Distinctio XLII — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO XLII
SUMMA DISTINCTIONIS QUADRAGESIMAE SECUNDAE
Hic circa praehabita duas movet quaestiones Magister. Prima est, an actus interior vitiosus et actus exterior malus ex ipso procedens, sint duo peccata, an unum dumtaxat. Secunda est, an peccatum pertransiens actu, perseveret reatu. Horum quoque occasione tangit de peccato mortali ac veniali.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo, An actus interior vitiosus et operatio seu locutio prava ex ipso procedens, sint duo ac distincta peccata.
Videtur quod sic, quoniam quodlibet eorum per se sumptum, est unum peccatum : ergo simul sunt duo peccata.
Secundo, actus interior est actus in se vitiosus, loquendo de actu prohibito, similiter actus exterior, et distinguuntur ab invicem realiter sicut causa et effectus : ergo sunt duo actus vitiosi, ergo et duo peccata.
Tertio, actus interior frequenter prior est tempore actu exteriori ; differunt quoque subiecto : non ergo sunt idem malum.
Quarto, diversis prohibentur praeceptis, cum dicitur : Non concupisces rem proximi tui ; et, Non furaberis.
In oppositum est, quod eadem poenitentia iniungitur pro utroque, et eadem poena debetur utrique.
Ad hoc Alexander respondet :
Peccatum duas habet rationes. Est enim peccatum, actus incidens ex boni defectu ; et rursus, peccatum est voluntarium malum. Itaque secundum primam definitionem, sunt duplex peccatum, quoniam est defectus duplicis boni ; utrobique quoque est actus, sed unus interior, alter exterior. Bonitas enim actus exigit quod sit in materia debita et debitis circumstantiis ; cumque ita non ordinatur, est ibi defectus boni : ut si vir misceatur cum aliena. Voluntas etiam deficit ibi per aversionem a summo bono.
Iuxta aliam definitionem respondeo, quod sunt unum peccatum, quia in illa definitione attenditur radix peccati, quae est voluntas ; tuncque intelligendum est de voluntate, id est voluntatis intentione seu actione, quae tempore non praecedit opus ex ea progrediens. Nempe de voluntate quae prior est tempore, constat quod aliud sit peccatum.
Haec Alexander.
Qui insuper quaerit :
Si puniatur peccator pro mala intentione et pro actu pravo sequente, quae est poena correspondens utrique ? Cum enim sit alterum peccatum intentionis, et alterum actus, poena differens eis debet correspondere. Dicendum, quod quaedam est poena vermis, et illa potest esse duplex, utpote pro voluntate perversa, et pro opere pravo exorto. Poena vero gehennalis afflictionis debetur utrique, aut una poena communis indistincta illis debetur. Nam sive quis pecaet actu exteriori, sive non, nihilo minus corpore et anima punietur in inferno, si in interiori peccato decedat.
Iterum quaeritur : Iste intendit adulterari, et simplicem fornicationem committit ; alter intendit simpliciter fornicari, et adulteratur : quis eorum gravius peccat ? Dicendum, quod habent se sicut excedentia et excessa. Ubi namque deterior est intentio, est quantum ad radicem peccati gravior culpa ; ubi vero peior est actus, deterius est peccatum quantum ad genus peccati, quod attenditur secundum operis genus.
Haec Alexander.
Porro Bonaventura respondens diffusius :
Dupliciter, inquit, comparantur ad invicem peccatum operis exterioris et culpa voluntatis interioris. Primo, prout ita coniuncta sunt et ordinata, quod unum oritur ex altero ; et sic sunt unum peccatum, cum ibi sit unus Dei contemptus et una aversio, una quoque conversio. Voluntas namque est quae contemnendo avertitur, dum ad commutabile bonum convertitur, non solum quantum ad proprium actum, sed etiam quantum ad actum inferioris potentiae quae sibi subiicitur. Cumque peccatum secundum quod huiusmodi, dicat deordinationem per contemptum et aversionem a Deo et conversionem ad creaturam : hinc duo illa sunt unum peccatum formaliter, secundum quod ita coniuncta. Et quamvis sit ibi deordinatio una, plura tamen materialiter sunt ibi deordinata : ideo quamvis sint unum peccatum formaliter, plura tamen sunt materialiter. Si autem consideremus voluntatem et actum exteriorem ut sunt separata, ita quod unus pecaet voluntate dumtaxat, alius voluntate et opere ; sic sunt diversa peccata formaliter et materialiter.
Magister vero quaerit in littera, utrum voluntas interior et actus exterior secundum quod unum ex alio oritur et ei coniungitur, sint unum peccatum. Ad quod dicendum, quod quamvis sunt plura culpabilia et deordinata, attamen quoniam una est ibi ratio deordinationis, et unus est ibi actus voluntatis, nec actus exterior exstat culpabilis nisi propter illum, ideo unum est ibi peccatum, sicut et Magister tenet, aliis respondendo, et recte. Nam quamvis interdum aliquid numeretur ex parte materialis principii ex quadam improprietate, proprie tamen non numeratur quid ex parte materialis principii, nisi concurrente numeratione ex parte formalis principii. Et per istam distinctionem solvuntur auctoritates atque obiecta.
Haec Bonaventura.
Insuper Thomas respondens :
Quoniam, ait, unum et ens convertuntur, oportet ut secundum hoc a quo res habet esse, iudicium de eius unitate et multiplicatione accipiatur, sicut in naturalibus, ubi res quae habet esse per formam, habet et unitatem a forma. Hinc diversarum rerum diversae sunt formae, quamvis fortassis principium multiplicationis formae sit materiae divisio. Actus vero non ponitur in genere moris nisi per voluntatem, in quantum a voluntate procedit elicitive aut imperative : hinc secundum voluntatis unitatem iudicium sumitur de unitate actus moralis. Unde actus quantum ad esse naturae unus, potest moraliter esse plures, ut dictum est, et econtra : ut si quis furetur ut gulae et luxuriae vacet. Sic et voluntas coniuncta actui exteriori, et actus ille, sunt unum peccatum : quia non multiplicatur actus voluntatis interior, etc., ut supra. Hinc isto praecepto, Non concupisces rem proximi tui, prohibetur voluntas separata ab actu ; quae autem coniuncta est actui prohibetur eodem praecepto quo furtum. Hoc quoque pensandum, quod intensio et remissio in his quae secundum magis et minus dicuntur, non est per additionem, sicut in his quae secundum quantitatem augentur. Non enim additur calor calori ut aliquid fiat calidius, nec curvitas curvitati ut fiat plus curvum, ut quarto dicitur Physicorum ; sed ex hoc causatur intensio, quod illud quod intenditur, magis perfectum invenitur ac impermixtius suo contrario.
Haec Thomas in Scripto.
At vero in prima secundae, quaestione septuagesima secunda, testatur :
Peccatum dividitur in peccatum cordis et oris ac operis, non sicut per species diversas completas. Peccatum enim inchoatur in corde, manifestatur ore, et opere consummatur. Sicque distinguuntur haec tria secundum diversos gradus peccati. Pertinent tamen ad unam completam peccati speciem, cum ab eodem motivo procedant. Iracundus quippe ex hoc quod appetit vindictam, primo turbatur in corde ; secundo in verba contumeliosa prorumpit ; tertio usque in facta iniuriosa procedit.
Haec Thomas in Summa.
Concordat Albertus :
Actus (inquiens) et voluntas duo quidem sunt, sed unum peccatum per malitiam duplex, ut ait magister Praepositivus. Rationemque tradit : quia si quilibet actus interior atque exterior deberet reputari pro diverso peccato, nimis grave esset opus et onus peccatorum. Et dedit exemplum : Si quis surgat ad furandum vel occidendum, quilibet passus esset ei sic speciale peccatum. Ideo dixit, quod totum a principio voluntatis malae usque ad finem consummationis operis, est unum peccatum multiplex : unum secundum substantiam operis, duplex seu multiplex pravitate.
Haec Albertus.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur, An transeunte et cessante peccato, maneat reatus peccati.
Videtur quod non, quoniam cessante causa, cessat effectus. cum ergo peccatum sit causa reatus, cessante peccato, cessabit reatus.
In contrarium est, quod cessante actu peccati, manet homo obligatus ad poenam.
Ad hoc respondet Albertus :
Reatus fundatur in macula culpae, quia ex culpae macula obligatur homo ad poenam aeternam. Peccatum quoque relinquit habitum et dispositionem in anima, et pondere illius trahit ad aliud peccatum simile illi, ut dicit Gregorius. Sed ex hoc non obligat ad poenam. Quocirca notanda est distinctio Magistri quam ponit in littera de reatu, utpote, quod reatus in Scripturis interdum accipitur pro macula, interdum pro poena, quandoque pro obligatione poenae aeternae aut temporalis. Per quam distinctionem argumenta quaedam solvuntur.
Haec Albertus.
Thomas autem de hoc plenius scribit :
Reatus, inquiens, dicitur secundum quod aliquis est reus poenae ; hinc reatus proprie nil aliud est quam obligatio ad poenam. Cumque obligatio ista sit media inter culpam et poenam, eo quod propter culpam homo obligetur ad poenam ferendam, ideo nomen medii huius interdum transumitur ad extrema, ut quandoque ipsa culpa seu poena dicatur reatus. Cumque poena sit medicina quaedam, ut secundo dicitur Ethicorum, medicina vero non nisi contra aliquem est defectum, oportet quod homo ad poenam pro aliquo obligetur defectu : non quod ille defectus semper sanetur per poenam in eo in quo est, ut certum est in damnatis, sed poena recompensat defectum in statu universi sive reipublicae, per ordinem iustitiae qui in poena apparet. Defectus autem ad poenam obligans, non est nisi qui oritur ex voluntariis actibus seu omissionibus ; et quoniam transeunte actu remanet talis defectus, oportet reatum manere post actum.
Haec Thomas in Scripto.
Porro in prima secundae, quaestione octogesima septima :
In peccato, inquit, duo considerantur, videlicet actus culpa et macula sequens. Et planum est, quod cessante actu peccati, remanet reatus in cunctis actualibus peccatis. Actus enim peccati facit hominem reum poena, in quantum transgreditur ordinem divina iustitia, ad quem non redit nisi per recompensationem aliquam poenae, quae ad aqualitatem reducit iustitia, ut qui plus indulsit sua voluntati quam debuit, contra Dei mandatum agendo, aliquid patiatur spontaneus seu invitus secundum ordinem divina iustitia, contra illud quod vellet simpliciter. Quod etiam observatur in iniuriis qua irrogantur hominibus, ut per recompensationem poena reintegretur aequitas iustitiae. Unde patet, quod cessante actu peccati seu illata iniuria, adhuc remanet debitum poena. Si vero loquamur de ablatione peccati quantum ad maculam, manifestum est quod peccati macula auferri nequit ab anima, nisi per hoc quod anima Deo coniungitur, quo distando detrimentum incurrit sui nitoris, quod est macula. Coniungitur autem Deo per voluntatem. Hinc macula peccati ab homine tolli non valet, nisi voluntas hominis ordinem divinae acceptet iustitiae, poenam sibi spontanee assumendo in recompensationem culpae praeteritae, vel a Deo illatam patienter sustinendo. Utroque etenim modo poena rationem satisfactionis sortitur. Poena autem satisfactoria aliquid de ratione poenae diminuit, quia de ratione est poenae quod sit quodammodo contra voluntatem.
Haec Thomas in Summa.
Et in his responsiones Petri et Richardi continentur.
Bonaventura quoque hic loquitur :
Tria sunt in peccato, quae sunt : actus peccandi, et habitus pronitatis seu macula peccati, et defectus seu boni privatio, quae deformitas appellatur. Iuxta haec fuit hic triplex positio. Quidam namque dixerunt, quod reatus peccati fundatur super actum ; nec tamen sequitur quod transeat cum actu, quoniam pro peccato praeterito manet homo obligatus ad poenam. Verum huic positioni obviat possibilitas absolutionis a reatu. Cum enim actum praeteritum necesse sit esse praeteritum, reus non posset non esse reus : quod manifeste est falsum.
Alia positio fuit, quod realus fundatur super pronitatem, quae pronitas dicitur esse macula peccati, reddens animam punitione condignam ; et ratione amotionis illius maculae dicimur lavari in sanguine Christi a nostris peccatis. Sed huic responsioni obviat possibilitas amotionis pronitatis illius absque gratiae infusione, ut dum avarus fit prodigus.
Tertia opinio est, quod reatus fundatur super deformitatem. Deformitas autem non solum dicit boni privationem, sed et debitum id habendi. Cumque peccator debeat Deo iustitiam et honorem, dum illis per peccatum privatur, deformatur, atque ex hoc ad poenam obligatur. Sed et huic opinioni obviat reatuum multiplicitas. Quot enim peccata quis perpetravit, tot poenis est reus ; ex multis vero peccatis eiusdem speciei una deformitas resultat in anima. Praeterca, carentia boni in homine obligat ad carentiam summi boni, non ad passionem supplicii, ut patet in originali peccato. Iterum, remota deformitate per gratiam, adhuc remanet obligatio ad poenam.
Ideo dici potest, quod obligatio ad poenam est duplex : una respectu poenae aeternae, alia respectu poenae temporalis. Obligatio ad poenam temporalem non semper requirit culpam praesentem, sed sufficit culpam esse praeteritam, nec subsecutam esse plenam satisfactionem sive emendam. Obligatio autem ad poenam aeternam fundatur super ipsam culpam, quae non est proprie pronitas, sed deordinatio consistens in actu vel in anima ex conversione et aversione ; et ratione aversionis vocatur deformitas, ratione conversionis macula. Itaque dico, quod reatus poenae aeternae fundatur super peccatum, et in quantum est deformitas atque in quantum est macula, sed differenter : quoniam ratione conversionis dignus est supplicio sensus, ratione aversionis carentia beatificae visionis. Fundatur autem reatus super deformitatem et maculam per comparationem ad actum per quem inductae sunt.
Haec Bonaventura.
Verumtamen prima illa positio verior esse videtur, nec obstat obiectum, quoniam reus omni potest poenitere momento.
At vero regula illa, cessante causa cessat effectus, locum habet in causis essentialibus, non voluntariis : ut patet in fabro et cultello, prout in Summa sua, libro tertio, ait Antisiodorensis.
QUAESTIO III
Tertio quaeritur, An per mortale et veniale, peccatum congrue dividatur ; et qualiter haec membra dividentia ab invicem distinguantur.
Videtur quod mortale et veniale non dividant peccatum. Divisum enim de dividentibus praedicatur, sicut animal de animali rationali et irrationali. Sed peccatum non praedicatur de veniali peccato. Peccatum namque, secundum Ambrosium, est transgressio legis divinae et caelestium inobedientia mandatorum : quod certum est veniali peccato non convenire.
Secundo, bene sequitur, Est homo mortuus : ergo non est homo. Ergo a simili sequitur, Est peccatum veniale : ergo non est peccatum, quoniam determinatio diminuens de ratione eius cui adiungitur, infert oppositum eius. Nam sequitur, Est homo pictus : ergo non est homo.
Tertio, peccatum est aversio a Deo, mors animae, ianua inferni, quorum nullum convenit veniali.
In oppositum est communis doctrina, et quod veniale peccatum in Scripturis frequenter vocatur peccatum, etiam absolute loquendo, ut cum sanctus Iob loquitur Deo : Parce peccatis meis. Qui nihilo minus protestatur : Neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea, videlicet de mortali. Iacobus quoque : In multis offendimus omnes. Et B. Ioannes : Si dixerimus quia peccatum non habemus, etc. Et tamen sine mortalibus fuit.
Ad haec Alexander respondet :
Multae ponuntur divisiones actualis peccati. Una est : aliud est mortale, aliud veniale. Alia, peccatum aliud est cordis, aliud oris, aliud operis. Item, aliud superbia, aliud invidia, aliud ira, etc. Item, aliud ex infirmitate, aliud ex ignorantia, aliud ex industria seu ex certa malitia. Item, aliud ex timore male humiliante, aliud ex amore male inflammante. Item, aliud concupiscentia carnis, aliud concupiscentia oculorum, aliud superbia vitae. Item, peccatum aliud commissum, aliud delictum. Item, aliud in Deum, aliud in proximum, aliud in se ipsum.
Harum divisionum quaedam accipiuntur penes materiam, aliquae penes formam, quaedam secundum affectiones quae respiciunt finem secundum quod est principium motus, quaedam penes conditionem eius in quem peccatur, quaedam vero ex parte efficientis. Ex parte materiae accipiuntur tres divisiones. Est enim materia circa quam, et penes illam accipitur duplex divisio. Una, quae communis est veniali atque mortali, cum dicitur, peccatum cordis, oris, et operis. Alia, quae propria est mortali, cum dicitur, delictum et commissum : quia delictum est, non facere quod quis facere obligatur ; commissum vero, facere quod facere prohibetur. Alia divisio est penes materiam ex qua, cum dicitur, peccatum aliud ex infirmitate, etc. Divisio quoque secundum speciem attenditur dupliciter. Primo, secundum speciem formalem, cum dicitur, mortale et veniale : haec enim differentia est secundum reatus. Secundo, penes speciem materialem, cum dicitur, aliud superbia, aliud invidia. Porro divisio respectu finis est : peccatum aliud concupiscentia carnis, etc. Quae divisio sumitur secundum divisionem concupiscentiaeae, ut asserit Augustinus. Omnis etenim peccans aut convertitur ad bonum exterius, vel ad bonum interius ; et huiusmodi bona apparentia dicuntur fines peccati. Ex parte efficientis accipitur illa divisio : peccatum aliud ex amore est male inflammante, etc. Amor quippe et timor sunt dispositiones peccantis, ex quibus oritur culpa. Ex parte vero eius in quem peccatur, capitur illa divisio : peccatum aliud in Deum, etc.
Praeterea de veniali quaeritur primo, an sit macula. Respondetur, quod macula dupliciter sumitur. Primo communiter : sic veniale peccatum est macula, quia per ipsum diminuitur rectitudo imaginis Dei quoad aliquem actum. Secundo proprie, prout tollit nitorem gratiae : et sic veniale peccatum macula non est. Et potest poni tale exemplum : Interdum denigratur imago depicta, ut videri non valeat ; quandoque sic obscuratur, ut plene discerni non possit. Hinc Gregorius inter mortale et veniale talem differentiam ponit, quod veniale obscurat, mortale obtenebrat. Distinguuntur rursus ab invicem, quoniam veniale est libido seu voluptas in creatura citra Deum, mortale autem est libido seu voluptas in creatura supra Deum aut aeque Deo. Cumque valde vicina fuerint in eodem genere materiae, difficile est determinare usque ad quid extenditur veniale peccatum, et quando incipit mortale esse.
Insuper si quaeratur, an libido sit radix peccati venialis ; dicendum, quod libido, secundum Augustinum quartodecimo de Civitate Dei, tripliciter sumitur. Primo, pro omni inordinata concupiscentia, sive respectu venialis, sive respectu mortalis peccati : sicque libido est radix venialis peccati. Secundo, pro inordinata concupiscentia contra Deum : et ita est radix mortalis peccati dumtaxat. Tertio, pro inordinata concupiscentia circa vim generativam, ut cum loquitur Augustinus : Originale peccatum transmisit ad posteros non propagatio, sed libido.
Haec Alexander.
Praeterea Bonaventura circa haec sciscitatur, utrum peccatum mortale et veniale conveniant in aversione. Respondet, quod proprie non communicant in aversione a Deo. Aversio namque proprie importat Dei contemptum, qui iram meretur et mortem : quod non convenit nisi mortali. Aut enim avertitur homo a Deo, quoniam facit contra divinum praeceptum, aut quia bonum creatum ponit sibi tanquam ultimum finem. In hoc namque quod facit contra divinum praeceptum, directe a Deo avertitur, quia mandatum est via recte pertingendi ad Deum. Similiter, cum statuit sibi creaturam pro ultimo fine, prorsus a Deo avertitur, declinans faciem suam a summo bono, et eam ad inferiora divertens ; magis quoque appretiatur creaturam quam Creatorem. Veniale autem non est contra praeceptum, nec per illud praeponitur creatura Creatori et summo bono. Sed quoniam veniale fit praeter Dei praeceptum, et in ipso creatura non refertur in Deum : hinc per veniale quodammodo recedit homo a Deo, et quasi morose adhaeret ei per quod deberet transire. Estque in veniali peccato elongatio a Deo et retardatio quaedam.
Amplius mortale et veniale differunt in reatu, quia mortali debetur poena aeterna, cum auferat principium vitae et veniae, utpote caritatem et gratiam. Veniali autem secundum se et per se non debetur nisi poena temporalis, cum caritatem non tollat. cum vero veniale peccatum coniungitur ei quod separat a vita et separatum tenet ab ea, puta peccato mortali, tunc ratione adiuncti debetur, imo et infligitur ei poena aeterna in his qui in mortali decedunt. Nec enim ullum peccatum deletur sine gratia ; et quamdiu durat culpa, durare debet et poena. Multae quoque rationes assignantur, cur peccato mortali poena debetur aeterna, ut alibi habet declarari : idcirco nunc sufficit tangere unam. Nempe ista praecipua est, quia dum homo peccat mortaliter, separat se a vita gratiae, et subiicit se perpetuae impotentiae exeundi de culpa, quantum est in se. Nemo enim potest a peccato mortali resurgere, nisi per creationem et infusionem gratiae novae novaeque vitae. Hinc ratione impotentiae huius annexa est peccato mortali obligatio poenae aeternae ; nihilo minus auxilio gratiae potest homo praeveniri, relevari, resurgere.
Haec Bonaventura, qui super quartum de his plenius scribit.
Thomas quoque circa haec loquitur :
Duplex est modus dividendi commune in ea quae sub ipso sunt, quemadmodum duplex est modus communitatis. Una est divisio univoci in species suas. Alia est per analogiam, qua commune perfecte de uno, et imperfecte de alio praedicatur, sicut ens dividitur in substantiam et accidens. Haecque divisio quasi media est inter univocum et aequivocum ; et talis exstat divisio peccati in mortale et veniale, quoniam ratio peccati perfecte invenitur in peccato mortali, imperfecte vero et secundum quid in veniali. Porro venia alicui debetur dupliciter. Primo, ut ei quod iudulgetur ; et sic convenit veniali peccato, nec convenit nisi culpae, quia nil indulgetur nisi quod poenam meretur. Secundo, ut ei quod est ratio indulgendi ; et ita non debetur peccato, sed alicui quod facit imperfectionem in genere peccati, ut infirmitati seu ignorantiae. Unde per hoc quod dicitur peccatum veniale, non tollitur ratio tota peccati, sicut per mortuum tollitur ratio hominis.
At vero peccatum tripliciter dicitur veniale. Primo ex causa, quia causam veniae habet, et facile indulgetur, ut quae ex infirmitate aut ignorantia fiunt. Secundo ab eventu, quia per aliquid peccato superveniens efficitur poena eius cito solubilis, sicut confessio mortali superveniens facit poenam eius temporalem, et viribus confitentis proportionatam. Tertio, quando actus per se faciliter remissibilis est, utpote non pertingens ad rationem peccati perfectam : et hoc proprie dicitur veniale, de quo nunc sermo. Nam alia duo possunt esse mortalia in se. Imperfectio quoque peccati potest esse dupliciter : primo, ex parte peccantis ; secundo, ex genere actus. Genus autem peccati sumitur ex materia vel obiecto : unde quemadmodum dicitur bonum ex genere propter materiam debitam, ita malum ex genere propter indebitam materiam, et veniale ex genere propter materiam in qua peccatur. In illa demum materia perfecte consistit peccatum, in qua si peccetur, caritas ad Deum proximumque dissolvitur. Idcirco dum aliquis peccat in his sine quibus recte servatis non manet hominis ad Deum subiectio et foedus societatis humanae, est peccatum mortale ex genere : et talia peccata Philosophus appellat malitias. Societas quoque humanae vitae servari non posset, nisi unicuique servaretur quod suum est : ideo quae sunt directe contra iustitiam, censentur mortalia ex genere. Si autem in eo quod ex genere est veniale, aliquis tam immoderate delectetur ut in eo sibi constituat finem, peccat mortaliter : quoniam debita ad Deum reverentia non servatur, qui est ultimus finis, citra quem sunt omnia diligenda. Ex parte autem peccantis imperfectio est peccati, propter imperfectionem potentiae actum elicientis, ut primi motus sensualitatis qui deliberationem praecedunt, quamvis sint in materia mortalis peccati. Unde sunt venialia per accidens : propter quod adveniente consensu rationis deliberatae, efficiuntur mortalia.
Praeterea ex tribus sumitur ratio cur peccatum mortale ad aeternam obliget poenam. Primo, ex parte Dei, qui infinitae est maiestatis et dignitatis. Idcirco eius offensa digna est poena infinita : quia quo maior est is in quem peccatur, eo enormius est peccatum, et maior ei poena debetur. Secundo, ex voluntate peccantis, qui finem suae delectationis sibi constituit in eo in quo mortaliter peccat, pro quo etiam Deum contemnit. Quicumque autem aliquid summe diligit tanquam finem, vellet illi semper inhaerere : ideo peccans mortaliter, illo actu voluntatis quo eligit peccatum mortale, eligit peccato semper adhaerere, nisi retrahatur per accidens timore poenae, aut huiusmodi aliquo ; imo si inulte adhaerere posset, semper adhaereret : ideo peccat in suo aeterno, estque dignus aeterno supplicio. Tertio, ex statu peccantis, qui peccando mortaliter gratia spoliatur, sine qua non remittitur culpa, etc., ut supra. Et quia peccator peccat in Deum immensum, meretur poenam acerbitate immensam. Cumque in creatura esse non valeat qualitas intensive infinita, recompensatur per infinitam durationem acerbitas illa.
Haec Thomas in Scripto.
De his plenius scribit in prima secundae, quaestione octogesima septima, et super quartum, atque in Summa contra gentiles, ubi et aptiorem habent locum : idcirco hic tantumdem tetigisse sufficiat.
Concordat Petrus, qui etiam quaerit, utrum aversio et conversio sint duo peccata. Respondet : Aversio a summo bono dupliciter sumitur. Primo specialiter, ut ab obiecto, prout supra dixit Magister, quod averti, in angelis, fuit odio habere ac invidere : et talis aversio est speciale peccatum. Alio modo generaliter, ut a fine : et sic nominat formam peccati, quae cum actu conversionis ad creaturam tanquam cum materia propria facit unum peccatum : quia conversio ad creata non est peccatum nisi in quantum privat ordinem ad ultimum finem.
Haec Petrus.
Consonat et Richardus, adiiciens quod in omni peccato mortali est conversio ad creaturam, intrinseca peccato vel praesupposita ab eodem, atque a Deo aversio, non prout aversio dicit inordinatum motum in Deum sicuti in obiectum, cum talis aversio sit specialis motus et speciale peccatum, ut Deum odire et ei invidere ; sed prout dicit recessum et elongationem a Deo, sicut a termino a quo.
Insuper quaerit Richardus, qunm in peccato mortali sint conversio et aversio, quid horum sit prius ordine naturae. Respondet :
Motus voluntatis quo ad creaturam convertitur et a Deo avertitur, inordinatus est amor, respiciens creaturam ut terminum ad quem, et Deum ut terminum a quo. Hinc ordine naturae prior est comparatio illius amoris ad creaturam amatam sicut in terminum in quem tendit, quam ad Deum, a quo sub ratione qua est terminus a quo, voluntas per illum amorem recedit. Accessus quippe voluntatis ad creaturam per amorem inordinatum, est causa recessus a Deo. Qui etiam amor inordinatus, in quantum tendit in creaturam, est conversio ; et in quantum voluntas per ipsum recedit a Deo, est aversio. Nec sunt duo motus distincti realiter, sed unus diversimode relatus et sumptus. Sicque in eodem actu peccati conversio ad creaturam prior est ordine naturae, quam a Deo aversio.
Haec Richardus.
Circa haec etiam scribit Durandus :
Quamvis ex culpa oriatur reatus poenae, ut iustitia reparetur per poenam, qnae laesa fuit per culpam ; tamen commensuratio poenae ad culpam non attenditur quantum ad durationem nec in divino nec in humano iudicio. Non enim quia homicidium seu adulterium in brevissimo tempore committitur, propter hoc poena momentanea punitur, sed quandoque perpetuo carcere aut exsilio, et aliquando morte ; in qua non consideratur mora occisionis, sed potius ut in perpetuum auferatur a societate viventium. Nec etiam proportionatur poena culpae quantum ad acerbitatem sic, ut solum tam intense affligatur quis in poena, quam intense delectatus est in culpa. Nam multo plus affligitur qui propter homicidii crimen occiditur, quam homicidium committendo delectabatur. Ideo illud in Apocalypsi, Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum ; non est sic intelligendum, quod dolor poenae debet aequari delectationi culpae, sed quod in generali sicut excedit culpa culpam, sic poena poenam : imo interdum quis magis delectatur in veniali quam in mortali. Itaque commensuratio poenae ad culpam attenditur secundum quantitatem iniuriae seu offensae illius in quem peccatur, sive sit persona, sive respublica : quoniam culpae debetur poena, in quantum est iniusta ; culpa autem iniusta est non ratione delectationis aut morae, sed ratione iniuriae, laesionis seu offensae redundantis in alterum. Mortali ergo, non veniali, debetur poena aeterna. Quemadmodum enim in civilitate mundana, is qui totaliter subvertit (quantum in se est) pacem et amicitiam civium, meretur totaliter exstirpari a civilitate per mortem, exsilium, carcerem seu alio modo, quae poena perpetua est secundum capacitatem subiecti seu legis intentionem, ita ut talis nunquam revocetur ad communitatis societatem in quam deliquit ; sic et in civilitate divina, in qua homines congregantur per fidem et caritatem, ille qui quantum in se est, subvertit ordinem caritatis ad proximum aut subiectionis ad Deum, meretur totaliter a civilitate hac exstirpari per mortem damnationis aeternae. Talis autem subversio fit per peccatum mortale. Verum in civilitate mundana mox poena infligitur, in civilitate autem divina misericorditer exspectatur, et usque ad mortem poenitentiae locus conceditur.
Haec Durandus.
In cuius verbis aliqua contiuentur quae patiuntur instantiam, ut quod ait culpam esse iniustam non ratione delectationis aut morae : imo delectari in malis est pessimum, et praesertim gravat peccatum, ut sanctus ait Bernardus. Unde de valde vitiosis fatetur Scriptura, Laetantur cum male fecerint, et exsultaut in rebus pessimis. Mora quoque aggravat culpam, propter quod loquitur Ieremias : Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae ? Et Isaias asserit : Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum. Porro culpa est iniusta, potissime quia contra increatae iustitiae rectitudinem agitur, seu contra divinum praeceptum. Imo ex valde multis causis iniustitia culpae pensatur, ut in libello de Enormitate peccati ostendi.
Sequitur textus : Modi autem (id est species) peccatorum, varias in Scripturis habent distinctiones. In quo loco quidam incipiunt sequentem distinctionem, quae tamen communiter inchoatur infra, quo scriptum est, Est praeterea quoddam genus peccati. Quae autem in passu praetacto habentur, iam supra tractata sunt pro maxima parte.
QUAESTIO IV
Pro maiori tamen elucidatione hic quaeritur : De distinctione septem capitalium vitiorum, utrum convenienter septem esse dicantur.
Videtur quod non.
Primo, quia secundum Augustinum libro de Civitate Dei, amor sui crescens usque ad contemptum Dei, est omnium vitiorum origo : quemadmodum amor Dei crescens usque ad contemptum sui, est omnium bonorum origo.
Secundo, capitale peccatum vocatur ex quo plura alia oriuntur, sed ut testatur S. Gregorius, superbia est regina, caput et fons omnium vitiorum : ergo ipsa sola est vitium capitale.
Tertio, fides est fundamentum omnis meritoriae actionis : ergo infidelitas ei contraria, est caput fundamentum et origo omnium vitiorum. Quod etiam videmus ad oculum. Nempe qui fidem non habent providentiae Dei ac divini iudicii, sine freno gravissime peccant. Unde et in libro Sapientiae legitur : Infandorum idolorum cultura, omnis mali principium est et origo.
Quarto, in Proverbiis habetur : Sex sunt quae odit Dominus, et septimum detestatur anima eius. Atque ut asserit Glossa, tanguntur ibi septem capitalia vitia, quae tamen sunt alia a positis in hoc loco.
In oppositum est quod in textu habetur.
Ad hoc Thomas respondet :
Capitale vitium appellatur ex quo alia oriuntur ; et in hoc differt capitale vitium a radice peccati, quoniam capitale peccatum est quoddam peccatum ; radix autem peccati proprie sumpta, secundum quod radix huiusmodi, non est peccatum. Porro peccatum ex peccato oritur quatuor modis. Unus modus est ex parte aversionis, prout peccatum gratia privat, qua sublata, homo mox ruit in culpam. Sed ista origo non est nisi per accidens, quoniam primum peccatum causat secundum, removens prohibendo ; caput vero designat originem per se : hinc vitium capitale non potest proprie dici hoc modo. Alio modo ex parte conversionis, secundum quod ex actu peccati relinquitur habitus, et ex habitu rursum procedit actus. Nec secundum istam originem vitium dicitur capitale, quia hic non est origo peccati ex peccato directe, sed habitu mediante. Tertio, unum peccatum oritur ex alio, in quantum unum alteri ministrat materiam, sicut luxuriae gula. Cumque res non habeat esse secundum materiam, sed secundum formam, ideo non complete oritur peccatum ex illo quod ei materiam praestat : unde nec in hoc modo perfecta est ratio vitii capitalis. Quarto, oritur peccatum ex peccato quod ordinatur ad finem illius ex quo oritur : ut cum quis ad habendam pecuniam furatur, furtum ex avaritia nascitur. Et quoniam in moralibus species est a fine, ideo haec est formalis et completa origo peccati ex peccato. Et secundum hanc originem vitium proprie dicitur capitale, salvaturque ibi metaphora capitis, secundum quod principem exercitus caput exercitus appellamus : quoniam princeps exercitus est, ad cuius bonum totus exercitus ordinatur, ut undecimo Metaphysicae dicitur. Et sic vitium illud ad cuius finem alia ordinantur, caput eorum vocatur. Hinc Gregorius vitia capitalia ponit quasi duces exercitus ; vitia vero quae nascuntur ex illis, vocat illorum exercitus, exponens illud Iob : Audit clamorem ducum et ululatum eorum.
Cumque finis appetibilior sit his quae sunt ad finem, oportet ut illa peccata praecipue capitalia nuncupentur, in quorum fines appetitus corruptus est pronior tendere. Huiusmodi vero sunt peccata quae circa principalia sensitivarum potentiarum obiecta versantur, quia ex sensualitatis corruptione peccata in nobis nascuntur. Porro appetitus sensitivus in concupiscibilem irascibilemque dividitur. Obiectum quoque concupiscibilis est delectabile atque conveniens secundum sensum : ideo peccatum capitale in concupiscibili exsistens, aut est ex hoc quod inordinate desiderat delectabile secundum sensum, aut ex hoc quod inordinate fugit huius delectationis impedimentum. Si primo modo, hoc est dupliciter. Primo, ex hoc quod appetitus tendit in hoc quod est ordinatum ad delectabile, ut sunt bona exteriora, et ita est avaritia. Secundo, ex hoc quod appetitus inordinate tendit in ipsum delectabile sensus. Perfecta autem delectatio secundum sensum, est secundum tactum et gustum, prout gustus est quidam tactus : quia est secundum applicationem rei ad sensum. Ideo circa delectabile tactus absolute est unum vitium capitale, puta luxuria. Et circa delectabilia gustus, ut est tactus quidam, est aliud, scilicet gula. Verum ex eo quod inordinate fugitur impeditivum delectationis sensibilis, est acedia, quae est spiritualis taedium boni, secundum quod bonum illud impedit delectationem aliquam dissolutam. At vero obiectum irascibilis proprie est arduum magnumve aliquid ad quod nititur homo. Hinc capitale vitium in irascibili potest esse dupliciter. Primo, ex hoc quod irascibilis inordinate fertur in arduum, et proprie est superbia vel inanis gloria. Secundo, ex eo quod contra tendit ad id quod est ardui impeditivum. Quod potest esse dupliciter : quoniam impedimentum contra quod tendit, vel impedit directe in contrarium agendo, sicut impugnans aliquem impedit cum, sicque est ira ; vel indirecte, et sic est invidia, qme est dolor de bono alterius, secundum quod aestimatur impeditivum excellentiae propriae.
Praeterea advertendum, quod cupiditas seu avaritia tripliciter sumitur. Primo, pro passione seu pronitate ad passionem ex originali peccato relicta : et sic non est peccatum, sed radix peccati. Secundo, pro inordinato appetitu cuiuscumque commutabilis boni, sive scientiae sive honoris sive pecuniae aut cuiuscumque alterius : et ita est genus omnium vitiorum, et idem quod amor privatus. Unde super illud ad Romanos, Concupiscentiam nesciebam, loquitur Glossa : Bona est lex, quae dum concupiscentiam prohibet, omnia mala vetat. Tertio, pro inordinato appetitu exteriorum ad usum vitae spectantium : et ita est speciale peccatum.
Superbia quoque tripliciter sumitur. Primo, pro habituali contemptu praecepti ac praecipientis, ex corruptione naturae proveniente, seu ex quocumque creaturae defectu : et sic non est peccatum, sed peccati initium. Secundo dicitur appetitus excellentiae in quibuscumque. Et quia quicumque appetit aliquid inordinate, vult quodammodo in illo excellere : hinc superbia sic sumpta, ad omnia peccata est communis, prout est desiderium excellentiae cuiuscumque. Tertio, pro inordinato appetitu excellentiae cui honor debetur seu reverentia : et sic est speciale peccatum.
Itaque si primo modo cupiditas atque superbia capiantur, ex ipsis oriuntur omnia vitia tanquam ex initio seu radice, non sicut ex capitali peccato. Secundo modo, oriuntur ex ipsis cuncta peccata, sicut species ex genere. Sed tertio modo, nascuntur ex eis specialia quaedam peccata. Interdum tamen oriuntur ex eis universa peccata ; atque frequentius ex aliquo eorum omnia gignuntur peccata, quam ex aliquo aliorum. Cuius ratio est communitas obiectorum ipsorum, quia obiectum avaritiae, quod est pecunia, promittit sufficientiam in omnibus quae sunt necessaria homini : hinc affectus facillime inclinatur ad eam. Similiter excellentia, quae est obiectum superbiae, videtur esse bonum homini magis propinquum : propter quod appetitus facile inclinatur in illam, imo magis quam in avaritiam, quia pecuniam nemo diligit nisi ob aliud quod per eam adipisci intendit, ut primo Ethicorum dicitur ; excellentia vero est quoddam propter se desideratum.
Et per haec patet ad primum solutio, et etiam ad secundum.
Ad tertium respondetur, quod fides est fundamentum in quantum includit cognitionem ex qua generatur affectio ; infidelitas vero est cognitionis privatio, idcirco non valet per se affectionem causare, sed per accidens, sicut removens cognitionem, quae prohibet peccatum per modum quo ignorantia causa est peccati : sicque idolorum cultura dicitur omnium malorum origo. Sed iste non est modus quo vitia ex capitalibus oriuntur.
Ad quartum, quod vitium capitale sumitur ibi pro vitio gravi quod poena capitis est plectendum : et ita est aequivocatio de capitali.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper de his scribit diffusius in prima secundae, quaestione octogesima quarta :
Primo quaerens, utrum cupiditas radix sit omnium peccatorum ; secundo, an superbia sit initium omnis peccati ; tertio, an praeter haec duo vitia sint alia capitalia vitia ; quarto, quae et quot sint illa. Ad quorum primum respondens, narrat qualiter quidam cupiditatem accipiant tribus modis praefatis, et addit : Quamvis ista sint vera, tamen non videntur esse secundum intentionem Apostoli, qui ad Timotheum dixit cupiditatem esse radicem omnium vitiorum. Manifeste enim loquitur contra eos qui cum volunt divites fieri, incidunt in tentationem laqueumque diaboli, eo quod radix omnium malorum est cupiditas. Quo constat eum loqui de cupiditate secundum quod est inordinatus appetitus divitiarum. Hinc dicendum, quod cupiditas prout est speciale peccatum, radix est omnium vitiorum, ad similitudinem radicis arboris, quae alimentum toti arbori praestat. Videmus enim quod per divitias homo facultatem acquirit perpetrandi quaecumque peccata, iuxta illud Ecclesiastae : Pecuniae obediunt omnia.
Insuper, ad secundum respondens, recitat qualiter quidam sumant superbiam tribus modis praehabitis, et subiungit :
Quamvis ista sint vera, non tamen sunt secundum intentionem Sapientis, qui in Ecclesiastico loquitur : Initium omnis peccati superbia. Manifeste namque loquitur de superbia prout est appetitus propriae excellentiae, ut patet per illud quod subdit : Sedes ducum superborum destruxit Deus. Et fere in toto illo capitulo loquitur de ista materia. Idcirco dicendum, quod superbia, etiam ut est speciale peccatum, est omnis peccati initium. In actibus enim voluntariis, cuiusmodi sunt peccata, duplex est ordo, videlicet intentionis et exsecutionis. In ordine primo, finis habet rationem principii : nam finis est primum in intentione. Finis vero in temporalibus bonis est, in corde iniquorum, per ea acquirere excellentiam aliquam. Ideo superbia quas est appetitus excellentiae, ex hac parte ponitur initium omnis peccati. Sed ex parte exsecutionis, illud est primum quod praebet opportunitatem adimplendi omnia desideria vitiorum, quod habet rationem radicis, puta divitiae : idcirco ex hac parte avaritia radix est omnis peccati. Cupiditas quippe respicit peccatum ex parte conversionis ad bonum commutabile, ex quo peccatum fovetur : idcirco cupiditas dicitur radix. Superbia vero respicit peccatum ex parte aversionis a Deo, cuius praecepto homo subdi recusat : hinc vocatur initium, quia ex parte aversionis incipit ratio mali.
Nec obstat illud Ecclesiastici, Initium superbiae hominis est apostatare a Deo : quia apostatare a Deo, dicitur initium superbiae ex parte aversionis. Ex hoc enim quod homo non vult subiici Deo, sequitur quod excellentiam propriam velit inordinate in rebus caducis : sicque apostasia a Deo non sumitur hic quasi speciale peccatum, sed magis ut quaedam generalis conditio omnis peccati, quae est aversio ab incommutabili bono. Potest etiam dici, quod apostatare a Deo dicitur initium superbiae, quia est prima species superbiae. Ad superbiam equidem pertinet, superiori subiici nolle, potissime Deo.
Ad tertium demum respondet :
Capitale a capite nuncupatur. Caput autem proprie membrum est animalis, principium et directivum animalis totius. Unde metaphorice omne principium et directivum caput vocatur ; et homines qui alios dirigunt et gubernant, capita illorum vocantur. Dicitur ergo vitium capitale uno modo a capite proprie dicto : et sic vitium dicitur capitale, quod capitis poena punitur. Sed modo ita non loquimur de vitio capitali, sed prout capitale dicitur a capite metaphorice dicto : sicque dicitur vitium capitale, ex quo alia vitia oriuntur, et prmeipue secundum originem causae finalis, quae est formalis origo. Hinc vitium capitale non solum est principium aliorum, sed etiam est directivum et quodammodo ductivum illorum. Semper enim ars seu habitus ad quem pertinet finis, principatur et imperat circa ea quae sunt ad finem.
Haec Thomas in Summa.
Cuius responsio ad quartum ibi descripta, contineri satis videtur in responsione nunc introducta. In primis vero duabus responsionibus videtur a responsionibus in Scripto expressis parumper recedere.
In secunda quoque secundae, quaestione centesima sexagesima secunda, affirmat :
Cassianus et Isidorus considerantes superbiam prout est speciale peccatum, posuerunt cani vitium capitale. Gregorius vero eam consideravit prout habet influentiam universalem super omnia vitia, ideo vocat eam omnium vitiorum reginam ac matrem, non capitale peccatum : imo capitalium vitiorum principium, quoniam communiter quod ipsa occupat, septem principalibus vitiis implet.
Haec idem ibidem.
Concordant Albertus, Petrus, Richardus, et alii plures.
Bonaventura vero in quaestionibus circa litteram diffuse scribit de his, et concorditer ad praedicta, additque :
Inanis gloria uno modo est vitium capitale, alio modo est filia superbiae, quia ut dicit appetitum dignitatis et excellentiae, sic est capitale peccatum, et est idem quod superbia ; verum ut dicit appetitum laudis, sic est filia superbiae, quia non desideratur laus humana nisi propter excellentiam quamdam.
Haec Bonaventura.
