo creata, vel per hoc quod id quod fuit materia alterius corporis, efficitur huius, corpore illo transmutato in istud. Unde et Augustinus, decimo super Genesim ad litteram, ait nil irrationabilius esse quam putare ullum esse corpus, quod manente suae quantitate naturae undique crescat, nisi rarescat. Porro augmentum corporis humani non fieri per rarefactionem, neque per materiae de novo creatae additionem, est evidens : quia materiam omnium simul creavit Deus, ut Sancti testantur. Restat ergo augmentum boc fieri per conversionem alterius corporis, in corpus humanum vere conversi. Ex parte etiam alimenti hoc patet : quia secundum praefatam opinionem, sumptio alimenti non esset a natura per se intenta, sed per accidens, ut scilicet alicui nocivo occurreret, puta calori naturali digerenti, et si transmutatio cibi non esset necessaria per se ad corporis humani augmentum, tunc calor convertens esset superfluus ; sicque in operibus naturae divinitus institutae multa invenirentur superflua.

 

Verumtamen sustinentes opinionem hanc, invenerunt tres modos pro ea, quorum quilibet refutatur. Quidam eorum dicunt, quod talis multiplicatio fit miraculose virtute divina, quemadmodum panes quinque leguntur in Evangelio multiplicati. Sed istud expressam continet falsitatem, dum opus naturae in miraculum vertitur. Nec certum est illam panum multiplicationem esse factam ut dicunt, imo forsan oportet fateri quod facta sit per aliorum corporum conversionem in panes virtute divina. Hanc autem conversionem cibi in carnem natura facere potest, quae transmutat id quod est in potentia in actum. Quod autem naturae possibile est, Deus committit illi, qui unicuique perfeetionem largitur secundum quod capax est. Hinc non oportet ad miraculum confugere.

Alii dicunt, quod cum in corpore humano sit multum de quinta essentia, multiplicatio corporis humani est instar multiplicationis quintae essentiae : ita quod sicut lux solis multiplicatur in se ipsa diffusa in aere, sic corpus humanum multiplicetur sine additione extrinseci. Quae adinventio duas continet falsitates. Prima, quoniam corpus quintae essentiae non venit in compositionem corporis humani nisi virtute tantum, cum non sit commiscibile nec divisibile, nec extra proprium locum valeat esse. Secunda est, quia diffusio luccis non est per multiplicationem materiae, cum lumen non sit corpus, sed est multiplicatio tantum formalis : sicut in qualibet alteratione aut generatione agens multiplieat suam formam in materia.

Tertii dicunt, quod materia prima in se caret omni quantitate et forma, sicque aequaliter habet se ad recipiendum omnem quantitatem, sicut et quamlibet formam. Ideo quantumlibet parum sit de materia prima in quovis corpore parvo, potest recipere quantamlibet quantitatem, adeo ut ex grano milii fieri valeat totus mundus. Nec mirum, cum ex punctali materia mundus sit factus. Cum enim materia careat quantitate, indivisibilis est instar puncti. Verum et iste modus multipliciter deficit. Primo, quoniam imaginatur materiae indivisibilitatem ad modum puncti, ut sic ex materia punctali mundus sit factus, quasi per quamdam extensionem, ac si res parva extendatur in magnam : quod non est verum. Materia namque dicitur indivisibilis per negationem totius generis quantitatis ; punctus vero indivisibilis est tanquam quantitatis principium, situm habens determinatum. Hinc ex materia res fit quanta, non per extensionem, loquendo de materia prima, cum extensio non sit nisi eius quod alicuius exstitit quantitatis, sed per quantitatis susceptionem. Secundo, quia etsi materia prima, prout in se consideratur, non habeat quantitatem, non tamen sequitur quod sit in potentia ad quamcumque quantitatem imaginabilem. Cum enim materia recipiat determinatam quantitatem et alia accidentia secundum exigentiam formae, quia subiecta materia cum forma est causa eorum quae insunt, ut primo Physicorum habetur, oportet quod materia prima ad nullam quantitatem sit in potentia, nisi quae sit formae naturalis, quae certam in sua materia exigit quantitatem. Tertio, quia si materia quae fuit sub dimensionibus parvis, fiat sub maioribus, hoc esse non potest nisi per rarefactionem : qui modus augmentationi corporis humani non competit. Quarto, quia dum loquimur de materia exsistente in hac re, iam dimittimus considerationem materiae absolutae : ideo, quod convenit materiae absolute consideratae, non oportet huic convenire materiae. Hinc materia quae est in hac re, non est in potentia ad quantitatem totius mundi, sed ad determinatum quid, quantum per rarefactionem consequi potest. Et hoc non excedit raritatem ignis, quia ut asserit Commentator super quartum Physicorum, maior esse non valet.

 

Hinc aliorum positio est, quod in corpore humano et aliis quae aluntur, aliquid fixum est manens in toto tempore vitae, in quo veritatem humanae naturae dicunt consistere ; aliquid quoque aliud fluens et refluens, quod advenit atque consumitur, quod ex cibo est generatum. Differunt tamen a primis in hoc quod sumptionem cibi dicunt necessariam non solum in caloris fomentum, sed in augmentum etiam quantitatis : non enim posset illud quod primo a generantibus decisum est, quod et permanens dicitur, in tantam quantitatem extendi ut est quantitas corporis humani, nisi alia materia adderetur, quae simul cum praeexsistente materia totam reciperet quantitatem sine rarefactione. Hoc quoque quod permanet dicunt diffundi per totum, consimiliter quod advenit et recedit : sicut in admixtione vini et aquae quae in vinum convertitur, sic quod virtus vini fortior manet in parte materiae quae ante permixtionem aquae sub forma vini fuit. Sic igitur ponunt hi, illud quod ex alimento est generatum non esse penitus alienum a veritate naturae humanae, ut primi dicunt, sed secundario pertinere ad eam, secundum quod necessarium est ad debitae quantitatis complementum. Idcirco non totum in resurrectione dimittetur quod ex alimento conversum est, sed reservabitur tantum quantum expedit ad perfectionem quantitatis corporis resurgentis. Denique, auctor huius opinionis exstitit Alexander commentator, ut libro de Generatione ait Averroes.

Sed nec istud videtur veritatem habere. Cum enim de natura caloris sit humorem consumere, ignei (inquam) caloris, oportet quod calor ignis, qui est instrumentum animae vegetativae, ut secundo de Anima dicitur, indifferenter quantum in se est, humidum omne consumat. Hinc non potest efficax ratio assignari, cur aliquod humidum signatum in tota permaneat vita. Praeterea, secundum hanc positionem, sumptio alimenti primo et per se non esset ad restaurationem deperditi, sed solum ad augmentum. Constat autem quod opus augmenti praesupponit opus nutrimenti, et illud tantum nutritur in quo deperditio facta est, quod per nutrimentum restauratur. Unde si non esset consumptio nisi eius quod per augmentum principaliter assumitur, nutrimentum non esset nisi propter augmentum.

 

Tertia opinio est, quam primo de Generatione ponit Averroes, quod nihil potest accipi in corpore signatum, quod sit fixum et permanens. Sed totum quod in corpore est, considerari potest dupliciter : primo ex parte materiae, et sic non est permanens ; secundo ex parte formae et speciei, et ita est permanens. Comparat enim Aristoteles, primo de Generatione, transmutationem cibi in carnem adustioni lignorum. Videmus enim quod si ignis accendatur, et continue ei ligna immittantur secundum quod alia consumuntur, forma ignis semper remanebit in lignis ; attamen materia quaelibet consumetur, alia sibi succedente materia, in qua species ignis manebit, quamvis illud quod recipit formam, continue consumatur et restauretur.

Haec positio a duabus primis differt in hoc quod secundum eam non potest aliquid materiae designari quod maneat semper ; sed quaelibet pars signata, ex hoc quod est materiae in ipsa, habet quod fluat et refluat : ita tamen, quod illud quod est formae, semper maneat. Primae vero positiones ponebant aliquid materiae signatum semper esse permanens, in quo primo ac principaliter veritas humanae consistat naturae. Atque etiam in hoc differunt inter se, quod prima opinio ait alimentum nullo modo in veritatem naturae humanae converti ; secunda vero opinio dixit illud converti in id quod secundario est de veritate naturae humanae, non primo ; sed tertia opinio dicit nutrimentum converti in id quod primo ac simpliciter est de veritate naturae humanae. Quamvis enim id quod primo in carnem conversum est ex semine, perfectius sit speciem carnis assecutum, quam quod ex cibis adgeneratur ; tamen adveniente cibo, in fine digestionis fit permixtio, ut totum uniformiter veritatem speciei recipiat sine aliqua distinctione. Et secundum hoc etiam patet, quod in resurrectione oportet tantum de eo quod ex alimento generatum est resurgere, quantum pertinet ad complementum debitae quantitatis. Et huic tertiae opinioni magis consentio sine praeiudicio aliarum.

 

Ad primum respondeo, quod in auctoritate illa, ly omne non designat totum integrale, sed totum in quantitate. Non ergo totum integraliter in secessum emittitur, sed de quolibet aliquid, cum oporteat purum ab impuro secerni.

Ad secundum dicendum, quod secundum tertiam opinionem, caro secundum materiam et caro secundum speciem, non differunt re ; sed dicitur caro secundum speciem, prout participat formam et proprietates consequentes speciem ; dicitur quoque caro secundum materiam, in quantum ex materia constat.

Ad tertium, quod secundum medicos, humidum quod ex primis generantibus trahitur, non oportet ideo radicale vocari quia semper permaneat distinctum secundum materiam et humiditatem ab humido ex alimentis adgenerato, sed quoniam calor naturalis in humido illo prius exsistit ; et illud quod permiscetur, non participat speciem, nisi virtute humidi cui miscetur. Sicque est radix totius quod postea ex alimento convertitur : non quod utrnmque humidum post finem ultimae digestionis distinctum remaneat, sed unam accipit proprietatem. Nec dicitur consumi humidum radicale propter discessum talis materiae, sed quia non manet proprietas quam totum mixtum habebat ex virtute humidi primi : tunc enim non potest restauratio fieri.

Ad quartum, quod cum illud quod advenit ex alimento adgeneratum, permixtum sit ei quod prius erat, atque ex ambobus simpliciter unum effectum sit, semper fit deperditio in utroque proportionabiliter : ideo nunquam contingit, quod totum illud quod prius erat abscedat, ita quod nihil prioris materiae maneat : imo semper aliquid manet ; et illud quod advenit, fit unum cum eo quod praeerat. Ideo est materia una, unumque individuum per totam vitam, ut patet in igne qui lignis nutritur : semper enim manet unus numero ignis, quamvis quibusdam lignis appositis alia consumantur, quoniam illud quod advenit, semper efficitur unum cum illo quod praeerat. Magis quoque simile esset, si fieret commixtio secundum totum, ut est in nutrimento. Secus esset, si ex materia adveniente generaretur ignis aut caro seorsum : tunc enim propter omnimodam diversitatem materiae esset diversitas secundum numerum.

Ad quintum, quod illud quod ex nutrimento adgeneratur, non ita perfecte naturam consequitur speciei ut illud quod primo per virtutem formativam in carnem aut os exstat conversum : tum quoniam prima generatio erat carnis secundum se, secunda autem est carnis quasi per commixtionem ; tum quia quo virtus animae magis diffunditur ac spargitur, eo debilior redditur, ut patet in corde, quod quanto fuerit maius, tanto minus est calidum : propter quod animalia cor magnum habentia, naturaliter sunt timida, ut tertiodecimo de Animalibus scribit Philosophus.

Ad sextum, quod multiplicatio materiae non est possibilis per naturam, quae cum non agat secundum se totam, sed secundum formam suam tantum, multiplicat solum formam.

Ad septimum, quod omnia quae eiusdem sunt speciei, operatione naturali uno modo suam consequuntur perfectionem. Si tamen unus naturaliter id consequatur, et alius per miraculum, non erit idem modus.

Haec Thomas in Scripto.

 

Insuper de hac re scribit in prima parte Summae, quaestione centesima nonadecima :

Iuxta Philosophum secundo Metaphysicae, ita se habet unumquodque ad veritatem, sicut se habet ad esse seu entitatem. Id ergo pertinet ad veritatem naturae, quod est in constitutione naturae ipsius. Natura vero dupliciter potest considerari : primo in communi, secundum rationem suam specificam ; secundo, ut est in hoc individuo. Itaque ad veritatem naturae primo modo acceptae, pertinent forma et materia communiter sumptae. Ad veritatem autem naturae in hoc particulari acceptae, pertinent materia individualis signata, et forma per eam individuata. Porro nonnullae sunt formae, quae salvari non queunt nisi in una signata materia, ut forma solis. Et iuxta hunc modum aliqui posuerunt, quod anima humana non potest salvari nisi in materia cui in exordio sui fuit unita, etc., ut supra. Sed haec positio irrationabilis comprobatur. Primo, quia eiusdem est rationis quod forma fieri possit in alia materia, et quod propriam materiam possit relinquere : Hinc omnia generabilia sunt corruptibilia. Cumque anima hominis possit ab hac sua materia separari, alioqui corpus humanum non esset corruptibile, sequitur quod alii materiae queat uniri, quae in veritatem naturae humanae convertitur. Secundo, quoniam impossibile est multiplicari materiam, nisi vel secundum quantitatem tantum, sicut in rarefactis, vel etiam secundum substantiam materiae. Sola autem eadem substantia materiae permanente, non potest dici quod sit multiplicata : quoniam idem ad se ipsum non constituit multitudinem, cum necesse sit omnem multitudinem ex aliqua divisione causari. Unde oportet aliquam aliam materiae substantiam addi per creationem, aut per conversionem alicuius in ipsam. Tertio, quia in omnibus quorum materia tota est in uno supposito, non est nisi unum individuum in specie una, ut patet in sole et luna. Sicque non esset nisi una speciei humanae persona. Quarto, cum homo quantum ad partem vegetativam non differat a plantis et animalibus, sequeretur quod in ipsis quoque non fieret conversio alimenti in corpus nutriti.

Haec Thomas in Summa, ubi praefatas recitat opiniones partim sub aliis verbis, et addit ibidem : Si uno ligno combusto, aliud paulatim in ignem mutatur, sicque deinceps quousque omnia prima ligna consumantur, remanet ignis numero idem, quia semper quod additur, transit in praeexsistens. Idem dicendum de corporibus vivis, in quibus ex nutrimento restauratur quod per naturalem calorem consumitur.

 

Praeterea has opiniones iam tactas Petrus quoque hic recitat, ad nullam earum specialiter se divertens, sed qualiter unaquaeque earum possit defendi declarans :

Quemadmodum, inquiens, in sua Metaphysica loquitur Avicenna, veritas uniuscuiusque rei est proprietas sui esse quod stabilitum est ei. Hinc illud de veritate naturae humani est corporis, quod manet in ipso, non quod continue fluit ac refluit : alioqui non esset veritas naturae humani corporis eadem a principio vitae usque in finem, si nihil in fine maneret quod in principio fuit. Et quod manet, est id cuius virtute a principio conversio alimenti advenientis efficitur ; id vero quod non manet, est quod per conversionem advenit. Quid autem sit id quod manet, est triplex opinio, etc., sicut narratum est.

Et de tertia opinione subiungit : Alii dicunt, quod nihil in actu de substantia primorum vel proximorum parentum trahimus, sed ex superfluo alimenti proximorum parentum (quod alimentum fuit substantia parentum in potentia) generamur ; et corpus inde formatum, ex conversione alimenti in ipsum augetur, atque in speciem corporis veram convertitur. Tota quoque materia continue fluit ac refluit, ita quod parum aut nihil eius signatum manet a principio usque in finem ; sed successive, non simul, tota vel fere tota renovatur. Humido namque seminali humidum nutrimentale totaliter miscetur, et aeque vere participat speciem sicut ipsum. Porro secundum primam opinionem, multiplicatio ista materiae in se cum adminiculo naturae, non est miraculum, sed illa quae sine adminiculo fit naturae : sicut infundere animam corpori non organizato, esset miraculum ; non autem infundere eam corpori organizato, quamvis utrumque solius sit Dei. Sic et multiplicatio ista materiae, Dei dumtaxat est effective ; attamen quando fit adminiculo naturae, tunc est opus naturae dispositive. Sicque augmentum tale potest dici naturale, sicut infusio animae in corpus bene dispositum.

 

Richardus demum : Quidam, inquit, ut Magister, opinantur quod quamvis cibi et humores in carnem et sanguinem convertantur, non tamen in veritatem naturae humanae. Dicunt quippe, quod primi parentes in generatione filii deciderunt aliquam partem substantiae suae, et illa per naturam multiplicata est in se ipsa, sine conversione alicuius in ipsam. Conformiter dicunt de filio illo respectu prolis ipsius, idque solum dicunt pertinere ad illam carnem quae est de veritate naturae humanae.

Contra hoc arguo : Hugo primo libro de Sacramentis testatur : De nihilo aliquid facere, et de aliquo aliquid in maius, et de aliquibus aliquid in minus, sive de aliquo nihil, solus Deus potest. Hinc quod illa parva portio a primis decisa parentibus, esset multiplicata in tantum quod de illa sit facta omnium hominum caro qui ab Adam naturaliter descenderunt, sine alicuius alimenti conversione in carnem, non potuit esse opus naturae. Videtur ergo mihi dicendum, certum esse alimentum non posse converti in veritatem naturae humanae ratione suae formae completivae, quae est anima intellectiva : idcirco si convertitur in veritatem naturae humanae, oportet quod convertatur in carnem quae est de essentia naturae humanae. Porro caro individui huius signati dupliciter potest intelligi esse de essentia eius : primo, tanquam necessaria ad repositionem eius in specie humana ; secundo, tanquam necessaria ad conservationem eius per suam periodum, ac perfectam quantitatem ipsius. Primo modo nulla caro in isto individuo est de sua essentia, nisi quae formata est ex semine a parentibus ministrato. Secundo modo caro in quam convertitur nutrimentum in individuo isto, est de essentia suae naturae, quia ex ea et anima fit unum simpliciter.

Haec Richardus.

 

At vero Bonaventura :

Opinio (inquit) Magistri hoc modo multum rationabilis esse apparet, si verba attendantur Sanctorum, conditio resurrectionis, lex quoque cognationis. Hanc opinionem quidam sustinentes, dixerunt praefatam multiplicationem sobolis humanae sine extrinseci appositione fieri supernaturali virtute ; alii, quod supercaelesti potestate ; tertii, quod virtute elementari. Primi dixerunt, quod sicut Deus omnipotens reservat sibi animarum creationem propter earum immortalitatem, sic substantiam corporum humanorum multiplicat et augmentat sine additione extrinseca, quemadmodum multiplicavit quinque panes, et costam de qua formata est Eva ; et hoc, quoniam corpora humana ad immortalitatem sunt ordinata. Verumtamen sic multiplicando non dicitur operari miracula, quia hoc facit quasi faceret per naturam. Natura quippe alendo quasi fovet extrinsecus, Deus vero est qui nutrimentum vel incrementum praestat intrinsecus.

Huic autem opinioni obviant sensus et ratio atque auctoritas. Sensus, quia videmus hominem produci ex homine sicut equum ex equo et plantam ex planta. Ergo si alia corpora naturalia, sunt ex materia addita, et sensus non fallitur, videtur de humanis corporibus similiter iudicandum. Ratio etiam obviat, quoniam non est generatio naturalis nisi ea in qua natura est vere agens ac simile sibi producens. Si ergo multiplicatio hominum ex hominibus, esset per supernaturalem virtutem, non virtute naturae, generatio hominis ex homine, naturalis non esset, et per consequens nec generatio vera. Obviat item auctoritas, quoniam Augustinus decimo super Genesim protestatur : Nos fuimus in Adam secundum corpulentam substantiam et secundum rationem seminalem, Christus tantum secundum corpulentam substantiam. Sed si corpora nostra educerentur ex semine Adae supernaturali virtute, dici deberent fuisse in Adam, sicut et Christus, solum secundum corpulentam substantiam, non secundum seminalem rationem, cum seminalis ratio vim dicat activam.

 

Alii dicunt multiplicationem hanc fieri virtute supercaelesti. Corpus namque quintae essentiae seu luminosum aptum est ex se ipso emittere lumen, et multiplicare ipsum, non educendo naturam huius ex corpore illo quod illuminat, imo simul multiplicat formam atque materiam. Sic dixerunt, quod quia in corpore humano multum est de quintae essentiae natura, potest in se ipso multiplicari.

Verum his quoque obviant sensus, ratio, auctoritas. Sensus, quia ut cernimus, nullum corpus caeleste multiplicat lumen suum in se, sed solum extra se, et in materia extra se. Videmus etiam, quod sol lumen suum multiplicando non generat solem. Obviat itidem ratio, quia multiplicatio per virtutem creatam est ab aliquo simili activo. Cumque agere solius sit formae, quae non assimilatur materiae, impossibile est aliquid multiplicari quoad materiale principium virtute caelesti. Obviat rursus auctoritas, quoniam lumen ex lumine egrediens non est corpus, nec in se habet materiam.

 

Tertii dicunt id fieri virtute inferioris naturae, concurrente simul potentia susceptiva ex parte materiae, et activa ex parte formae. Materia namque de se non habet extensionem ; sed quod extendatur tantum aut plus, est ratione formae sibi adiunctae. Hinc quantumcumque parum ponatur de materia in aliquo corpore, capax est valde magnae extensionis, si sit agens formam tantae extensionis imprimere valens. Porro ex parte formae est ibi potentia multiplicandi sibi simile. Cumque semen iuvetur et confoveatur per alimentum extrinsecum, vis illa seminalis in sua materia potest se ipsam multiplicare et crescere nullo repugnante : ideo non oportet aliquod extrinsecum in veritatem humanae naturae transire. Hoc videtur Augustinus sensisse, dicendo : Ex uno semine segetes segetum, silvae silvarum, populi populorum possunt educi, ita quod nihil reperitur postea in omnibus illis quod prius non fuerit invisibiliter in semine illo primo.

Attamen huic quoque positioni, quamvis rationabilior ceteris videatur, obviant sensus, ratio, auctoritas. Sensus, quia secundum eam, mundus esset multo maior quam fuit ab initio, cresceretque quotidie. Non enim posset dici, quod per resolutionem grana decem frumenti reducantur ad unum. Ratio etiam repugnat, quia materia non est subiectum transmutationis, nisi sub aliquo esse. Unde etsi materia corporalium per intellectum abstrahi possit a forma, nunquam tamen virtute creatura potest exspoliari omni extensione et forma corporea. Propter quod in pluribus locis loquitur Augustinus, quod impossibile est ex corpore fieri spiritum. Si ergo haec materia sub tali esse habet statum et determinationem in sua extensione, ultra quam natura non potest procedere, iuxta illud Philosophi : Omnium natura constantium terminus est, et ratio magnitudinis et augmenti ; et iterum, quod ex uno pugillo terrae potest generari ignis in millecupla proportione, ex uno tamen pugillo terras non valent generari nisi decem pugilli aquas : si, inquam, hoc ita est, impossibile est quod aliqua res corporalis in se ipsa augeatur absque sua rarefactione et alterius appositione. Et hoc dico de operatione naturae. Et attendendum est hie, quod longe aliter loquendum est de materia secundum eius essentiam, quam secundum esse ipsius ; nec dicendum, quod tantum de materia sit in lapide parvo sicut in monte magno, loquendo secundum esse materiae, quamvis in materia secundum essentiam, non sit considerare tantum et quantum. Obviat quoque auctoritas. Hugo enim in sexta parte, distinguit sex opera, quorum primum est, de nihilo aliquid facere. Secundum est, de aliquo facere aliquid secundum substantiam et quantitatem in maius. Tertium opus est, de aliquibus aliquid facere secundum substantiam et quantitatem in minus. Quartum opus est, de aliquo vel aliquibus aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in maius. Quintum opus est, de aliquibus aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in mimis. Sextum est, de aliquo facere nihil. Et addit : Primum opus et secundum ac tertium et ultimum, solius Dei sunt. Cum ergo talis multiplicatio, ut ibidem dieit, ad secundum pertineat operis genus, fieri nequit virtute naturae inferioris. Quod si auctoritas ista non sufficit, ostenditur idem hoc auctoritate Augustini quinto super Genesim, quo fatetur : Quae producuntur ex semine, omnia primitus in semine exstiterunt, non mole corporeae magnitudinis, sed causali potentia. Nam illa magnitudo copia terra ; humorisque congesta est ; verum illa in exiguo grano mirabilior praestantiorque vis est, qua valuit adiacens humor commixtus terrae tanquam materies, verti in ligni illius quantitatem, in ramorum diffusionem, in foliorum viriditatem. Non ergo semen in se ipso augetur sine alterius appositione. Unde decimo super Genesim, clarius ait : Quid absurdius quam putare ullum esse corpus, quod manente naturae suae quantitate undique crescat, nisi rarescat ? Hinc multi recusant hanc opinionem Magistri.

 

Secunda quorumdam circa ista opinio, est sequentium verba naturalium ac medicorum, dicentium quod mediante vi generativa, non solum aliquid transit in veritatem naturae humanae, imo tota veritas corporis prolis generata ; sit extrinsecus addita, utpote ex superfluo alimenti. Hoc dicunt, quoniam operandi modus est ordinatus et delectabilis ac expeditus. Ordinatus, quoniam ibi incipit operatio generativae ubi desinit operatio nutritivae. Natura quippe prius intendit sibi quam alii. Hinc materia generationis est superfluitas ultimi cibi, quae quamvis superflua sit nutritivae, necessaria tamen est generativae. Modus quoque est delectabilis, quia natura delectatur in emissione superflui. Est etiam expeditus, quoniam cibus tertius est in dispositione proxima ut convertatur in singula membra. Convenit etiam istud dispositioni divinae, ordinationique corporum ad resurrectionem. Nempe cum semen non resurgat in generante, sed in generato, non videtur humor ille fuisse de generantis veritate, sed potius de humidi superfluitate.

Quamvis autem ista opinio multum probabilis videatur, obviant tamen etiam ei sensus, ratio, auctoritas. Sensus, quia videmus prolem aliquando assimilari proavo, imo et ei qui praecessit, et hoc usque ad decimam generationem, sicque sursum deinceps : ergo in prole illa videtur aliquid esse traductum a primo parente. Rursus, cum videamus hominem ex coitu attenuari, et ex frequentia coitus mortem accelerari, videtur in emissione illa non solum superfluum, sed et aliquid humidi radicalis effundi, sicque proles non tantum est de superfluitate alimenti, sed de veritate etiam generantis. Insuper obviat ratio, quia si esset proles solum de superfluitate cibi parentis, non esset generatio vera, cum generatio sit de substantia generantis. Nec esset vera cognatio, imo magis attineret homo porco de quo sumptum est nutrimentum, quam patri. Repugnat demum auctoritas Augustini, dicentis : Omnes fuimus in Adam secundum corpulentam substantiam et secundum seminalem rationem. Et quod maius est, secundum Apostolum, omnes in Adam peccavimus. Levi quoque erat in lumbis patris sui Abrahae, quando decimatus est.

 

Hinc necesse est inter opiniones istas extremas mediam eligere, dicendo quod aliquid de superfluo alimenti transit in semen, nec tamen semen omnino est de superfluo alimenti, imo aliquid est in eo de humido radicali, et ex utroque semen propagatur. Unde sicut videmus circa nutritivam, quod est humiditas radicalis, et nutrimentalis, videlicet illa quae fluit ; sic in generativa est aliqua humiditas radicalis, et etiam aliqua fluens ac refluens, atque in generatione prolis una currit cum alia. Itaque Adam dum genuit primum filium suum, transfudit aliquid de humiditate radicali, illudque modicum virtute naturae toti corpori filii fuit commixtum commixtione perfecta, quoniam nullam corporis partem erat signare in corpore filii, in qua non esset aliquid de humido illo. Si ergo filius Adae in generando prolem similiter aliquid diffudit de suo humido radicali, necesse fuit quod transmitteret aliquid de eo quod a suo habuit patre, sicque deinceps. Et pro tanto omnes dicuntur fuisse in Adam : non quod ibi fuerit totaliter materia omnium corporum nostrorum, sed quoniam ibi erat aliquanta materia, et ratio seminalis seu potentia convertendi in se aliam naturam, ita ut sufficeret ad omnium procreationem, addito sibi illo in quo posset se multiplicare. Et est exemplum : Si quis haberet fermentum, commisceretque illud toti pastae commixtione perfecta, nihil fieret de pasta illa commixta quod non diceretur fieri de ipsa pasta. Similiter, si pasta illa adhuc misceretur pastae maiori, et sic procedendo quasi innumerabiles panes fierent fermentati ex modico fermento per appositiouem rei fermentabilis. Sic in proposito, ex modico semine per appositionem humoris susceptibilis rationis seminalis possunt innumerabiles homines propagari. Huic ergo positioni tanquam magis consonae philosophiae ac Scripturis, magis adhaereo.

 

Et si obiciatur, quod Magister Sententiarum et Hugo de S. Victore sexta parte de Sacramentis, dicunt contrarium (de Magistro etenim patet in textu, Hugo autem loco praefato testatur, quod de costa Adae in se ipsa multiplicata, formatum est sine adiuncto extrinseco corpus Evae, quemadmodum propagatum videmus genus humanum ex modico illo quod fuit in Adam, etc.) ; dico, quod in hac parte positioni eorum magistri communiter non assentiunt. Nec ego bene intelligo eos ; non tamen dico eos falsum dixisse.

Si rursus obicias, quia si traducitur in singulos aliquid de humido radicali, pari ratione possit totum traduci, et quod necesse sit illud multiplicatum esse in se, praesertim cum nec tot atomi fuerint in corpore Adae, quot geniti sunt ex eo et quot humida huiusmodi sunt decisa ; dicendum, quod semen est quantum mole, et quantum virtute. Quantitas vero virtutis se tenet ex parte formae potestque dici ratio seminalis : quae cum sit forma, multiplicabilis est, id est, potest in materiam sibi appositam inducere similem sibi. Quantitas vero molis, quamvis sit parva, adeo tamen potest extendi, ut commisceatur valde magna ; quantitati, per naturam qua omne corpus in infinitum divisibile est : sicque magnae quantitati poterit commisceri, et totum trahere ad suam naturam, atque ex illa totali quantitate potest aliud fieri per se, quod fieret de ipso semine per se. Et quotcumque fiant de illa quantitate totali, dicuntur facta per se. Nec tamen oportet ibi distinguere diversas partes, ex quibus diversi fiant in illo semine primordiali, sed solum in proximo semine, pro eo quod illud per additionem superflui nutrimenti adauctum est.

Haec Bonaventura.

 

Praeterea Alexander :

Totum, ait, tripliciter dicitur, ut quinto Metaphysicae fertur. Primo, idem est quod perfectum. Secundo, prout totum dicitur aliquod unum continens naturaliter partes, quae uniuntur in eo in aliqua forma nna substantiali, prout totum universale unit contenta in una forma. Tertio, dicitur totum aliquod unum continens plures partes, quae exsistentes in toto in potentia, uniuntur in una quantitate, vel secundum naturam, aut secundum artificium : sicque dicitur totum in quantitate, correspondens parti in quantitate. Primo modo erat tota natura in Adam, qui perfectus erat homo ex anima et corpore. Similiter secundo modo erat in eo tota natura humana, in quantum hoc quod dico humana natura, erat quaedam forma contentis sub se, utpote individuis, secundum illud Boetii : Species est totum esse individuorum, in qua unita sunt, secundum illud Porphyrii : Participatione speciei plures homines sunt unus homo. Tertio modo erat materia omnium corporum humanorum in corpore Adam in potentia solum, et non in actu per distinctam naturam. Tripliciter ergo dicitur tota natura humana fuisse in Adam, quia fuit in eo perfecte, et quia quandoque fuit in eo solo, et quia aliquid in ipso erat quod per propagationem est de constitutione corporum omnium hominum.

 

Cum igitur quaeritur, quomodo tota natura humana fuit in Adam, dicendum quod secundum materiam. Quocirca notandum, quod in corpore Adae fuit quantitas molis cum ratione seminali, et ratione quantitatis molis poterat extendi et diffundi secundum extensionem corporis quasi improportionabiliter maioris, quemadmodum gutta vini fusa in magno vase aquae, materia illius diffundit se per totum vas aquae : imo ut ponunt aliqui, aliquid parvae quantitatis possibile est ad diffusionem quasi infinitam ratione quantitatis sum materiae, sicut quantum, ratione qua quantum est, divisibile est in infinitum. Ratione igitur quantitatis molis corporis Adae, partes ipsius decisae in generatione, quantacumque eis facta fuerit additio per susceptionem alimenti, diffundebant se secundum extensionem quantitatis additae.

Denique, ratio seminalis in Adam virtutem activam habebat, qua poterat se multiplicare in materia susceptibili, sicut potest virtus lucis et ignis. Quoniam ergo portio decisa a corpore Adae, ratione quantitatis materialis poterat se extendere secundum extensionem corporis cuiuscumque quantitatis additae ; virtus autem seminalis multiplicare se sufficiebat in materiali addito ad omnia corpora humani generis seminanda (potest equidem humor modicus commisceri sic magno, quod nulla est post commixtionem distinctio, ita quod nihil dici possit factum de illo magno, quod non sit factum de illo parvo), satis rationabiliter videri potest, etiam secundum operationem naturae, omnes homines materialiter fuisse in Adam et de Adam, quamvis modicum fuerit ab ipso decisum. Et nisi sic esset, quomodo verificaretur illud Augustini, quod Christus fuit in Adam secundum corpulentam substantiam, nisi aliquid descendisset de corpore Adae usque ad Christum ? et illud Isaiae, Egredietur virga de radice Iesse. Ergo in Christo aliquid fuit de radice Iesse. cum ergo obicitur, quod in corpore Adae non erant tot atomi ; dicendum, quod quamvis non erant actu et secundum formam, erant tamen in potentia et secundum materiam, sicut expositum est.

Haec Alexander.

Haec positio dictis Bonaventurae concordare videtur. Durandus in his positionem sequitur S. Thomae, et quae scribit, in dictis S. Thomae contenta sunt.

 

Porro Henricus Quodlibeto secundo, quaestione decima, de hac ipsa quaestione se expedit breviter, et difficultates praetactas transiliens, atque per auctoritatem Augustini in libro de Vera religione elucidans, quod nutrimentum convertitur in veritatem naturae humanae in nutrito, cum in libro de Vera religione asserat Augustinus : Alimenta corrupta, id est, amittentia suam formam, in membrorum istorum fabricam migrant.

 

Inter tot opiniones, videtur positio illa Alexandri philosophi rationabilior esse, quantum ad philosophicae veritatis pertinet forum. Quantum vero ad theologicae veritatis spectat sinceritatem, positio illa Alexandri theologi ac Bonaventurae amplius placet, quanquam in ea quaedam contineantur quae difficile est salvare, praesertim quod dicunt semen illud hominis protoplasti posse per quantumlibet multos diffundi, communicari ac dividi, quia in quantum est continuum quid, est divisibile in infinitum. Quamvis enim hoc verum est, non tamen est divisibile in infinitum, nec in quantumlibet multa, ita quod sub qualibet eius particula maneant natura et ratio seminis, quoniam omnium natura constantium certus est terminus et finis ac ratio magnitudinis, secundum Philosophum.

 

Denique contra opinionem quam Thomas defendit, instat Richardus :

Quia si vera esset, posset tota prima caro defluere, ut supra argutum est. Nec queunt evadere per exemplum quod adducunt, dicentes quod si igni radicato in multitudine lignorum, addantur successive ligna, sicque continue nutriatur, manet idem numero ignis, etiam postquam combusta fuerint prima ligna. Contra quod arguitur, quia si asser unus putridus esset in navi, et alius sanus substitueretur, sicque deinceps, quousque omnes primi essent remoti, et alii novi substituti, non maneret eadem navis in numero, quantumcumque primae navi assimilaretur in forma.

Haec Richardus.

 

Amplius, circa haec verba Thomae, Totum quod est in corpore hominis, considerari potest dupliciter : primo ex parte materiae, et ita non manet ; secundo, ex parte formae et speciei, et ita est permanens, sic argui potest : Materia quae est in corpore hominis, utpote caro, quae est de veritate naturae ipsius, formam substantialem atque specificam non habet nisi animam rationalem, de qua nulli est dubium quin maneat eadem. Sed huius formae permanens unitas, seu fixa identitas non sufficit ad hoc quod maneat eadem numero caro, quia haec forma immortalis potest successive plures informare materias. Si vero intelligatur de forma accidentali, illa non potest eadem numero permanere, sublato et corrupto eius subiecto, quod est materia informata forma substantiali, seu ipsum compositum, cuius materia (ut tactum est) defluit : et sic accidentalis forma non maneret nisi specie eadem, sicut nec caro, et ita non esset idem corpus per totam periodum, sicut nec est idem Rhenus aut rivus toto anno decurrens.

 

At vero Albertus hanc quaestionem non movet hic, sed in libro de Homine sciscitatur, utrum nutriens transeat in substantiam nutriti. Ad quod breviter ibi respondet : De hoc disputatum est in quaestione de resurrectione, utrum cibus transit in veritatem naturae humanae ; ideo breviter nos absolvimus hic, dicentes quod cibus transit in substantiam corporis, et quodammodo in veritatem naturae humanae.

Cur autem dicit, quod transit quodammodo in veritatem naturae humanae, videtur aperire quaestione ibi sequente, qua quaerit, utrum nutritum nutriatur secundum speciem et materiam, vel secundum materiam tantum. Ad quod respondet : Secundum omnes intelligentes, nutrimentum non est nisi secundum materiam, quamvis quidam ex ignorantia dicant contrarium. Et id quod additur, non efficitur in alia specie quam quae prius fuit : idcirco nutritum non nutritur secundum speciem illam, quamvis aliquid ei addatur. Sed quia alias accipit partes materiales, ideo mutatur in partibus materiae, et nutritur. Cumque perditur et defluit pars materiae, non destruitur propter hoc species membri corporis animati. Pars namque deperdita non fuit necessaria speciei, sine qua esse non posset : ideo potest effluere illa, et influere alia, sicut per simile ostendit Philosophus in vase et aqua.

Haec Albertus.

 

Qui et sequenti distinctione ait :

Sequendo dicta Sanctorum, dicimus quod tota natura generis humani fuit in Adam tripliciter, puta perfecte, et materialiter, ac integraliter, imo et quarto modo, scilicet formaliter. Adam enim fuit homo in corpore et anima perfectus, et in eo secundum corpulentam substantiam omnes exstitimus, omnesque in eo fuimus unum, et uniti in ipso ut membra in toto, et in eo solo fuit ad tempus natura humana.

Haec Albertus.

Cuius dicta sunt satis obscura, nec queunt intelligi nisi cognita differentia inter carnem secundum materiam et carnem secundum speciem.

 

De qua re secundum Henricum magna est difficultas, quae tamen ex scripto Richardi elucescit, dicentis :

De distinctione inter carnem secundum speciem et carnem secundum materiam sunt quatuor expositiones atque opiniones. Una est, quod caro secundum speciem est tantum illa quae est a parentibus tracta per opus generativae, quia in illa fundatur species ; et caro in quam convertitur nutrimentum, est caro secundum materiam, et non secundum speciem, quoniam advenit post constitutionem hominis in specie.

Secunda opinio est, quod caro secundum speciem dicitur illa quae per se potest in opus carnis ; et caro secundum materiam, quae non potest in hoc : et talis est caro in quam convertitur nutrimentum, quae tamen coniuncta carni a parentibus tractae hoc potest. Videtur tamen magis esse intentio Philosophi, quod etiam in carne tracta a parentibus sit caro secundum materiam et secundum speciem.

Hinc tertia opinio est, quod caro secundum materiam tam modica portio est, quod per se non potest in opus carnis ; et caro secundum speciem, est portio carnis tam magna, quod per se potest in hoc.

Quarta opinio est, quod carnem secundum speciem vocat Philosophus formam carnis ; et carnem secundum materiam, ipsius materiam carnis. Et materiam dicit defluere, formam manere : quia dum tantum est de materia sub una parte formae, quod inde fieri valeant plures partes, defluente una parte salvari potest forma in alia, quousque alia pars materiae per nutrimentum substituatur loco partis materiae quae defluxit.

Quinta quoque fuit opinio, quod sicut homo secundum speciem dicitur homo in communi, et homo secundum materiam homo signatus seu individuum, et sicut homo in communi manet, individua vero fluunt ; sic dicunt quod Philosophus carnem secundum speciem nominat carnem in communi, carnem vero secundum materiam quamcumque carnis partem signatam, quam dicit defluere. Sicque caro secundum speciem est compositum ex forma carnis et materia in communi, et caro secundum materiam compositum ex forma carnis et materia signata.

Haec Richardus.

 

Porro praetactis scriptis Alberti, consonant scripta Udalrici in Summa sua, libro quarto, capitulo de Generatione et augmentatione, ubi fatetur nutrimentum converti in substantiam aliti, additque partes formales augeri, non partes materiales, iuxta Philosophum.

 

Postremo ad intelligentiam et confirmationem praehabitorum nunc valet quod in Proverbiis suis Cyrillus libro primo disseruit :

Quatuor (inquiens) digestionibus cibus praecoquitur, ut deinde membris purior atque veracior tribuatur. Primo vadit ad stomachum, et ibi digeritur et separatur, sequestratur purum ab impuro, et impurum emittitur per secessum. Deinde purum relictum ad hepar emittitur, ac ibi digeritur, et fit sanguis, sequestraturque purum ab impuro. Impurum emittitur per urinam. Deinde relictum purum a venis attrahitur, et tertio ibi digeritur, ac sequestratur purum ab impuro. Impurum emittitur per sudorem et sputum. Deinde purum relictum per membra diffunditur, atque in membris quarto digeritur, et sequestratur purum ab impuro. Et illud impurum quod quasi purum est, reservatur in vasis spermaticis, et in generatione emittitur. Purissimum autem relictum, conversum in membrorum substantiam, finaliter animae copulatur, factum unum et substantia vitae.

Haec Cyrillus.

Ex quibus probatur nutrimentum tandem converti quarta digestione in veritatem naturae nutriti.

 

At vero Magister historiarum, magnus cantor Parisiensis, frater Magistri Sententiarum, in Scholastica historia tractans evangelicum illud, Omne quod in os intrat, vadit in secessum, etiam praeinductam opinionem Magistri tuetur.

 

 

QUAESTIO VI

 

Sexto quaeritur, Utrum decisio seminis et productio prolis sint ex substantia generantis.

 

Videtur quod sic.

Primo, quia secundum Damascenum, generatio est opus naturae ex substantia generantis producens id quod generatur. Superfluum vero alimenti non est aliquid substantiae generantis. Communiter quoque asseritur quod pater est res ex sua substantia generans filium, atque quod filius sit res genita ex substantia patris.

Secundo, teste Augustino, omnes fuimus in Adam secundum corpulentam substantiam. Corpulenta autem substantia non descendit a parentibus nisi semine mediante. Ergo semen a proximo parente traductum, non est ex alimenti superfluo, nec ex eo quod ex alimento conversum est, sed ex eo quod generans a suo accepit parente.

Tertio, si semen esset ex superfluo alimenti, non sequeretur ex eius decisione debilitatio generantis, sed alleviatio potius : cuius oppositum experientia pandit.

Quarto, idcirco filius patri suo frequenter potissime assimilatur, quia ex eius semine natus est ; interdum vero assimilatur non solum patri, sed et avo ac proavo et atavo : ergo ex omnibus illis semen successive descendit, et tamen in illis non fuit superfluum alimenti patris proximi.

Quinto, si ex superfluo alimenti esset semen, sequeretur quod proles saepe plus attineret bovi aut porco, quam progenitoribus suis : ex alimento enim carnis brutorum illorum generatum esset semen. In contrarium sunt auctoritas, et rationes Philosophi quinto de Animalibus, ubi dupliciter probat, quod semen sit superfluum alimenti. Primo, quoniam semen naturaliter est in corpore animalis. Sed quidquid naturaliter est in corpore animalis : aut est pars eius, ut caro, pes, manus ; aut est superfluum eius, ut lac et urina. Semen autem non est pars organica, cum simile sit in toto et parte, quod organicis non convenit partibus ; nec est de partibus consimilibus, cum in constitutionem membrorum non veniat quemadmodum partes consimiles in organicorum constitutionem membrorum : restat ergo quod sit superfluum alimenti.

Secundo, quoniam si semen non est tale superfluum, oportet quod resolvatur a membris, et ita per decisionem amitteret suam naturam ac formam et corrumperetur, sicque perderet virtutem et naturam membrorum, ex quibus descinderetur : ergo non esset principium generandi consimile, cum generatum virtualiter contineatur in semine ac gignente.

Ad idem ponit Philosophus tria signa. Unum est, quod nullum dissolutum a corpore habet in eo locum determinatum, sed vagatur per corpus ; semen autem habet determinatum locum in corpore, scilicet vias seminales : ergo superfluum est, non decisum de membrorum substantia. Secundum signum est, quod natura alleviatur per emissionem superflui, nunquam autem per dissolutionem eius quod est de substantia membri ; sed natura quandoque per seminis effusionem alleviatur : non ergo a membris dissolvitur. Tertium signum est, quod ubi minus invenitur de superfluo alimenti, ibi et minus de semine : hinc in pueris non est semen, quia superfluum nutrimenti in augmentum convertitur. Unde et homines pingues pauci sunt seminis et modicae generationis, quia superfluum alimenti in pinguedinem vertitur. Hinc quoque animalia quantitatis maioris minus habent de semine secundum proportionem corporis sui, et paucae sunt generationis, quoniam multo indigent nutrimento, ut patet in elephante. Si autem semen esset dissolutum, esset contrario modo, quoniam ex maiori corpore fieret dissolutio maior.

 

Ad haec Alexander respondet :

De hac quaestione diversae sunt opiniones, quas propter difficultatem materiae expedit declarare. Quidam Magistro consentientes, dicunt quod Adam transmisit de sua substantia modicum quid in corpora posterorum, quod sine extrinseca additione multiplicatum est in se ipso, per modum in praecedenti quaestione expressum. Denique, ad ostendendum quomodo hoc exsistat possibile, dicunt quod materia quae est in minimo aeris, hoc modo sufficiens est ut ex ea fiat quasi infinitum : non solum alterius speciei, ut terrae aut ignis, sed item eiusdem, ut aeris. Eadem ratione, cum semen decisum ab Adam habuerit in se quatuor elementa in minimo terrae quod fuit in semine illo, fuit materia sufficiens quasi ad infinitam terram, atque in minimo aquae quasi ad infinitam aquam, et similiter de aere et de igne : sicque in semine illo fuit materia sufficiens quasi ad homines infinitos. Non dico materia nuda, sed materia cum rationibus seminalibus. Materia namque (ut dicunt) quae est sub modico aere, est possibilis ad tantam extensionem, quantie est totus aer, imo quod tantus aer inde fieri posset, quantus est aer universi, ut tactum est quaestione praecedenti. Dicitur ergo secundum istam opinionem, quod in semine a parentibus deciso ad procreationem prolis, est duplex natura : una ad id quod requiritur ad partes secundum materiam, et illa habet vim augmentativam per nutrimenti susceptionem ; alia ad id quod requiritur ad partes secundum speciem, et illa habet vim augmentativam per multiplicationem. Quantum ergo ad id quod in nobis est partium secundum materiam, est descensus secundum propagationem a primo homine ; quantum vero ad id quod in nobis est secundum speciem, est augmentatio secundum multiplicationem. Alii sunt contrariae opinionis, dicentes semen multiplicari non posse sine extrinseca additione.

Haec Alexander.

Qui de ista quaestione scribit prolixe, et cuncta quae inde conscribit, ad praecedentem pertinent quaestionem. Nam ex illius solutione, huius dependet solutio pro maxima parte. Nempe secundum Magistri opinionem, semen quod est veritas naturae corporalis in prole, non est ex alimenti superfluitate, sed ex substantia Adae.

 

At vero Thomas clarius scribens :

Hinc (inquit) sunt tres opiniones. Una, quod semen est pars decisa ab eo quod est de substantia membri, ita quod tota substantia seminis est ex humido radicali, ex quo primo principaliterque substantiam membrorum dicunt componi, quod ex generantis substantia tractum est. Et quia supra substantiam seminis in generato nil additur quod sit ad veritatem natura ; ipsius pertinens, ut dicunt, idcirco secundum eos, totum quod est de veritate naturae in filio, fuit in patre de veritate naturae eius exsistens ; sicque ascendendo consequitur, quod quidquid est de veritate naturae in cunctis hominibus, totum actualiter fuit in Adam. Denique, ista opinio a quibusdam philosophis antiquitus posita fuit et a quibusdam theologis, ut a Magistro, diversimode tamen motis.

Quidam enim antiquorum philosophorum, praesertim Anaxagoras, dixerunt generationem non fieri nisi per congregationem similium partium, quae prius inerant generanti, ita quod nihil in naturam carnis transiret quod prius caro non fuerit : sic quod ad generationem carnis et ossis in prole exigeretur aliquid de carne et ossibus patris resolvi, sicque de aliis membris ac partibus corporis. Quidam vero totam virtutem agendi attribuentes materiae, quam solam rerum totam substantiam esse putabant, invenire nequibant causam assimilationis filii ad patrem in singulis partibus, nisi per hoc quod materialiter aliquid de singulis membris resolveretur. Verum harum opinionum radices ac rationes a philosophis sequentibus sufficienter sunt reprobatae per hoc, quod materia transmutatur de forma in formam, ut sic quod prius naturam carnis non habuit, postea habeat eam. Similiter virtus activa est ex parte formalis principii ; unde et causa assimilationis filii ad patrem est virtus formativa in semine.

Magister autem et ei consentientes, ad hanc positionem inducti sunt ex traductione originalis peccati, quasi in similem errorem cum prioribus declinantes, quasi traductio originalis peccati esse non possit, nisi materia posterorum in primis parentibus fuerit dum peccabant, ut sic assimilatio in peccati corruptione sit secundum convenientiam in materia, non secundum rationem virtutis activae. Cuius oppositum Augustinus expresse asserit, dicens quod non propter hoc in nobis originale peccatum est, quod ex Adam secundum corpulentam substantiam propagati sumus : sic enim etiam in Christo originale fuisset ; sed quia secundum seminalem rationem concupiscentialiter ex ipso descendimus. Unde opinio illa in quaestione praehabita satis est improbata.

 

Alia opinio est, quod semen non solum sit ex humido radicali ex parentibus deciso, sed ex ipso simul cum humido nutrimentali quod fuit superfluum alimenti in patre, et quod totum hoc erit humidum radicale in filio pertinensque ad veritatem naturae humanae in ipso primo modo ; sicque aliquid eius quod in nobis est de veritate naturae humanae, fuit etiam de veritate humanae naturae in patre et eius parente, et sic usque ad Adam ; per quem modum omnes in ipso exstitimus secundum corpulentam substantiam. Sed quamvis opinio ista evadat inconvenientia aliqua contra primam inducta, non tamen potest evadere omnia. Primo quoniam praeinductae rationes et signa Philosophi evidenter convincunt, quod semen nullo modo ex membris sit resolutum. Unde eisdem rationibus improbatur opinio ponens totum semen esse aliquid resolutum vel partem ipsius. Item iuxta opinionem istorum, augmentatio fieret per admixtionem, sicque minus de veritate humanae naturae esset in filio quam in patre : velut si vino aqua commisceatur, et parti vini divisae ab illo vino admisceatur iterum aqua, sicque deinceps, constat quod virtus vini semper minor erit in sequenti vino, quousque omnino deficiat.

 

Tertia opinio est Philosophi, quod semen sit totaliter de superfluo alimenti. Vult enim quod semen non sit aliquid resolutum a toto, sed illud quod est dispositum et habens naturam ut conveniat toti. Agens quippe assimilat sibi patiens pro posse : hinc alimentum post ultimam digestionem, antequam convertatur in membra, quasi perfectam similitudinem totius corporis consecutum est virtualiter, etsi non actu : ideo virtus est in eo, per quam totum corpus prolis potest formari. Cumque vis nutritiva ex alimento ita assimilato assumpserit tantum, quantum ad nutrimentum membrorum requiritur sive ad augmentum, tunc residuum quod vocatur digestionis superfluum, vis nutritiva ministrat generativae, atque ex hoc resultat seminis substantia. Huic opinioni consentio, quoniam rationabilior ceteris esse videtur.

 

Ad primum ergo dicendum, quod generatio in viventibus dicitur esse ex substantia generantis, id est ex decisione eius quod fuit conveniens converti in substantiam generantis, imo in proxima dispositione ad hoc. Nam et sanguis dicitur esse aliquo modo de substantia generantis, et multo plus semen quod est ad ulteriorem digestionem perductum.

Ad secundum, quod omnes fuimus in Adam secundum corpulentam substantiam : non quod corpora nostra fuerint actu in ipso, ut corpulenta substantia, sed quia materia ex qua formatum est corpus uniuscuiusque, virtualiter fuit in Adam tanquam in principio originaliter effectivo. Unde secundum hoc patet, qualiter differt in Adam fuisse secundum corpulentam substantiam tantum, et secundum rationem seminalem. Ad constitutionem namque corporis humani duo exiguntur, videlicet materia ex qua corpus formatur, quae dicitur corpulenta substantia, et virtus formans, quae dicitur ratio seminalis : quorum utrumque est originatum ab Adam ; et qui per coitum descendunt ab ipso, fuerunt utroque modo in eo. Christus vero ex Virgine natus, cuius utique corpus Spiritus Sanctus formavit ex materia a beatissima Virgine ministrata, fuit in Adam solum secundum corpulentam substantiam.

Ad tertium, quod ex immoderato coitu debilitatio oritur, quia non solum emittitur superfluum, sed etiam quod necessarium erat ad nutrimentum membrorum : imo ut quintodecimo de Animalibus dicitur, ex immoderantia coitus sanguis loco seminis emittitur.

Ad quartum responsio patet ex dictis. Causa namque assimilationis prolis ad patrem est ex virtute activa agentis. Et ex eadem causa activa sumitur ratio cognationis, non ex parte materiae. Propter quod quinto Metaphysicae scribit Philosophus, quod homo est magis de genere sui patris quam matris, cum a patre recipiat formam, quia vis formativa est in semine patris, a matre autem materiam. Per quod habetur ad quintum solutio.

Haec Thomas in Scripto, et eadem scribit in prima parte, quaestione ultima.

 

Concordant Richardus, Durandus, et alii multi. Petrus vero ponit qualiter quaelibet harum opinionum queat defendi.

 

Albertus autem in aliquibus locis conscribit, quod semen sit de substantia generantis. Et in sequenti distinctione ad istam quaestionem respondens : In veritate, inquit, omnes Doctores sancti, Hieronymus, Augustinus, Gregorius, Beda, Strabus, et Magister in Sententiis, in hoc conveniunt, quod secundum corpulentam substantiam propagatio hominum facta est ex Adam, ita quod modicum corporis Adae decisum ab ipso transivit in generationem filiorum suorum : quod multiplicatum in se ipso virtute divina, est augmentatum in totam quantitatem corporum omnium posterorum ipsius. Et quoniam credimus tantos Patres per inspirationem hoc dixisse, non licet contradicere eis.

De hoc Albertus plura, quae in praehabitis Alexandri verbis habentur, conscripsit : quae si ita se haberent, videretur praeinducta responsio Thomae minus idonea. Verumtamen idem Albertus distinctione tricesima prima sub quaestione hac praecedente : Magister, ait, in Sententiis dicit, quod per multiplicationem corporis seu seminis Adae in se ipso, facta est propagatio omnium posterorum eius ab ipso. Sed quia ex hoc sequitur, quod totum opus naturae quod fit per generationem, sit miraculosum, probabilius dicitur iuxta Augustinum, quod hoc fiat per divisionem corpulentae substantiae in infinitum. Quod dictum Alberti non videtur praedictis ipsius verbis concordare, etc.