Distinctio XVIII — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XVIII
SUMMA DISTINCTIONIS OCTAVAEDECIMAE
In duabus praecedentibus distinctionibus tractavit Magister de homine protoplasto, videlicet viro. Hic agitur de femina prima, illius uxore. Et primo ostendit causam eius materialem, deinde causam efficientem, quia a Deo ex costa viri formata est supernaturaliter seu miraculose. Et circa hoc movet dubia aliqua, utpote : cur Deus non simul produxit utruinque ; et cur potius de costa viri, quam de alia parte corporis eius sit facta ; cur item ex costa dormientis magis quam vigilantis. Amplius circa hoc tangit duas difficultates. Prima est, an de sola costa viri formatum sit corpus mulieris sine alterius materiae additione. Secunda, an in costa viri fuit ratio seminalis ad hoc quod ex ea formaretur feminae corpus. Quocirca tangit distinctionem inter rationes primordiales et seminales, et inter effectus naturales ac miraculosos. Ultimo sciscitatur ac docet, quando et qualiter producta sit anima mulieris, imo et ceterorum, ac circa hoc excludit errores.
QUAESTIO PRIMA
Hie quaeritur primo, Utrum ex sola costa viri formatum et factum sit corpus primae mulieris.
Videtur quod non.
Primo, quoniam costa illa non continebat totam substantiam corporis mulieris illius : ergo aliquid materiale est additum ei.
Secundo, in prima rerum institutione Deus unumquodque produxit prout suae conveniebat naturae, Augustino super Genesim protestante : In rerum creatione non quaeritur quid Deus sua omnipotentia facere potuit, sed quid rerum natura sustinuit seu exegit. Feminam vero ex costa viri produci, non est naturale.
Tertio, costa illa ad viri integritatem pertinuit : ergo ea illi subtracta, mansit truncatus et imperfectus. Et quaeritur, in quo amborum costa illa resurget.
Quarto, in ceteris animalibus perfectis prima individua, masculus et femina, sunt simul producta, non unum ex alio : ergo in humana specie ceteris nobiliori, sic fieri debuit.
Quinto, in costa illa non potuit alia forma substantialis induci, nisi priori sublata : ergo costa illa corrupta fuit antequam ex ea mulier formaretur.
In oppositum est Scriptura.
Ad hoc Thomas respondet :
Secundum Catholicos dubium non est quin mulier de costa viri sit facta, quamvis Iudaei multa circa hoc fabulentur. Non enim magis impossibile est Omnipotenti, mulierem ex costa viri formari, quam virum de limo terrae produci, cum utrumque secundum naturam impossibile reputetur. Modum vero quo id factum est, diversimode diversi assignant. Magister enim in textu et Hugo de S. Victore, dicunt ex costa viri corpus mulieris esse formatum sine additione alicuius seu novae materiae creatione. Quod intelligibile non videtur. Si etenim per multiplicationem materiae dicant hoc factum, oportet multiplicationem hanc aut secundum quantitatem tantum attendi, aut secundum materiae essentiam. Si primo modo, sic oportet ut eadem materia numero, qme primo stetit sub dimensionibus parvis, postmodum maiores dimensiones receperit : et hoc est rarefieri, ut quarto dicitur Physicorum ; sicque corpus mulieris per rarefactionem esset formatum : quod est impossibile manifeste, quoniam sic corpus mulieris fuisset rarius aere. Si autem multiplicatio essentiam attingat materiae, cum nil aliud sit multiplicari, quam aliquid quod prius non fuit, fieri, oportet aliquid nunc esse sub forma corporis mulieris, quod prius sub forma costae non fuit. Quod necessario est vel per conversionem alterius corporis in corpus mulieris, cuius materia sub forma corporis mulieris permaneat, aut per hoc quod aliquid materiae sit de novo creatum : et hoc esset per additionem novae materiae de novo creatae, aut aliunde acceptae. Sic quoque panum multiplicatio accipi potest. Potius tamen videtur factum per additionem materiae praeexsistentis, cum omnia simul esse creata saltem in materia, Sancti communiter tradant. Verumtamen corpus mulieris non dicitur factum ex illo adiecto, quia adiectum illud non venit in materiam mulieris nisi per costam viri : quemadmodum menstruum dicitur materia embryonis, quamvis oporteat ex cibis acceptis corpus embryonis augeri ; ita et aqua mediante vino in sanguinem Christi transsubstantiatur, quamvis esset maior quantitas aquae, dummodo virtute vini fortioris posset absorberi.
Et per hoc patet ad primum solutio.
Ad secundum dicendum, quod institutio naturalium rerum dupliciter potest considerari : primo, quantum ad modum fiendi ; secundo, quantum ad proprietates consequentes res institutas. Modus autem fiendi in principio mundi naturalis esse non potuit, cum non praecesserint aliqua principia naturalia quorum actiones et passiones sufficerent ad effectus naturaliter producendos : idcirco oportuit per divinam supernaturalem virtutem prima principia in naturis constitui, ut quod corpus hominis formaretur ex terra, corpus mulieris ex costa, sicque de aliis. Sed proprietates consequentes naturas institutas non sunt miraculo adscribendae, ut quod aquae super caelos miraculose consistant.
Ad tertium, quod aliquid dicitur esse de perfectione alterius dupliciter. Primo, quia requiritur ad esse individui : sicque costa illa non fuit de perfectione integritateque viri. Secundo, quia exigitur ad conservationem speciei, prout semen dicitur superfluum respectu individui, quod tamen necessarium est ad conservationem speciei : et ita costa exstitit de perfectione Adae, in quantum principium generis humani. Hinc costa illa resurget in Eva, cum sit de personali integritate corporis eius. Porro quod reservatur et ordinatur ad conservationem speciei, non solum sine dolore, sed etiam cum delectatione rescinditur : ideo sine afflictione Adae costa illa separabatur ab eo. Vel dici potest, quod divina virtute hoc accidit quod dolorem non sensit.
Ad quartum satis respondetur in littera
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea in prima parte, quaestione nonagesima secunda :
Conveniens, inquit, fuit in prima rerum institutione, mulierem formari ex viro magis quam in animalibus aliis. Primo, ut in hoc quaedam dignitas primo homini servaretur, quatenus sicut Deus est principium totius universi, sic primus homo esset principium totius generis humani. Secundo, ut mulierem tanquam ex se sumptam magis diligeret, et ei fidelius adhaereret. Tertio, quia (ut octavo dicitur Ethicorum) in genere humano vir et uxor conveniunt non solum ad generandum, sed etiam in relevamen curae domesticae ac mutuae provisionis, in quibus quaedam aptius fiunt per mulierem, in quibus tamen vir caput est mulieris : idcirco ex viro tanquam ex suo principio est formata. Quarta est ratio sacramentalis. Figuratur enim per hoc, quod Ecclesia a Christo sumit exordium. Unde Apostolus : Sacramentum hoc magnum est ; ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Convenienter demum facta est Eva de costa Adae. Primo, ad significandum quod inter virum et mulierem debet esse socialis coniunctio, atque quod mulier non debet viro dominari, neque ab eo contemni : ideo non est facta de capite aut pedibus viri. Secundo, propter sacramentum : quia de latere Christi dormientis in cruce fluxerunt sacramenta, videlicet sanguis et aqua, quibus Ecclesia est formata.
Fuit quoque corpus Evae immediate a Deo formatum. Naturalis quippe generatio cuiuslibet speciei est ex determinata materia. Materia vero ex qua homo naturaliter generatur, est semen humanum, nec ex alia potest materia naturaliter generari. Verum solus Deus qui est institutor naturae, potest praiter ordinem naturalem res ipsas producere : ideo sicut ipse solus potuit virum de limo terras formare, ita et mulierem de costa Adae. Atque ut nono super Genesim loquitur Augustinus, quod ministerium angeli Deo exhibuerunt in formatione mulieris, ignotum est nobis.
Haec Thomas in Summa.
Unde super Ioannem asserit Augustinus, quod Deus misit soporem in Adam, et tulit unam de costis eius, non ideo ne ipse Adam in abstractione costas doleret. Quis enim sic dormit, ut ei non evigilanti ossa evellantur ? An ideo Adam non sensit quoniam Deus avulsit ? Potuit ergo et vigilanti sine ipsius dolore avellere. Sed ideo misit soporem in Adam, ad praefigurandum quod sicut de costa dormientis formata est femina, ita de latere Christi iam dormientis in cruce emanarent Ecclesiae sacramenta, quibus formatur Ecclesia. Unus enim militum latus eius lancea aperuit, etc.
Insuper Petrus :
Quamvis (ait) sapientia Dei appareat in productione omnium rerum, excellentius tamen declaratur in constitutione rationalium creaturarum. Hinc quamvis sexus hominibus et bestiis sit communis, in hominibus tamen est dignior ob eminentiam animae rationalis. Ideo congruebat differentem esse modum formationis eorum. Nempe in sexu humano, ex superaddita ratione est tripliciter addita comparationis differentia : una, ad Deum efficientem ; secunda, ad genus humanum ex se producendum ; tertia, ad se invicem, scilicet viri ad mulierem et econverso. Prima est, quoniam solus homo inter animalia est Dei imago : ad quod insinuandum, voluit Deus quod sicut ab ipso est emanatio universorum, ita ex primo homine esset cunctorum processio hominum. Secunda est, quoniam individua speciei humanae non solum confoederantur foedere naturae, sed et amicitiae : idcirco ut omnes maiori amicitia colligarentur, voluit Deus ut omnes ex nno procederent homine. Tertia est, quia in homine solo sexus virilis atque femineus miscentur secundum matrimonii legem : idcirco legem matrimonii exprimi decuit in ipsorum formatione. In qua lege principalitas regiminis est in viro : ideo mulier est formata ex eo. Sed penes utrumque est aequalitas obligationis, quantum ad actum coniugalem : ideo mulier facta est de latere viri ; et quia a viro firmitatem sortitur, facta est de osse illius. Immisit quoque Dominus soporem contemplationis in Adam, ut eum supernaturaliter erudiret de horum significatione, quoniam exercitium sensuum a contemplatione impedit hominem. Hinc ad se reversus, mox dixit : Hoc nunc os, etc.
Haec Petrus.
Idem Richardus, et addit :
In coniugio magnum est sacramentum, id est sacrum signum unionis animae cum Deo, et humanitatis cum Verbo aeterno, Ecclesiae quoque cum Christo.
Dicunt etiam Petrus, Richardus et alii quidam, quod secundum quosdam, corpus Evae factum est de sola costa Adae supernaturaliter multiplicata virtute divina, sicut de pane fit corpus Christi.
Ait item Albertus :
Costa os durum est, non habens medullam. Ideo dicit Isidorus libro Etymologiarum, capitulo decimo : Deus fecit homini viginti quatuor costas, tanquam totidem radios semicirculares, de spina dorsi contra se invicem procedentes ad viscerum munimentum. Cumque mulier formanda fuit de viro sapienter, oportuit quod ex ea viri parte formaretur in qua potissima est adiutorii virtus et ratio aequalitatis. Hoc autem est latus, quia in latere dextro est virtus ex qua est motus, et in sinistro est virtus per quam regyratio fit virtutis motivae in dexterum, ut iterum moveat. Secunda ratio est, quia cor nulla corporis membra aeqnaliter respicit nisi duo latera. Situs etenim cordis est in sinistro ; ventriculum autem maiorem apertum porrigit in dextrum : idcirco in partem dexteri lateris magis exsufflat spiritum et calorem, quam in sinistrum. Hinc partes laterum vicinius referuntur ad cor quam alia membra. Ideo cum mulier facta sit non ut subiicienda ancillariter, sed ut diligenda socialiter in aedificationem domus, quae consistit in pueris atque familia ; ideo potissime facta est de latere viri.
Et formatum est corpus eius in instanti divina virtute : quod a Deo dumtaxat fieri potuit. Angeli tamen ministraverunt exhibueruntque costam ad formandum illud ex ea. Non autem producunt effectum, nisi semina rerum colligendo et adhibendo : quod instantanee fieri nequit, quamvis fiat velocius quam per naturam.
Si praeterea quaeratur, cur Deus pro costa supplevit carnem, et non potius os seu costam ; dicendum, quod opera Dei ad instructionem sunt futurorum. Hinc dixerunt antiqui, quod mulier ex complexione mollis ac fragilis, facta est ex osse viri, ut sciat se a viro debere accipere disciplinam continentiae ac virtutis. Caro autem suppleta est, et non os, ut vir sciat se a muliere debere accipere emollitionem ad pietatem, severitatisque relaxationem ad coniugem, tanquam ad infirmius vasculum. Verumtamen caro illa suppleta est in viro, in figura et fortitudine costae, quae et usum costae accepit in viscerum defensionem.
Haec Albertus.
Qui etiam commendat ac sequitur responsionem Magistri, dicentis quod sine additamento extrinseci factum est corpus mulieris ex costa viri. Verum circa haec oritur quaestio, quia si costa illa fuit in viro non ad eius pertinens personalem integritatem, sed ut in principio speciei, videtur quod caro pro ea suppleta, non sit in costam mutata.
Praeinductis etiam consonat Bonaventura, cuius responsionem compendiose expressit Petrus. Et addit Bonaventura, quod non ex sola costa Adae sumptum et factum est corpus Evae, sed et aliqua pars carnis ex carne Adae assumpta est et aedificata in carnem corporis mulieris. Ad quod innuendum asseruit Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Omnium vero praetactorum dicta doctorum, in Scripto excellentissimi irrefragabilisque doctoris Alexandri habentur, qui et alia multa circa haec sciscitatur ac scribit.
Postremo Durandus hic refert :
Triplex opinio est de isto, utrum de costa Adae facta sit mulier sine additione. Una, quod non solum virtute divina, imo etiam virtute naturae, potest de parvo fieri magnum absque rarefactione et additione materiae. Quod declarant ex suppositionibus tribus. Prima est, quod in omnibus rebus naturalibus, dare est minimum secundum materiam, ut minimam carnem, ut primo Physicorum habetur. Secunda est, quod elementa alternatim ex invicem generantur. Tertia, quod superiora generantur ex inferioribus secundum multiplicem analogiam : itaque ex uno pugillo terrae fiunt decem pugilli aquae, sicque ulterius, ut secundo de Generatione habetur. Ex his ita arguitur : Unum minimum aeris potest converti in aquam ex suppositione secunda. Aut ergo convertitur in minimum aquae, aut in minus minimo. Non in minus minimo, cum illud non sit dabile : ergo convertitur in minimam aquam. Sed ex uno minimo aquae possunt decem fieri minima aeris, et hoc absque additione materiae et rarefactione : quoniam aeque rarum est minimum aeris quod primo convertitur in minimum aquae, sicut decem minima aeris in quae minimum aquae conversum est.
Verum ratio ista non valet. Quamvis enim in naturalibus dare sit minimum, hoc tamen intelligendum est de minimo separato per se exsistente, ita quod in minori non salvaretur species rei. Minimum autem toti coniunctum non est dare. Cum ergo dicitur, quod minimum aeris convertitur in minimum aquae, aut in minus minimo illo ; dicendum, quod convertitur in aquam et in minus secundum decuplum minimo separabili. Illud tamen minus est coniunctum, non separatum. In minus enim separatum non potest converti, quia nec illud potest esse ; sed bene potest converti in coniunctum minus minimo separato, quoniam in coniunctis non est minimum dare. Et si illud coniunctum minus minimo separato converteretur rursus in aerem, converteretur in decem partes aeris coniunctas, quae non efficerent nisi unum minimum aeris separatum, et non decem minima separata, ut isti putant : et ita non fieret aer magnus ex parvo, sed aequalis ex aequali.
Alia opinio est, quod nec opere naturae, nec virtute divina potest fieri magnum de parvo, nec fieri potuit corpus Evae ex costa Adae sine rarefactione vel additione materiae : quod probant, ut supra in Thoma. Quam opinionem non reprobo.
Nihilo minus tenentes mediam viam, alii dicunt quod Deus potest facere magnum de parvo sine rarefactione et additione materiae. Deus namque facere potest quidquid est in potentia materiae non solum naturali, sed etiam obedientiali. Sed quaelibet materia quantum est de se, est aequaliter in potentia ad magnum et parvum, ad rarum et densum. Materia namque secundum se non est qualis aut quanta, imo est in potentia ad quantitatem et qualitatem secundum quamlibet earum differentiam. Hinc si materia montis magni atque materia lapidis parvi, per intellectum separarentur ab omni forma substantiali et quantitate, nulla erit differentia inter eas quantum ad susceptionem magnitudinis et parvitatis, rarefactionis et densitatis : idcirco aequalis magnitudo et densitas potest utrique induci.
Haec Durandus.
Quae recitative commemoro. Et si rite pensentur, positio S. Thomae rationabilior esse videtur. Qui tamen evidenter non negat quin divina et supernaturali id fieri valeat potestate.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur, An omnium rerum quae fiunt aut generantur, sint ponendae in materia rationes seminales.
Quocirca multa occurrunt discutienda, videlicet : quid sint huiusmodi rationes seminales, et utrum sint idem quod rationes causales, radicales et naturales, seu primordiales aut exemplares ; et rursum, an rationes seminales sint ipsae inchoationes formarum, hoc est, an formte naturales generabilium sint in materia inchoatae, et quid sit inchoatio illa seu forma sic inchoata. Haec est una praecipuarum difficultatum in philosophia, in qua etiam magni theologi diversimode sentiunt : ideo immorari oportet perscrutationi istorum.
Videtur quod rationes seminales non sint in materia statuendae. Ratio enim dicit quid spirituale, materia vero corporeitatis est fundamentum.
Secundo, res dupliciter et in duobus habet esse, videlicet in intellectu, et in propria subsistentia, exsistentia seu natura ; et esse in intellectu, est ratio rei : ergo rationes seminales non in materia sed in mente sunt collocandae.
Tertio, materia est pura potentia secundum se sumpta : quod de potentia passiva accipitur. In pura autem potentia non est ratio seminalis eorum quae fiunt ex ea, cum semen sit activum principium.
Quarto, omne ens est substantia vel accidens. Quaeritur ergo quid realiter sit ratio seminalis. Non enim videtur esse substantia. Aut enim esset ipsa materia : quod nullus admittit ; aut forma : quod non apparet, cum forma substantialis non recipiat magis et minus.Nec in materia sunt plures formae substantiales, nec formarum latitatio Anaxagorica est ponenda, ut Aristoteles probat.
Verumtamen super Genesim nono asserit Augustinus : Omnis iste usitatissimus naturae cursus quasdam naturales habet leges quibus progreditur. Unde apparet quod rationes seminales sint naturales leges, et ita videntur esse accidentales dispositiones et proprietates. Sed contrarium huius videtur ex eo quod rursus super Genesim loquitur Augustinus, quod et supra distinctione septima continetur : Ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam elementorum textura iam cuncta creata sunt, atque acceptis opportunitatibus prodeunt. Talis autem textura videtur non aliud esse quam ipssmet rerum essentiae inchoatae, ac ipsi materiae radicaliter concreatae.
Iterum, quarto super Genesim disserit Augustinus : Omnia haec ex illis insitis rationibus quas tanquam seminaliter in mundo sparsit, prodierunt. Ergo ratio causalis et ratio seminalis sunt idem in re.
Denique libro de Trinitate Augustinus fatetur : Omnium quippe rerum quae corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quaedam semina in corporeis mundi huius elementis latent. Ipse namque Creator universorum creator est invisibilium seminum : quia quaecumque nascendo ad nostros prodeunt oculos, ex occultis illis seminibus sumunt progrediendi primordia, ac debitae magnitudinis incrementa, et figurarum sive formarum distinctiones. Ex quibus elicitur, quod rationes istae seminales sunt originales et causales rerum radices, et quasi immediati ac proprii quidam effectus ac emanationes idealium exemplarium atque simpliciter primordialium rationum mentis divinae ; et videntur realiter esse formae in materia inchoatae, cum aliud nihil in materia videatur posse assignari, imo nec fingi, quod sit omnium horum nascentium causa ita intrinseca, radicalis, fontana et quasi caelementaris.
Ad haec respondet Albertus :
Quemadmodum ait Glossa Genesis primo super illud, In principio creavit Deus caelum et terram, Deus quatuor modis operatur. Primo, in Verbo aeterno, in quo omnia aeternaliter praedefinita sunt, disposita et praevisa. Secundo, in materia et forma, iuxta illud Ecclesiastici : Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul. Tertio, in operibus sex dierum novas creaturas distinxit. Quarto, ex primordialibus seminibus non incognitae oriuntur naturae, et natae ne pereant saepius reparantur seu reformantur. Sic quatuor sunt rationes causales, quae sub eisdem differentiis exprimuntur. Rationes namque quae sunt in Verbo aeterno, simpliciter primordiales et exemplares vocantur, in quibus omnia aeternaliter praeluxerunt, in quibus praedefinitum est, quid, quando, ubi, et qualiter ad esse perveniat unumquodque. Illae etenim ab aeterno sunt, et in illis primo orsus est Deus quidquid in operibus naturae et gratiae ac gloriae naturaliter aut supernaturaliter operatur.
De secundo modo scribit Augustinus super illud Geneseos, Et omne virgultum agri antequam oriretur in terra : Intelligitur terra causaliter produxisse herbam et lignum, id est, virtutem producendi accepisse, in qua tanquam in radice facta erant quae per tempora erant futura. Fecit ergo ea Deus antequam essent secundum formabilitatem materiae, quae consequenter erant exsecutive formanda. Et istae rationes quas Deus sic indidit materiae quatuor elementorum, secundum Augustinum, radicales vocantur, quoniam aliae, scilicet rationes seminales radicantur in eis ; nec vocantur primordiales simpliciter, sed secundum quid, utpote quoad rationes seminales sequentes.
Tertiae sunt rationes distinctivae et ornativae, per quas unumquodque distinctionem sortitur, atque ad suum locum et actum movetur.
Quarto modo dicuntur rationes seminales, quas Deus indidit naturae, ut ex similibus similia valeat procreare, cum dixit : Germinet terra herbam virentem ; et cum dixit hominibus ac iumentis : Crescite et multiplicamini, etc. Rationesque istae sunt aliquo modo efficientes in virtute primi principii, nec sunt primordiales nisi quoad ea quae oriuntur ex eis.
Verumtamen ante has tres rationes, videlicet ante rationes radicales et distinctivas ac seminales, insunt omni naturae creatae rationes obedientiales, secundum quas (ut Augustinus testatur) nihil iustius, nihil rationabilius, quam ut omnis creatura suo obediat Creatori in omni quod ipse voluerit. Quae rationes quamvis obedientialiter sint in creatura, causaliter tamen sunt in Creatore : quoniam solo Creatore causante deducuntur in actum. Denique praefatae rationes realiter coinciderc possunt, sed differunt ratione formali, et respectu diversorum nomina sortiuntur diversa. Sed ad ea quae miraculose et supernaturaliter fiunt, non sunt proprie in materia rationes seminales, sed obedientiales. Sunt itaque rationes simpliciter primordiales et ideales, quae sunt in Verbo aeterno. Et sunt rationes originales, primitus inditae mundo. Sunt quoque rationes obedientiales, quae sunt in creatura, prout secundum rationem debiti ad Creatorem refertur. Sunt item rationes radicales, secundum quas elementata omnia radicantur in rationibus virtutum elementorum. Et sunt rationes naturales quae e principio intrinseco, quod est natura, faciunt pullulare consimile. Sunt praeterea rationes seminales secundum quas ex similibus in specie et forma producuntur similia. Sunt etiam rationes causales, secundum quas tam ex causa supernaturali quae Deus est, quam ex inferioribus et naturalibus causis rationabiliter procedunt causata.
Praeterea possibilitates seu habilitates rerum considerari queunt dupliciter. Primo, penes primam radicem possibilitatis obedientiae, secundum quam unicuique rei creatae inest, non ut ex ea fiat, sed ut ex ea fieri possit quidquid Deus voluerit. Sicque possibilitas tam ad consuetum cursum naturae quam ad miracula, in principio conditionis inserta est materiae naturali. Potest etiam considerari secundum potentiam ad actum relatam, virtute educentis potentiam ad actum : quae virtus secundum causales rationes causae efficientis determinatur. Et sic quod consueto cursu naturae fit, materiae naturali est insitum. Quod autem miraculose fit, in dispositione ac omnipotentia Dei absconditum est. Disposuit etenim ab aeterno in Verbo sibi coaeterno, quid, ex quo, et quando aliquid talium faceret : contra quam dispositionem, ut dicit Augustinus, nil unquam fecit aut faciet. Itaque potentiae seu virtutes vel rationes ad miracula non sunt materiae inditae nisi per obedientialem potentiam.
Postremo, omnes potentiae sive sint secundum rationes seminales, sive secundum rationes causales ad causam quae super naturam est, sive secundum rationes obedientiales creaturae ad Creatorem, ab exordio creationis simul sunt insitae materiae a Creatore. Et quamvis potentiae illae sint genere una, diversae tamen sunt specie : potentiae namque, praesertim passivae, determinantur per actus, ut secundo de Anima dicitur. Conformiter, potentia obedientialis est una et plures. Porro semen se habet et in ratione causae materialis ad actum dispositae, atque in ratione causae efficientis, et in ratione formae per virtutem formativam quae est in ea.
Haec Albertus in Summa.
Porro in libro de Coaequaevis, tractatu de Materia, breviter de his aliqua tangit, quae infra poterunt tangi.
In libro quoque de Homine, circa finem :
Secundum Augustinum, inquit, tria inveniuntur differentia secundum rationem, videlicet : causae seminales, rationes causales, et causae simpliciter. Et causae seminales proprie referuntur ad naturam seminantem, sive in generatione univoca, sive in generatione aequivoca, sive in generatione per putrefactionem. Rationes vero causales sunt simplices, et sunt in materia quoad ea quae ad aliquem finem rationis educuntur de illa, operatione intrinseca, scilicet naturali, aut extrinseca, ut arte seu voluntate divina. Causae autem simpliciter, sunt materialis causa, formalis, efficiens et finalis. Augustinus tamen interdum ponit unum istorum pro alio, et asserit haec esse inserta seu indita et concreata materiae.
Denique in commentario suo super librum de Causis, hinc inde insinuat formas naturales educibiles esse in materia inchoatas, et habere ibi esse formale formabile, quod est quasi esse confusum, incompletum seu indeterminatum, quemadmodum species seu differentiae habent in genere esse formale formabile indistinctum, ut rationale et irrationale in animali.
Praeterea, Udalricus in his Alberto consentiens, multa de his scribit in Summa sua, libro quarto, satis obscure et prolixe tractans de his ; quod tamen plane et breviter exprimi potuisset. Itaque verbis saepe reiteratis evolvit, qualiter forma aliter habet esse in lumine primae causae, in qua per esse ideale relucet ; et in luminibus intelligentiarum, quae per suorum orbium motus formas educunt ; et in materia in qua recepta est. Ponit autem inchoationem formarum, sicut Albertus, asserens formas in materia inchoatas, et esse ibi in potentia habituali formali, et in habitu quodam formabili. Quaedam (inquit) formae sunt causae atque principia, ut omnes formae naturales, quae de potentia educuntur materiae. Et hae habent triplex esse, videlicet esse privationis, cum sint in materia potentia confusa habituali. Secundo habent esse cuiusdam fieri, ut dum sunt in motu egressus potentiae : sicque habent rationem principii. Tertio habent esse quietum et perfectum in termino motus : et ita sunt causae esse compositi. Hinc secundum Platonem, materia transumptive dicitur mater, quoniam praeconcepit in se formam, quae quasi pariendo producitur, quando ex ipsa de potentia ad actum educitur.
Quod autem materia potentia habitus confusi habeat in se formam secundum esse incompletum, probatur per hoc, quod in generatione rei ex materia, vel tota forma est in materia, sed propter dispositiones contrarias non apparet, ita quod efficiens causa non movet ad formam, sed tantum removet a materia contrarias dispositiones, ut forma effulgeat ; vel tota forma est ab extra a datore formarum, ita quod totum opus naturae non est nisi praeparatio materiae ad formam recipiendam ; vel forma est partim ab intra, et partim ab extra. Primum est falsum : quia ut probat Philosophus, sic generatio non esset nisi alteratio, ita quod forma latens egrederetur in publicum, quodlibet quoque esset in quolibet. Secundum fuit Platonis positio, et videtur interdum Avicenna ei consentire ; non tamen consentit, quia loquendo de principiis corporis, ponit tria principia, sicut Philosophus. Attamen a quocumque dicatur, falsum esse probatur. Aut enim dicere oporteret quod forma de essentia materiae educatur, ut dicunt qui materiam et formam dicunt esse unam essentiam : quod falsum est, cum sint primo diversa, nec actus et eius potentia sunt idem realiter. Aut dicere oportebit, quod forma ex nihilo suae essentiae in materiam inducatur luce datoris formarum. Sicque ex nihilo aliquid fieret secundum naturam : quod est contra communem animi conceptionem apud omnes philosophos. Nec compositum fieret per se, sed per accidens : quoniam actus datoris formarum non terminatur ad esse compositi per se, sed in exsistentia formae. Nec ipsum compositum esset unum, cum ista sint duo agentia non coniuncta, utpote intelligentia seu dator formae, et natura quae dispositiones causat materiae ; taliumque duorum agentium non potest esse terminus unus. Quae omnia impossibilia sunt. Ergo tertium membrum est verum. Vel igitur illud intelligitur de essentia formae tantum, vel de forma secundum duo quae sunt in ipsa, videlicet essentia et esse. Non potest dici primo modo, quoniam forma est simplex essentia, quae, partem et partem non habet. Ergo secundus sensus est verus, quod scilicet forma est in materia per essentiam, secundum esse imperfectum et confusum atque potentiale, et ipsa eadem numero est ab extra secundum esse suum actuale, determinatum et perfectum, per virtutem formativam agentis immissam materiae, quam tangit agens, quemadmodum semen masculi movet sanguinem menstruum. Cumque utrumque praedictorum dicat totam formam, quamvis non totaliter, hinc quidam sub eodem sensu dicunt, quod non sit formae pars ab intus, et pars ab agente, sed quod tota forma est ab intus, et tota est ab extra, secundum esse diversum.
Haec Udalricus.
Qui in tribus pluribusve capitulis loquendo de his, videtur propemodum quasi Platonicus factus, affirmans Platonem de his multa vera scripsisse, nec Aristotelem reprehendisse sensum aut mentem Platonis, sed verba et modum loquendi, quia sub tegumentis metaphorarum in naturalibus est locutus. Fatetur quoque doctrinam istam de formarum essentia, distinctione et productione, non posse plene exponi nisi ad Platonicorum dogmata recurrendo.
At vero Thomas in his aliter sentiens :
Emanatio (inquit) creaturarum a Deo est sicut exitus artificiatorum a suo artifice. Hinc sicut ab arte artificis effluunt formae artificiales in materiam, sic ab ideis mentis divinae fluunt omnes formae et virtutes naturales. Sed quia secundum B. Dionysium secundo de Divinis nominibus capitulo, perfectiones causatorum praeexcellenter insunt causis, potissime primae causae, formae receptae in materia non adaequant perfectionem idealium rationum mentis aeternae. Ideo manet in Deo virtus aliter operandi circa creata, quibus non est Creatoris omnipotentia alligata. Conformiter in potestate est Dei aliquid posse creatis addere, subtrahere et mutare. Verumtamen in duobus differt operatio Creatoris ab operatione creati artificis. Primo, ex parte materiae : quia cum artifex materiam non producat, sed ex praeiacente materia operetur, non confert materiae potentiam recipiendi formas quas materiae influit ; verum Deus, omnium auctor, non solum contulit rebus virtutes naturales ac formas, imo etiam potentiam recipiendi id quod ipse in materia facere vult. Secundo, ex parte formae : quoniam formae quas artifex introducit, non producunt similes sibi. Nam lectus putrescens non pullulat in lectum, sed in plantam. Formae autem naturales producere sibi similes queunt : hinc proprietatem seminis habent, et possunt vocari. Formae itaque rerum prout in arte divina et increata consistunt, primordiales vocantur ; potentia vero indita rebus ad recipiendum quod divina disponit voluntas, nominatur a quibusdam rationes obedientiales, ex quibus inest materiae ut ex ea fieri queat quod voluerit Deus. Ipsae autem virtutes in materia positae, per quas naturales fiunt effectus, rationes seminales dicuntur. Verum quid in re sint rationes hae seminales, a diversis diversimode assignatur.
Quidam namque affirmant, quod forma speciei non recipitur in materia nisi mediante generis forma, in tantum ut sit alia numero forma per quam ignis est ignis, et per quam est corpus. Sicque formam illam generalem et incompletam, rationem seminalem appellant : quia per talem formam generalem inest materiae inclinatio ad formas specificas. Quod esse non potest, cum supra probatum sit plures formas substantiales in eodem simul esse non posse.
Hinc alii dicunt, quod quum omnes formae (secundum Philosophum) de potentia materiae educantur, oportet in materia ipsas praeexsistere formas secundum quamdam inchoationem ; et quia non sunt in esse suo perfecto, non habent virtutem agendi completam : hinc nec exire valent in acciere, subtrahere et mutare. Verumtamen tum, nisi sit agens exterius quod formam incompletam excitet ad agendum, quatenus cooperetur exteriori agenti. Alias non esset generatio naturalis, sed violenta : quia ut tertio dicitur Ethicorum, violentum est cuius principium est ab extra, non conferente vim passo. Has igitur virtutes et formas incompletas nuncupant rationes quoniam sunt secundum esse incompletum in materia, sicut virtus formativa in semine.
Sed hoc non videtur verum. Nam quamvis formae educantur de potentia materiae, illa tamen potentia non est activa, sed passiva dumtaxat. Quemadmodum etenim, ut Commentator ait Physicorum octavo, in motu locali oportet aliud esse movens, et aliud motum, similiter in motu alterationis : ut dum corpus sanatur, naturaliter cor est sanans, et alia membra sanata. Hinc sicut corpora simplicia non dicimus a se ipsis mota secundum locum, quoniam ignis dividi nequit in movens et motum ; sic quoque non potest esse alteratum ex se, quasi aliqua potentia exsistens in materia, aliquo modo in ipsam agat materiam in qua est, ipsam educendo in actum. Utrumque vero contingit in animatis, quia sunt mota secundum locum ex se, et etiam alterata. Idcirco in aliis rebus sumi non potest ratio seminalis, sicut in animatis. Nec tamen sequitur, si in materia est potentia tantum passiva, quod non sit generatio naturalis : quia materia coadiuvat ad generationem non agendo, sed in quantum est habilis ad recipiendum huiusmodi actionem : quae habilitas appetitus materiae nominatur, et inchoatio formae. Non enim eodem modo omnes motus dicuntur naturales, ut secundo Physicorum et primo Caeli loquitur Commentator ; sed quidam propter principium activum intus exsistens, ut motus localis gravium ac levium ; quidam propter principium passivum, quod est secundum potentiam ab agente naturali natam in actum educi, sicut in generatione et alteratione simplicium corporum. Unde et natura in materiam ac formam dividitur. Hinc concedo, quod in materia nulla potentia activa est, sed tantum passiva ; atque quod rationes seminales dicuntur virtutes activae completae in natura cum propriis passivis, ut calor et frigus, et forma ignis et virtus solis. Dicunturque seminales, non propter imperfectum esse quod habeant, sed quia individuis rerum primo creatis collatae sunt per opera sex dierum, quatenus ex eis tanquam ex quibusdam seminibus producerentur et multiplicarentur res naturales.
Hinc huiusmodi virtutes activae in natura dicuntur rationes, non quod sint in materia per modum intentionis, sed quia ab arte producuntur divina, et manet in eis ordo ac directio intellectus divini, sicut in re artificiata manet directio artificis in finem determinatum.
Rationes etiam seminales dicuntur materiae inditae, non quod praeexsistant in materia ante adventum formae completae, quasi pertinentes ad essentiam materiae, vel ad rationem eius, secundum quod est materia, sed per modum quo etiam formae completae in materia esse dicuntur.
Sub rationibus quoque seminalibus comprehenduntur tam virtutes activae quam passivae, quae per agentia naturalia perfici possunt : sicut et in generatione animalis semen extento nomine non solum dicitur sperma, sed etiam menstruum.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte, quaestione centesima decima quinta :
Denominationes, ait, fieri consueverunt a perfectiori, ut fertur secundo de Anima. In tota autem natura corporea perfectiora sunt corpora viva : hinc nomen naturae translatum est a viventibus ad omnes res naturales. Nam et nomen naturae, ut quinto Metaphysicae dicitur, primo impositum fuit ad significandum generationem viventium, quae nativitas appellatur. Cumque viventia generentur ex coniuncto principio, ut pomum ex arbore, proles ex matre, consequenter tractum est nomen naturae ad omne principium motus quod est in eo quod movetur. Principia autem activa et passiva generationis viventium sunt semina, ex quibus viventia generantur. Ideo Augustinus omnes virtutes activas et passivas, quae sunt principia generationis et motuum naturalium rerum, rationes nominat seminales. Hae virtutes primo considerantur, ut sunt in Deo secundum rationes ideales ; secundo, ut sunt in elementis mundi, in quibus simul a principio mundi productae sunt, ut in universalibus causis ; ac deinde tertio, secundum temporum successiones producuntur, in hac planta, et in hoc animali, tanquam in particularibus causis ; quarto sunt in seminibus quae ex animalibus et plantis producuntur, quae denuo comparantur ad alios particulares effectus sicut primordiales causae ad primos effectus productos.
Haec in Summa.
Praeterea in Summa contra gentiles, libro secundo, capitulo quadragesimo tertio probat, quod prima formarum productio et inductio in materiam, non sit nisi a Deo. Primo, nam omne quod fit, ad hoc fit ut sit, cum fieri sit via ad esse. Sic ergo unicuique creato convenit fieri, sicut sibi convenit esse. Esse autem non convenit formae tantum, nec materiae tantum, sed composito : materia namque non est nisi in potentia, forma vero est qua aliquid est. Solius ergo compositi est proprie esse et fieri, non materiae praeter formam. Non ergo est aliud agens creans materiam solam, et aliud formam inducens.
Amplius, prima formarum inductio non potest esse ab aliquo agente per motum tantum. Omnis enim motus ad formam est ex forma determinata in formam determinatam. Cumque materia esse non valeat sine omni forma, praesupponitur aliqua forma in materia. Sed omne agens ad formam solam materialem, oportet esse agens per motum. Cum enim formae materiales non sint per se subsistentes, sed earum esse sit in esse materiae, non possunt produci in esse, nisi vel per creationem totius compositi, vel per transmutationem materiae ad talem vel talem formam. Impossibile est igitur quod prima inductio formarum in materia sit ab aliquo creante formam tantum, sed est ab eo qui est creator totius compositi.
Amplius, motus ad formam est naturaliter posterior motu locali, cum sit actus magis imperfecti. Posteriora autem in entibus, ordine naturali causantur a perfectioribus. Motus ergo ad formam causatur a motu secundum locum. Primus vero motus secundum locum, est motus caelestis. Omnis ergo motus ad formam fit mediante motu caelesti. Ea igitur quae non possunt fieri mediante motu caelesti, non possunt fieri ab agente non valente agere nisi per motum. Per motum autem caelestem non possunt produci multae formae sensibiles, nisi mediantibus principiis determinatis suppositis, quemadmodum animalia quaedam non fiunt nisi ex semine. Ergo prima institutio harum formarum, ad quarum productionem non sufficit motus caelestis sine praeexsistentia similium formarum in specie, oportet quod sit a solo creante.
Item, sicut idem est motus localis totius et partis, ut totius terrae et glebae, ita mutatio generationis est eadem totius et partis. Sed partes generabilium et corruptibilium horum generantur, aequirentes formas in actu a formis quae sunt in materia, non autem a formis extra materiam exsistentibus, cum oporteat generans esse simile generato, ut probat Philosophus septimo Metaphysicae. Neque ergo totalis aequisitio formarum in materia potest fieri per motum ab aliqua substantia separata, sed oportet hoc fieri vel mediante agente corporeo, vel a causa creante quae agit sine motu. Hinc Genesis primo cum Moyses dixisset Deum in principio caelum et terram creasse, subdidit quomodo ipse omnia in propriis formis distinxit. Alias demum rationes ad idem probandum inducit sanctus Doctor ibidem.
At vero in eadem Summa, libro secundo, capitulo octogesimo nono disserit :
Dici non potest quod in semine a suo principio sit anima secundum completam suam essentiam. Sequeretur enim quod generatio animalis esset per solam decisionem, sicut in animalibus annulosis ex uno fiunt duo. Nec dici potest, ut aliqui dicunt, quod quamvis a principio decisionis seminis non sit anima actu in semine propter deficientiam organorum, est tamen ibi virtute : et primo esse ibi animam planta ; in actu, quoniam organizationem minorem requirit ; deinde eamdem virtutem fieri animam sensitivam, organizatione sufficienti peracta, sicque ulterius. Sequeretur enim quod aliqua virtus eadem numero, nunc esset anima vegetativa, postmodum sensitiva, etc., sicque forma substantialis continue magis ac magis perficeretur. Et sequeretur ulterius quod non simul, sed successive educeretur forma substantialis de potentia in actum ; et ultra quod generatio esset motus continuus, sicut alteratio : quae omnia sunt absurda in philosophia. Hinc virtus quae dicitur formativa, et cum semine deciditur, non est anima, nec in processu generationis fit anima ; sed cum ipsa fundetur in spiritu corporali, ut in proprio subiecto, cuius spiritus est semen contentivum tanquam quoddam spumosum, operatur formationem corporis, prout agit ex virtute animae patris, cui attribuitur generatio ut principali generanti, non ex virtute seu vi animae concepti, etiam postquam anima ei inest. Non enim conceptum gignit se ipsum, sed generatur a patre.
Haec ibi.
Et de his alibi multa conscribit : Quia si forma substantialis realiter esset in materia inchoata, reciperet magis et minus, et perficeretur paulatim, ut qualitates, etc.
Amplius Petrus :
Quaeritur, inquit, qualiter distinguantur rationes primordiales, rationes causales, rationes naturales, et rationes seminales. Dicendum : Nihil fit cuius ortum legitima causa non praecedat, secundum Platonem. Causa autem ratio appellatur. Causa vero aut est generalis et indeterminata respectu diversorum effectuum, aut specialis et determinata. Si generalis et indeterminata, aut ergo est primi opificis : et haec proprie dicitur primordialis ; aut secundaria, quae est in rebus conditis, qua Deus facit de eis quod vult : et haec proprie nuncupatur ratio causalis. Si specialis et determinata, aut ergo extrinseca, ut homo causa est hominis : et haec est proprie ratio seu causa naturalis ; aut intrinseca, ut semen hominis : et haec est ratio seminalis. In costa autem Adae non fuit ratio naturalis aut seminalis, ut ex ipsa fieret Eva, quia in illa costa non fuit ad hoc activum principium, aut dispositio naturalis : ideo factum est hoc secundum rationem causalem et primordialem. Praeterea aliqui dicunt, quod ratio seminalis in materia non est aliqua forma activa, sed dispositio solum passiva ad formam recipiendam : quoniam ratio seminalis dicit principium materiale ; materia autem habet rationem passivi, non activi, etc.
Haec Petrus prosequitur prout ex Scripto Thomae inductum est, et narrat opiniones diversas, magisque consentire videtur opinioni Alberti, solvendo obiecta contra eam.
Richardus quoque circa haec scribit :
Ratio (inquiens) seminalis potest accipi proprie, atque communiter. Primo modo est quaedam vis activa in semine, connaturalis eidem, per quam materia seminis determinatam respicit formam seu speciem, et transmutatur naturaliter et per se ad formam qua in specie illa reponitur. Quod autem sit vis activa, insinuare videtur Augustinus quinto super Genesim, ubi loquens de cuiuscumque arboris pulchritudine, quantum ad robur, ramos, frondes et poma, dicit quod in semine omnia illa primitus erant non mole, sed vi potenti atque causali. Rursus, tertio super Genesim loquens de animalibus quae gignuntur de cadaveribus mortuorum, ait hoc ideo fieri, quoniam in corporibus animantium est quaedam vis naturalis et quasi praeseminata materia, et quodammodo initiata primordia animalium quae inde nascuntur. Quod item per eam respiciat materia determinatam speciem, patet per Augustinum, nono super Genesim protestantem : Per rationem seminalem ex grano tritici producitur triticum, et non faba ; atque ex faba oritur faba, non triticum. Ratio igitur seminalis proprie dicta, non est principium pure potentiale, quoniam est vis activa.
Patet quoque quod si in semine fiat quandoque aliqua impressio extranea, non connaturalis, per quam semen interdum degenerat, ita ut ex grano tritici producatur herba ex qua oritur granum non triticeum, quod talis impressio non est proprie ratio seminalis grani triticei. Patet etiam quod ratio seminalis non est nisi in viventibus aliqua vita, vel quae vitam habuerunt, aut ex re vivente producta sunt : quia de solis viventibus dicitur Genesis primo, quod habent in se sementem generis sui, et ratio seminalis non est proprie nisi in semine. Iterum patet quod non est quid transmutabile in formam materiai inducendam, quia cum sit vis activa, est quaedam forma in actu ; et una forma in actu sive substantialis, sive accidentalis, non transmutatur naturaliter in aliam. Nec potest dici quod sit tota essentia sub esse incompleto, aut aliqua portio eius in actu imperfecto, quae introducenda sit in materiam seminis. Nam quamvis possibilitas ad formam illam sit connaturalis materiae seminis, attamen dici non potest quod dum est sub forma seminis, alia forma introducenda aut aliqua eius portio sit connaturalis eidem. Patet rursus quod ratio seminalis non est substantialis forma seminis : quia materia per suam substantialem formam non transmutatur ad aliam formam naturaliter per se ; nulla enim forma naturaliter per se agit ad sui corruptionem. Materia autem seminis per rationem seminalem transmutatur naturaliter et per se ad aliam formam. Restat ergo quod ratio seminalis proprie dicta, sit vis activa in semine, causata a creante aut generante, iuvans ad servandum in materia formam illam ad quam determinavit ac transmutavit materiam illam. Unde Philosophus sextodecimo de Animalibus, loquens de formativa virtute membrorum, quam asserit esse in embryone, dicit quod sermo dicentis quod illud quod operatur corrumpitur, postquam fecerit omnia membra, est falsus. Nec est intelligendum quod virtus illa sit in semine, ut iu subiecto : quoniam nulla virtus naturalis exsistens in materia mediante forma substantiali, ita quod sit connaturalis composito, agit per se ad corruptionem illius formae. Sed vis illa subiective est in spiritu corporeo incluso in semine. Hinc si spiritus ille corrumperetur, non maneret in semine ratio seminalis.
Si vero sumatur communiter, potest dici etiam de principio pure potentiali, transmutabili in formam educibilem per naturam de potentia materiae : sicque in natura unius elementi est ratio seminalis ad formam alterius elementi, atque in elementis ad ea quae naturaliter producuntur ex eis. Et secundum hunc sensum aliquando loquitur Augustinus de ratione seminali. Communiter etiam accipi potest pro influentia recepta in materia unius elementi ab alio, et item pro quadam possibilitate obedientiali, quae est in materia ad hoc ut Deus de ea et ex ea faciat quidquid voluerit.
Haec Richardus.
Cuius positio consonat Thomae, quoad inchoationem formarum, dempto quod rationem seminalem asserit esse proprie vim activam, non pure potentialem seu passivum principium.
Praeterea, Bonaventura de his scribit prolixe, sed quae scribit sententialiter pro maxima parte sunt introducta. Itaque inter cetera scribit : Constat (dicens) rationem seminalem esse potentiam activam materiae inditam. Item constat potentiam hanc activam esse essentiam formae, cum ex ea fiat forma operatione naturae, quae non producit aliquid ex nihilo. Hinc rationabiliter ponitur, quod ratio seminalis est essentia formae substantialis educendae, differens ab illa secundum esse completum et incompletum, sive secundum esse in potentia et in actu.
Deinde inquirit, an ratio seminalis sit forma universalis vel particularis, prout supra de hoc duae opiniones sunt tactae, quarum utramque dicit esse magnorum et valde probabilem.
Sed ut supra probatum est, opinio dicentium quod sil forma universalis, stare non valet. Unde et Bonaventura magis declinat ad aliam.
Porro quae hic dicit de inchoatione formarum, consonant his quae supra, distinctione septima, quaestione quinta, ex Scripto eius prolata sunt. Apertissime quippe ponit hanc inchoationem, in tantum ut fateatur formam eductam et completam, formae educendae et inchoatae esse caelementalem seu consubstantialem, nec differre realiter quantum ad quidditatem, sed quoad esse completum et incompletum, quemadmodum differunt rosa et globus eius : sicque ex forma inchoata sit forma completa, ut ly ex dicat consubstantialitatem, sicut ex globo fit rosa.
Haec quoque opinio etiam est Alberti, quamvis tam expresse et evidenter non dicat haec.
Amplius super his scribens Alexander, verba commemorat Augustini diffuse :
Aliquid (inquiens) dicitur esse in alio seminaliter duplici modo. Primo communiter, et sic ratio seminalis vocatur, quidquid inditum est creaturae a Creatore ab exordio, ut de illa fieri queat : sicque corpus Evae fuit in costa Adae secundum rationem seminalem. Secundo proprie, et sic ratio seminalis appellatur natura insita rei, qua simile a simili, cursu naturali producitur, ut planta de planta, granum de grano.
Insuper quaerit, utrum vita in plantis et brutis sit immediate a Deo. Quocirca recitat varias opiniones de productione formarum, de origine animarum, de participationibus vitae. Tandem mentem suam humiliter exprimens, praefatis opinionibus reprobatis, quarum nihilo minus una videtur vera, si bene intelligatur, subiungit : Aliter videtur insipientiae meae dicendum, videlicet quod elementis a Creatore indita est quaedam natura, alia a natura elementari, utpote simplex et incorporea, ut possit esse principium substantiae simplicis. Unde Philosophus libro de Animalibus, omnia ista inferiora dicit virtute animae esse plena. Augustinus vero rationes seminales ait inditas mundo sive partibus eius, quibus mundus est gravidus, ex quibus opportunitate accepta prodeunt plantae et animalia, non tantum secundum corpora, sed quodammodo secundum animas. Hinc tertio de Trinitate loquitur Augustinus : Aliud est, ex intimo et summo causarum cardine condere atque administrare creaturam, quod solius est Creatoris ; aliud, iuxta distributas ab illo vires aliquam operationem forinsecus admovere, ut tunc vel tunc, sic aut sic, exeat quod creatur. Ista quippe originaliter ac primordialiter in quadam textura elementorum cuncta iam creata sunt, sed acceptis opportunitatibus prodeunt. Nam sicut matres gravidae sunt fetibus, sic mundus causis nascentium, quae in mundo non creantur nisi a summa illa essentia.
Praeterea virtus primi orbis inferiorumque orbium cooperatur vitae et productioni viventium. Hinc secundo de Caelo et mundo, secundum veterem translationem, asseritur quod primus orbis est principium et virtus et causa in vita cuiuslibet vivi, plus quam alii orbes ; et per naturam lucis suae quam ubique diffundit, vitam et motum operatur in omnibus in quibus est vita et motus localis. Sed hoc solum potest esse per modum disponentis atque cooperantis seu adiuvantis, quoniam quodlibet corpus, sive caeleste, sive aliud, a virtute corporis quinti in naturam incorpoream non attingit. Idcirco non potest esse sicut ex quo fiat substantia spiritualis, nec sicut a quo, cum sit indignius illa. Ex his igitur partibus mundi quae plenae sunt virtute animae secundum Philosophum, seu rationibus seminalibus secundum Augustinum, opportunitate accepta, sicut dum confluunt virtus primi orbis inferiorumque orbium, et virtus generativa in planta et in animali, virtus quoque simplex indita elementis, fit corporis organizatio, et animae sensitivae ac vegetativae productio. Unde Augustinus : Animalium animae non sunt per se exsistentes substantiae, sed cum carne ipsa et carnis vivacitate nascuntur.
Quemadmodum autem Creator ab initio rerum creavit corporalium substantiarum principia, scilicet elementa ; ita in elementis corporalibus creavit simplicium substantiarum, quae dependent a corpore, elementa sive principia quaedam. Et sicut corpora ex elementis generantur, elementa tamen non sunt generata, sed creata ; sic animae irrationales habent principia unde generantur, tamen illa principia non sunt generata, sed creata. Et iterum, sicut corpora qnae fiunt ex elementis, sunt corruptibilia, elementa tamen in quae resolvuntur, incorruptibilia ; sic animae vegetabilium et sensibilium sunt corruptibiles, semina tamen earum incorruptibilia sunt.
Quamvis autem virtutes seu naturae simplices elementis impressae modo praetacto, dici valeant corporales, quoniam in corporibus seu naturis corporalibus radicantur ; tamen sunt simplices, quoniam corporea carent mole : et ex tali corporali potest fieri spirituale, scilicet forma seu anima, non autem ex corporali molem habente. Illam ergo naturam incorporalem et simplicem dico esse principium ex quo est ipsum « quod est » animarum huiusmodi, et potest illa virtus substantia fieri.
Haec Alexander.
Qui de his loquitur intricate et opinative, nec facile innotescit ex verbis eius, an velit concedere quod formae sint substantialiter in materia inchoatae, ut ponit Bonaventura, vel potentialiter tantum. Multa quoque occurrerent circa opinionem hanc inquirenda et obicienda. Sed quia tam modeste et sobrie haec deprompsit, ad aliorum scripta est procedendum.
Adhuc autem de ista materia Doctor solennis quarto Quodlibeto scribit diffuse :
Haec (inquiens) quinque se habent per ordinem in eodem : materia, potentia, subiectum, ratio seminalis, et semen. Materia nominat quamdam substantiam absolutam, in quantum materia per essentiam suam differt a qualibet forma, atque a qualibet dispositione formali, estque fundamentum omnium susceptivum. Potentia vero nominat essentiam materiae sub quodam respectu ad formas suscipiendas, sub indifferentia ad omnes, prout non est in motu, neque in transmutatione ad ullam earum, neque in actu sub aliqua earumdem, nec ut disposita ad transmutationem in aliquam formam determinatam : sicque potentia dicit respectum in essentia materiae fundatum. Subiectum vero appellatur ipsa materia, in quantum est actu sub tali forma : quae materia per corruptionem illius unica transmutatione et immediate transmutari potest in aliam formam : quod certum est non semper convenire materiae. Nempe, ut asserit Commentator, aqua non est materia aceti, nisi prius mutetur in vinum. Et iuxta hoc distinguit Philosophus duplicem materiae potentiam, puta propinquam seu immediatam, et remotam seu mediatam. Ratio autem seminalis secundum quod de ea omnes consentiunt, est aliquid in materia, aliud ab eius essentia, quod inclinat atque determinat materiam in transmutationem ad actum formae. Semen vero proprie appellatur subiectum quod est materia, habens in se rationem seminalem per alicuius formae determinationem, ita quod non nisi sub illa forma habet ratio illa esse in materia, quemadmodum sperma est hominis semen.
Est itaque quaestio, utrum rationes seminales oporteat ponere quae sint inchoationes formarum in materia et per essentiam aliquid formae generandae. Necesse est enim ponere eas, si fateamur aliquid naturaliter generari, et non per violentiam neque per creationem, sed per naturam sicut ex materia. Si namque nil conferat passum, est actio violenta, non generatio naturalis. In generatione ergo aliquid confert passum. Et id quo confert, est ratio seminalis ac naturale principium intra. Cum ergo ratio seminalis sit principium generationis naturalis, vel tenet se ex parte materiae tantum, aut ex parte formae tantum, aut certe ex parte utriusque. Et quamvis aliqui non attendentes nominis significationem sicut oportet, dicant quod pertineat ad materiam solum, ut nihil aliud sit ratio seminalis quam potentia seu habilitas in materia ad formam, aut quod pertineat ad utrumque simul, ut nil aliud sit quam vis potentiae activae in naturalibus rebus eum suis passivis ; tamen si ad naturam rei significatae attendamus, plane apparet nobis quod solum pertineat ad formae naturam. Cum enim formae proprium sit agere, materiae pati, omne quod habet rationem agentis, ad naturam pertinet quae est forma. Tale vero est ratio seminalis. Est quippe ratio seminalis, potentia seu vis activa ducens ad speciem seu formam id in quo est, ut vere dici queat natura, secundum illud secundi Physicorum : Natura est quo pullulaus pullulat ; et est in eo, secundum quod verba resonant Augustini tertio de Trinitate, et super Genesim tertio.
Verum quaestionis huius est difficultas, quid per rationem hanc seminalem sit intelligendum, quibusdam dicentibus quod sit aliquid formae in materia exsistens naturaliter per creationem, ingenerabile et incorruptibile per naturam, sicut et ipsa substantia materiae, ne generatio sit creatio, et ne corruptio sit annihilatio. Et dicunt, quod sit quiddam in potentia ad recipiendum perfectionem per agens generans, educens ipsum per transmutationem ad actum, ita quod ratio seminalis sit essentia formae imperfectae, cui per generationem aequiritur complementum, et esse in actu. Et ad hanc suam positionem adducunt et applicant omnia verba Augustini de rationibus seminalibus, tertio de Trinitate, et nono super Genesim, in quibus tamen nunquam inveniunt rationem seminalem vocari formam aut formae inchoationem ; imo semper nominat eam vim vel potentiam seu virtutem, aut huiusmodi aliquid quod activi principii rationem importat.
Verum huic opinioni obviant multae difficultates. Si enim aliquid formae sit in materia ante generationem, ex quo forma generatur seu fit, eo modo quo sibi convenit fieri in esse completo, atque in quod per corruptionem resolvitur, ne generatio sit ex nihilo et corruptio in nihilum, quaero de illo quod ita per generationem acquiritur super id quod naturaliter est materiae inditum, utrum re sit idem cum illo quod inditum est, differens solum penes esse completum et incompletum, an sit aliquid aliud in re. Si primo modo, tunc generatio naturalis non est transmutatio in substantiam seu in esse substantiale, sed accidentale : quia ab una forma substantiali, secundum rem non est nisi unum esse substantiale, quod dat forma per suam substantiam statim cum habet esse in materia. Vel si est idem esse substantiale prius habitum in materia, et postea acquisitum per transmutationem naturalem, differens penes esse completum et incompletum, tunc forma substantialis susciperet magis et minus ; similiter substantiale esse ipsius, quoniam esse substantiale semper et uniformiter sequitur formam substantialem.
Praeterea si esset inchoatio formae in materia ante generationem, tunc subiectum generationis non esset ens in potentia et materia pura, sed compositum ex materia et forma : sicque esse superveniens ei per generationem, esset ei accidentale. Propter quod, iuxta antiquorum errorem, generatio esset alteratio magis quam generatio.
Insuper de illo esse, quaero an sit res aliqua absoluta, aut respectus quidam in re quae subiecta est et absoluta. Secundum dici non potest, quoniam cum relatio non sit per se terminus motus aut transmutationis, oportet aliquid aliud in materia generari super quod fundetur ille respectus, et de illo quaeretur sicut de ipso respectu, eritque processus in infinitum, aut stabitur in absoluto. Si ergo ponatur res absoluta, redit quaestio prima, an sit idem re cum forma quae praecedit in materia, an aliud. Si idem aut absolutum esse ipsius, ergo idem re absolute prius esset in re, quam ei per generationem esse acquireretur, et esset idem in re prius posteri usque se ipso. Si ergo per generationem acquiritur aliqua forma seu esse super id quod est ratio seminalis et generationem praecedit, oportet quod sit res absoluta et alia, ita quod nihil suae essentiae praecedit in materia, atque quod essentialiter differat a forma in materia praecedente, seminalique ratione, sicut ab ipsa materia. Hinc rursus quaero de illo, an generetur ex aliquo quod in suam cadit essentiam, an de nihilo. Non de aliquo, quoniam per positionem forma praecedens in materia realiter differt ab ista : ergo generatur de nihilo, non minus quam si nulla forma in materia praecessisse dicatur. Remanet ergo et sequitur eadem difficultas, si ponatur inchoatio ista formarum, sicut si non ponatur.
Hanc disputationem copiosissime prosequitur doctor ille, inquirendo an forma ista quae de potentia materiae educitur, sit eadem numero cum forma inchoata, an eadem specie. Et quidquid horum concedatur, multa sequuntur absurda. Nempe si omnium rerum producendarum principia seminalia naturaliter essent in materia modo praefato a creationis exordio, cum naturaliter ex qualibet materia quodlibet uniuscuiusque rei naturalis fieri habeat, quamvis per transmutationes intermedias multas, quaelibet ergo forma cuiuslibet rei ex materia generandae, esset seminaliter in ipsa materia. Sicque innumerabilium rerum formae inchoatae essent in qualibet parte materiae ; imo et ea quae Deus supernaturaliter in materia operatur, quae tamen secundum alium modum agendi naturaliter fieri valent ab ipso et a causis secundis, ipse Deus ex seminalibus rationibus et formis iam in materia inchoatis operaretur.
Amplius, si forma educta in rationem seminalem resolvitur, idem realiter corrumperetur et maneret, cum forma illa sit realiter idem cum forma inchoata seu ratione seminali. Itaque secundum Augustinum, rationes seminales proprie nuncupantur virtutes in seminibus exsistentes, seu in his quae loco sunt seminum.
Haec Henricus.
Cuius positio est, quod praeter seminalem rationem nihil de essentia formae ante eius eductionem seu productionem in materia continetur ; non tamen creatur, quia ad eius productionem praesupponitur materia cum vi formativa et aliis causis secundis causaliter concurrentibus ; et ipsum compositum proprie generatur ex materia. Ratio quoque seminalis est activum principium.
Praeterea Guillelmus de istis hinc inde aliqua tangit. Siquidem prima parte de Universo, exponens illud Geneseos, Terra autem erat inanis et vacua :
Duo sunt (inquit) plenitudinis genera. Una enim plenitudo est interior, et ex illa fiunt exuberantiae generationum, quemadmodum vides ex interna quadam pleuitudine exuberare et quasi eructare generationes vegetabilium animaliumque multorum. Plenitudo secunda vocatur exterior, prout terra fertur plena habitatoribus. Terra autem ex sua natura est sicca et frigida, nec inde est productiva : ideo postea additas sunt ei virtutes fecundae, causales et productivae.
Rursus in eodem volumine asserit :
Sol per lucem suam colores non imprimit superficiebus corporum qua illustrat, sed iuvat colores qui potentia inexsistunt corporibus : quemadmodum calor arenae vel pulveris non imprimit materiae quae est in ovo struthionis formam struthionis, sed adiuvat materiam illam ad hoc ut exeat in effectum in forma struthionis. Potentia namque quae est in materia illa, est incompleta, nec sufficiens per semetipsam educere in effectum formam struthionis sine adiutorio caloris : sicut vides manifeste in solis calore, quod ipse non imprimit vegetabilium formas, sed adiuvat semina ad hoc uut ex eis educantur in effectum ea te formae eorum quae potentialiter sunt in ipsis seminibus. Verum ut intelligas me de possibilitatibus et receptibilitatibus rerum creatarum et creandarum, considera in qualibet specierum : quoniam verbi gratia, species leonina non est susceptibilis perfectionis humanae, sive sit essentialis, sive accidentalis, sive spiritualis, seu corporalis. Nequaquam ergo intelligas quod possibilitates seu receptibilitates rerum aptent sive modificent sibi influentias descendentes a datore perfectionum : quin potius ipse per increatam sapientiam suam influit super unumquodque, et aptat atque praestituit illi quod sibi conveniat de sua influentiis largitatis.
Rursus scribit ibidem :
Colores a sole non recipiunt [corpora], sed operatione solis iuvantur, ut quod in potentia habent, educant in actum. Sic et semina non a calore aut humore recipiunt vegetabilium aut animalium formas : illas namque imprimere nullatenus possunt calor et humor : sed seminum potentialitas adiuvatur calore atque humore, et impedimenta tolluntur quae formas huiusmodi prohiberent exire in effectum seu actum.
In his verbis videtur hic doctor insinuare formas in materia praeexsistere quodammodo, prout ex Alberto et Bonaventura inductum est. Porro quod ait possibilitates receptibilitatesque rerum non modificare, neque aptare sibi iufluentias primae causae, sed econtrario, videtur multis philosophorum et theologorum auctoritatibus obviare, dicentium quod causa prima unicuique influit iuxta illius capacitatem et dispositionem. Et Plato asseruit formas infundi iuxta merita, id est dispositiones materiarum seu corporum. Christus quoque in Evangelio contestatur, quod dominus unicuique dedit iuxta propriam virtutem, id est capacitatem seu dignitatem. Circa quod ait Hieronymus : Non pro sua parcitate aut largitate alteri plus, alteri minus tribuens, sed pro accipientium viribus. Nihilo minus verbum illud Guillelmi, si rite intelligatur, est verum : quoniam diversitas capacitatum, distinctio graduum ordoque rerum originaliter atque causaliter ex fonte infinitae oninipotentisque sapientiae Dei fluxerunt, institutae sunt ac dependent.
Insuper Scotus :
Utrum, inquit, in materia sit ratio seminalis ad formam naturalem educendam de ipsa ? Quod sic. Quaero enim, an aliquid formae praecedit in materia, an nihil. Si nihil, ergo creatur, et per corruptionem annihilatur. A quo enim res incipit, in illud resolvitur. Ergo agens naturale potest creare et annihilare. Si vero aliquid praecedit, habetur propositum. Item generatio est naturalis, ergo habet in se principium intrinsecum naturale activum : quia ut secundo dicitur Physicorum, natura est principium quietis et motus eius in quo est per se. Natura quoque magis est forma quam materia, ut dicitur ibi. Ergo oportet quod non tantum sit passivum principium, sed activum. Illud vero activum principium non est forma inducenda, quoniam nondum est : ergo est inchoatio formae, quae est ratio seminalis.
In contrarium est, quia si est ratio seminalis ponenda : aut est eadem respectu contrariarum formarum ; aut singulae rationes seminales sunt singularum specificarum formarum. Non potest dici quod sit eadem respectu earum, quia in isto non conveniunt. Si vero sint singulae singularum, vel ergo una earum informabit materiam, et non aliae. Si una, ergo aliae erunt subsistentes. Si omnes informant et sunt distinctae secundum speciem, tunc ista materia est informata diversis formis substantialibus : quod est impossibile, quia non magis repugnat formas non remissas differentes specie, informare materiam, quam remissas.
Respondendum, quod in materia tria sunt, utpote : potentia passiva, potentia receptiva, et actus. Potentia autem passiva materiae seu ipsa materia, non potest esse ratio seminalis, imo realiter differunt. Augustinus namque decimo super Genesim ait, quod Levi fuit in Abraham, et etiam Christus, secundum Apostolum septimo ad Hebraeos ; sed diversimode, quia secundum Augustinum, Levi fuit in Abraham secundum rationem seminalem, Christus vero non fuit in Abraham secundum rationem seminalem, sed tantum secundum corpulentam substantiam. Uterque tamen fuit in Abraham secundum passivam potentiam materiae, imo et secundum materiam. Non ergo materia aut passiva eius potentia, est ratio seminalis. Nec ratio seminalis est receptiva materiae potentia : quia secundum Augustinum super Genesim (et habetur in littera), Deus multa producit de materia, ad quae non fuit ratio seminalis in ea. Sed Deus nihil potest creare vel de materia producere, ad quod ipsa non sit in potentia receptiva. Oportet ergo quod ratio seminalis sit actus. Et huiusmodi actus ponitur a quibusdam eiusdem rationis seu essentiae cum forma inducenda, quae, imperfecta praeexsistens, est ratio seminalis, et quamvis imperfecta, tamen nata est coagerc generanti extrinseco : sicque volunt salvare, quod non sit ibi creatio, sed generatio naturalis. Sed contra haec arguo : Pars formae de novo adveniens, vel praefuit ibi, aut non. Si non, ergo creatur ; si sic, ergo nihil novum per generationem acquiritur : imo et sic quodlibet esset in quolibet.
Idcirco dicendum, quod non est ibi creatio, quamvis forma non fuerit inchoata, quia creatio est productio omnem aliam causalitatem excludens, tam causae materialis, quam formalis et efficientis creati, et talis productio non convenit producenti creato. Patet ergo responsio ad argumentum de creatione, quod licet forma ista perfecta seu nova non sit de aliquo, prout ly « de » notat circumstantiam rei materialis, tamen ad rationem creationis requiritur quod nihil praecesserit necessario requisitum ad esse suum. Et per idem patet responsio de annihilatione.
Praeterea, contuendum quod quaedam producunt dissimilia sibi, ut agentia aequivoca, sicut sol ranam. Alia producunt sibi similia : et hoc vel immediate, ut ignis ignem ; vel mediate, ut mediante propagatione. In primis duobus non requiritur ratio seminalis, mediante qua forma inducatur, sed in tertio. Nihil enim est dicere, quod ignis producendo ignem in aqua vel de aqua, primo causet ibi rationem seminalem, quae sibi coagit vel universali agenti : quoniam elementa sunt imperfectissima entia in genere substantiae, secundum Commentatorem tertio Caeli. Semen vero cuiuslibet entis est imperfectius eo. Non ergo ratio illa seminalis ad perfectam ageret formam. Rursus, Philosophus septimodecimo Metaphysicae loquitur, quod sicut in artifieialibus, ita in naturalibus fit aliquid tantum ab extra, ut ignis ab igne. Igitur non praecessit in materia ratio seminalis.
Quaeritur ergo quid sit semen, et quid ratio seminalis. Dico, quod semen est corpus cuius forma non est intenta propter se, sed propter alterum, ut ex illo aliquid generetur simile generanti. Atque ut hoc melius intelligatur, potest distingui duplex processus in natura. Unus ascendendo, ut a forma seminis ad formam sanguinis, et a forma sauguinis ad formam embryonis : et iste processus est ab imperfecto ad perfectius. Alius est processus, descendendo a perfecto ad imperfectius, resolvendo videlicet in cadaver aut in fmees, sieque procedendo usque ad elementa, el usque ad materiam primam. Id demum a quo incipit natura in primo processu, est semen. Constat autem, per se naturam in eo non sistere, sed ultra procedere ascendendo usque ad ultimam formam perfectam ; in descendendo quoque non sistit citra ultimam. Et tota natura inferiorum istorum est huic ordini processuique adstricta. Semen ergo est quoddam corpus imperfectum, a generante productum, ut sit via ascendendi ad formas ulteriores perfectas.
Porro ratio seminalis est aliqua forma seminis, in quantum est semen ; et illa vel est substantialis forma seminis, vel qualitas necessario consequens eam. Nec semen, nec ratio seminalis sunt coiequaeva materiae : quoniam semen fit ex nutrimento, in quo semine est ratio seminalis ut in subiecto ; nec semper est semen in seminante, cum fiat de superfluo alimenti.
Haec Scotus.
De cuius dictis quid videatur, paulo post exprimetur.
At vero Durandus :
Videndum est, ait, an aliquid sit in materia quod convertatur in formam, quia hoc aliqui dixerunt rationem seminalem. Et de hoc recitabimus opinionem magis novam, quae ponit purum possibile sua corruptione converti in formam. In generatione, inquiens, naturalium est quatuor considerare per ordinem : primo, ipsum nihil, quod est totius entitatis negatio ; secundo, purum possibile, quod de proximo se habet ad nihil ; tertio, materiam ; quarto, formam substantialem. Generatur ergo aliquid (ut dicunt) naturaliter per hoc quod purum possibile quod est in materia, transmutatur in naturam formae non sua perfectione, id est, non per hoc quod perficiatur tanquam aliquid exsistens sub forma, et perfectum seu completum per formam : quia quod ita perficitur, est materia quae manet sub forma rei factae ; sed transmutatur in formam sua corruptione, nec tamen annihilatur, quoniam virtualiter manet in forma. Istud quoque purum possibile dicunt multiplicari multiplicatione formarum, in quas est transmulabile, et esse minoris entitatis et actualitatis quam materiam, quia materia manet in re facta, non illud.
Cuius opinionis duplex fuit motivum. Primum, quia timebant quod nisi aliquid converteretur in naturam formae, forma crearetur. Aliud, quia super duodecimum Melaphysicae ait Averroes, quod numerus potentiarum est secundum numerum specierum generabilium et corruptibilium : quod non potest de materia accipi, cum ipsa sit una, sed (ut dicunt) de isto puro possibili.
In ista opinione (ait Durandus) sunt in convenientia tria. Primum est, quia quod dicunt est ficticium. Philosophus namque primo Physicorum inquirens de principiis naturalium rerum, nunquam posuit tale purum possibile nisi materiam ; et tamen si esset, posuisset, cum magis requiratur ad generationem quam privatio de qua tractat. Augustinus quoque fatetur, quod materia facta sit prope nihil et infimum entium, estque primum subiectum : idcirco est pura potentia. Secundum inconveniens est, quod sibimet contradicunt. Si enim purum istud possibile, est minoris entitatis quam materia, ergo plus distat a forma quam ipsa materia : idcirco non potest esse medium per quod forma unitur materiae. Tertium inconveniens est, quoniam incidunt in id quod volunt vitare. Nempe si purum possibile illud corrumpitur, ergo saltem ordine naturae prius est nihil quam forma producatur : ergo forma fit ex nihilo seu post nihil.
Hinc dicendum, quod ante generationem nil in materia praeexsistit quod convertatur in formam. Quemadmodum enim forma praeexsistit in potentia passiva materiae, sic, imo et verius, in potentia activa agentis ; et tamen in potentia activa agentis seu generantis non praeexsistit forma, ita quod ipsa realiter eadem sit in illa, aut aliquid generantis convertatur in ipsam : minus ergo in potentia passiva materiae. Porro rationes seminales sunt virtutes activae et passivae rebus collatae, secundum quas simile generatur ex simili : sicut in generatione animalis semen vocatur non solum quod ex masculo ministratur, sed etiam quod ex femina, principalius tamen illud in quo est virtus activa.
Haec Durandus.
Qui quamvis auctorem huius recentioris opinionis non nominet, tamen in Scripto eius fuit annotatum quod esset opinio Scoti. Verumtamen ex praeinducta Scoti opinione non videtur hoc evidenter. Nihilo minus plura sunt scripta seu lecturae Ioannis Scoti super Sententias, et forsan in alia sic sensit lectura. Atque ut Durandus tangit, opinio illa censetur ficticium. In praenarrata quoque eius opinione multa contenta sunt quae dictis B. Augustini et communi doctrinae praeallegatorum contrariari videntur : ut quod ait rationem seminalem non esse coaevam materiae, et quod ea non fiunt ex ratione seminali quae producuntur a simili in natura immediata productione, ut ignis ex igne. Rationes namque seminales sunt innatae et concreatae materiae, secundum Augustinum, qui nono super Genesim protestatur : Horum effectuum ac modorum rationes non tantum in Deo primordialiter aeternaliterque consistunt, imo etiam ab ipso rebus creatis sunt inditae et concreatae. Itemque, elementa huius mundi habent definitam vim qualitatemque suam, qua unumquodque valeat aut non valeat quid de quo fieri possit vel non possit. Ex his velut rerum primordiis, omnia quae gignuntur tempore suo, suos exortus sumunt atque processus, fines quoque et decessiones generis sui. Unde fit ut de grano tritici non nascatur faba, sed triticum. Hunc autem motum cursumque naturalem potestas Creatoris habet apud se, potens de his omnibus facere aliud quam eorum seminales continent rationes, non tamen quod non in eis posuit, ut ab ipso ex eis fieri queat. Neque enim temeraria, sed sapientiali virtute omnipotens est, et hoc de unaquaque re in tempore suo facit, quod antea in ea fecit ut fieri possit. Itemque, sicut praehabitum est, asserit ipsum mundum seminalibus rationibus ab exordio gravidum exstitisse ac fecundum, et quidquid per temporum vices producitur, ab initio rerum originaliter, causaliter ac seminaliter praestitutum fuisse, inditum ac praefixum.
Rursum, quod in materia dicit esse tria, videlicet potentiam passivam, potentiam receptivam, et actum, non videtur rite prolatum, cum potentia passiva et receptiva re et ratione in materia coincidere videantur, sicut et ipsum recipere dicitur quoddam pati, atque ob hoc patientia materiae vocatur passiva, quia formarum est receptiva. Alia plura contra illam opinionem obici possent, prout ex praehabitis verbis Thomae, Alberti, Henrici et Richardi patet legenti.
Postremo, inter opiniones narratas, positio illa Thomae, Henrici, Richardi, Durandi, rationabilior esse videtur : et quae contra eam obiciuntur, satis soluta sunt.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur hic de productione Evae quantum ad animam. Et circa hoc diversi varias inserunt quaestiones, videlicet : An omnium hominum sit anima una, an omnes animae rationales simul productae sint, an animae rationales producantur immediate a Deo, et utrum sint ex traduce, et an animae irrationales ex traduce nascantur.
Verum ad has quaestiones iam supra satis videtur responsum, quia probatum est et ostensum, quod impossibile sit in cunctis hominibus eumdem munero esse intelleetum seu intelleetivum principium ; quod item unumquodque compositum propriam habet formam substantialem. Ostensum est insuper, quod intellectualis seu rationalis anima creando infunditur, et infundendo creatur, et quod in corpore. non extra corpus conveniat ei creari. Insuper demonstratum est, quod soli altissimo Deo conveniat per creationem producere ; quodque erroneae sint opiniones dicentium, quod una intelligentia creaverit aliam, et quod animae ab intelligentiis sint creatae. Iam vero ostensum est, quod animas irrationales et formas inferiores de potentia materiae educantur, ita quod partim sunt ab intra, partim ab extra : ideo non sunt creatae. Nec anima rationalis ex traduce habet originem, et de hoc ultimo aliquid est addendum.
Quocirca in Scripto loquitur Thomas :
Traductio duo designat, videlicet originem et divisionem. Non enim ignis generatus ab igne generante traduci proprie perhibetur ; nec ligno diviso, dicitur una pars eius traduci ab alia. Hinc traductio proprie in generatione est animatorum, quas est per seminis decisionem. Dividitur autem aliquid dupliciter, puta : per se, ut corpus ; et per accidens, ut forma corporalis impressa materias. Cumque anima rationalis sit simplex et incorporalis, nec virtus in corpore, neque ab ipso dependens, constat eam ex traduce nullatenus esse : ideo anima filii non est traducta ab anima patris. Intellectus namque, secundum Philosophum, est ab extra, cum habeat actionem a corpore separatam, alienam et liberam. Nec una anima potest producere aliam. Nempe cum duplex sit agens : unum, quod habet causalitatem respectu totius speciei, quemadmodum sol est omnium generabilium et corruptibilium causa ; aliud, quod est causa respectu individui tantum, sicut hic ignis est causa illius ignis : neutro modo potest anima unius esse causa animae alterius. In causis enim quae essentialiter habent causalitatem et ordinem ad totam speciem, oportet causam et causatum specie differre ac ordine : alioqui aliquid esset sui ipsius productivum. Nec secundo modo potest id esse. Quod enim aliquid in una specie est causa alterius in specie eadem, est per hoc quod agens movet materiam ad talem formam. Anima vero rationalis non est ex materia praeexsistente, nec est forma materialis de potentia materiae educibilis, sicut ostensum est. Idcirco principium originis est causa separata et creans. Quod vero in Scripturis dicuntur animae egressae de femore Iacob, per synecdochen dictum est, per animam intelligendo hominem totum : iuxta quem modum animae illae dicuntur ingressae Aegyptum.
Si vero obiciatur sicut obiecit Apollinaris haereticus, quia si animae rationales non sunt ex traduce, sequitur Deum cooperari fornicariis atque adulteris. Qui enim dat formam complementumque operi, cooperatur agenti. Ergo si Deus creat animas fetuum qui per tales vitiosos generantur concubitus, apparet quod Deus cooperetur ita peccantibus.
Dicendum, quod actiones illae considerantur dupliciter : primo, quantum ad esse suum morale, quo procedunt a perversa et impia voluntate, et ita non cooperatur illis Deus ; secundo, quoad esse suum naturale, prout procedunt a naturali potentia generativa, et ita Deus illis cooperatur.
Insuper (ut dictum est saepe) formas in materia exsistentes Plato dixit a formis idealibus derivari ; Avicenna vero, Algazel, Themistius, ab intelligentia agente ultima. Aristoteles autem et Commentator eius, qui dixerunt formas huiusmodi de potentia materiae educi virtute agentium naturalium caelestiumque causarum, animas sensitivas et vegetativas ex traduce esse dixerunt, quoniam tales formae non sunt per se subsistentes, sed partes subsistentium compositorum : ideo formis illis non convenit proprie fieri, generari aut operari, sed ipsis compositis. Cumque generatum generetur a simili, ipsa composita subsistentia generant, imprimendo genitis suas formas. Alii vero philosophi considerant formas has quasi eis per se et proprie conveniret esse et fieri et agere.
Verum positio Aristotelis multo rationabilior est : idcirco cum ipso concedimus animam sensitivam et vegetativam ex traduce procedere hoc modo : Omne agens univocum et proximum inducit formam suam in patiens. Cibus quoque secundum quod est patiens et alteratum, in nutrimentum corporis cedit, quoniam nutrit secundum quod est potentia caro, ut primo de Generatione habetur : unde oportet ut in fine alterationis speciem et virtutem nutriti recipiat ; et antequam fiat hoc, virtus speciei est in eo indeterminate ad hoc vel ad illud. Cumque semen sit residuum ultimi cibi digesti, propinquissimi ad conversionem in ipsum cibatum, ideo totum potentialiter in eo est, et non actu pars aliqua. Sed antequam resolvatur per actum virtutis generativae, separatum a reliquo sui generis, est in eo potentia illa indistincta, quemadmodum forma totius non est in parte nisi in potentia. Porro dum separatur, efficitur actu habens talem potentiam sive formam : sicut videmus in animalibus annulosis, in quibus, secundum Philosophum, una est anima actu, sed plures potentia ; unde dum dividuntur, efficitur quaelibet pars animata, animam habens propriam ac distinctam. In hoc tamen differunt, quoniam propter parvam differentiam organorum in illis, pars est fere toti consimilis : ideo in parte remanet anima perfecta sicut erat in toto ; semen autem decisum nondum est actu simile toti : idcirco post decisionem eius non est anima actu in eo, sed in potentia tantum. Propter quod dicitur secundo de Anima, quod semen in potentia vivit, non actu. Haec autem potentia non est passiva in semine maris sicut ligna et lapides sunt in potentia ad formam domus (sic namque, scilicet passive, potentia est in menstruo mulieris), sed est activa potentia sicut forma domus est in mente artificis. Hancque potentiam Avicenna et Averroes vocant virtutem formativam, quae quantum ad modum operandi, media est inter intellectum et alias animae vires. Unde et sextodecimo de Animalibus arti eam comparat Philosophus. Aliae quippe vires in operationibus suis utuntur organis determinatis, intellectus nullo. Sed haec virtus aliquo utitur corporali in sua operatione, quod nondum habet speciem determinatam. Subiectum autem et organum huius virtutis est spiritus vitalis inclusus in semine : hinc ad continendum huiusmodi spiritum, semen est spumosum, et haec est causa albedinis eius. Denique huic spiritui virtus coniungitur formativa, magis per modum motoris quam per formae modum, quamvis sit aliquo modo forma eius. Hinc Commentator septimo Metaphysicae loquitur, quod in semine virtus illa includitur quodammodo sicut uniuntur motores orbibus suis. Illi vero spiritui corporali coniungitur triplex calor, videlicet : calor elementaris, qui est sicut instrumentum resolvens atque consumens et operans : calor quoque animae, qui est vivificans ; et calor caeli, cuius virtute movet ad speciem determinatam. Sed et virtute triplicis huius caloris, virtus formativa materiam a muliere praeparatam convertit in substantiam membrorum, per modum quo est transmutatio corporis in augmento, ut sextodecimo de Animalibus dicitur. Et iuxta modum quo proceditur in perfectione organorum, secundum hunc anima incipit magis ac magis esse actu in semine, quae prius erat in potentia : ita quod conceptum primo participat opera vitae nutritivae, tuncque dicitur vivere vita plantae ; et ita deinceps quousque perveniat ad similitudinem generantis perfectam.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte, quaestione centesima decima octava :
Quanto, ait, agens est potentius, tanto potest actionem suam diffundere ad magis distans : sicut quo corpus exstat calidius, tanto in aere etiam remotiori citius calefactionem producit. Hinc corpora non viventia, utpote inferiora, generant simile sibi non per medium, quemadmodum ignis ignem ; corpora vero viventia tanquam potentiora, generant sibi similia tam per medium quam sine medio. Sine medio in opere nutritionis, in quo caro generat carnem ; per medium, sicut in actu generationis : quia ex anima generantis derivatur virtus activa et formativa ad semen animalis seu plantae, sicut a principali agente derivatur vis motiva ad instrumentum. Et ita non refert dicere quod anima generati causetur ab anima generantis, vel a vi derivata ab anima, quae vis consistit in semine, quod in virtute animae operatur.
Haec Thomas in Summa.
Concordat per omnia Petrus.
Richardus quoque animam intellectivam probat ex traduce non esse, per ea quibus probatur esse immaterialis, separabilis, immortalis, rediens ad se ipsam, et reflexiva supra proprios actus, atque nobilior omni dispositione corporea, ae liberae potestatis.
Praeterea Alexander plurimorum hic recitat opiniones ac reprobat :
Quidam, dicens, opinati sunt quod animae sensitivae ac vegetativae multiplicentur per sui partitionem ; velut si linea dividatur, sectio eius fit in puncto, nec tamen punctus dividitur, sed ipsa divisione totus ad partem cadit utramque. Sic anima cum sit impertibilis, non dividitur, sed ad divisionem seu decisionem materiae suae tota cedit utrobique in partibus diversis : sequitur enim materiam suam. Hoc autem falsum videtur, nec est simile : quia si punctus actu esset in linea aut linea esset ex punctis, quemadmodum anima est actu in corpore, nec punctus divideretur in linea, neque in duo caderet : imo si secantis actionem susciperet, destrueretur. Nunc vero cum solum sit ibi in potentia, quod in potentia erat, in actum deducitur ; nec quod erat unus punctus in potentia, efficitur duo, sed potentialiter duo reducuntur in actu, fiuntque duo.
Alii dicunt multiplicationem hanc fieri animarum per modum quo lux seu ignis unius candelae undique se diffundit et generat sibi similia absque sui diminutione. Sed non est hoc verum, nec simile : quoniam multiplicatio ignis et lucis non est per divisionem aut decisionem materiae, sicut de animarum multiplicatione iam tactum est.
Alii dixerunt has animas ex elementorum formis constitui : quod manifeste absurdum est, cum una forma substantialis ex pluribus substantialibus formis non possit constitui.
Alii opinantur animas brutorum progredi ex traduce, et educi de potentia in aetum, mediantibus corporibus caelestibus ac eorum motoribus. Quod reprobatur, quoniam operatio intelligentiae est velut operatio artis, quae non causat formam substantialem, et spiritus brutales nobiliores sunt corporibus orbium.
Haec Alexander.
Cuius positio paulo ante est recitata.
Verumtamen ultima ista positio quam repellere nititur, vera ad bonum intellectum videtur : quia (ut ait Philosophus) homo generat hominem et sol ; ceteraque caelestia corpora, orbes, planctae et sidera, suas habent influentias efficaces, fortes ac varias ad inferiorum productionem. Et sicut caelestia corpora motu suo, lumine ac influentia, corpora inferiorum disponunt, sic virtute suorum motorum, vel potius motores eorum virtute a prima causa collata, per orbes, planetas ac stellas, formas naturales, corruptibiles, substantiales de materiae educunt potentia ; non tamen ut causae totales, immediatae atque appropriatae, sed concausantibus particularibus agentibus in generatione animalium perfectorum, iuxta modum expressum. Nec obest quod operantur per modum artis, cum et Deus omnipotens omnium artifex appelletur, atque per artem increatam et exemplarem rationibus omnium plenam operetur. Quamvis etiam spiritus brutorum sint aliquo modo corporibus illis nobiliores, non tamen ipsorum motoribus, in quorum virtute tanquam instrumenta agunt orbes ipsi ac astra.
