Distinctio XVI — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS SEXTAEDECIMAE

 

Completis pertractationibus de substantiis intellectualibus separatis, de substantiis quoque corporalibus tam caelestibus quam elementaribus atque mixtis : nunc tractatus inducitur de substantia partim spirituali et intellectuali, partimque corporali et mortali, hoc est de homine. De quo agitur hic, quando et qualiter et quo fine sit institutus et conditus ; specialiter vero, quomodo ad imaginem et similitudinem superbeatissimae Trinitatis formatus sit. Verum omnia quie hic de ista tanguntur materia, praehahita sunt, et diffuse exposita circa exordium primi libri : ideo prolixitatem devitans, lectorem ad locum illum remitto, et nunc septimamdecimam distinctionem aggredior.