Distinctio XIII — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XIII
SUMMA DISTINCTIONIS TERTIAEDECIMAE
Descripto opere creationis praecedenti distinctione, describitur hic opus distinctionis quantum ad opus primae diei, et sequenti distinctione quantum ad opus diei secundae. Primo igitur tangit, unde distinctio ista incepit, et quid fuit, utpote lucis formatio. Quocirca declarat, hoc posse intelligi de duplici luce, videlicet spirituali, ac corporali ; et qualis exstiterit corporalis lux illa, ac ubi formata sit. Atque ut melius intelligantur quaedam contenta in textu Geneseos, exponit quot modis dies accipiatur, et qualiter distinguantur dies ac noctes, et item quo sensu dicatur Pater operari per Filium et in Spiritu Sancto.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo, An per opus distinctionis aliquid additum sit operi creationis ; et si sic, quid sit illud.
Et videtur in primis, quod post opus creationis non fuit necessaria ista distinctio, quia ut ait Apostolus, quae a Deo sunt, ordinata sunt. Ergo procedentia a Deo per creationem, in ipsa creatione ordinata sunt et distincta.
Secundo, sapientis est opus ordinatum et distinctum producere. Cumque, teste Scriptura, Deus in sapientia fecerit universa, condidit ea distincte et distincta.
In oppositum sunt quae habentur in littera.
Ad haec Thomas respondet :
Natura in operibus sex dierum ita est instituta, ut naturae principia tunc condita in se subsisterent, et ex eis propagari alia possent per mutuam actionem et passionem ; ideo tunc datum est eis esse, virtutes quoque activae et passivae, quas Augustinus rationes seminales appellat, quibus producerentur ex eis effectus consequentes. Hinc quoad esse ipsorum principiorum, attenditur opus creationis, quo substantia elementorum mundi in esse producta est. Virtutum vero activarum et passivarum aliquae movent ad species determinatas, ut virtus seminis equi ; quaedam ad omnem speciem, ut calidum, frigidum, etc. Sicque per opus distinctionis attributae sunt rebus creatis virtutes communes, ad speciem omnem moventes ; per opus autem ornatus collatae sunt rebus virtutes moventes ad species determinatas. Porro distinctio non potest nisi tripliciter variari. Cum enim motus alterationis, secundum quem fit generatio et corruptio, reducatur in unum primum alterans non alteratum, scilicet caelum, oportet in essentialibus mundi principiis esse tria : primum, quod est alterans non alteratum, utpote caelum ; secundum, quod est alterans alteratum, ut tria elementa, ignis, aer, aqua ; tertium, quod est ultimum, et minimum habens de alterandi virtute, videlicet terra. Primo ergo oportuit distingui primum ab ultimo : quod factum est per lucis productionem, quae fontaliter est in caelo, id est corpore quodam caelesti, scilicet sole, et participative in elementis mediis secundum magis et minus : ultimum vero elementum, quod est terra, caret luce, aut minimum habet de ea. Secundo oportuit esse distinctionem primi a medio : quod factum est die secundo, quando divisae sunt aquae inferiores a superioribus, facto iam firmamento. Tertio facta est divisio medii ab ultimo : quod factum est tertio die, quando congregatae sunt aquae in unum locum et apparuit arida.
Itaque distinctio partium mundi facta non est per extractionem materialem ab aliquo mixto, ut putabant quidam philosophi, sed per hoc formaliter, quod diversis rebus diversae virtutes collatae sunt. Praeterea in istis distinctionibus est quaedam diversitas, quia cum corpora caelestia et superiora non sint eiusdem naturae cum elementis inferioribus, et ob hoc loco confundi non valeant, ideo prima distinctio, quae est primi elementi ab ultimo, et secunda, quae est primi a medio, est tantum secundum collationem diversarum virtutum ad agendum ac patiendum ; tertia autem distinctio, quae est medii elementi ab infimo, quae commisceri possunt et loco confundi, est secundum utrumque, in quantum elementis collatae sunt qualitates quae sunt principia alterationis, ut calor, frigus, et illa quae sunt principia motus localis, ut gravitas, levitas. Hinc in tertio die mentio fit de loco, cum dicitur, Congregentur aquae in locum imum ; non ante.
Sciendum quoque quod opus distinctionis interdum communiter sumitur, prout dicit discretionem secundum quamcumque virtutis differentiam : sicque includit in se ornatum. Unde in littera dicitur : Sex diebus Deus creaturas per species distinxit. Quandoque accipitur proprie, sicut iam patuit.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper in Summa, quaestione sexagesima septima, super his plenius scribit :
De productione (inquiens) lucis est duplex opinio. Augustino namque videtur quod non fuit conveniens Moysen praetermisisse spiritualium creaturarum productionem. Hinc cum dicitur, In principio creavit Deus caelum et terram, per caelum intellexit spiritualem naturam adhuc informem ; per terram vero, corporalis creatura informem materiam. Cumque spiritualis creatura sit dignior, prius formata est ; et eius formatio designatur, cum dicitur, Fiat lux. Sicque formatio lucis primo die facta, de spirituali exponitur luce.
Aliis apparet quod spiritualis creaturae productio sit praetermissa a Moyse, non descripta. Cuius ratio secundum Basilium est, quia Moyses principium suae facit narrationis ab exordio pertinente ad tempus sensibilium rerum : ideo natura angelica praetermittitur, quia fuit ante creata. Chrysostomus autem aliam ponit rationem : quoniam Moyses rudi populo loquebatur, non nisi corporalia capere valenti, qui etiam ad idololatriam fuit pronissimus, a qua eos retrahere voluit. Qui si audissent spirituales esse substantias, occasionem sumpsissent colendi easdem, cum et proclives fuerint corpora adorare caelestia.
Praemissa est autem circa corporales creaturas informitas multiplex. Una cum dicitur : Terra erat inanis et vacua. Alia, cum subditur : Tenebrae erant super faciem abyssi. Idcirco autem primo ablata est informitas tenebrarum per lucis productionem : primo, quoniam lux est qualitas primi corporis seu caelestis ; hinc per lucem fuit mundus primo formandus. Secundo, propter lucis communitatem, quia in luce inferiora cum superioribus corporibus communicant. Tertio, secundum Basilium, quia per lucem omnia manifestantur. Quarta ratio addi potest, quoniam sine luce dies esse non valet : ideo prima die eam fieri oportebat, imo in primo instanti illius diei.
Itaque secundum ponentes informitatem materiae formationem eius pracedere tempore, est dicendum quod materia a principio fuit sub substantialibus formis creata, postmodumque formata secundum conditiones quasdam accidentales, inter quas primum locum lux obtinet. At vero lucem illam quidam dicunt fuisse lucidam nubem, qua facto sole in materiam rediit praeiacentem. Quod non videtur, quia scriptura Genesis describit institutionem rerum quae postmodum perseverant : ideo dicendum non est, tunc aliquid factum quod postea esse desierit. Hinc alii dicunt quod nubes illa manet, et soli coniuncta est, quamvis discerni non queat. Sed secundum hoc videretur superflue permanere. Propter quod alii dicunt, quod ex nube illa formatum est corpus solis : quod stare non potest, si sol dicatur non esse de natura elementari. Dicendum igitur, sicut quarto capitulo de Divinis nominibus B. Dionysius protestatur, quod lux illa fuit lux solis adhuc informis, quantum ad hoc quod iam erat substantia solis, habens illuminativam virtutem communem ; postmodnm vero data est ei virtus specialis et determinata ad particulares effectus. Sicque in productione lucis istius distincta est lux a tenebris quantum ad tria. Primo, quoad causam, secundum quod in substantia solis fuit causa luminis, in opacitate autem terra causa tenebrarum. Secundo, quantum ad locum : quia in uno hemisphaerio erat lumen, in alio tenebra. Tertio, quantum ad tempus : quoniam in eodem hemisphario secundum unam temporis partem erat lumen, secundum aliam tenebra. Hinc scriptum est ; Lucem vocavit diem, et tenebras noctem.
Si autem quaeratur, qualiter lux illa causavit diem et noctem, respondet Basilius, quod sine motu, per emissionem contractionemque luminis. Sed contra hoc obicit Augustinus, quia nulla tunc ratio fuit emittendi retinendique lumen, quoniam homines et animalia quorum usibus hoc deserviret, nondum fuerunt. In prima quoque rerum institutione non quaeritur miraculum, sed quid rerum competebat naturis. Idcirco dicendum, quod duplex est motus in caelo. Unus toti caelo communis, qui facit diem et noctem ; et iste videtur primo die institutus. Alius qui per diversa corpora diversificatur, secundum quos motus diversitas fit dierum ad invicem et mensium ac annorum. Hinc in prima die fit mentio de sola distinctione noctis et diei, quae fit per motum communem. In quarta autem die fit mentio de diversitate dierum ac temporum et annorum, cum dicitur : Sint in tempora et dies et annos : quae diversitas fit per proprios caelestium corporum motus.
Haec Thomas in Summa.
Concordat Petrus, qui expositionem Augustini, intelligentis per lucis productionem angelicae naturae conversionem, completionem seu formationem, dicit allegoricam magis quam historicam esse ; et addit :
Doctores Graeci dixerunt lucem illam sine motu locali causasse diem radios emittendo, et postea noctem radios contrahendo, sicut sol in Aegypto in habitatione Hebraeorum radios fudit, in habitatione Aegyptiorum contraxit, non naturali sua virtute, sed omnipotentia Dei. Hinc Damascenus libro secundo : Primis Iribus diebus refuso et contracto lumine divino praecepto, dies et nox fiebat. Doctores vero Latini dixerunt lucem illam causasse diem et noctem, motu circulari de hemisphaerio uno in aliud per umbram materiae grossioris in medio positae. Quae opinio communior probabiliorque censetur. Materia enim illa prima, communis, informis, modo exposito circa medium densior fuit et rarior circa partes superiores, secundum aptitudinem quamdam ad corpora quae inde erant formanda. Nihilo minus fuit una.
Haec Petrus.
Idem Richardus, quod scilicet, materia illa grossior fuit circa loca ubi nunc terra est, et quod de ea facta sit.
Quod si quaeratur, ubi illa lux incepit moveri, respondet quod a puncto orientis, vel ab illa parte orientis versus occidentem, ad quam iam devenisset per motum, si ab instanti creationis materiae creata fuisset, atque moveri coepisset : ita quod comprehendendo tempus quod fluxit ab instanti creationis materiae usque ad creationem lucis in prima die, prima dies aequalis fuit sequenti, et tamen mane non habuit, quia nox nulla praecessit.
Haec Richardus.
Consonat quoque Albertus, cuius responsa Thomas clare expressit. Et addit Albertus, quod lucem Deus vocavit diem, id est, luci dedit formam seu vim illuminativam, ob quam recte dies vocatur causalis, quoniam causat diem ; et per privationem formae seu luminis huius, opacum vocavit tenebras. Tenebrae namque dicuntur a tenendo, quoniam tenent lucem ne quid illustret quod est post seu retro opacum dum luci opponitur. Easdem vocavit noctem, ab hae privatione formae seu luminis. Nox quippe a nocendo nomen sortitur : nocet etenim impediendo lumen vivificum caelestium corporum, ne generabilia et corruptibilia vivificet, et ne venustentur lumine illo caelesti.
Si vero quaeratur, an lux illa fuit perfectior sole, aut efficacior eo ad illuminandum : dicendum secundum Sanctos, quod sol multo perfectior atque lucidior est, et fuit lux illa nubecula parsque materiae illius confusae quae vaporabiliter circa terram fuit oppansa, in qua Deus oriri fecit lucem ad illuminationem illius confusae materiar, quatenus partes eius luce illa moverentur ad distinctarum formas rerum. Nec nubecula illa fuit essentialiter lux, sed lucis subiectum.
Haec Albertus.
Udalricus vero de istis se expedit, dicens quod omnia ista eodem instanti creata sunt, distincta et ornata.
At vero Bonaventura de his scribit diffuse, opinionem recitans Augustini de lucis productione, atque motiva ipsius : nihilo minus textui finaliter inhaerens, declarat qualiter lux illa causavit diem et noctem, sicut expositum est. Videtur quoque sentire quod de nube illa fulgenti factus sit sol : de qua re infra tractabitur.
Porro Alexander :
In eodem (inquit) loco in quo nunc est sol, facta est lux illa ; et factio solis non videtur nisi aut maior coadunatio lucis illius, aut eius divisio per luminaria quae sunt planetae.
Movet quoque hic doctor quaestiunculas multas, intelligentiam textus concernentes, de quibus super Genesim satis videtur inductum.
Item respondendo ad istud, an lux illa adhuc permaneat :
Dicitur (ait) quod lux illa divisa est, ita quod de una ipsius parte factus est sol, de alia luna, ex alia et alia singulae stella. Verum tunc quaeritur, in quo situ erat ante diem, an in superiori vel inferiori quam sol seu aliae stella. Dicimus quod ex ista luce facla sunt luminaria. Non tamen oportet in ea ponere naturam gravis aut levis : quia lux de natura sua est divisiva seu diffusiva sui. Nam diffundit se undique nisi obstaculum habeat. Et quamvis in partibus eius non erat ponere gravius et levius, attamen fuit in eis ponere simplicius minusque simplex, secundum quod plus aut minus elongabatur ab inferioribus, sicut in elementis. Unde secundum hoc plus videtur esse de natura simplicitatis et perspicacitatis in Saturno, qui est planeta superior. Nec inde consequitur quod citius moveretur : quod consequens esset, si planetae moverentur motu proprio praeter suarum motum sphaerarum, ut posuit quidam philosophus. Sed non est sic : imo sphaerarum motu moventur : ideo non citius moventur quam sphaerae. Quod autem Saturnus tardior perhibetur, quia non perficit cursum suum ante viginti octo annos, hoc non intelligitur quia grossioris sit corporis, nec quia tardior aut remissior sit motus ipsius ; sed quoniam maius spatium describit pertranseundo quam alii, ideo plus exigit temporis.
Dicimus insuper quod lux illa facta est non diminuta, sed perfecta, prout competebat usui ad quem ordinabatur ; nec oportebat aliquam transmutationem fieri circa cani ad hoc ut ad illum usum seu actum esset idonea, utpote ad conservationem declarationemque rerum ; sed ad ulteriorem usum, ut scilicet esset causa generationis et corruptionis in inferioribus, competebat ut ex ea luminaria fierent. Verum si lux illa erat perfectior luce solis, ergo non fuit materialis ad illam.Dicimus quod si consideremus hanc lucem quoad suum usum, et solem quoad suum effectum, circumscripto videlicet effectu lucis illius quem in se includit sol, sic effectus illius lucis erat conservare et declarare ; solis vero proprius effectus est generationem corrnptionemque facere. Nempe quod sol conservat et declarat, accepit a luce ista. Unde secundum hanc comparationem nobilior est effectus huius lucis quam solis, et ipsa lux quam sol. Si autem consideretur sol secundum quod in se includit effectum illius lucis, et cum hoc alium superaddit, ita perfectior est sol, et materialis est lux ista respectu illius.
Haec Alexander.
Cuius verba recitative, non assertorie tango. Nam in multis dissonant a praedictis atque sequentibus. In hoc tamen commendabilia esse videntur, quia conformant se litterae libri Geneseos, quae videtur praetendere omnia corporalia, etiam caelestia, ex prima illa confusa et informi materia esse producta, prout de hoc infra diffusius disseretur. Hoc item pensandum, quod in his doctor hic sumit lucem pro corporali substantia lucida, non pro qualitate, sicut et littera.
Ex praehabitis innotescit, quid opus distinctionis superaddat operi creationis, videlicet non esse substantiale, sed accidentale, nec formas substantiales, sed qualitates. Nempe per opus creationis principia mundi sensibilis distincta sunt quantum ad esse primum, quod est per formas substantiales. Sed advenire oportuit opus distinctionis, ut distinguerentur etiam secundum agere et pati, secundum diversas virtutes rebus collatas. Unde et in isto processu fecit Omnipotens opus ordinatum atque distinctum, non totum in primo instanti creationis peragendo, quamvis potuerit hoc ex parte omnipotentiae suae, sed successive complendo ob causas etiam in praecedenti distinctione expressas : quod et increatae Sapientiae congruebat, quae nos in primo suo opere naturali voluit informare instructione morali, ut paulatim et successive studeamus proficere.
Postremo Guillelmus, prima parte libri de Universo, disseruit :
Post haec ait Scriptura : Dixit vero Deus, Fiat lux, id est, omnipotenti verbo suo praecepit ut fieret lux ; et facta est lux. Et quoniam lux potest intelligi spiritualis et corporalis, spiritualem fieri lucem, non fuit nisi solem intelligentiae atque iustitiae oriri substantiis separatis. Dies quoque ex tali illustratione procedens, fuit illuminatio earum praeclara. Cum enim verbum Creatoris spirituale sit splendor emicans ex luminositate illius, et dictio eius sit generatio Verbi eiusdem, ideo ortus eiusdem veri spiritualisque solis est dictio eius foris insonans, illustratio et illuminatio substantiarum audientium verbum illud, et videntium praeclarissimam illam lucem. Haec autem illuminatio dies est in tota illa angelicorum intellectuum regione.
Porro si de corporali luce illud accipiatur, convenientius intelligitur de empyrei caeli splendore, quamvis de lucida quadam nube quidam intellexerint illud : cuius revolutionem dicunt factam in aquis aut super aquas. Quod incredibile valde est, cum nulla videatur utilitas nubis aut revolutionis illius, nondum exsistentibus hominibus aut iumentis, quibus luceret aut horas distingueret. Amplius, quid factum est postea de hac luce ? Si enim ante solis productionem destructa est tanquam superflua, vel si corpus solis ex ea formatum est, sequuntur multa quae videntur absurda. Ubi enim fabricatum esset corpus solis ex illa ? Si enim ubi lux illa est facta, qualiter transferri potuit per medios caelos ad caelum solis quarta die ? Aut quomodo visa est lux illa Creatori bona, si permanentia eius non placuit illi ?
Haec Guillelmus.
Qui disputationem istam prolixe prosequitur, quam dimitto, quoniam a communi doctorum expositione et a Beda, Strabo, Rabano ac Magistro dissentit. Nec motiva eius concludunt, imo ex verbis Alexandri inductis faciliter queunt solvi. Caelum quoque empyreum in exordio mundi simul eodem instanti creatum est et distinctum. Et sicut primum hominem extra paradisum plasmatum Deus transtulit in paradisum celerrime, sic solem ex luce illa ubicumque formatum, seu lucem illam ad locum solis potuit supergloriosus Creator facillime ac velocissime transferre.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur, Utrum lux sit corpus.
Videtur quod sic, quia Scriptura veritatis videtur hoc expresse insinuare, intelligendo per lucem illam primo die productam lucidum corpus, sicut expositum, etc. est.
Secundo, Augustinus libro de Libero arbitrio protestatur, quod lux inter corpora primum locum sortitur : ergo est corpus praecipuum. Philosophus quoque fatetur, quod lux est species ignis, ergo ignis est genus ipsius et praedicatur de ipsa ; nec dubium quin ignis exsistat substantia corporea, ergo et lux.
Tertio, S. Dionysius secundo capitulo de Divinis nominibus loquitur : Duorum Liminarium lumina coniunguntur ac separantur. Ergo substantiae sunt, cum accidentia de subiecto uno non migrent in aliud.
Quarto, proprietates corporum conveniunt luci, videlicet reverberari, moveri, confricari, et ex confricatione calorem causare. Videmus namque radios solis ad corpora solida reverberari, et eos a sursum deorsum descendere, suaque confricatione et intersectione causare calorem.
In oppositum est, quod lux potest adesse et abesse praeter subiecti corruptionem : ergo est accidens. Ideo asserit Damascenus quod lux est qualitas.
Ad hoc Bonaventura respondet :
Quidam verba Augustini non penetrantes, dixerunt lucem esse corpus, et aliquod corpus esse puram lucem, ita quod in ipso nihil admixtum est de tenebrositate materiae, ut corpus solare. Sed quia probatum est nullam substantiam esse puram formam nisi Deum, qui solus est purus actus et forma sine omni admixtione materialis proprietatis atque materiae, clarum est nullum corpus esse puram formam, praesertim cum nullum corpus careat extensione, quae fundatur super corporalem materiam : unde corpus sine materia esse nequit. Si ergo lux dicit formam, non potest consistere corpus, sed aliquid corporis. Imo si lux esset corpus, cum lucis sit se ex se multiplicare, sequeretur quod aliquod corpus posset multiplicare se ipsum sine appositione aliunde materiae : quod est omni impossibile creaturae, cum non educatur nisi sola creatione.
Hinc dicendum, quod sicut humor et calor sumuntur dupliciter : primo, prout dicunt proprietates seu qualitates corporalis substantiae, sicut cum dicitur, humor aquae, calor ignis ; secundo, ut nominant substantiam sub huiusmodi proprietate seu forma, ut cum asserit Augustinus quod humor et humus sunt elementa, et physici dicunt quod calor est substantia quaedam subtilis : sic lux abstractive accipi potest pro qualitate seu forma accidentali corporis luminosi, per quam corpus habet lucere et agere ; secundo accipi potest quasi concretive pro substantia luminosa, sicque sumitur in divisione qua dicitur, quod tres sunt species ignis, scilicet carbo, flamma et lux. Et ita frequenter loquitur Augustinus. Per quod patet ad auctoritates solutio. Nam et sic loquitur quando ait : Lux et aer sunt corpora subtiliora.
Haec Bonaventura.
Qui insuper sciscitatur, utrum lux sit forma substantialis rei lucidae. Respondet : In huius solutione sapientes sapientibus contradicunt. Aliqui enim dicunt, quod est forma et qualitas accidentalis, quemadmodum sapientia seu scientia, quae spiritualis lux est et qualitas animae. Sed quia Scriptura inter ceteras formas corporales lucem commendat, et catholici tractatores, ut S. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, et Augustinus in pluribus locis, atque philosophi principaliter attribuunt luci principatum operandi in corporibus ; hinc alii dicunt, quod lux est substantialis corporum forma, secundum cuius maiorem et minorem participationem corpora habent verius ac dignius seu indignius esse in genere entium. Unde nobilissimum corpus, ut caelum empyreum, est maxime luminosum ; infimum vero, ut terra, maxime est opacum ; intermedia vero, secundum quod magis aut minus sunt nobilia, plus aut minus de luce participant. Porro, quod omnia corpora naturam participant lucis, plane ostendunt, quia vix est corpus opacum quin per multam tersionem et politionem possit fieri luminosum, ut dum de cinere fit vitrum, et de terra carbunculus.
Utraque ista opinio est multum probabilis. Pro quarum concordantia dico, quod lux dupliciter accipi potest. Primo, pro forma quae dat esse corpori lucido, et a qua corpus luminosum principaliter est activum, tanquam a primo movente et regulante. Secundo, pro fulgore qui est circa corpus luminosum, et sequitur exsistentiam lucis in tali materia, et est sensus obiectum operationisque instrumentum : et ita est qualitas accidentalis. Per quam distinctionem solvi possunt obiecta quae fiunt ad partem utramque.
Haec Bonaventura.
Quocirca videtur, quod omnis forma substantialis respectu materiae cui dat esse et ornatum, activitatem multiplicemque complexionem, potest metaphorice lux vocari. Univoce tamen ac proprie, nulla forma substantialis est lux, cum lux augeatur, maius et minus recipiat, contrarietatemque habeat seu oppositionem privativam, atque obiectum sit visus. Quod si lux esset forma lucidorum substantialis, tanto unumquodque esset nobilius, quanto lucidius : quod fallit in multis. Alia multa huic possent obici opinioni.
Hinc Thomas :
Differunt (inquit) haec quatuor, lux, lumen, radius, splendor. Lux etenim dicitur secundum quod est in corpore aliquo lucido actu, a quo alia illuminantur, ut in sole ; lumen autem, secundum quod est receptum in corpore diaphano illuminato. Radius vero dicitur illuminatio secundum directam lineam ad lucidum corpus. Ideo ubicumque est radius, est lumen, non econverso : contingit namque lumen esse in domo ex radiorum solis reflexione, quamvis non ex directa oppositione, propter aliquod corpus interiacens. Sed splendor est ex reflectione radii ad aliquod corpus tersum et politum, sicut ad aquam sive argentum.
Denique circa naturam lucis ac luminis multiplex fuit opinio. Una, quod lux est corpus, quod est substantia solis, ex quo fluunt quaedam corpora parva. Quae opinio est a philosophis reprobata. Sequeretur enim, quod illuminatio esset motus localis corporum a sole fluentium, essetque motus hic successivus, qui sensum latere non posset per spatium maximum, ab oriente scilicet in occidentem, et a sole ad nos. Iterum sequeretur, duo corpora in eodem simul loco consistere, cum totum spatium illuminatum, sit aere plenum ac lumine. Quidam autem dicunt, quod lumen recipitur in aeris poris : quod ridiculum reputatur. Insuper sequeretur, quod sol tali defluxu minueretur, et tandem deficeret prorsus consumptus.
Alii dicunt, quod lumen receptum in corpore diaphano est accidens, cum post esse completum adveniat et recedat rebus manentibus, sed in corpore lucido lux sit forma substantialis, aut ipsum lucidum corpus. Quod stare non valet. Illuminatio enim est actio univoca qua lucidum illuminat. Unde si lumen in aere est accidens, oportet quod principium illuminationis in corpore lucido accidens sit : quemadmodum etiam Commentator probat quod calor non est forma substantialis ipsius ignis, quoniam in corporibus calefactis est accidens.
Quidam dixerunt, quod lux non addit ultra colorem, sed evidentia ipsa coloris sit lumen seu lux. Quam positionem etiam improbat Avicenna, accipiendo omnes modos quibus intelligi potest. Sensibiliter quoque hoc falsum apparet in noctilucis, quorum color in nocte occultatur dum lux apparet ; et quando color videtur in die, lux non videtur. Sed verum est, quod per lucem videtur color, quoniam facit colorem esse visibilem actu.
Nonnulli dicunt, quod lux non habet esse firmum et ratum in natura, sed intentionale. Sicut enim species coloris in aere non habet esse naturale, sed spirituale (unde et per eamdem partem species albedinis et nigredinis deferuntur), ita intentio corporis lucidi in aere relicta, est lumen. Et haec opinio valde probabilis est. Primo, quia cum lumen det esse spirituale colori, multo plus videtur quod ipsum esse habeat spirituale. Secundo, quoniam qualitas nulla habens esse naturale immediate supposita organo visus, potest videri ; lumen autem oculum tangens, videtur. Verumtamen hoc non videtur omnifarie verum, quia per illud quod habet esse intentionis tantum, non sequitur transmutatio nisi secundum animae actionem, ut in videndo et audiendo. Per illuminationem vero sensibiliter cernimus transmutationes fieri naturales per caliditatem ex radiis solis.
Hinc alii, quibus consentiendum videtur, dicunt quod lux est forma accidentalis, habens esse ratum in natura : et sicut calor est qualitas ignis activa, sic lux qualitas activa est solis, atque in aliis est secundum quod magis cum sole communicant. Hinc Avicenna testatur, quod nulla actio est a corporibus superioribus in inferiora nisi per lucem, sicut et ignis agit mediante calore. Unde lux et lumen differunt sicut calor in calido et calefacto. Cumque caelum sit primum alterans, omnis alteratio in inferioribus perficitur per virtutem luminis, sive sit alteratio secundum esse naturale, sive secundum sensum ; et ex hoc habet lux quod cunctis corporibus generationem confert. Coloribus quoque esse spirituale largitur, secundum quod in medio et organo recipiuntur. Nam et ipsum lumen virtutem habet spiritualem ; et secundum Augustinum, lumen in omni sensu est medium, sed primo et immediate in visu (qualitates quippe visibiles priores sunt ceteris, prout secundum esse suum formale in inferioribus consistunt corporibus, secundum quod eum caelesti conveniunt corpore, ut patet secundo de Anima, et secundo de Generatione) ; aliorum vero sensuum mediantibus qualitatibus aliis.
Haec Thomas in Scripto.
Haec eadem eum aliquantula additione seu potius evidentiori explanatione scribit in prima parte, quaestione sexagesima septima. Ubi et aliqua addit ad probandum quod lumen procedens a luce seu luminari vel sole, non sit corpus : Omne (inquiens) corpus habet motum naturalem determinatum. Motus autem illuminationis est ad omnem partem, nec magis secundum circulum quam seeundum rectitudinem. Non ergo est motus localis corporis alienius. Rursus, si lumen est corpus, ergo dum aer obtenebratur, lumen corrumperetur, et eius materia aliam acciperet formam : quod non apparet, nisi quis dicat etiam tenebras esse corpus. Nec videtur ex qua materia quotidie generetur tantum corpus, totum hemisphaerium replens. Ridiculum quoque est dicere, quod ad solam luminaris absentiam corrumpatur corpus tam grande. Si vero dicatur non corrumpi, sed simul cum sole acaedere, recedere, circumferri, quid poterit dici de hoc quod ad interpositionem alieuius corporis ad candelam tota domus obscuratur ? Nec diei potest quod lumen congregetur et refluat ad candelam, quoniam non apparet circa eam claritas maior post quam ante.
Praeterea, quod lumen in aere habeat esse naturale, non intentionale, hinc constat : quia denominat aerem sicut color parietem, et quoniam habet realem effectum calefaciendo subiectum.
Haec Thomas in Summa.
De hoc scribit Bonaventura :
Circa hoc fuerunt quatuor opiniones. Una, quod lumen et radius in medio est corpus, et fluens a sole sicut rivus a fonte. Nec sol tamen consumitur, quia inferius attrahit sibi vapores ex quibus deperditum restauratur. Quod Seneca sensisse videtur. Quod est contra philosophiam, quae corpora caelestia docet incorruptibilia esse.
Secunda opinio est, quod lumen et radius sunt corpus ita a sole egrediens sicut ramus a radice absque radicis minoratione. Sicque sol diceretur continue lumen radiumque emittere. Quod reprobatur, quia si sol obscuretur, oporteret lumen et radium de novo creari.
Tertia opinio imaginatur, quod lumen et radius in medio corpus est, et quantum ad formam sit a sole, et quantum ad materiam a Creatore. Contra quod est quod Deus nunquam creat materiam sine forma.
Hinc quarta et vera est positio, quod lumen et radius sit qualitas.
Haec Bonaventura.
Concordat Petrus. Qui etiam tangit opinionem dicentium, quod lumen indesinenter novum fluit a sole, non habens esse fixum, sed in fluxu continuo. Ad quod allegatur quod loquitur Augustinus : Lumen non habet permanentiam nisi ad lucis influentiam. Verum ut super primum ostensum est, verius reputatur quod lumen idem numero ad tempus conservatur a luce seu lucido : quai conservatio influentia appellatur, non tamen incessanter aliquid superaddens lumini conservato, sed est permanens habitudo causae ad effectum.
Amplius his concordans Albertus :
Antiquissimus (inquit) philosophus Democritus, qui secundum Aristotelem, de omnibus curam gessit, dixit quod lux et lumen sunt corpora parva, a sole seu lucido in corpus perspicuum seu diaphanum defluentia ; cumque ubique iungantur partibus perspicui, efficitur perspicuum actualiter luminosum. Atque ut sexto de Naturalibus recitat Avicenna, rationem accepit ex hoc quod videbat lumen transire de loco ad locum, radium quoque descendentem a corpore luminoso, ingredi per fenestram, et reflecti a corpore solido ; cumque talia sint corporalium rerum, dixit lumen et lucem consistere corpus : quod iam satis est reprobatum.
Haec Albertus.
Qui etiam contestatur, quod lux lumen sunt formae intentionales et rationales. Intentionales, quia secundum esse intentionale servantur in diaphano medio. Et illae dicuntur spirituales formae, non quod sint spiritus secundum substantiam, sed quia secundum esse intentionale, quod est esse spirituale, exsistunt in sensu ac medio, ut dicit Commentator super secundum de Anima.
Verumtamen circa hoc verior videtur positio S. Thomae, nisi intelligatur quod quodammodo habent modum spiritualis intentionalisque esse, sicut praetactum est, alioqui non staret quod ipse hic scribit Albertus :
Revera, inquiens, lux et lumen sunt formae corporeae, quae distenduntur in corpore secundum corporis mensuras, et sunt magnae in magno, et parvae in parvo. Circa quae verba Alberti dicendum, quod inter sensibiles qualitates lux spiritualissima nuncupatur, tanquam minime cum materia et corporeitate participans ; attamen aliquo modo corporea dicitur, quia corporali inest subiecto, et in eo per accidens est extensa per dimensionem subiecti.
Ex his patet ad obiecta pro parte solutio. Ad primum etenim et secundum est dicendum, quod in illa et consimilibus auctoritatibus sumitur lux pro corpore lucido, quemadmodum tenebra seu caligo frequenter accipitur pro loco seu corpore obscurato, iuxta quem modum Commentator, secundo de Anima, naturalem calorem probat esse corpus. Divisio quoque ignis praetacta, conformiter sumit lucem pro igne, prout in propria lucet materia ; pro carbone vero et flamma, prout in materia lucens est aliena : ut per carbonem intelligatur ignis in materia sicca terrestri, per flammam accipiatur ignis in aerio humido.
Ad tertium, quod coniunctio et separatio illa intelligendae sunt secundum intensionem remissionemque luminis, multiplicatis aut subtractis luminaribus, quorum radii inconfusi dicuntur propter luminarium distinctionem.
Ad quartum, quod actus illi conveniunt lumini per similitudinem quamdam, non proprie. Dicitur namque radius descendere et moveri, quoniam principium illuminationis est supra nos. Ex intersectione etiam radiorum solis non sequitur calor sicut ex corporum confricatione ; sed concurrentibus radiis multis ad unum punctum, oportet lumen multiplicari : ex quo multiplicatur et calor, in quantum lumen ex hoc quod est qualitas primi alterantis, habet ad alterationem iuvare, praesertim secundum qualitatem quae maxime et simpliciter est activa, videlicet calor, qui per hoc virtuti primi alterantis maxime est conformis.
Denique, ut asserit Avicenna, lux et lumen sunt in genere qualitatis, et in tertia specie eius, quoniam sensui inferunt passionem ; nec tamen oportet quod habeant contrarium, quia illius sunt corporis qualitates quod est a contrariis elongatum. Hoc quoque pensandum, quia ut divinus Dionysius fassus est, lumen solis in diversis corporibus diversimode secundum ipsorum dispositionem et capacitatem recipitur. Hinc quaedam illuminantur in superficie tantum, ut opaca ; quaedam usque in profundum, sicut diaphana : quic tamen lumen non retinent, quoniam imperfecte illud suscipiunt, propter quod illuminante subtracto, cessat in eis lumen ; aliqua autem perfectius suscipiunt illud ac retinent, sicut carbunculus.
Haec Thomas.
Concordat Durandus per omnia. Qui tamen sic arguit :
Lumina in medio sunt distincta, ut B. Dionysius secundo capitulo de Divinis nominibus ait. Quod per experimenta probatur. Nam corpus opacum luminaribus duobus oppositum, duas producit umbras : quod non fieret, nisi essent lumina duo, cum umbra non sit nisi privatio luminis. Rursus, a duobus luminaribus quorum lumina transeunt per unum foramen, fiunt duo fulgores in pariete opposito : quod non esset, nisi in foramine in quo coniunguntur, subiective manerent essentialiter distincta. Item praecipua ratio cur lumen negatur esse corpus, est quoniam simul consistit eum aere, duoque corpora nequeunt simul esse. Sed probatur quod hoc non obstet. Ferrum namque ignitur non in superficie tantum, sed etiam in profundo. Itaque in ferro ignito sunt ferrum et ignis, et tamen ferrum ignitum non occupat locum maiorem quam solum ferrum.
Et respondendum ad primum, quod duae umbrae non sunt in eadem medii parte, sed in diversis : idcirco non arguunt pluralitatem luminis in eadem parte medii, sed in diversis. Ad secundum, quod lumina diversa in eodem foramine coniunguntur, et unum sunt lumen ; attamen radii et fulgores ultra procedentes distinguuntur, non propter distinctionem separationemve luminis in foramine exsistentis, sed quia non potest ad eamdem partem ultra procedere utriusque actio luminaris : imo procedit ad paries diversas propter corpus in quo exstat foramen, utrique luminari respectu alterius et alterius situs interpositum. Ad tertium, quod in ferro ignito non est ignis intrinsecus, qui non est nisi in materia rara, sed est ibi dispositio ad formam ignis nondum ultima et perfecta.
Haec Durandus.
Cuius huic ultimo verbo obici potest quod nunc dictum est de triplici illa specie ignis, qualiter possit esse in materia propria et aliena.
Praeterea ad istud, Utrum lux sit res vera, respondet Henricus tertio Quodlibeto :
Tota huius quaestionis difficultas oritur ex modo generationis luminis. Quod si dicatur educi de potentia medii tanquam ex materia, oportebit fateri quod sit res vera, cum omnis forma educta de potentia materiae, sit res vera. Si autem dicatur produci solum ab efficiente, per qualem nescio diffusionem seu multiplicationem lucis a corpore luminoso in medium, quod est solum in potentia receptiva, tunc aliquo modo posset dici non esse res vera. Nee tamen video quin adhuc illo modo esset res vera, cum realiter producatur, neccesit dare medium inter ens et nihil. Unde dicendum, quod potest dici intentio respectu eorum quae permanent causa eorum subtracta, quibus habet debilius esse, et res vera comparatione non entium.
Haec Henricus, qui de modo productionis seu eductionis luminis non prosequitur loco praeallegato.
Porro Richardus movet hanc quaestionem, Utrum lumen educatur de potentia medii. Videtur quod sic, quia alias videretur creari, id est non ex aliquo fieri. Hugo quoque libro de Sacramentis : Opus, inquit, creationis et multiplicationis, et annihilalionis, soli Deo possibile est. Sed si lumen non educitur, oportet quod per multiplicationem gignatur.
Ad hoc Richardus respondet : Mullorum et magnorum responsio est, quod lux producit lumen in medio, non ipsum de potentia medii educendo, sed multiplicando se ipsam. Alii, quibus consentio, dicunt quod lux producit lumen, ipsum educendo de potentia materiae ; et quaecumque creatura similitudinem suam producens in medio, educit de potentia materiae eam : aliter enim produceretur non de aliquo.
Istud Richardus tenet sobrie, non immoderate. Porro quantum capere queo, ista opinio pandit humani imbecillitatem, ne dicam ruditatem, ingenii. Si enim lux non producit lumen diffundendo et multiplicando seu communicando se ipsam, ergo nec calor ignis calorem : cuius oppositum experientia docet. Et quomodo lux posset tam instantanee et aeque velociter educere lumen de tam innumerabilibus tamque diversimode dispositis atque distantibus corporibus ad luminis receptionem, quomodo de ferro, saxo et consimilibus potest tam repente educere lumen, et tam cito de illis sicut de vitro, argento et stanno ?
Praeterea, opinio illa difficultatem quam evadere studet, illabitur. Etenim dato quod lux educat lumen de potentia medii seu subiecti, quaero de quo fit seu producitur illud lumen, an de nihilo, an de forma luminis inchoata, an de substantia medii. Si primum, ergo creatur. Si secundum, quaero an forma luminis inchoata sit realiter idem quod lumen eductum, an non. Si sic, erunt innumerabiles formae accidentales et invicem contrariae in subiectis latentes. Si non est realiter idem, quaeritur quid sit, an sit ens vel non ens. Si autem tertium admittatur, ergo substantia convertetur in accidens. Et quaeritur, an materia medii, an substantialis forma ipsius, an utrumque simul, an pars totius seu pars partium convertatur in lumen, an in aliam formam accidentalem, quae de potentia materiae perhibetur educi.
Insuper iuxta hanc opinionem, nec color nec odor producit similitudinem suam in medio, sed de potentia materiae seu medii eam educit : sicque aer saltem materialiter causat similitudinem colorum, speciemque odorum in medio, imo in se ipso. Cumque omnis processio sit per similitudinem, et unumquodque producat simile sibi, quid est in aere de quo tanquam de simili prodeunt similitudines seu species illae ?
Hinc grossa videtur illa opinio, nec motivum eius est validum. Productio quippe accidentis non semper requirit materiam « ex qua », sed naturaliter materiam « in qua ». Estque opinio illa apertissime divini Dionysii documentis contraria, qui libro de Divinis characteribus, et quarto capitulo de Divinis nominibus, ac alibi, saepe testatur, quod sol naturali diffusione et emicatione lumen suum diffundit et cuncta venustat. Modum quoque generationis aeternae ac divinae ad intra, praesertim (quantum possibile est) declarat per emanationem luminis a luce solis. Naturaliter quippe luci convenit emicare, quae emicatio est luminis productio. Ad quod probandum possent verba Tliomae, Alexandri, Alberti, Bonaventurae, copiose induci : imo potius Augustini, Boetii, Anselmi.
Hinc Scotus dicit triplicem esse radium, scilicet rectum, fractum, reflexum ; et quemlibet immediate genitum seu productum a luce, ac speciem esse lucis.
Cumque inquiritur an lumen seu radius habet esse intentionale, dicit intentionem non significare hic id in quod sensus tendit, quia sic obiectum esset intentio, sed id per quod tanquam per principium formale, et sicut per medium, tendit in rem. Sicque lumen vocatur intentio, cum sit similitudo et species lucis per quam ipsa a sensu videtur. Et sicut quoddam signum est signum et res, sic lumen est intentio et res, quia per ipsum videtur obiectum, et ipsum quoque videtur.
Amplius quaeritur hic, An lux, lumen, radius, splendor, verius ac perfectius magisque proprie dicantur et inveniantur in spiritualibus quam in corporalibus.
Ad quod Thomas respondet :
In hoc videtur esse quaedam diversitas inter Sanctos, quoniam Augustinus sensisse videtur quod lux in spiritualibus verius inveniatur. Siquidem quarto super Genesim loquitur : Non sic Christus lux dicitur, quomodo lapis : quoniam proprie lux vocatur, lapis figurative. Unde et Ioannes ait : Erat lux vera ; et alibi : Deus lux est, et tenebrae non sunt in eo ullae. Porro S. Dionysius et Ambrosius videntur sic innuere, quod lux in spiritualibus non nisi metaphorice inveniatur. Ait namque B. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus, quod Deus dicitur lumen ex eo quod similitudo eius praecipue resultat in radio solis, quantum ad causalitatem. Et ista positio verior esse videtur, quia nihil per se sensibile spiritualibus convenit nisi metaphorice.
Haec Thomas.
Huic quaestioni nolo hic immorari. Alibi namque, praesertim in libro de Divina essentia seu Dei natura, evidenter multipliciterque monstravi, quod lux, lumen, radius, splendor, illuminatio, manifestatio, claritas, multo verius, eminentius, magisque proprie, Deo et separatis ac spiritualibus, quam temporalibus competunt : imo haec omnia et unumquodque eorum in rebus materialibus et sensibilibus non sunt, nec est nisi obumbrata imitatio seu imago lucis et radii spiritualis. Hinc Christus se ipsum et Deitatem ac spiritualia in toto evangelio secundum Ioannem nomine lucis potissime, propriissime ac verissime, imo et frequentissime designavit. Denique, hoc ipsum esse de mente divini et illuminatissimi Dionysii, in praeallegato tractatu clare et copiose ostendi. Nonne Deus propriissime appellatur veritas, sapientia, sanctitas, quorum unumquodque aptissime dicitur lumen ? Sic et spiritualia dona, gratia, sapientia, scientia et virtutes, rectissime lumina nuncupantur. Et quamvis lux, prout nos de ea contracte in communi loquendi loquimur usu, dicatur sensibilis qualitas, sicut et sapientia dicitur qualitas spiritualis, nihilo minus loquendo de ea incontracte in sua communitate, multo eminentius spiritualibus convenit, quemadmodum sapientia potissime convenit Deo, iuxta illud Apostoli : Soli sapienti Deo honor et gloria. Attamen sapientia prout communiter dc ea loqnimur, tanquam de forma accidentali, Deo non convenit.
At vero Thomas approbando positionem secundam, infirmare videtur opinionem suam, qua paulo ante secutus est Augustinum dicentem omnia simul distincte producta, atque per lucem intelligendum esse angelicam creaturam. Quae expositio, ut ipsemet Thomas fatetur, non litteralis, sed spiritualis et mystica est, si lux et dies non proprie, sed transumptive seu metaphorice in spiritualibus ac divinis consistit. Dum ergo dicitur expositio illa litteralis, et tamen lux metaphorice in spiritualibus ponitur, invenitur contradictio et repugnantia quaedam.
Postremo, utrique positioni satisfacere cupiens dicere potest, quod de haec loqui valemus dupliciter. Primo, quantum ad id a quo nomen imponitur, quod est manifestare, iuxta illud Apostoli : Omne quod manifestatur, lumen est. Unde et Ioannes ait : Qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius. Sicque lumen in spiritualibus potissimo reperitur, in quibus omnia clara et evidentia sunt. Secundo, quantum ad id cui nomen imponitur : et sic iuxta usum loquentium, lux in corporalibus magis est. Verumtamen quo spiritualia ac divina ex sua natura et in sua essentia, ab omni faeculentia materiae omnique mixtione et macula sunt magis immunia, eo verius ac eminentius nomen ac ratio lucis conveniunt eis : quod et multi affirmant doctores.
Amplius quaeritur, An Pater omnia operetur per Filium, et quali dictione, prolatione seu verbo Deus omnia fecit.
Videtur quod Pater non fecit omnia per Filium : quoniam is qui facit et per quem facit, non sunt factor aeque immediatus, nec factor unus et idem ; sed Pater et Filius sunt omnium creaturarum unus, idem, et immediatus creator : non ergo unus eorum operatur per alium.
De hac materia scriptum est super primum. Idcirco nunc breviandum.
Itaque Thomas :
Operari, inquit, quis dupliciter dicitur per alium. Primo, per virtutem seu auctoritatem illius, sicque ballivus operatur per regem, id est per potestatem regis sibi commissam, quae immediatior est operi quam virtus sua ; et sic nec Pater operatur per Filium, nec econtra, imo ambo una et indivisibili operantur virtute. Alio modo, sicut per operantem, ut rex per ballivum. Cuius distinctionis ista est ratio, quia cum operatio sit medium inter operantem et operatum, causalitas importata per praepositionem hanc “ per », potest referri ad operationem secundum quod exit ab operante : et sic quis operatur per illum cuius virtute est operans. Potest quoque referri ad operationem secundum quod terminatur ad operatum : sicque operatur quis per illud quod est ab operante ordinatum ad operatum ut causa eius. Hinc designatur auctoritas in operante respectu eius per quem operatur, in quo est causalitas respectu operati. Quod contingit dupliciter. Primo, dum id quod ordinatur ab operante ut causa, secundum aliam operatur virtutem a virtute operantis, quam tamen ab ipso recipit in quantum est motum ab operante : vel per imperium, sicut servi ; vel motu corporali, sicut securis et similia inanimata. Unde secundum Philosophum octavo Ethicorum, servus est organum animatum, et organa sunt servi inanimati. Et sic Pater non operatur per Filium : quod tamen haeretici asserebant. Alio modo, quando eadem virtute operatur, quam tamen ab operante recipit is per quem agit : sicque Pater per Filium operatur. Nam Filius est causa operatorum una et eadem virtute cum Patre, quam a Patre nascendo acaepit.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper Petrus ait :
« Dicere » Dei multipliciter sumitur. Quemadmodum enim in nobis « dicere » notat aliquando actum interiorem absolutum, aliquando interiorem exteriori coniunctum, interdum interiorem ad exteriorem ordinatum (est enim verbum conceptum, verbum imaginatum, verbum prolatum) : sic « dicere » Dei quandoque nominat actum aeternum tantum, sine respectu ad creaturas, ut Filium generare ; aliquando vero actum aeternum cum respectu actuali ad creata, ut generare Filium, atque in illo disponere cuncta ; nonnunquam autem actum aeternum temporali coniunctum, ut Filium generare et in illo res ipsas producere. Primo modo non sumitur hic. Sic enim non connotat in creatura ullum effectum vel respectum ; sed secundo ac tertio modo potest hic accipi, quia sic connotat effectum actu aut habitu.
