Distinctio II — Livre II — Denys le Chartreux
Denys le Chartreux - Livre II
DISTINCTIO II
SUMMA DISTINCTIONIS SECUNDAE
Postquam praecedenti distinctione tractavit Magister de creaturis in generali, nunc de principali creaturarum portione, videlicet de immaterialibus, immortalibus et intellectualibus creaturis, prosequitur.
Et primo tangit quid de ipsis sit prosequendum, videlicet : quando, ubi et quales sint factae ; deinde quales propriis meritis seu demeritis sint effectae ; de earum quoque excellentia, ordinibus et gratuitis donis atque officiis.
Deinceps in ista distinctione inducit, an angeli facti sint ante sensibilem mundum ; et probat, quod simul cum caelo et terra creati sint.
QUAESTIO PRIMA
Hic quaeritur primo : An angeli ante sensibilem mundum sint conditi.
Videtur quod sic.
Primo, auctoritate Hieronymi super Epistolam ad Titum : Sex millia (inquit) annorum nostri temporis nondum expleta sunt ex quo creatus est mundus iste visibilis : et quantas prius aeternitates, quantaque tempora, quantas saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli, Throni, Dominationes, ac caeteri ordines, Domino servierunt absque temporum vicibus ac mensuris, et Deo iubente substiterunt ?
Secundo, in libro de Ecclesiasticis dogmatibus legitur : Cum adhuc tenebrae ipsam aquam occultarent, facti sunt angeli et omnes caelestes virtutes, ut non esset Dei bonitas otiosa, sed haberet in quibus per multa ante spatia suam ostenderet bonitatem.
Tertio, quia Gregorius Nazianzenus, cognomento Theologus, protestatur : Primum excogitavit Deus angelicas et caelestes virtutes, et excogitatio eius fuit opus ipsius.
Quarto, hoc ipsum allegat et approbat Damascenus libro secundo : Quidam (inquiens) aiunt, quod ante omnem creationem angeli geniti sunt, ut Theologus dicit Gregorius ; alii vero, postquam genitum est priorum caelum. Ego autem Theologo consentio Gregorio. Decebat enim primum intellectualem creari substantiam, et inde sensibilem, ac tunc ex utraque hominem.
Quinto, in Collationibus Patrum describitur quemadmodura abbas Serenus hoc fortiter dixerit.
Sexto, in Ecclesiastico scriptum est : Primo omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. Quod cum de increata sapientia nequeat accipi, de creata videtur sapientia exponendum, imo de natura angelica secundum Augustinum.
In oppositum sunt quae continentur in littera.
Ad hoc respondet Albertus :
Quemadmodum Magister, quidam nimis adhaerentes verbis Hieronymi distinxerunt duplex tempus, videlicet saeculare et antesaeculare, puta aeternum, allegantes illud Apostoli : Temporibus aeternis taciti ; et illud : Ante tempora saecularia : tempus antesaeculare vocantes moram indeficientis aeternitatis, quae omne tempus includit. Verum quia absurdum est, secundum Platonem et omnes philosophos, quod aliquod fuerit tempus ante saeculum (unde tertiodecimo de Civitale Dei loquitur Augustinus : Mundus non incepit in tempore, sed simul cum tempore, eo quod ante mundum non fuit tempus in quo mundus inciperet) ; imo cum motu caeli incepit tempus, quia ut dicilur quarto Physicorum, tempus est numerus motus secundum prius et posterius : hinc ait Magister et bene, quod spiritualis et corporalis natura simul sunt factae cum tempore. Et dicit, quod Hieronymus hoc non asserendo sed aliorum opinionem narrando deprompsit. Nempe ut dictum est supra, Stoici, quorum Socrates fuit princeps, dixerunt ab aeterno sibi saecula succedere, et uniuscuiusque saeculi esse proprium tempus. Illorumque opinionem refert Hieronymus : quae iam ante est improbata.
Haec Albertus.
Hinc Udalricus in Summa sua, libro quarto :
Simul creati sunt angeli cum natura corporali atque cum tempore, secundum positionem Augustini, Gregorii, Bedae. Alii vero quamplures dicunt eos creatos ante caetera universa, videlicet, Gregorius Nazianzenus, Damascenus, Hilarius quoque duodecimo de Trinitate, et libro de Synodis, dicens : Non magnum est quod Deus Pater Dominum nostrum ante caelum et terram genuerit, quum etiam angelus creatura caeli et terrae inveniatur antiquior. Unde et Iob de Behemoth, id est diabolo, dicit : Ipse est principium viarum Dei, id est creaturarum. Et si dicatur, quod isti loquantur de prioritate dignitatis ordinisque naturae, non durationis, obviant praeinducta verba Hieronymi. Porro alii, ut recitat Damascenus, dixerunt angelos factos post caeli formationem et ante hominis productionem. Inter haec autem, nil tamen asserentes quod non sufficienter probamus, Augustino potius consentimus. Nam et secundum philosophos, intelligentiae et orbes caelestes semper simul fuerunt cum motu, et Augustinus super Genesim ex textu haec probat.
Haec Udalricus.
At vero Thomas in prima parte Summae, quaestione sexagesima prima :
Circa haec, inquit, invenitur fuisse duplex sanctorum Doctorum sententia. Illa tamen probabilior videtur, quod angeli simul cum creatura corporea sunt creati. Angeli namque sunt qusedam pars universi. Non enim per se constituunt universum, sed tam ipsi quam creatura corporea in constitutione unius universi conveniunt. Quod apparet in ordine unius creaturse ad aliam. Ordo quippe rerum ad invicem, bonum est universi : nulla autem pars perfecta est a suo toto separata. Non est ergo probabile, quod Deus, cujus perfecta sunt opera, angelos ante alias creaturas seorsum creaverit : quamvis contrarium non sit reputandum erroneum, praecipue propter auctoritatem atque sententiam Gregorii Nazianzeni, cuius est tanta in doctrina christiana auctoritas, ut nullus unquam eius dictis calumniam inferre praesumpserit, sicut nec B. Athanasii documentis, ut ait Hieronymus.
Haec Thomas ibi.
Porro in Scripto secundi :
Creatio (ait) rerum ex voluntate Creatoris dependet, qui tunc et non prius res creare voluit. Quae cum nobis ex naturali lumine nota non sit, initium creationis rerum ratione investigare non possumus, sed fide tenemus, prout nobis traditum est ab eis quibus divinam voluntatem credimus revelatam.
Sciendum ergo, quod circa rerum inceptionem Sancti convenientes in eo quod fidei est, utpote nihil praeter Deum ab aeterno fuisse, varia ad minus quantum ad superficiem verborum, inveniuntur dixisse in his quae de necessitate fidei non sunt, in quibus licuit eis diversimode opinari, sicut et nobis. Plures namque eorum qui Augustinum praecesserunt, sicut Hieronymus, Hilarius, Gregorius Nazianzenus, videntur posuisse angelos ante corporaiem creaturam creatos, corporalemque creaturam per species successive distinctam. Augustinus vero corporalem et spiritualem creaturas ponit simul produc tas, corporalem quoque simul secundum materiam et species, non tamen secundum individua, quae successione temporum generantur. Posteriores vero, Gregorius, Beda, et alii, concordant cum Augustino in coaevitate spiritualis et corporalis creaturae, cum aliis autem in successione distinctions corporum per species diversas. Hinc tenetur communiter, quod angelus non est factus ante corporalem creaturam. Hoc quippe probabilius videtur tam ex parte divinae omnipotentiae, cuius non est successive operari, quam ad excludendum errorem,ne videantur angeli esse corporalium creatores. Verum tamen alteri sententiae non est praeiudicandum, ut habetur in littera : quoniam istud non est demonstratum, nec fide expressum.
Haec in Scripto.
In Summa etiam contra gentiles, libro secundo, aliquid scribit inde.
Consonat Petrus :
Quatuor, inquiens, ponuntur communiter concreata, id est coaequaeva, quasi prima quaedam principia creaturae agendae. Primum exemplar, id est natura angelica, quae vocatur exemplar inferiorum eo modo quo prima et perfectiora vocantur exemplaria inferiorum sequentium, quae ad superiorum imitationem producta sunt, prout primo libro ostensum est ; prima potentia, id est materia prima ; primus locus, id est caelum empyreum ; et prima mensura durationis, videlicet tempus. Verumtamen Ambrosius in Hexaemeron loquitur : Angeli et dominationes quamvis aliquando esse caeperunt, erant tamen quando hic mundus factus est. Quod exponitur sicut auctoritates quaedam praehabitae.
Haec Petrus.
Richardus quoque quaestione qua quaerit, an aevum creatum sit ante tempus, affirmat :
Tempus dupliciter sumitur. Primo communiter, pro quacumque mensura ipsius esse exsistentis in variatione. Secundo proprie, prout est continuatio motus numerata ab anima, qua median te motu, cuius tempus est passio, id est proprietas propriave mensura, mensurat anima durationes motuum aliorum : quae continuatio est sicut in subiecto in natura primi mobilis, nobis manifeste noti ex sensibili apparentia siderum ac signorum quae in ipso consistunt. Itaque primo modo loquendo de tempore, aevum non fuit creatum ante tempus duratione, sed dignitate : quoniam simul facta sunt natura angelica (in qua cointelligitur sua mensura, videlicet aevum), et caelum empyreum, primumque temporis communiter sumpti instans, atque materia corporalium aliorum. Loquendo autem de tempore secundo modo, aevum praecessit tempus non solum dignitate, sed etiam duratione, secundum opinionem dicentium opera sex dierum facta per intervalla temporum.
Haec Richardus.
Insuper Bonaventura hic scribit :
Quatuor fuerunt primo creata, caelum empyreum, natura angelica, materia, tempus. Cuius duplex ratio assignatur. Una, quoniam in principio debuerunt prima in Omni genere creari, in rebus scilicet ac mensuris, et in spiritualibus ac corporalibus, in corporalibus quoque activis et passivis. Quoniam igitur prima inter substantias spirituales est angelus, prima vero inter substantias corporales activas, caelum empyreum, et prima inter passivas, materia elementorum, et prima inter mensuras, tempus, quia non tantum dicit mensuram durationis, sed etiam egressionis ; idcirco haec quatuor dicuntur primo creata. Secunda, quia substantia spiritualis angelica primum debuit fieri, tanquam caput et minus dependens. Et statim ut facta est, simul habuit distinctionem et ordinem. Ordinem vero exsistentiae non habuit nisi in aliquo continente : ergo simul factum est caelum empyreum, corpus supremum, idcirco et capacissimum. Cumque vacuum esse non posset, necesse fuit simul fieri materiam corporalem seu molem. Et quoniam omnis productio in aliqua est mensura, hinc tria ista necessario sequilur tempus.
Praeterea, si quis instet, quia nihil potest creari nisi ab infinita virtute, ergo virtus divina se lotam exponit in unius creaturae productione : non igitur potest plura simul creare. Rursus, divina virtus cum sit simplicissima, ad quod se convertit, totaliter se convertit : unum igitur quodcumque creando, totaliter se convertit ad illud efficiendum, nec simul aliud facere valet.
Dicendum, quod non convertit se ad aliquid unum, imo nec ad plura creanda, totaliter, id est secundum extremum posse suum, nec quasi exhauriendo suam potentiam, nec sic totaliter quasi nec plura neque maiora queat efficere ; sed ita totaliter quod non quoad partem omnipotentiae suae. Nempe divina potestas dicitur infinita atque omnipotens non solum quoniam potest de non ente facere ens, sed etiam quia non potest tot, quin plura : imo quantum in ipsa est, potest intensive et extensive in infinitum maiora et plura.
Haec Bonaventura.
Consonat Alexander, qui de hac quaestione non scribit specialia praeter praehabita.
Porro Hannibal refert :
Quidam dixerunt, quod impossibile fuit angelos ante corporalem creaturam creari, quoniam nequeunt ab invicem esse distincti nisi in diversis locis exsistant; diversitas autem locorum sine corpore nequit intelligi. Sed hoc non videtur, quoniam illa solum de necessitate loco distinguuntur de quorum ratione est situs, utpote quae dimensive subiaceni quantitati. Angeli vero incorporei sunt : idcirco sicut eorum substantia non dependet ab aliquo dimensive, sic nec eorum distinctio. Alii vero, ut Basilius et Gregorius Nazianzenus, multique antiquorum doctorum, dixerunt angelos ante corporalem conditos creaturam : quod utique fuit Deo possibile. Quod quum ex divina dependeat voluntate, improbari efficaciter non valet nisi aliqua auctoritas in Scripturis reperiatur canonicis contra hoc. Quae cum desit, Augustinus probabiliter persuadet angelos simul cum creatura corporali esse productos. Quem sequuntur omnes moderni Latinorum doctores. Nempe ex angelis et corporalibus creaturis unum constituitur universum, cuius partes principales decuit simul creari ac esse, ut ostenderetur omnes unitate ordinis ad unum aliquid pertinere.
Haec Hannibal.
Ad auctoritates in oppositum introductas breviter respondetur, quod procedunt secundum aestimationem Graecorum doctorum et antiquorum quorumdam Latinorum. Alia vero positio probabilior est. Aliqui tamen volentes quasi concordare positionem utramque ad invicem, responderunt quod loquuntur de prioritate et ordine dignitatis, non durationis aut temporis. Quae concordatio non est nisi ad aerem, quamvis Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus et alii quidam sic solvant. Non enim procedit secundum mentem Sanctorum illorum, sicut et Thomas fatetur,et ex prsehabitis innotescit, ex libro quoque Collationum sanctorum Patrum, ubi abbas Serenus mentis suae intentionem apertissime pandit, doctores sequens Graecorum praefatos. Postremo, auctoritates Scripturae quae hoc velle videntur, rite de dignitatis prioritate ac ordine exponuntur.
QUAESTIO II
Secundo quaeritur, an aevum mensurat sit angelorum.
Videtur quod non.
Primo, quia in secunda propositione libri de Causis asseritur : Omne esse superius aut est supra aeternitatem, aut in aeternitate, aut post aeternitatem. Idem sententialiter habetur in Proclo. Et per esse quod est supra aeternitatem, intelligitur Deus et increatum esse ipsius; per esse in aeternitate, intelligentia seu angelus. Ergo aeternitas est angelorum mensura : praesertim cum in libro de Causis dicatur, Intelligentia parificatur aeternitati.
Secundo, Boetius ait Deo : Qui tempus ab aevo ire iubes. Ergo empus proficiscitur seu catisatur ab aevo. Causa vero temporis non est nisi aeternitas seu Deus aeternus, cum tempus sit unum quatuor coaequaevorum a Deo immediate (ut patuit) productorum. Ergo aevum non est mensura ab aeternitate distincta.
Tertio, in libro de Causis habelur : Inter rem cuius substantia et operatio est in aeternitate, et rem cuius substantia et operatio est in tempore, est res media cuius substantia est in aeternitate et actio in tempore : ergo praeter aeternitatem et tempus, non est alia ponenda mensura quae aevum vocetur.
Quarto, aut esse angeli est totum simul fixum, non fluens, aut non : si primum, mensuratur aeternitate ; si secundum, tempore.
Quinto, si aevum est mensura distincta a tempore, non apparet cur tempus sit potius unum de quatuor coaequaevis quam aevum : imo apparet quod aevum magis, quum sit tempore dignius, et secundum aliquos prius illo.
Circa hoc quaeritur, an sit unum aevum omnium aeviternorum, sicut unum ponitur tempus temporalium universorum ; itemque, an in aevo sit vera et realis successio.
Haec condependent. Et de his non scribit hic Alexander, sed potius super primum ; Albertus quoque non hic, sed in libro suo de IV Coaequaevis, sicut patebit. Est autem materia ista difficilis, et multa quae de ea dicuntur certitudine carent, et opinative promunlur magis quam assertive. Denique Augustinus in libro Confessionum apertissime tenet ac pro viribus probat, quod tempus non sit aliquid reale extra animam, sed solum protensio animi circa rem temporalem.
Itaque Thomas ad primum horum respondens :
Aevum, inquit, ponitur mensura media inter tempus et aeternitatem. Porro de distinctione temporis ab aevo est triplex opinio. Una, quod idem sit nunc aevi et temporis secundum essentiam, differens ratione : quia nunc temporis mensurat mobile ipsum secundum quod est in motu, eo quod sicut se habet tempus ad motum, ita nunc temporis ad mobile, ut quarto dicitur Physicorum ; sed nunc aevi mensurat substantiam mobilis primi prout consideratur in se. Sicque tempus et aevum differunt tantummodo ratione : attamen aevo mensuratur non solum substantia caeli, sed etiam angeli. Hoc autem stare non valet : quia duratio respicit esse in actu ; non autem est idem actus neque rationis unius, esse caeli, quod mensuratur aevo, et moveri ipsius, quod tempore mensuratur. Idcirco secundum rem differunt tempus et aevum, cum diversorum generuin diversae consistant mensurae, ut ex decimo Metaphysicae patet.
Hinc alii hoc concedentes, dixerunt quod aevum est mensura rei permanentis naturae, tempus vero mensura est rei motae : et tamen in aevo est prius atque posterius, sicut in tempore ; sed differunt, quia in tempore est prius et posterius cum innovatione, in aevo autem absque innovatione et inveteratione. Sed hoc nihil videtur dictu : quoniam ubicumque est prius et posterius, oportet intelligere partem priorem et posteriorem, quae in nulla duratione sunt simul, et dum est prius, nondum est posterius, sicque oportet illud advenire de novo. Exemptum quoque quod ponunt, falsum supponit. Etenim dicunt, quod sicut invenitur fluxus alicuius ab alio continuus cum innovatione, eo quod semper aliud et atiud est quod fluit, quemadmodum in exitu rivi a fonte ; sic etiam invenitur fluxus continuus sine innovatione, ut in emanatione radii a sole, qui semper est idem. Hoc autem non est verum, quia in exitu radii a sole non attenditur prius et posterius per se, quia illuminatio non est motus nisi per posterius, eo quod reducitur in motum corporis illuminants. Esse autem angeli non reducitur in innovationem alicuius motus sicut in causam, neque innovatur in se, quoniam nihil fit quod prius non fuit : ergo impossibile est quod aliquo modo sit ibi prius et posterius.
Idcirco dicendum, quod tempus est mensura habens prius et posterius, aevum vero est mensura non habens ea. Oportet namque rationem mensurae ex mensurato accipere : cumque esse angeli, quod aevo mensuratur, sit indivisibile, carens variatione, aevum prius et posterius non habet ; sed motus, qui tempore mensuralur, successione quadam perficitur, ideoque in tempore prius et posterius reperiuntur.
Denique aevum differt ab aeternitate, quemadmodum esse angeli ab esse Dei, in duobus. Primo, quoniam esse divinum est per se stans, cum sit realiter id quod est, seu divina essentia seu ipsemet Deus ; in angelo autem aliud est et quod est. Secundo, nam esse angeli fluxit ab alio, estque participatio quaedam esse divini et increali : ideo sicut esse angeli est non ipsum esse divinum, sed participatio eius ; sic mensura esse angeli seu aevum, non est ipsa aeternitas proprie sumpta, sed participatio eius. Hinc auctores parum loquuntur de differentia aeternitatis ac aevi : imo B. Dionysius utroque utitur indifferenter.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea in prima parte Summae, quaestione decima :
Aevum, ait, differt ab aeternitate et tempore, medium inter ea exsistens. Sed horum differentiam quidam assignant, quia aeternitas principio caret et fine ; aevum vero principium habet, non finem ; tempus autem principium finemque habet. Verum ista differentia est per accidens. Nam quamvis aeviterna semper fuissent et semper essent futura, ut aliqui ponunt, vel etiam tandem deficerent, quod Deo esset possibile ; adhuc aevum ab aeternitate et tempore distingueretur.
Alii ergo distinguunt inter se haec tria per hoc quod aeternitas non habet prius et posterius, tempus autem habet prius et posterius cum innovatione et veteratione, aevum vero haec habet sine innovatione et veteratione. Quod supra iam improbatum fuit.
Est igitur respondendum, quod cum aeternitas sit mensura esse permanentis, hinc secundum quod aliquid receditpermanentia essendi, secundum hoc recedit ab aeternitate. Quaedam itaque ita recedunt a permanentia exsistendi, quod esse eorum est transmutationis subiectum vel in transmutatione consistit : et haec tempore mensurantur, ut motus et esse omnium corruptibilium rerum. Quaedam minus receduntpermanentia essendi, quoniam esse eorum nec in transmutatione consistit nec est transmutationis subiectum ; tamen habent transmutationem adiunctam in potentia vel in actu : quemadmodum in corporibus patet caelestibus, quorum esse substantiale intransmutabile est, cum transmutatione secundum locum. Angeli quoque intransmutabile esse habent cum transmutabilitate secundum electionem, quantum ad eorum naturam ; et cum transmutabilitate intelligentiarum et affectionum atque locorum iuxta modum ipsoruin. Ideo huiusmodi mensurantur aevo, quod inter aeternitatem et tempus est medium. Esse autem quod mensurat aeternitas, nec est mutabile nec mutabilitati adiunctum. Sicque tempus habet in se prius et posterius ; aevum vero non, attamen possunt ei coniungi ; aeternitas nec habet ea, nec possunt coniungi eidem.
Haec in Summa.
In Summa etiam contra gentiles, libro primo, capitulo quintodecimo, hinc aliqua tangit.
Idem Petrus, qui et apertius loquens :
In angelis, inquit, est esse substantiale ; et hoc semper manet invariabile, mensuraturque aevo. Est quoque in eis esse accidentale, secundum affectiones et operationes variabile : quod non mensuratur aevo, sed tempore, non proprie dicto, quod est mensura motus primi mobilis, sed large accepto, quod est mensura cuiuscumque mutationis. Unde in aevo secundum se, non est fuisse, nec futurum esse, sed per comparationem ad tempus, cui coexsistit.
Haec Petrus.
Porro Richardus circa haec scribit diffusius :
Primo, dicens, declarandum est quid sit tempus ; secundo, quid instans ; tertio, quid aevum ; quarto, quod angeli sunt in aevo.
Itaque dico, quod tempus est continuatio seu duratio seu mora ipsius motus prirai numerata ab anima : qua continuatione (motu mediante, cuius tempus est passio, id est proprietas) mensurat anima continualiones seu durationes motuum aliorum. Quod autem tempus non sit motus, dicit expresse Philosophus quarto Physicorum : quoniam motus dicitur velox aut tardus, tempus vero non, sed longum aut breve. Aliqui tamen dicunt, quod tempus non differtmotu primi mobilis secundum rem aliquam absolutam. Sunt namque (ut dicunt) prius et posterius in motu primi mobilis in quantum ab anima numerantur. Et allegant pro se illud Augustini quinto super Genesim : Tempus est creaturae motus. Cumque motus sit aliquid in re, dicunt se non impingere in ilium articulum condemnatum seu excommunicatum : Tempus et aevum nihil sunt in re, sed solum in apprehensione. Verum prima opinio est securior, cum et motus mobilis primi tempore mensuretur. Quod autem tempus sit continuatio, videtur dicere Avicenna secundo suo Physicorum, capitulo ultimo loquens : Non est tempus aliquid cui accidat continuatio propria illi, imo ipsum est continuatio illa. Atque ad hoc ut habeat plenam temporis rationem, oportet ut numeretur a vi apprehensiva, sicque imaginabiliter vel intelligibiliter reducatur quasi ad modum discreti : quia cum tempus sit mensura, et ratio mensurae principaliter inveniatur in discretis, praesertim in principio discretionis, quod est unitas secundum Philosophum decimo Metaphysicae, et consequenter ad continua derivetur ; oportet nos imaginabiliter vel intelligibiliter aliquam facere discretionem in continuatione motus, quam dicimus tempus, cum per ipsam aliquid mensuramus.
Sic ex dictis patet, quod esse in tempore, est tempore mensurari : et quia nil tempore mensuratur nisi motus, vel ratione motus ; hinc motus per se est in tempore, et illud cuius esse est in motu, est in tempore ratione motus, et quies, in quantum est motus privatio.
Quantum ad secundum, dico quod instans est quid indivisibile, habens connexionem ad tempus, non pars temporis, sed initium eius aut terminus, et id quo sine reali discontinuatione temporis, partes temporis ab anima numerautur, ut patet ex quarto et sexto Physicorum. Porro instans, quod est terminus praeteriti initiumque futuri, non est in tempore actualiter atque realiter, quia sic tempus discontinuaretur ; sed est ibi potentialiter tantum, aut aliqua vi apprehensiva actualiter, signatum imaginabiliter seu intelligibiliter. Et quia hanc signationem efficit anima adspiciendo ad mobile, idcirco secundum quosdam dicit Philosophus quarto Physicorum, quod instans sequitur id quod fertur, et quod est idem in essentia in toto tempore, quemadmodum mobile manet idem : quamvis secundum alios et communius, verbum illud intelligatur de instanti quod idem est in essentia, variatum secundum diversa esse, secundum quod mobile in toto motu manet idem, et variatur quantum ad esse. Sed de illo instanti non intendo nunc loqui.
Ex praedictis patet, quod instans est mensura mobilis sub ratione qua mobile : et si est mobile motu quo disponatur ad proficiendum in esse vel ad defectum essendi, sic mensuratur instanti realiter differente ab instanti aevi. Si aulem est mobile motu non tendente ad esse substantiale aut ad eius corruptionem sive defectum, sicut sunt corpora caelestia et angeli ; sic in quantum mobilia sunt, esse eorum substantiale mensuratur instanti quod sola ratione differt ab indivisibili aevi.
Quantum ad tertium, dico quod aevum est mensura esse creati uniformiter se habentis, ad rationem relata, qua (ipso esse mediante, cuius est passio) potest intellectus mensurare omnem exsistentiam creatam uniformiter se habentem. Quod autem aevum non sit ipsum esse aeviterni, sed eius passio, declaratur sic : Aevum non convenit ipsi esse uniformiter se habenti nisi in quantum est limitatum superius atque inferius : estque limitatum superius per hoc quod est ab alio ; inferius quoque, per hoc quod recipitur ab alio. Ergo aevum non convenit ei nisi mediante habitudine eius ad aliudse diversum : et taie oportet esse diversumse, quoniam inter ea quae sunt realiter idem, non cadit realis relatio media. Praeterea, in eodem instanti in quo creatum est aeviternum, habuit totum suum esse substantiale, non autem durationem, sed durationis initium. Unde si possibile fuisset ipsum eodem instanti destrui, et destructum fuisset, verum esset ipsum fuisse seu esse habuisse, non tamen durasse : cum ergo aevum sit duratio aeviterni, non est ipsum aevum esse aeviterni.
Verumtamen quidam dicunt, quod aevum non differt secundum aliquid absolutum ab esse aeviterni in quo est. Nam si duratio esse aeviterni esset aliquid aliud superadditum illi esse, pari ratione, cum duratio eius duraret, duraret per aliam durationem superadditam sibi, et sic esset procedere in infinitum. Aevum autem idem est quod duratio esse aeviterni. Videtur igitur istis, quod aevum nil aliud sit quam esse aeviterni simplicissimi uniformiter conservatum, in quantum intellectus potest per ipsum mensurare omnem creatam exsistentiam uniformiter se habentem. Cumque esse simplicissimi aeviterni sit aliquid in re, atque secundum rem absolutam differens ab alia exsistentia uniformiter se habente, dicunt se non offendere in excommunicatum illum articulum : Aevum et tempus nihil sunt in re. Sed contra hoc est, quoniam pari ratione posset dici, quod tempus non differt a motu mobilis primi : quod quarto Physicorum Philosophus reprobat. Rursus, ipsum esse simplicissimi aeviterni mensuratur aevo, nec tamen mensuratur se ipso. Hinc opinio prima securior est.
Quarto, ex inductis concluditur propositum, utpote quod esse substantiale actualeque angelorum est in aevo, non in tempore, nec in instanti realiter distincto ab aevo : quoniam esse illud non est motus, nec de necessitate exsistens in motu, nec quies. Ergo non est in tempore. Verumtamen vicissitudo cogitationum et affectionum suarum alia mensuratur mensura.
Haec Richardus.
At vero Albertus libro de IV Coaequaevis, aevum definit, dicendo :
Aevum est mensura durationis rerum habentium principium et non finem, tota simul. Ad esse etenim temporis exigitur motus secundum locum, iuxta philosophos, vel ad minus variatio, secundum Sanctos. Unde cum multipliciter sint aliqua variabilia (quaedam enim habent in se ipsis causam varietatis, et haec sunt quae habent contrarium in se, ut mixta, vel extra se, ut elementa ; et qusedam quse non propria sed divina virtute subsistunt, ut angeli et incorruptibilia corpora, ut ait Boetius), illa sunt in tempore quae sunt primo modo variabilia, non illa quae secundo modo.
Et si obiciatur, quod ista sunt media inter aeternum et temporalia, ergo esse eorum non est totum simul ; dicendum, quod non sequitur, quoniam etsi sit totum eorum esse simul, non est tamen eiusdem rationis cum totum simul esse aeternitatis, quoniam non est a se ipso, sed a virtute divina vere et perfecte aeterna.
Si rursus obiciatur, quod omne creatum ex se tendit in non esse, ergo est variabile, non uniforme, neque in aevo ; respondendum, quod ex se in nihil tendere, multipliciter dicitur. Quaedam namque tendunt in non esse per principium pugnae intra se, ut mixta, aut extra se, ut elementa ; quaedam ex hoc quod habent divisibilitatem continui, cuius divisionis causa non est in ipsis, sed posset esse, si in ipsa ageret virtus superior, scilicet Deus, ut sunt incorruptibilia corpora ; quaedam ob hoc tantum quod conservatio eorum non est ex ipsis, sed ex superiori, ut angeli et orbes caelestes : et istud non repugnat aevo. Aliqui tamen dicunt, quod solum spirituales substantiae in aevo consistunt, faciuntque differentiam inter nunc temporis et aevum : quia nunc dicit id quod est de tempore accipere secundum substantiam suam, et dicunt hoc esse mensuram ipsius esse corporum incorruptibilium ; instans vero dicit ipsum indivisibile quod est cum priori et posteriori, atque in hoc dicunt esse ipsum esse corporum mutabilium. Sed hoc nobis non videtur. Quocumque enim modo accipiatur nunc, aut est stans in sua duratione, aut non : si est stans, manet in ratione aevi ; si non, sic cadit in essentiam temporis. Esse itaque caelestium corporum est in aevo, et motus eorum in tempore.
Haec Albertus.
In commento quoque suo super librum de Causis, de his multa scribit consonantia istis, aliqua quoque obscura, et quae prima facie non videntur recte sonare : ut quod idem sit quando et nunc aeternitatis ac temporis, differons secundum esse. Haec enim vel simpliciter in anima sunt, vel maximam sui rationem habent in anima.
Quocirca dicendum, quod secundum Aristotelem, tempus est utcumque ens, id est imperfectum, non habens completant sui rationem formalem extra animum considerantem : non tamen est solum neque totaliter in anima, sed et partim in re. Denique iuxta Boetium, aeternitas non est tantum protensio animi circa rem aeternalem, imo realiter est ipsemet Deus aeternus, utpote interminabilis vitae tota simul perfecta possessio. Nunc quoque et quando aeternitatis sola ratione ab aeternitate distincta sunt : idcirco a quando et nunc temporis realiter distinguuntur. Multa alia scribit ibidem, de quibus pertranseo. Ipse quoque Albertus alibi fassus est, quod tempus sit partim in re, partim in anima, sicut et numerus : quia materialiter et fundamentaliter est in re, formaliter vero et completive in anima.
Udalricus demum in Summa sua, libro quarto, fatetur quod tempus sit aliquid extra animam, et realis mensura motus realiter motu distincta.
Insuper eodem libro scribit de aevo quaepraedictis partim dissonare videntur :
Mensura (inquiens) esse caeli et motoris eius et angelorum, est aeternitas participata : quam moderai vocant aevum, potius secundum vocabuli appropriationem quam proprietatem. Nam et auctores communiter utuntur aevo pro aeterno, ut Plato in primo Timaei, et Boetius in de Consolatione, aliique philosophi, sanctus quoque Dionysius. Et sic sumitur in Ecclesiastico : Sic exigui anni in die aevi, id est ad comparationem aeternitatis,secundum Glossam. Unde grainmatici dicunt, quod aeternum dicitur per syncopam ab aeviterno. Nihilominus praedicta appropriatio auctoritatem ex Scriptura sortitur, cum in Ecclesiastico dicatur : Omnis sapientia Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum, id est ab aeterno, antequam fuit aevum. Sic rursus in Ecclesiastico : Nomen bonum permanebit in aevum. Sic ergo sumendo aevum, ipsum est mensura esse necessarii, non necessitate absoluta, sed dependente ad suam causam, sive hoc sit esse primum, sive esse secundum, quod consistit in naturalibus operationibus creaturae intellectualis, quae sunt intelligere et velle. Quapropter in talibus aevum mensurat ipsorum vivere et intelligere ac velle. Constituitur autem haec mensura etiam a nunc stante in infinitum a parte post : non tamen sicut aeternitas. In quantum enim hoc nunc adiacet enti necessario in quantum est ens necessarium, id est, in quantum eius actus est esse non exiens de potentia in aclum, videlicet intransmutabile : sic ipsum est omnino stans, et statu suo principiat aevum ut mensuram invariabilem secundum successionem vel vicissitudinem necessarii esse. In quantum vero adiacet eidem enti prout est secundum esse suum secundum : sic idem nunc variatur secundum esse prioris et posterioris, quemadmodum et primum ens illud creatum variatur per suorum operum vices. Sicque aevum principiatum ab ipso, mensurans hoc esse secundum, est mensura habens prius et posterius. Quae cum non habeant continuans aliquid, eo quod nec opera sint inter se continua ; idcirco vocantur vices seu vicissitudines ex quibus non constat aliquid successivum continuum, sicut tempus constituitur, et sic deficit a permanentia verae aeternitatis. Atque ob tactam similitudinem aevi ac temporis, Augustinus ipsum aevum nominat tempus, dicendo : Spiritus creator movet se ipsum sine loco et tempore ; creatum vero spiritum, per tempus sine loco ; corpus, per tempus et locum. Nam addit ibidem, videlicet octavo capitulo super Genesim, quod per tempus moveri, est per affectiones commutari. Et ex hoc constat, quod non sumit proprie tempus, cum primo libro de Immortalitate animae dicat : Omne quod tempore movetur, corpus est. Nec tamen angeli mutationi subduntur in contemplatione Creatoris, de cuius bonitatibus quanto plus sortiuntur, tanto plus unum sunt ac magis simplificantur. Propter quod duodecimo libro Confessionum loquitur Augustinus Deo de natura angelica : Prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae, variabilitatem suam cohibet sine lapsu ex quo facta est, inhaerendoque tibi excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum.
Haec Udalricus.
Cuius positio in hoc a praeinductis dissentire videtur, quod ponit aevum habere prius atque posterius, et per ipsum etiam mensurari intellectiones, volitiones et actiones angelorum vicissitudinatas et novas ac invicem succedentes : quae secundum praefatos doctores, non aevo sed tempore communiter sumpto et discreto mensurantur. Asserit tamen Udalricus, aevum secundum se et in sua essentia esse simplex et indivisibile, nihilo minus prius posteriusque habere in quantum suum esse non est totum simul. Alia plura de hac re scribit Udalricus, quae vel praehabita sententialiter sunt, aut infra tangentur.
Insuper Bonaventura :
Dum quaeritur, inquit, an natura angelica propriam habeat mensuram distinctam a tempore, distinguendum est : quia aut loqueris de mensura spiritualium secundum esse eorum, quod non mutatur, aut secundum affectiones. Si primo modo, sic mensuratur angelus aevo ; si secundo modo, non.
Sic autem consuevit ab antiquis doctoribus responderi : Aut loqueris de diversitate in genere mensurae, aut in genere entis. Si in genere mensurae, sic oportet ponere differentiam mensurarum spiritualium et corruptibilium. Si in genere entis, sic triplex fuit opinio. Una, quod sicut locus et superficies unum sunt et idem per essentiam, differentes per comparationem ; sic idem sit nunc aevi ac temporis, sola comparatione differens. Nunc enim respicit substantiam rei ; substantia vero primi mobilis quantum ad esse, est omnino immobilis, sed comparata ad situm, est mobilis. Et primo modo mensuratur nunc aevi, secundo modo nunc temporis : ita quod idem est nunc, diversimode comparatum ; quemadmodum idem ultimum comparatum ad corpus ambiens, est superficies, comparatum vero ad corpus ambitum, est locus. Sed istud stare non valet : quoniam circa ultimura corporis hae duae comparationes non sunt incompossibiles ; nunc vero temporis et nunc aevi habent proprietates incompossibiles circa idem. Nempe ut asserit Augustinus in libro LXXXIII Quaestionum, nunc aevi est stabile, nunc temporis fluxibile. Impossibile autem est unum et idem secundum idem simul moveri ac stare.
Hinc secunda tenet opinio, quod ipsum nunc sequitur essentiam materiae primae : sicut ergo materia in omnibus est eadem per essentiam, differens secundum esse ; ita nunc aevi ac temporis idem est per essentiam (non sicut individuum, sed instar materiae), differens per esse. Et isti dixerunt, quod cuiuslibet rei quidditas mensura eadem per essentiam mensuratur. Verum nec istud est multum intelligibile. Cum enim aevum esse stabile et quietum respiciat, quod materia habet a forma perfecta, et ista mensura non respiciat nisi esse actuale et modum essendi completum ; videtur quod aevum non possit accipi ex parte materiae, quidquid sit de tempore. Cum ergo modus durandi essentialiter atque formaliter differat hinc inde, sequitur quod propria etiam mensura.
Tertia ergo opinio est, quod spiritualia habent mensuram diversaratempore, non solura in genere mensurae, sed etiam in genere entis ; nec solum in comparatione, sed ietiam secundum substantiara et formam.
Quidquid autem sit de diversitate in genere entis, diversitalem secundum modum mensurae nemo potest negare, et hoc sufficit quaestioni praesenti, quia quaeritur, utrum spiritualia habeant mensuram diversam a corporalibus. Ad quod dicendum quod imo, et ilia secundum Sanctos atque philosophos, est aeternitas participata seu aevum. Cumque aeternitas proprie sumatur pro increato, et aevum frequenter accipiatur pro tempore, potest mensura haec proprio nomine aevitemitas nuncupari. Sicque respondendum est, dum quaeritur de mensura quae respicit ipsum esse spiritualis creaturae immutabile atque perpetuum. Si vero quaeratur de mensura angelicarum affectionum, an sit diversatempore, infra discutietur. Nuncque constat, quod aeviternitas variationem affectionum illarum non mensurat, prout ad Orosium loquitur Augustinus. Aevum quippe solius incommutabilis esse mensura est.
Praeterea advertendum, quod hominis beati seu glorificati et angeli eadem est mensura, videlicet aevum, quoniam similem habent modum durandi. Non tamen homo viator habet eamdem mensuram : quia habet modum essendi alium ; mensura vero non tantum concernit esse, sed modum quoque essendi
Quod si quaeratur, in quo genere sit mensura angelicae durationis ; dicunt nonnulli, quod non sit quantitas, nisi quan-titas virtutis, ideoque non sit proprie in genere quantitatis. Sed si vere mensura est, quomodo non est quantitas vera ? Hinc alii dicunt, quod est in genere quantitatis sicut principium. Si tamen quaeratur cuius sit principium, cum dicat mensuram diversam a tempore, difficile erit assignare. Ideo sanius dici potest, quod sicut tempus ponitur in substantiis spiritualibus quantum ad affectiones, secundum Augustinum, quamvis consideratio Philosophi ad illud non conscenderit ; sic et mensura ponitur differens speciequantitatibus aliis, quamvis de ilia non loquatur Philosophus, quoniam inferiorum rerum mensuras determinare intendit. Nec ex hoc ponitur in ipso insufficientia ; et si poneretur, non tamen ob hoc essetveritatis tramite discedendum.
Haec Bonaventura.
Praeterea super his scribit quaedam in suis Quodlibetis Henricus. Nono equidem Quodlibeto, quaestione septima, quaerit, an aevum sit substantia vel accidens. Respondet :
Cum aevum sit mensura, oportet modos mensurarum videre, et per hoc ex comparatione aevi ad alias mensuras patebit pro parte cuiusmodi mensura sit.
Itaque in qualibet re actualiter exsistente, duo considerantur, videlicet eius essentia et exsistentia ; et secundum utrumque correspondet ei mensura. Ex parte namque essentiae Dei, mensura eius est immensitas, quae sola ratione differtdivina essentia.
Porro in essentia creaturae est duplex ratio mensurae : una, secundum quod est essentia simpliciter ; alio modo, secundum quod est extensa seu multiplicata per partes. Primo modo quaelibet creatura duplicem habet mensuram : unam intra, quae est limitatio in gradu essentiae seu naturae ; aliam extra, id quod est primum, verissimum atque dignissimum ens in genere suo. Universaliter quoque quoad res omnium generura, id quod est primum ens simpliciter, quod est divina substantia, est per se universorum mensura secundum quod est ex se quid absolutum, et non in quantum habet respectum ad creaturam, nisi quia creatum habet respectum ad ipsam, quatenus ex hoc quod creatura habet respectum ad Deum, rationes perfectionales considerentur in ipso : quemadmodum aliqui dicunt, quod rationes attributales non ponantur in Deo nisi quia per intellectum creaturae secundum correspondentiam horum quae Deo attribuuntur, referuntur ad Deum, ut quantum ad hoc, contrario modo considerentur rationes ideales et rationes perfectionales : ideales etenim considerentur in Deo non ex hoc quod creaturae habent ad Deum referri, sed econtrario. Denique in praetactis modis mensurarum nulla cadit accidentalitas, nulloque horum modorura aevum mensura est.
Considerando autem mensuram essentiae ut est extensa, sic eius mensura quantitas est continua, sub cuius partibus partes substantiae materialis extensae sunt et contentae : atque per quantitatem istam accidentalem intrinsecam convenit substantiae corporali quantitas dimensionalis extrinseca, quae dicitur locus, et simpliciter accidens est ; prout autem multiplicata est, accidit substantiis materialibus numerus. Nec adhuc de natura et ratione talium mensurarum est aevum : ideo nihil est in re perlinens per se ad rei essentiam ratione ipsius essentiae, imo solum est de ratione mensurarum rei ratione sui esse, cuius mensura est duratio in esse, et diversificatur secundum diversum modum durandi in esse : estque in triplici genere. Est enim duratio absque omni variabilitate : quae est Dei, et vocatur aeternitas. Quaedam vero est variabilis secundum contrarias dispositiones, et dicitur tempus : quse est per se mensura motus, et non alterius nisi in quantum mutabile est secundum contrarias dispositiones in esse. Tertia duratio est quae est variabilis secundum contradictorias dispositiones dumtaxat, et est duplex. Quaedam transiens, quae non est mensura nisi eius quod est medium inter terminos variationis : cuiusmodi est instans, quod est per se mensura subitse mutationis, atque ipsius rei mutabilis in quantum est subiectum talis mutationis. Quaedam vero manens, quae est mensura esse rei manentis in esse post non esse, in quantum manens, tamen possibilis cadere in non esse, si sibi ipsi relinquatur : quod est simpliciter mensura fixa et stans absque innovatione et successione, sicut et esse cuius mensura est.
Si autem obiciatur, quia secundum Philosophum decimo Metaphysicae, mensura est unigenea suo mensurato, ergo sicut angelus est substantia, ita et sevum eius mensura ; dicendum, quod auctoritas illa est intelligenda de mensura extrinseca, conveniente rei ratione essentiae suae simpliciter, prout in omni genere primum est mensura sequentium : quod enim est sicut mensura substantiae, substantia est.
Haec Henricus.
Porro haec rationabiliter posita Scotus more solito impugnat et expugnare conatur, sic arguendo : Videtur Henricus contradicere sibi ipsi, quia expresse dicit, quod angeli esse habet terminari, et quod aevum potest in quolibet instanti, quantum est ex se, deficere. Ergo si illud aeviternum habeat formaliter esse cum illo nunc, hoc non potest esse secundum illud esse, quoniam illud esse habuit terminari cum illo nunc : ergo oportet ut vel alio esse sit cum secundo nunc, vel eodem iterum posito.
Verum ista obiectio impertinens et puerilis censetur, nec secundum mentem Doctoris solennis procedit. Ipse enim, ut ex praeinductis eius eloquiis elucescit, affirmat esse augeri terminari non duratione aut desitione, sed intrinseco gradu suae perfectionis specificae, sicut et eius essentia et omnis entis creati natura limitatur Sap. xi, 21. ac terminatur, cum omnia in numero et pondere et mensura sint constituta. Idem igitur permanet esse substantiale angeli, nec desinit neque repetitur ; nihilo minus omni instanti et momento potest deficere, sicut et quaelibet entitas creata dependens, si manutenentia supergloriosi Creatoris cesset et abstrahatur ab ea : quae duo stant simul, ut patuit.
Amplius de aevo scribit hic Scotus, quaestione qua quaerit, utrum in angelo actualiter exsistente necesse sit ponere aliquid mensurans exsistentiam eius seu durationem exsistentiae eius, realiter aliud ab exsistentia eius :
Mensurare, est quantilatem ignoratam certificare per quamdam magis notam. Quae certificatio aliquando fieri potest per quantitatem exsistentem in re vel in imaginatione : quemadmodum artifex expertus per quantitatem quam in sua habet imaginatione mensurat quantitatem quameumque sibi occurrentem. Quandoque fieri potest per quantitatem aliquam exsistentem in re : et hoc tripliciter. Primo, per excedentem, sicque certificatur intellectus de quantitate minori per accessum eius ad maiorem, aut per recessum ab ea : et sic ponitur mensura in quidditatibus rerum. Haecque mensura est perfectior mensurato, quae et mensurato notior naturaliter esse debet : sicut albedo ponitur mensura in genere colorum, et est prima mensura in genere illo. Secundo, per quantitatem excessam : quoniam quantitas nota minor est, et pars quantitatis maioris ignotae, et tunc quantitas minor per sui replicationem mensurat illud totum quod dicitur maius. Sicque minor motus potest esse mensura maioris ex rei natura. Tertio mensuratur quantitas ignota per aliam quantitatem notam, distinctam, sibi aequalem : quod fit per applicationem superpositionemve sui.
Itaque dico, quod in actuali exsistentia angeli non oportet quaerere mensuram aliquam intrinsecam aliamnatura ipsius rei : quoniam nihil aliud realiter ibi est a natura rei mensuratae ; mensura autem ex natura rei aliud est a mensurato. Et constat, quod si poneretur in angelo aliqua mensura, non poneretur ibi nisi hoc tertio modo : neque enim esset excedens neque excessa, sed aequalis. Neque exsistentia ista videtur posse esse mensura sui ipsius, sicut in aliis quantitas ut distincte cognita, potest esse mensura sui ipsius secundum partes suas confuse cognitas. Non ita est hic, cum ista exsistentia sit indivisibilis : idcirco nequeunt partes eius confuse concipi in se, quia non habet partes simpliciter. Ergo non est necesse in angelo exsistente ponere aliud ab actuali exsistentia eius, quod sit mensura actualis exsistentiae suae : et cum non sit ponenda pluralitas sine necessitate, nec hic sit necessitas ponere eam, non videtur hic esse ponenda. Non solum autem non est necesse ponere absolutum aliquid pro mensura, sed nec aliquam relationem : quia non est necesse aliam relationem aliquam hic ponere quam istam quae est ad causam efficientem, et ista relatio non est aliudfundamento, ut probatum est ante.
Haec Scotus.
Innotescit itaque, quod Scotus dicit aevum non esse mensuram distinctam ab exsistentia angeli. Ad cuius reprobationem reor sufficere, quod tot praeclari doctores iam allegati concorditer tenent atque idonee probant oppositum. Videtur quoque impingere iuxta praeinductam recitationem Richardi, in excommunicatum articulum, quod tempus et aevum non dicant aliquid extra animam : nisi excusetur per hoc quod dicit aevum esse ipsam exsistentiam aeviterni.
Insuper de aeternitate, aevo et tempore scribit diffuse Guillelmus Parisiensis primo de Universo. De quibus breviter tangam :
Opinati (inquit) sunt quidam aeternitatem non aliud esse in essentia quam tempus. Unde et definierunt tempus esse partem seternitatis. Et isti fuerunt Italici : secundum quos non differt tempus ab aeternitate nisi sicut totum a parte sua, et sicut maius tempus a minori ; et sicut ante aeternitatem nihil fuit esseve potuit, ita nec ante totum tempus. Sed hoc stare non valet. Aeternitas namque impartibilis est secundum prius et posterius, cum esse aeternitatis sit permanens : imo ipsa aeternitas interminabilis permanentia est. Permanentia autem et fluxibilitas contraria sunt. Ergo nil fluxus nihilque fluens est in aeternitate : idcirco nec prius neque posterius sunt in ea. Quid enim est tempus, nisi fluens esse et nullatenus permanens ? Non ergo sunt unum, nec unum pars est alterius.
Praeterea mirum videtur, quod inter fortissimum esse aeternitatis et debilissimum esse temporis, medium non est, ut apparet. Illud namque aut esset fluens totaliter sicut tempus, aut totaliter permanens ut aeternitas, et neutro horum modorum esset medium ; aut partim fluens partimque permanens, et hoc non esset unum, sed quid ex aeternitate et tempore aggregatum. Quod si quis dixerit, quia horizon aeternitatis ac temporis quem ponunt philosophi, est medium, quia utrique communicat, nec aliud est quam perpetuitas, quse per inceptionem videtur communicare cum tempore, et per indesinibilitatem cum aeternitate : propter quse duo dixit Philosophus ipsum esse horizontem aeternitatis ac temporis, et post aeternitatem ac supra tempus, etc.
Hanc materiam prosequitur Guillelmus diffuse, et qualiter aeternum et aevum ac tempus, sseculum quoque et perpetuitas, variis modis accipiantur, ostendit. Aevum quoque seu perpetuum attribuit angelis, ipsasque mensuras a mensuratis esse distinctas, satis insinuare videtur. De aevo tamen non loquitur absolute.
Nunc elucidandum, an unum sit aevum omnium aeviternorum.
Et circa hoc loquitur Thomas :
Ponendo unitatem aevi, oportet eam investigare ad similitudinem temporis, cuius causa tripliciter assignatur. Quidam etenim dicunt, quod cum tempus sit numerus motus, hinc sicut eodem denario numerantur decem canes et decem equi, ita idem est tempus quo numerantur omnes motus. Sed hoc improbat Commentator quarto Physicorum : quoniam unitas numeri diversorum numeratorum non est nisi unitas numeri mathematice sumpti ; tempus autem non est quid mathematicum, sed naturale. Praeterea, omnia mathematica multiplicantur secundum esse quod habent in rebus : sicut non est realiter eadem linea in cupro et ligno. Ideo sequeretur, quod tempus secundum esse seu realiter numeraretur ad numerum motuum, essentque simpliciter tempora plura, unum tantum in imaginatione seu abstraction.
Alii dixerunt, quod cum tempus sit mensura variationis, et omnis variatio est ex potentialitate materiae, ideo tempus est unum ab unitate materiae. Sed hoc non est verum. Tempus namque non mensurat variationem in potentia, sed variationem in actu : actus autem variationis in materia non est unus tantum, sed plures ; sed prima tantum potentia ad variationem est una. Verumtamen etiam hoc non est per se notum, imo potius forsan falsum, quod omnium mobilium sit una materia. Insuper, tempus quum sit numerus, de necessitate respicit aliquam multitudinem numeratam. In prima vero materia secundum essentiam non est aliqua multitudo, sed solum secundum esse, id est, secundum actualem et realem exsistentiam eius, seu per respectum ad durationem et operationem ; atque secundum hoc esse non est una in pluribus. Unde nec tempus correspondet materiae secundum eius essentiam, sed solum secundum esse ipsius : secundum quod variatur per motum. Idcirco ex unitate materiae nullo modo potest esse tempus unum.
Idcirco dicendum cum Commentatore quarto Physicorum, quod tempus est unum ab unitate motus primi mobilis. Tempus quippe comparatur ad illum motum non tantum ut mensura ad mensuratum, sicut ad alios motus, sed etiam sicut accidens ad subiectum, quod ponitur in definitione ipsius :quo unitatem multitudinemque sortitur. Nam primo mensurat motum diurnum, et per illum caeteros omnes. Quemadmodum enim decimo Metaphysicae dicitur, unumquodque mensuratur per primum et minimum sui generis. Conformiter dicendum de aevo, quod sit unum ab unitate simplicissimi esse aeviternorum, quorum unum oportet esse simplicius alio, ut infra probabitur.
Si autem obiciatur, quod mensura multiplicatur iuxta multitudinem mensuratorum.
Rursus, primus et summus angelus creditur cecidisse et factus diabolus pessimus : ergo iuxta nunc dicta, esse omnium angelorum sanctorum mensuratur ad aevum diaboli tam maligni.
Respondendum ad primum, quod mensura est duplex. Una intrinseca, quae est in mensurato quemadmodum accidens in subiecto. Et haec multiplicatur iuxta multitudinem mensurati : sicut plures sunt lineae quae mensurant longitudinem plurium aequalium corporum. Alia est mensura extrinseca : quam non oportet multiplicari secundum multiplicationera mensuratorum, sed est in uno sicut in subiecto ad quod multa mensurantur, ut multi panni longitudine ulnae unius. Sicque multi motus mensurantur ad numerum unius primi motus, qui numerus est tempus ; multa quoque permanentia ad unitatem unius permanentis, quod est aevum.
Ad aliud, quod cum aevum sit participatio aeternitatis, quanto plus aliquid est in participatione aeternitatis, tanto per prius mensuratur aevo : cumque angelus beatus magis sit in participatione aeternitatis quam ille qui corruit, non sequitur quod angelus beatus mensuretur ad aevum diaboli, sed econtra.
Haec Thomas in Scripto.
At vero in prima parte Summae, quaestione decima, addit :
Quidam assignant causam unitatis temporis ex unitate aeternitatis, quae est principium omnis durationis. Sicque omnes durationes sunt unum, si attendatur earum principium, seu per respectum ad illud ; plures vero sunt, si consideretur eorum diversitas quae durationem recipiunt ex influxu primi principii. Verum istud non sufficit, quoniam ea quae sunt unum principio aut subiecto, praesertim remoto, non sunt unum simpliciter, sed secundum quid.
Praeterea de substantiis spiritualibus duplex fuit opinio. Una, quod omnes processerunt a Deo in quadam aequalitate, uniusque speciei specialissimae, ut Origenes dixit ; vel saltem multae earum, secundum quosdam. Alia, quod profluxerunt a Deo quodam gradu et ordine : quod S. Dionysius sensisse videtur, qui dicit decimo capitulo Caelestis hierarchiae, quod inter spirituales substantias sunt primae, mediae et ultimae, etiam in uno choro seu ordine angelorum. Itaque secundum primam opinionem dicere oportet, quod plura sunt aeva, sicut sunt plura aeviterna prima aequalia. Sed secundum aliam est dicendum, quod sit unum aevum, sicut ostensum est.
Interdum quoque accipitur aevum pro saeculo, quod est durationis alicujus rei periodus : et ita dicuntur multa aeva. Sicque in apocryphis Esdrae habetur : Majestas et potestas aevorum est apud te, Domine.
Haec est idem in Summa.
Amplius, Petrus positionem hanc Thomae plene hic recitat. Qua recitata, mox addit :
Unum est aevum. Cuius subiectum quidam dicunt esse angelum primum, Deo in habitudine magis propinquum. Sed cum ille nullam universalem habeat rationem respectu aliorum, aliis convenientius esse videtur, quod sicut primum subiectum temporis est primum mobile, quod est omnium regula motuum, sic primum subiectum aevi sit primum immobile, id est caelum empyreum, quod est continentia omnium creaturarum, id est omnium visibilium et invisibilium.
Quaerit quoque Petrus hic, an sit alia mensura creata praeter tempus et aevum. Respondet :
Tempus multipliciter sumitur. Primo communissime, pro mensura cuiuscumque mutationis, sive actualis, sive possibilis solum. Sicque accipitur cum dicitur unum de quatuor concreatis, id est coaequaevis : sic enim complectitur aevum. Secundo sumitur minus communiter, pro mensura cuiuslibet actualis mutationis, sive sit subita, sive successiva. Sicque Deus dicitur caepisse Dominus esse ex tempore. Tertio proprie, pro mensura cuiuscumque actualis mutationis successivae, sive continuee, sive non. Et ita secundum quosdam asserit Augustinus, quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus. Quarto propriissime, pro mensura mutationis actualis successivae, continuae, et praeter tempus. Sic sumptum, est mensura alia qua mensurantur affectiones angelorum, et qua mensurabuntur variationes quae erunt post finale iudicium, quoniam tunc cessabit hoc tempus.
Haec Petrus.
Qui iterum quaerit, utrum aevum incepit ante tempus. Respondet :
Secundum Augustinum duodecimo Confessionum, alterum altero dicitur prius quatuor modis, videlicet : aeternitate, sicut Deus cuncta praecedit ; tempore, ut flos fructum ; electione seu dignitate, ut fructus florem ; origine, quemadmodum sonus cantum. Dico ergo, quod aevum praecedit tempus proprie sumptum, dignitate seu electione, et duratione : quoniam tempus illud non fuit a principio creationis, sed a motu primi mobilis. Tempus vero acceptum communiter pro mensura cuiuscumque actualis mutationis praecessit mensura quae dicitur aevum, dignitate, non duratione.
Haec ille. Procedit autem ista responsio secundum positionem dicentium opera sex dierum facta per temporis intervalla. Porro secundum Augustinum, tempus propriissime sumptum et aevum simul duratione fuerunt.
Richardus demum in bac quaestione parumper ab inductis videtur recedere, dicens :
Non sic potest dici unum aevum omnium aeviternorum, sicut unum tempus omnium temporalium, quamvis omnium aeviternorum, saltem spiritualium, valeat aliquo modo dici unum aevum. Nam iuxta praehabita, tempus est continuatio motus numerata ab anima, qua (motu mediante, cuius passio est tempus) mensurat anima durationes motuum aliorum. Mensurare autem durationem unius motus per alium, est ex comparatione motus unius ad alterum certificari de duratione alterius motus : quemadmodum mensurare pannum per ulnam, est ex comparatione quantitatis panni ad quantitatem ulnae certificari de panni illius quantitate. Maior vero certitudo habetur de re per causam quam per effectum, atque per simplex quam per compositura. Hinc unitas certior est mensura quam numerus. Certitudo quoque acquiritur de minus noto per magis notum. Motus autera primi mobilis manifeste nobis noti (quod dico propter nonum orbem), inter omnes alios motus nobis manifeste cognitos plus habet de causalitate respectu motuum inferiorum.Est item simplicior, quoniam regularissimus, et mobile illud in minori mora plus transit de spatio quam aliquod corpus inferius. Est etiam notior nobis ex parte sui, ob maiorera sui simplicitatem, et per comparationem ad nos, propter sensibilitatem distinctionum signorum quae in ipso consistunt, per quam ab hominibus certius universaliusque cognoscitur. Ideo sola continuatio motus illius ut numerota ab anima, plene habet rationem mensurae respectu motuum aliorum : ideo sola est tempus propriissime dictum. Hinc loquitur Avicenna in suo libro Physicorum : Non oportet ut unumquemque motum comitetur per se proprium tempus, nec ut quidquid mensurat aliquid sit accidens illi.
Porro nullius aeviterni esse, habet causalitatem ad alia aeviterna, cum omnia ilia sint a Deo immediate creata : ideo nullius aeviterni duratio tam plene habet rationem mensurae respectu durationis aliorum aeviternorum, sicut de motu iam dictum est. Verumtamen, quoniam inter aeviterna est unum cuius naturale esse actualius atque simplicius est naturali esse alicuius alterius aeviterni, et angeli naturali cognitione sciunt ipsum tenere summum gradum inter aeviterna, ac comparando esse suum ad esse illius magis cognoscunt quem habeant gradum essendi inter aeviterna quantum ad naturalia sua ; idcirco duratio illius nobilissimi aeviterni ad intellectum relata, quodammodo habet rationem mensurae, quamvis non plenam respectu cuiuslibet actualis exsistentiae creatae uniformiter se habentis. Et ista mensura dicitur aevum.
Si autem obiciatur, quod summus angelorum ceciderit, sicque esse angelorum sanctorum mensuraretur per esse illius ; respondent quidam, non esse inconveniens quod omnes angeli alii naturali cognitione comparando suum esse naturale ad naturale esse illius, magis cognoscant quem gradum essendi quilibet eorum teneat in ordine entium creatorum : quoniam naturalia illius angeli non sunt ei per casum ablata, secundum Dionysium ; ideo naturale esse ipsius nobilus remanet naturali esse caeterorum. Nihilo minus angeli sancti supernaturali cognitione adspiciendo esse divinum et se in comparatione ad illud, certo sciunt quem habeant gradum in ordine rerum, tam quoad esse naturae quam quoad esse gloriae.
Haec Richardus.
Videtur autem in his responsio Thomae convenientior esse, quia de ratione mensurae durationis, de qua nunc sermo, non est ut sit causa esse mensuratorum. Nam et tempus mensura est temporalium rerum, non proprie causa, imo potius radix quaedam desinendi ab esse, iuxta illud : Omnia quae sunt in tempore, tempore labuntur et tabescunt. Et sicut in libro Sex principiorum habetur, quando est infectio quaedam in re temporali ex adiacentia temporis derelicta. Aliter quoque sumitur mensura dum primum in unoquoque genere perhibetur mensura secundorum, et dum aevum et tempus dicuntur mensurae durationis rerum, ut constat ex introductis : quod tamen Richardus in verbis suis iam habitis non videtur pensasse.
Albertus demum in libro de IV Coaequaevis, praedictis concordat :
Potest (inquiens) dici, quod aevum sit in uno sicut tempus atque aeternitas. In reductione enim mensuratorum ad mensuram, non attenditur ratio causae neque carentia termini, sed simplicior et notior quantitas. Et hoc evidenter palet in reductione granorum ad modium,et in reductione massae ad factionem, in aliis quoque similiter : in quibus non attenditur in primo mensurante nisi simplicior ac notior quanlitas, quae ut aliquota se habet ad totum mensuratum. Cumque talia sit invenire in aeviternis (non enim unum aeviternum infinite excedit aliud in simplicitate), patet quod reducuntur ad aliquod unum in suo genere primum mensurans.
Haec Albertus. Ex quibus patet verum esse quod dixi, de ratione mensurae durationis non esse quod sit causa esse mensuratorum aut durationis eorum.
Idem Udalricus in Summa sua, libro quarto.
Bonaventura autem super his aliter sentiens :
Ad huius (inquit) quaestionis intelligentiam, praenotandum qualiter accipiatur unitas temporis. Quam quidam tripliciter tentaverunt accipere, secundum quod accidens comparatur tripliciter ad subiectum. Habet enim accidens in subiecto causam et exsistentiam ac apparentiam. Dixerunt ergo aliqui, quod tempus est unum ratione subiecti in quo est primo et per se : quo remoto, removetur et tempus. Unde dixerunt, quod tempus est unum, quoniam est in primo mobili, cuius motu cessante, cessat et tempus. Sed istud non sufficit, quia ut ait Augustinus, si cessaret motus primi mobilis, adhuc posset moveri rota figuli, et constat quod mensuraretur ille motus : ergo non tantum est ibi tempus, imo et in aliis rebus mobilibus. Item, tempus est in affectionibus et cogitationibus liberi arbitrii, quod non subest motui caeli, ut asserit Augustinus.
Alii ergo dixerunt, quod tempus est unum ratione subiecti in quo primo apparet. Cum enim tempus sit numerus mensurave motuum, et numerus iste secundum essentiam sit in re mobili seu re mota, in qua est prius atque posterius, secundum actualem vero numerationem sit a parte animae, ut vult Philosophus et Augustinus, cum anima omnes motus et mutationes numeret adspiciendo ad mensuram motus primi mobilis, scilicet per diem, annum et horam, voluerunt dicere, quod unum est tempus ratione subiecti in quo primo apparet : quia etsi omnia habeant proprias periodos, mensurantur tamen et numerantur per mensuram motus regularis, certi ac nobis notissimi, utpote motus mobilis primi. Verum istud non sufficit, quoniam dicit Philosophus libro de Caelo et mundo, quod si essent duo mobilia prima, adhuc unum esset tempus : nec tunc posset dici unum ratione subiecti in quo primo esset, nec in quo primo appareret, quum utrumque esset aeque primum et evidens ; nec ratione animae, quoniam tempus non est numerus numerans, sed numerus numeratus, ut vult Philosophus, estque tempus dispositio rei ad extra, non fictio animae.
Hinc tertii dixerunt profundius, quod unitas temporis sumitur penes unitatem subiecti a quo causatur, quod est materia in quantum mutabilis, et ita, ut ens in potentia. Materia quippe ut est in acquisitione formae mutatur, et sic est ens in potentia. Hinc tempus potissime inter omnia accidentia tenet se cum materia. Quemadmodum ergo materia una est per essentiam, differens per esse : una, inquam, non unitate universalitatis, nec singularitatis, sed medio modo ; ita et tempus est unum in temporalibus universis. Et si quaeras, unde hoc est quod tempus est unum, cum motus sint varii ; dicendum, quod motus definitur per id ad quod est : unde motus respicit motorem et mobile et terminum. Tempus vero respicit ipsam durationem variam et successivam quse venit ex potentia rei mobilis. Cumque tempus consimilius sit naturae durantis, et natura super quam fundatur, est numero una ; hinc tempus non solum est unum specie, sed etiam numero, in temporalibus omnibus, differens penes esse, ut posuerunt sapientes communiter circa materiam istam locuti. Porro si quseras, cur ita non est in quantitatibus cunctis, cum omnes concernant materiam ; respondendum, quod aliae omnes, etsi esse incompletum habeant in materia (sunt enim in materia dimensiones infinitae), attamen esse earum completum est a materia exsistente sub forma. Tempus autem habet esse ex hoc quod materia tendit ad formam, propter hoc quod causatur a motu, qui est entelechia seu actus entis in potentia : ideo tenet se maxime ex parte materiae,et idcirco non est distinctum. Nec dico, quod tempus sit in materia, omni forma circumscripta ; sed quamvis sit a materia quae est sub forma, magis tamen causatur a materia prout tendit ad formam, et sic est in materia ratione suae potentialitatis.
Denique iuxta hunc triplicem modum nisi sunt aliqui in aevo ponere unitatem.Primo, ratione subiecti in quo primo est. Posuerunt namque in intelligentiis ordinem secundum continentiam virtualem, sicut in visibilibus continentia reperitur localis : et sicut tempus in primo mobili fundatur, sic aevum in prima est intelligentia, quae virtualiter continet alias et influit illis. Haec autem positio stare nequit. Primo, quoniam omnis intelligentia in incorruptione habet aequalitatem, ut infra dicetur. Secundo, quoniam conservatio intelligentiarum immediate pendet ex Deo. Tertio, quia si illa intelligentia destrueretur, fundamenlum sevi periret. Possibile quoque fuit illam peccare, imo forte peccavit, cum credatur diabolus fuisse excellentissimus angelorum.
Hinc alii assignaverunt unitatem aevi ratione subiecti in quo primo apparet : quod est caelum empyreum, in quo non cadit variatio, imo omnino quietum est. Sed nec hoc sufficit : quoniam immortalitas et impassibilitas per prius est in substantiis spiritualibus quam corporalibus, cum sint digniores, et dignius mensurari non habeat per respectum ad minus dignum.
Propterea alii nisi sunt sumere unitatem aevi ex parte causae, dicentes quod duratio et conservatio intelligentiarum continuatur per divinam influentiam, quae cum sit una, aevum est unum. Verum nec hoc stare potest, quoniam influentia illa active accipitur, aut passive : si active, non est aliud quam Deus influens, et ita non habet aevum mensuram ; si passive, tot sunt influentiae quot qui suscipiunt eas.
Idcirco non restat alius modus nisi per unitatem materiae, ut dictum est de tempore. Sed multi negant intelligentias habere materiam. Attamen quidquid sit de hoc, aevum respicit esse actuale et stabile, tempus vero materiam ut est in potentia : ideo sicut unitas temporis conformatur materiae, sic unitas aevi formae, non in quantum est ista aut illa, sed in quantum immutabilis. Hinc sicut linea in corporibus quamvis diversis, est eadem specie ; sic aevum habet unitatem universal is, non unitatem quam habet tempus. Idcirco concedendae sunt rationes probantes non esse unum aevum aeviternorum, sed multa.
Haec Bonaventura.
Cuius opinio in multis differt ex dictis secundum Thomam, Albertum, Petrum, Richardum, Udalricum, Henricum, ac alios : ex quorum etiam dictis patet ad persuasiones has Bonaventurae solutio, nec vacat singula eius verba discutere. Principalis quoque eius opinio de unitate temporis ex unitate materiae, S. Thoma satis improbata censetur. Patet item ex tanta dissensione doctorum, difficultas atque incertitudo huius materiae. Unde et opinative magis quam assertive loquendum est hic.
Praeterea de his satis notabiliter ait Durandus :
Videndum est primo, quid sit de ratione mensurae. De cuius ratione est ut per eam habeatur certitudo de re mensurata, vel quantum ad id quod est, si sit mensura quidditatis et naturae ; vel quantum ad permanentiam sui esse, si sit mensura durationis. Utrumque autem horum contingit dupliciter : quoniam certificari possumus de re vel quantum ad id quod est seu quantum ad sui esse durationem, primo per se atque directe, quod fit solum per causam rei : sicut de eclipsi lunae per interpositionem terrae inter solem et lunam. Per causam namque res per se et directe cognoscitur. Secundo certificamur de re indirecte et comparative. Sicque certificamur de omnibus quae sunt in aliquo genere per id quod in genere illo exsistit perfectius, quasi habens in se omnem generis illius actualitatem : ut est albedo in genere coloris. Nam per albedinem mensurantur colores indirecte et comparative : quoniam tanto perfectius participant naturam coloris, quanto propinquius accedunt ad naturam albedinis. Ratio mensurationis istius est, quia per notius natum est cerlificari minus notum, quando maius et minus notum inter se habitudinem sortiuntur, ut quae eiusdem sunt generis. Porro quod actualius atque perfectius est in genere, hoc ex sua natura est notius : idcirco per illud nata sunt caetera in genere illo mensurari. Haec quoque mensura dicitur indirecta et comparativa respectu primae mensurae : quoniam non est ita directa et per se habitudo ad invicem eorum quae sunt in eodem genere, quantum ad esse et cognitionem, sicut est habitudo effectus ad causam.
Hinc patet, quod de ratione mensurae universaliter non est quod causa sit mensurati. Nam si lapis moveretur sursum ab angelo, motus ille mensuraretur per motum primum, tamen ab eo non causaretur.
Aut ergo quaeritur quae sit mensura quidditatis et perfectionis naturae aeviternorum, aut quae sit mensura durationis ac permanentiae eorumdem. Si primum, dicendum quod sola divina essentia accepta sub ratione ideae imitabilis a creatura, est per se ac directe mensura quidditatis et perfectionis naturae aeviternorum ; esse autem supremi aeviterni est mensura eorum indirecte et comparative. Sola etenim causa prima habet rationem mensurae per se simpliciter et directe ; primum vero in genere, indirecte et comparative, ut dictum est. Sola autem divina essentia sub ratione ideae est causa aeviternorum.
Porro si quaeratur de mensura durationis ac permanentiae, sic quaestio ista magis est dubia, an scilicet sit una duratio alicuius aeviterni per quam mensurentur caeterorum durationes aeviternorum : et de hoc est duplex responsio. Una, quod sic, ita quod duratio primi et perfectissimi aeviterni est mensura durationis reliquorum : quoniam sicut se habet essentia ad essentiam et esse ad esse, ita duratio ad durationem. Quemadmodum ergo essentia primi aeviterni mensura est essentiarum aliorum aeviternorum, sic esse atque duratio eius, mensurae sunt ipsius esse ac durationis illorum. Secunda responsio est, quod praeter beneplacitum Dei ac ordinationem divinam circa durationem aeviternorum, non est inter aeviterna duratio alicuius quae sit mensura durationis aliorum. Quae enim sunt aequalis uniformitatis ac certitudinis, non sunt apta ad hoc ut unum mensuretur per aliud, cum mensura sit uniformior, potior ac certior mensurato. Sed aeviterna sunt aequalis uniformitatis ac certitudinis in durando : nam quamvis esse unius aeviterni sit ex sua natura perfectius ac notius esse alterius, tamen duratio cuiuslibet aeviterni est aeque uniformis, quoniam nulla varietas est in esse unius potius quam in esse alterius quamdiu durant. Verum hae et consimiles rationes, quamvis sint probabiles, attamen solvi possunt.
Haec Durandus.
Qui utriusque opinionis motiva ponit ac solvit, nec ad aliquam specialiter divertit : imo per modum inquisitionis, non assertionis, se loqui fatetur. Dicit quoque in hac quaestione, quod tempus sit realiter idem cum primo motu : quod quamvis et alii quidam defendant, communius tamen probabiliusque tenetur oppositura, praesertim cum Philosophus quarto Physicorum ex intentione formaliter et expresse dicat, probet teneatque contrarium.
Insuper circa haec scribit Quodlibeto undecimo, quaestione undecima, Henricus :
Quaestio ista, an sit unum aevum omnium aeviternorum, potest plures habere sinus ac plures intellectus. Primum, an singuli angeli habent aevum proprium sibi, ita quod aevum primi angeli est mensura aliorum aevorum,et per hoc mensura aliorum angelorum. Alium, an sit unum aevum unius primi angeli quod sit omnium aliorum angelorum mensura, sic quod nullus illorum habeat proprium aevum, quemadmodum unum tempus mensura est omnium motuum. Et dico, quod plurium nunquam est una mensura secundum numerum plurium quae est propria unius illorum, sic quod nullum aliorum habet propriam mensuram, nisi illa connexionem et connaturalitatem habeant inter se secundum rationem causae atque causati. Et sic esse omnium aliorum dependet ab esse primo, sicut omnes motus naturales causantur a motu primo : propter quod tempus, quod est mensura motus illius, mensura est omnium motuum aliorum. Cumque unus angelus nullam habeat causalitatem in esse super alium, dico quod non est aliquod aevum propria mensura unius angeli et aliorum per ipsum, sic quod nullus illorum proprium habeat aevum : imo dico, quod quilibet angelus habet suum proprium aevum. Attamen aevum unum est mensura aliorum aevorum quoad dignitatem naturae : sicque aequivoce dicitur aevum hinc inde. Et de mensura quantum ad dignitatem naturae loquitur Philosophus, dicens quod in omni genere est unum primum mensura sequentium in genere seu ordine illo. Sic quippe mensura in unoquoque genere appellatur id in quo nobilissime et perfectissime reperitur generis illius natura. Et haec mensura dicitur unigenea (id est unius generis) mensurato, et minimum quid in genere illo, id est simplicissimum :cuius simplicitate caetera aliquo modo recedunt.
Est autem duplex genus, videlicet metaphysicum et logicum. Genus metaphysicum accipitur penes communitatem mere analogicam, quae continet aliquid cui principaliter nomen et ratio competunt, quod et aliis est mensura, atque per attributivam quamdam participationem convenit eis : et sic ens dicitur genus unum in quo est unum primum minimum quod mensura est aliorum. Et hoc est Deus, cui perfectissime convenit esse universorum mensuram, qui est extra et supra omne genus praedicamenti, quod est logicum genus. Et sicut ens est genus taie ad decem praedicamenta, sic accidens ad novem generalissima accidenlis.
In genere quoque logico invenitur mensura, sic quod species eminentior est mensura inferioris : sicut substantia incorporea, corporalis ; et homo, cum sit species excellentior in rebus corporeis, mensura est rerum corporearum. Individuo autem non competit esse hoc modo mensuram nisi per accidens, eo quod species specialissima non nisi in individuo uno exsistat, ut patet in corpore orbis primi, quod ponilur mensura omnium corporum secundum quod corpora sunt, et in primo angelorum, si sit unicus sub specie sua, si tamen sit ponere primum aliquem et supremum : quod dico, sed non assero. Si enim esset aliqua substantia separata quae esset aliarum mensura, in ipsa esset status. Sed secundum quemdam articulum damnatum Parisiis, nulla creatura habet statum in supremo, quia superior ea potest esse, eo quod semper in infinitum distet a substantia increata. In infima vero est status, videlicet in anima rationali. Quod si aliquis angelus secundum speciem aliquam esset mensura omnium angelorum simpliciter, revera non posset superior fieri, quoniam status est in mensura simpliciter.
Itaque sicut in substantiis in quolibet genere est ponere mensuram et mensuratum, ita in accidentibus. Quare cum ponendo aeva differre secundum differentiam angelorum, est genus unum aevorum subalternum, sicut et angelorum ; secundum eumdem modum quo ponendum aut non ponendum est esse mensuram unam angelorum secundum substantiam in una specie angeli, sic similiter est ponendum in aevo, ponendo scilicet vel non ponendo aevum illius esse mensuram aliorum aevorum. Sed nullo modo ponendum est esse aevum mensuram aliorum aeviternorum, propter mensurae aequivocationem.
Haec Henricus.
Qui de isto scribit multum prolixe et involute ; et haec eius responsio videtur in multis a praehabitis dissonare. Estque ostensum, non exigi ad rationem mensurae quod sit causa mensuratorum, cum et ipsemet dicat albedinem esse mensuram in genere seu universitate colorum, cum tamen albedo non sit causa nigredinis et aliarum specierum coloris. Insuper non est contra articulum Parisiensem, ponere statum in angelis de facto, hoc est secundum ordinem rerum iam institutum, cum certum sit unum esse actualiter supremum in angelis, in quibus est ordo, id est summum ac infimum mediaque connexa. Non tamen ita est status in angelis, quin quacumque specie assignata Deus per omnipotentiam suam creare posset eminentiorem. Denique tandem concedit Henricus, quod summus angelorum mensura est inferiorum, et summum aevum mensura est inferiorum aevorum : et tamen nec summus angelus causa est inferiorum angelorum, nec summum aevum causa est inferiorum aevorum. Si vero pro concordantia horum dicatur, quod summum aevum non est mensura inferiorum aeviternorum, quia hoc oporteret intelligi de mensura durationis, de cuius ratione est quod habeat causalitatem super ea quorum fertur mensura ; iam patuit hoc verum non esse, cum nec tempus sit causa temporalium quorum perhibetur mensura, iuxta sensum iam introductum. Probabilior ergo censetur positio illa Thomae, Alberti, atque sequacium eorumdem, quamvis in his non habeatur certitudo demonstrativa.
Postremo Scotus hic recitat primo praetactara opinionem Henrici :
Hic (inquiens) dicitur, quod tot sunt aeva quot aeviterna. Sed ista positio videtur ponere pluralitatem sine necessitate. Idcirco dicendum adversus eam, quod aut aevum vocatur actualis exsistentia angeli aeviterni, et ita tot sunt aeva quot aeviterna : aut aevum dicitur aliquid intrinsecum angelo actualiter exsistenti, mensurans exsistentiam eius, et sic aevum nihil est ; aut dicitur aliquid extrinsecum, aliud ab exsistentia actuali aeviterni, quod tamen extrinsecum ex sua natura natum est mensurare actualem exsistentiam aeviterni, et sic potest poni tripliciter : quia vel potest negari omne tale extrinsecum, ponendo omnia aeviterna habere exsistentiam aeque invariabilem. Nam quamvis una exsistentia sit perfectior alia, et per hoc possit illam mensurare mensuratione quidditativa, de qua ait Philosophus : In omni genere est unum primum mensura sequentium ; attamen mensuratione durativa, quae reducitur ad quantitatem, nullo modo videtur una exsistentia invariabilior alia, quoniam unicuique repugnat successio partium in ipsa tuncque diceretur, quod cum aevum ponatur mensura in quantum est invariabiliter durans, et illud extrinsecum oporteat esse notius ex natura rei secundum rationem invariabilis, et non sit talis differentia inter exsistentias aeviternorum,nibil esset aevum.
Alio modo potest dici, quod quaelibet exsistentia superior consistit simplicior qualibet exsistentia inferiori, et nata est ex natura rei ipsam certificare, et pro tanto quaelibet exsistentia superior dici potest aevum respectu inferioris : et sic quoque tot sunt aeva quot aeviterna, hoc dempto, quod in ultimo aeviterno nullum est aevum, quia exsistentia eius nullam aliam exsistentiam invariabilem mensurat. Similiter exsistentia supremi angeli est tantum aevum aliorum inferiorum, quoniam invariabilis exsistentia eius omnes alias mensurat ; nec habet hoc modo aliquod aevum, quia nullam aliam exsistentiam habet superiorem se.
Tertio modo dici potest, quod si aevum non dicatur quaecumque exsistentia simplicior alia, et illam nata certificare, sed ista simplicissima quae ex ratione sua formali et in se est certissima et primo nata certificare de aliis ; sic potest dici unum aevum tantummodo, scilicet exsistentia primi angeli respectu omnium aeviternorum.
Haec Scotus.
Cuius opinio fuit, ut supra quoque innotuit, quod aevum non sit aliquid realiter distinctum ab exsistentia aeviterni : quod improbatum est paulo ante. Verum quia hic loquitur sobrie, non assertive, non est immorandum.
Porro quod dicit, primum angelum non habere exsistentiam superiorem se, non est verum secundum quod verba sonant, cum Creatoris exsistentia sit infinite superior ipsa. Verum est tamen secundum mentem dicentis : intendit enim quod non habet exsistentiam sui ordinis superiorem se. Nihilo minus exsistentia animae Christi, beatissimae quoque atque Deiferae Virginis in esse glorifie, superior est omni exsistentia angeli primi. Nulla demum harum trium viarum seu opinionum quas hic recitat Scotus de aevo videtur tenenda, ut lucet ex dictis. Nec apte sonare censetur, quod angelus primus, qui communiter appellatur primum et summum aeviternum, non habeat aevum, cum aeviternum dicatur ab aevo, quemadmodum coloratum a colore. Rursus, secundum illam opinionem videretur dicendum, quod exsistentia infimi angeli possit dici aevum animarum separatarum, quae aliquo modo ad substantias pertinent separatas. Rationabilior ergo apparet positio illa Thomae, Alberti, Petri, Richardi, sic radius a sole : quia non iugiter aliquid Udalrici, et imitantium eos. Ex diversitate novum emittitur ; sed quod emissum est quoque et imbecillitate opiniorum istarum patescit quam vere sit scriptum : Difficile invenimus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore : quae autem in caelis sunt quis investigabit ?
Restat iam tertium in quaestione praehabita tactum, videlicet, an in aevo sit vera et realis successio.
Porro Bonaventura respondet :
Circa hoc esse non habet totam simul. Idcirco est fuit duplex opinio. Una, quod aevum est totum simplex ac simul, quemadmodum id quod mensurat, scilicet esse substantiae aeviternae, et quod eius duratio est tota simul, non habens successionem prioris et posterioris. Unde dixerunt, aevum non proprie esse quantitatem, sed in genere quantitatis solum esse per reductionem : sicque simplex est sine extensione ; attamen quantum est virtute, et adeo quantum, quod sua virtute excedit omne esse temporale, ad similitudinem aeternitatis increatae. Quemadmodum enim anima simplex est quoad quantitatem molis, qua caret, et tamen propter suam virtutem et simplicitatem est in qualibet sui corporis parte ; sic in proposito est intelligendum de aevo, quod scilicet totum simul sit in qualibet temporis parte.
Alia opinio probabilior intelligibiliorque consistit, videlicet quod in aevo sint prius atque posterius, id est successio, alia tamen quam in tempore. In tempore namque est successio cum variatione, et prius ac posterius cum inveteratione et renovatione ; in aevo vero est prius et posterius quod dicit durationis extensionem, quod tamen nullam dicit variationem nec innovationem.
Quod si forte quaeratur, quomodo potest esse prius et posterius sine novitate ; dicendum, quod sicut videmus quod aliter egreditur fluvius ex fonte, aliter radius a sole, sic in proposito intuere. Fluvius namque seu rivulus sic manat ex fonte, quod nova aqua continuo exit. Non sic radius a sole : quia non iugiter aliquid novum emittitur ; sed quod emissum est continuatur seu conservatur, ita quod solis influentia non est aliud quam continuatio dati. Similiter in motu et in esse rei mobilis aliqua proprietas habita amittitur, vel non habita acquiritur ; sed in esse rei aeviternae, quod primo datum est, per continuam Dei influentiam continuatur. Quaelibet enim creatura incessabiliter indiget divina virtute cooperante : ideo etsi totum esse suum habeat, tamen continuationem esse non habet totam simul. Idcirco est ibi successio sine innovatione circa rem seu absolutam eius proprietatem : tamen ibi est vera continuatio, respectu cuius creatura habet esse quodammodo in potentia, et per hoc habet successionem. Solus igilur Deus, qui est purus infinitusque actus, totum suum esse et totam eius possessionem habet simul.
Denique probalur ista positio. Ait namque Hieronymus : Tantum Deus est cuius esse non novit fuisse neque futurum esse. Item Anselmus in Proslogion : Dei aeternitas est quae tota simul est, et creaturae aeternitatem excedit, quae non omnino tota est simul.
Praeterea, sicut unitas angeli deficit ab unitate Dei, ita simplicitas angelica a simplicitate divina. Ergo in aevo angeli est compositio aliqua, qua differt ac deficit a simplicitate aeternitatis : compositio autem in duratione ponit prius et posterius.
Rursus, duralio angeli est infinita. Si ergo est tola simul in actu, ergo aliquod creatum in actu est infinitum.
Insuper, in eo quod habet totum esse simul in actu, idem est esse, fuisse atque futurum esse. Sed quod fuit, impossibile est cogitari non fuisse, si intelligatur fuisse. Ergo si idem est aeviterno fuisse et fore, impossibile est cogitari ipsum non fore : quod falsum est, cum hoc sit proprium Deo.
Amplius, si totum esse praesens est, ergo non differt esse et fuisse : ergo quod est nunc, fuit ; et si fuit, est. Sed Deus non potest facere id quod fuit, non fuisse : ergo non potest facere aeviternum non esse.
Adhuc, si tolum esse aeviterni simul est, et tota eius duratio sine priori et posteriori, ergo non est ibi longius et brevius. Anima igitur S. Petri non fuit diutius in gloria quam S. Francisci.
Haec Bonaventura.
Porro Richardus utriusque opinionis tangit motiva, et solvit non declinans ad aliquam, sed declarans qualiter utraque queat defendi :
Ad hanc (inquiens) quaestionem dicunt aliqui magni, quod in aevo angelorum non est successio absolute loquendo, quamvis aliqualiter valeat ibi poni per comparationem ad nostram durationem et nostram imaginationem : quod non est secundum rem ponere in aevo successionem, sed in tempore, cuius partes per successionem aevo coexsistunt.
Pro hac opinione sunt multae auctoritates. Ait namque Philosophus duodecimo Metaphysicae : Nec possibile est esse prius et posterius cum non sit tempus. Avicenna quoque nono Metaphysicae suae : Hoc, inquit, vocamus tempus, scilicet prioritatem seu mensurationem quae non habet statum nec stabilitatem, sed est secundum viam successionis ; secundo quoque Physicorum : Cui ex se accidit ante et post, tempus est. In libro item de Intelligentiis dicitur : Nullum immutabile mensuratur mensura succedente. Esse autem intelligentiae est immutabile. Rursus, Augustinus duodecimo Confessionum, loquens Deo de angelo : Te (inquit) sibi semper pressente, ad quem toto affectu se tenet, non. habens futurum quod exspectet, nec in praeteritum trajiciens quae meminerit. Ecce quod creatura angelica quantum ad esse suum, et quantum ad contemplationem qua Deum immutabiliter beatifice contemplatur, nuIlam habet in duratione successionem. Hinc Gregorius super illud Iob : Ibi requieverunt fessi robore : Quid est, ait, stantem semper in praesenti et quietem quaerere, nisi ad illud cui nil advenit, nil praeterit, aeternitatis gaudium anhelare ? Denique libro LXXXIII Quaestionum asserit Augustinus : Inter aevum et tempus hoc distat, quod illud est stabile, istud mutabile. Nullum autem successivum est stabile : quod enim succedit, non stat. Duodecimo quoque libro de Civitate Dei Augustinus testatur : Immortalitas angelorum non transit in tempore, nec praeterita est quasi modo non sit, nec futura quasi nondum sit ; tamen eorum motus quibus tempora peraguntur, ex futuro in praeteritum transeunt. Insuper S. Dionysius quinto capitulo de Divinis nominibus : Aevum, inquit, dicitur quieta et tota simul vita. Et infra de aevo loquens sub nomine aeterni, disseruit : Proprietas aeterni est anticum et immutabile. Successio autem immutabilitati repugnat.
Ad idem sunt rationes. Dictum est enim, quod aevum est mensura esse creati uniformiter se habentis, et constat quod tali uniformitati repugnet successio. Rursus, in aevo non est successio cum variatione, quoniam esse aeviterni in quantum est aeviternum, invariabile est. Nec est ibi successio sine variatione, quia in omni successione est transitus a futuro in praeteritum per praesens : quod sine variatione consistere nequit.
Haec Richardus.
Quocirca sciendum, quod venerabilis iste Richardus, qui solet vocari Doctor solidus, communiter sequitur S. Thomam, quamvis non nominet eum. Sed dicendo, aliqui magni dicunt, communiter denotat sanctum Doctorem. Et sicut ex praeinductis circa principium huius patuit quaestionis, Thomas et Petrus eum sequens, sunt positionis istius, quod in aevo non exsistat successio. Quorum motiva ibi sunt tacta.
At vero Durandus eis consentit, quia (ut ait) simplicius est esse aeviternorum quam generabilium et corruptibilium, quorum tamen esse non est successivum, quoniam omnis successio est essentialiter aliquod fieri secundum formam aut locum : si ergo esse generabilium et corruptibilium in successione consisteret, idem dicendum esset de fieri eorumdem ; et sic quidquid esset causa in fieri, esset et causa conservativa in esse, quod falsum est. Idem patet ex incorruptione aeviterni, cuius esse proportionatur aevo. In omni quippe successione amittitur aliquid, et aliquid vere acquiritur : quia cum prius et posterius, sine quibus non est successio, non sint nec esse valeant simul, propter manifestam contradictionem quae in ipsis terminis implicatur; posterioris acquisitio est prioris amissio. Sed in esse angeli atque cuiuslibet aeviterni nulla est nova acquisitio neque amissio, quum incorruptibile sit.
Haec Durandus.
Concordat Albertus, libro de IV Coaequaevis dicendo :
Cum aevum respiciat esse secundum se, non in comparatione ad quantitatem, quae ordinatur ad motum, constat quod aevum adiacet esse indivisibili et indivisibiliter. Impossibile autem est intelligere, qualiter id quod est cum priori et posteriori, sit mensura eius quod non dividitur, ita quod partim sit in termino a quo, et partim in termino ad quem.
Haec Albertus, qui in commenlo super librum de Causis plenius inde scribit.
Porro Henricus Quodlibeto quinto, quaestione tertiadecima, de hac re scribit diffuse, et tenet, quod in aevo nulla consistat successio : Aeternitas, inquiens, aevum et tempus non sunt nisi quaedam morae rei in essendo ; sicque sunt mensurae ipsius esse rerum in quantum morantur seu durant in essendo, respicientes esse rei non sub ratione eius quod quid est aut quale, sed sub ratione qua quantum. Mensura enim est id per quod cognoscitur quantitas rei. Cumque mensura sit unigenea mensurato, species qualitasque mensurae debet cognosci secundum qualitatem et speciem mensurati, quemadmodum econtrario quantitas mensurati secundum quantitatem mensurae : proprio etenim modo essendi correspondet proprius modus durationis in essendo.
Deinde prolixe prosequitur qualiter modus essendi quantum ad durationem, in universitate rerum non nisi triplex exsistat, videlicet : in omnimoda independenti incommutabilitate ; et in continua defluxione, successione seu variatione ; atque in medio inter haec modo, cui aevum correspondet, de quo testatur : Mensura morae in essendo secundo modo, dicitur aevum : quae propter ipsius esse actualem immutabilitatem necessario est tota simul, quoniam nihil restat acquirendum. Aevum ergo omnino partes non habet, nec est in eo ulla successio, sicut nec in esse substantiali ipsius aeviterni. Consequenter recitat duas opiniones huic contrarias, et improbat eas, sicut patebit.
Praeterea in hoc loco pulchre declarat, cur et qualiter ipsi esse substantiali generabilium et corruptibilium potius convenit esse mensurarique tempore, quam ipsi esse aeviternorum ; qualiter etiam diversis diversimode conveniat esse in tempore :
Sciendum est (dicens) quod proprie, per se et primo non mensuratur tempore nisi motus habens parles defluentes, et non mobile nisi in quantum est in motu. Sed motus iste potest esse duplex, puta : continuus, secundum parles suas divisibiles et connexas, ut est mutatio in corporalibus rebus exsistens ; vel discretus, secundum partes inconnexas, cuiusmodi sunt conceptus affectionesque angelorum et consimiles actiones eorum, quae large motus vocantur, ac tempore mensurantur alterius generis a tempore corporalium rerum. Et quoniam transmutatio secundum illos motus nil abicit a substantia angeli, nec ab eo a quo dependet substantia eius seu esse substantiale : hinc etsi operatio eius tempore mensuratur, substantia tamen eius non mensuratur nisi aevo.
Porro motus continuus in rebus corporalibus duobus fit modis. Primo, secundum dispositiones non imprimentes per se in substantiam rei : ut est variatio secundum situs et secundum illuminationes et obscurationes. Quae dicuntur non imprimentes in substantiam rei, quoniam variatio in eis per se nil abicit a substantia rei, neque ab eo a quo in re dependet esse substantiale : ideo in caelestibus reperitur corporibus, quorum variatio secundum illas tempore mensuratur, cum eorum substantia mensuretur aevo dumtaxat. Secundo fit motus iste secundum dispositiones per se imprimentes in substantiam rei, quarum variatio, quamvis nihil abiciat de esse rei substantiali, quia non habet partem et partem, ut una abiciatur post aliam, abicit tamen ab eo a quo dependet esse rei substantiale : ut est variatio secundum calidum et frigidura, humidum et siccum, quae solum in rebus generabilibus corruptibilibusque consistit, in quibus motus huiusmodi primo et per se tempore mensuratur, non ipsa mobilia, nisi in quantum talis transmutatio abicit aut adjicit quid in eis. Quae abiectio vel adiectio aut fit successive, aut tota simul. Primo modo quantitas et qualitas, ad quas vel a quibus fiunt motus, per se tempore mensurantur, sed non primo : ut dum albedo continue generatur motu augmenti quo ipsa augetur secundum quod per partes continue acquiruntur albedinis partes, album et albedo per se, quamvis non primo, tempore mensurantur. Secundo modo esse substantiale, quod generationis mutatione acquiritur et mutatione corrumpitur in fine augmenti aut alterationis, tempore mensuratur, in quantum per temporalia determinatur, sic quod per alterationem secundum qualitates imprimentes, necesse est ipsum in fine corrurapi : ita quod esse talium generabilium et corruptibilium dupliciter consideratur. Primo, prout inter generationem et corruptionem manent res illae in toto suo esse substantiali, sine adiectione ad iltud : nec sic tempore mensurantur. Alio modo, in quantum a generationis instante continue secundum periodum currit motus alterationis secundum qualitates imprimentes, quibus in fine necessario corrumpuntur : sicque tempore metiuntur.
Haec Henricus.
Qui ibidem de his plura conscribit. Verumtamen unum addit quod non videtur veritate subnixum :
Non solum (inquit) substantiae spirituales atque caelestia corpora, sed generabilia quoque et corruptibilia in quantum esse suum habent simul, aevo mensurari dicenda sunt. Nempe hoc dictum non apparet idoneum, cum iuxta praehabita aevum non sit mensura nisi aeviternorum, id est perpetuorum et incorruptibilium, estque mensura esse creati uniformiter se habentis.
Denique circa haec Scotus scribit prolixe, non tamen determinando se finaliter ad aliquam opinionem de hac quaestione praetactam, sed utriusque opinionis rationes auctoritatesque recitat ac dissolvit.
Verumtamen ait quaedam probabiliter posse teneri, quae nequaquam videntur posse salvari : ut quod incessabilis conservatio angeli sit continua eius creatio, et infinitae creationes ipsius. Quod supra et alibi ac circa primum est reprobatum. Item, quod nunc aevi assidue diversificetur : cum tamen secundum Philosophum, nunc temporis maneat idem. Itemque, quod in aevo sit successio, non tamen in actuali exsistentia aeviterni : cum tamen secundum ipsum, aevum non sit nisi ipsa aeviterni exsistentia actualis, et iuxta Philosophum, prius et posterius non sint in mensurante nisi quia sunt in mensurato : unde quarto asserit Physicorum, quod prius atque posterius in tempore sunt propter prius ac posterius in motu. Rationabilior ergo censetur positio illa Thomae, Alberti, Petri, Henrici, quod scilicet in aevo non sit successio.
Udalricus vero in Summa sua, libro quarto, aliter sensisse videtur. Cuius positio quantum ad hoc quod etiam ab Alberto recedit, improbata est supra.
Et de hoc sic scribit Henricus : Huic positioni duae opiniones contrariantur. Una dicentium, quod aevum deficit ab aeterno et abundat in temporali : quia aeternum est res fixa, stans immobiliter secundum substantiam et operationem ; tempus vero est res fluens secundum utrumque ; aevum autem mensura est media, conveniens cum aeternitate in indivisibilitate secundum quod respicit substantiam aeviterni, atque cum tempore habens protensionem et partes prout respicit et mensurat operationes.
Sed plane apparet, quod dictum istorum est defectivum : quoniam in re quae fixa est secundum substantiam et fluens secundum operationem, aliud est esse secundum rem ipsius substantiae, aliud ipsius operationis, quemadmodum alia res est substantia, aliud operatio. Cumque iuxta diversitatem speciei et qualitatis rei mensuratae sit diversitas mensurarum, cum mensura sit unigenea mensurato ; sicut aliud est esse substantiae, et aliud operationis, sic alia et alia mensura convenit eis. Nec dicendum, quod mensura ipsius esse substantiae protenditur ut fiat mensura operationis : imo hoc implicat contradictionem, videlicet quod idem sit simplex, fixum et indivisibile respecta unius mensurati, fluens autem et divisibile respecta alterius. Quod etiam in corpore patet caelesti, cuius substantia mensuratur aevo, motus vero, quo operatur circa inferiora, tempore.
Alia est opinio dicentium, quod in aevo est accipere successionem et partes, aliter tamen quam in tempore, sicut expressum est, iia quod in aevo sit durationis extensio sine innovatione, variatione ac veteratione : quia secundum eos, nullum creatum unico acta simplici totum suum possidet esse. Nam ut in libro de Causis probatur, nullum creatum accipit bonitatem fluentem a primo secundum modum simplicitatis quo est in primo. Sicque cum nequeat recipere esse suum totum simul, accipit illud secundum fieri per partes et partes, ut sic aeviterna nec secundum substantiam nec secundum operationem habeant immobilitatem. Hesternum quippe esse eorum, et hodiernum, ac crastinum, non sunt simul, neque unum et idem. Esse enim, secundum istos, non est nisi continua influentia a primo principio.
Sed istud stare non potest, quia secundum haec, successio illa innovationem includeret, scilicet recentem seu novam influentiam illam indesinenter. Et quod dicunt nullum creatum totum suum esse possidere simul, negandum est, sive intelligatur de esse rei, sive de fieri, quo habet produci et conservari. Verum est tamen, quod non possidet esse suum simul quasi ex se ac propria potestate, sicut possessio sumitur in definitione aeternitatis. Hinc falsum est, quod esse creaturae hesternum et crastinum non sit idem et simul : quamvis intellectus noster continuo et tempori alligatus, accipiat illud cum quadam protensione ad dies diversos quibus coexsistit.
Haec Henricus.
Qui consequenter argumenta illius solvit opinionis, quae et Richardus solvit, dicendo quod auctoritas illa Anselmi in Proslogion intelligenda sit de mensura angelorum non quantum ad esse eorum, sed quantum ad operationes invicem succedentes et vicissitudinatas. Potest etiam responderi, quod aeternitas creata seu aevum non est tota simul ita perfecte ac propria virtute sicut aeternitas increata : nam et successionem quantum ad actiones secum admittit, quae tamen non aevo, sed tempore quodam discreto, metiri feruntur.
Ad aliud respondetur, quod utique simplicitas aevi a simplicitate aeternitatis plurimum distat ac deficit, non tamen in tantum quod prioris et posterioris successionem includat, sed quia dependet, et potentialitatem habet admixtam, nec successionem prorsus excludit a suo subiecto seu mensurato.
Ad tertium, quod loquendo de infinitate qua aevum est infinitum, non est inconveniens infinitum esse simul in acta : quia infinitas illa non est infinitas perfectionis, neque essentiae, sed durationis, quae ultra finitatem suae entitatis et perfectionis non addit nisi negationem destructionis seu desitionis ab esse.
Ad quartum, quod in aevo realiter et ex sua natura non est nisi esse, non autem fuisse nec fore, nisi per coexsistentiam ad tempus, ut dictum est. Ideo quamvis aevo impossibile sit non coexstitisse praeteritum quod ei iam realiter coexstitit, nihilo minus possibile atque intelligibile est ei non coexsistere tempus futurum, quoniam Deus potest conservationem suam ab aevo in praesenti subtrahere.
Et per hoc patet solutio quinti. Quamvis enim aevum non queat simul esse et non esse, tamen in ipso instanti quo est, potest ei conservatio Dei auferri, et ita non erit : quemadmodum dictum est supra, quod quamvis Deus mundum diceretur ab aeterno creasse, tamen potuisset eum non fecisse, quia in illo instanti in quo fecisset, potuisset non fecisse, quia libere operatur. Sed posito uno, tollitur aliud : quemadmodum posito quod Antichristus erit, non potest non produci.
Ad ultimum dici potest, quod illa obiectio sit puerilis. Nam simili modo argui posset, quod Deus non fuit diutius felix quam anima S. Francisci, quia in aeternitate non est longius nec brevius, nec prius neque posterius. Quemadmodum ergo Deus diutius fuit beatus quam aliquis Sanctus, in quantum aeternitas sua omni tempori vel reali vel imaginabili coexsistit aut coexsisteret si esset huiusmodi tempus ; sic aevum suo modo omni tempori coexsistit et illud includit, et aevum quo anima S. Petri fuit in gloria, diutumiori coexstitit tempori quam aevum quo anima S. Francisci fuit in gloria, secundum quod aevum respicit animam eius.
Thomas quoque de Argentina testatur, quod in angelis sit invariabile esse totum simul, quamvis sit in eis revelationum et quorumdam gaudiorum successio.
Quaeritur etiam hic, utrum nunc aevi sit idem quod aevum.
Respondet Durandus clarum esse quod sic, quoniam in duratione indivisibili non habente in se extension.em neque successionem, nequeunt differre realiter duratio et nunc durationis. Rursus, mensurae et durationes differentes realiter, sunt durationes seu mensurae rerum realiter differentium. Sed in aeviterno non sunt aliqua realiter differentia quibus correspondeant aevum et nunc aevi : imo unum et idem esse angeli est quod correspondet utrique. Porro difficilior quaestio est, an realiter idem sint nunc temporis et tempus.
Haec Durandus.
Udalricus vero in Summa sua, libro quarto, contradicit, et dicit :
Differt etiam aevum realiter a principio suo intrinseco, quod est nunc aevi ; sicut in creaturis semper differt quod est, cuius mensura in perpetuis est nunc aevi, ab esse, cuius mensura est aevum : quia mensurae differunt secundum rationem mensuratorum. Quod patet ex eo, quia cum nunc aevi sit omnino unum et indivisibile ac simplex, tamen aevum est mensura seu numerus aliqualiter compositus ex vicibus, et divisibilis in eas, licet alio modo sit simplex, videlicet in quantum est mensura invariabitis esse. Aevum enim comparatur ad aeviternum ut mensura propria et adaequata in modo essendi : quoniam sicut aeviterna secundum id quod sunt, stant simul, sed suo posse et agere non sunt simul ; ita aevum est mensura quae secundum aliquid est simul, et secundum aliquid non est simul.
Haec Udalricus.
Cuius positio in hoc deficit, quod ponit aevum in se includere vices, et prius posteriusque habere : et quoniam ita sentit, consequenter habuit dicere quod nunc aevi differt re ab aevo. Cumque iuxta praehabita aevum non habeat vices neque successionem, aptius dicitur, quod nunc aevi non differt ab aevo realiter.
Albertus demum libro de IV Coaequaevis sciscitatur de nunc aevi, et quando aevi, et dicit, quod nunc aevi differt ab aevo non in substantia, sed in esse. Esse etenim aevi est in tota duratione simul manente ; sed nunc comparatur ad ipsum durans secundum quod est indivisibile unum : sicque non re seu substantia, sed proprietate seu ratione, videntur differre.
Si autem quaeratur, an ex aevo relinquitur quando ; dicendum quod sic, sed non distinguibile per praeteritum et futurum, nisi forte per accidens, scilicet per comparationem ad tempus, cui coexsistit. Unde dicimus : Quando angelus fuit, est vel erit.
Haec Albertus : de cuius verbis dictum est paulo ante.
Postremo Richardus hic quaerit, utrum esse alicuius corporis habeat mensuram unigeneam cum aevo angeli. Et respondet :
Videtur quibusdam quod non, quia in angelis aut nulla materia est, aut si est, ibi non est unigenea, id est eiusdem rationis aut generis, cum materia cuiuscumque rei corporalis, nec forma illorum cum forma horum, nec esse unius cum alio. Ideo dicunt, quod aevum caeli empyrei aevumque angeli sunt diversa. Alii dicunt, quod propria mensura intrinseca ipsius esse caeli empyrei et mensura esse angelici unigeneae sunt, et ipsorum unum sit aevum.
Haec Richardus.
Qui utriusque opinionis ponit et solvit motiva, nec declinai ad aliquam. Sed iuxta praehabita secundum Thomam, Henricum, Petrum, ac alios multos, secunda probabilior reputatur. Substantiae enim spirituales et corporales in eodem sunt genere saltem praedicamentali. Et sicut declarat Henricus, aeternitas, aevum, et tempus, non sunt nisi quaedam morae rei in essendo. Motus quoque caelestium corporum et inferiorum multum differunt specie, imo et quodam genere subalterno ; similiter elementa a mixtis, et mixta inter se (quorum quaedam sunt animata, quaedam inanimata ; et animatorum quaedam vegetativa, quaedam sensitiva, quaedam secundum locum motiva, aliqua rationalia) : et tamen omnium horum unum est tempus. Cur ergo non omnium perpetuorum illorum, tara spiritualium quam corporalium, unum sit aevum ?
QUAESTIO III
Tertio principaliter quaeritur de caelo empyreo. De quo quidam, potissime Alexander, plures faciunt quaestiones. Verum ut immoderata vitetur prolixitas, quaero, quid sit caelum empyreum, et quare sit conditum, et de proprietatibus atque efficientiis seu effectibus eius.
Itaque quaeritur primo, quid sit caelum empyreum, et quare sit conditum.
Videtur quod non sit. Primo, quia philosophe qui naturam universi diligenter rimati sunt et scrutati, de hoc caelo nihil locuti sunt.
Secundo, quia nec sacra Scriptura de ipso loquitur evidenter.
Tertio, quoniam non videtur habere connexionem ad ordinem universi, qui pulcherrimus esse ostenditur ex dictis philosophorum, secluso nec posito caelo empyreo.
Quarto, in libro de Caelo et mundo probat Philosophus, quod extra caelum, id est primum mobile, nullum sit corpus. Deinde apparet quod non sit corpus, quoniam Strabus et Beda dicunt ipsum esse intellectuale, contemplationisque locum : contemplatio autem, quae est spiritualis actio, corporeum non exigit locum.
In contrarium est Sanctorum auctoritas.
Ad haec Alexander respondet :
Caelum empyreum est, et propter causas creatum est. Causa vero suae creationis non est continuatio generationis et corruptionis, nec continuatio aut conservatio esse corruptibilium rerum, sed ut compleatur universum in genere corporum secundum determinata extrema et secundum medium inter ea, ad ostensionem summae sapientiae, omnipotentiae bonitatisque Creatoris. Extrema autem in genere corporum sunt corpus maxime luminosum et corpus summe opacum. Primum est caelum empyreum, secundum est terra.
Praeterea, licet spirituscorporibus separati non indigeant quantum ad suum esse aliquo corpore, tamen est congruentia corporis alicuius ad ipsos propter convenientiam magnam in simplicitate, claritate ac puritate : et hoc est caelum empyreum, ut patebit.
Insuper, spiritus rationales, qui coniungunlur corporibus, cum pervenietur ad corporum resurrectionem, incorruptionem et glorificationem, congruenter collocabuntur in corpore quod est ultimae (id est maximae) nobilitatis in universo, eo quod corpora ilia maximam habebunt nobilitatem : imo et ante corporum suorum glorificationem convenienter collocantur in caelo illo propter merita sua. Unde de hoc caelo loquitur Damascenus : Caelum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum. Hinc continent Christum secundum naturam humanam, secundum quam Christus in ipso est definitive seu circumscriptive. Ideo cum Christus dicitur esse, ascendisse et residere super omnes caelos, intelligendum est quod dignitate sit super eos.
Haec Alexander.
Circa haec scribit Albertus :
Dicendum cum Sanctis (quibus de caelo empyreo est credendum, eo quod ipsi Patrem caelestem prae ceteris cognoverunt), quod caelum empyreum est caelum supremum, et est verum corpus : in quo angeli sancti et animae beatae sunt, non circumscriptive, sed definitive. De quo caelo ait Salvator : Videbam Satanam sicut fulgur de ccelo cadentem. Quod vocatur empyreum, id est igneum, non a calore, sed claritatis splendore. Quod factum, mox sanctis angelis est repletum. De quo supra illud : In principio creavit Deus caelum et terram, loquitur Strabus : Caelum appellat non visibile firmamentum, sed empyreum.
Dicitur autem hoc caelum angelis sanctis repletum, non corporali repletione, nec sicut anima replet corpus, sed proportionate decoratione ad mansiones patriae, quae per sapientiam Dei in ipso creatae sunt, ita quod nulla earum est vacua, sed angelo in beatitudine sibi proportionato inhabitata.
Haec Albertus in Summa.
Porro libro de IV Coaequaevis, affirmat quod caelum empyreum sit inter omnia corpora simplicia nobilissimum corpus, et maxime uniforme, non habens diversitatem dexteri et sinistri ; et angelis sanctis repletum est, non sicut locus locatis, sed per distinctionem hierarchiarum et mansionum, et ordinem et multitudinem condecentem.
Haec ibi.
Quibus concordat Udalricus in Summa sua libro quarto :
Angeli, inquiens, creati fuerunt in coelo empyreo et simul cum ipso. Propter quod astra matutina vocantur, quae sunt ornamenta cceli illius, ut dicitur in libro Iob : Ubi eras cum me laudarent astra matutina ? id est in principio temporis creata : quoniam hora matutina est prima hora diei. De quo caelo cecidisse Lucifer perhibetur. Ex quo patet, quod cum dixit : In caelum conscendam, ut dicitur in Isaia, caelum metaphorice intellexit altitudinem maiestatis divinae, cui volebat aequari.
Haec Udalricus.
Et illa celsitudo seu excellentia Dei, in quantum est omnia continens, ambiens et conservans, vocatur metaphorice caelum, estque caelum Trinitatis.
Insuper Thomas : Caelum (ait) empyreum ratione investigari non valet. Quidquid enim de caelis cognoscimus, visu aut motu scimus : caelum vero empyreum nec visui nec motui subiacet, sed per auctoritatem est habitum. Hinc intellectuale vocatur, quia non visu sed intellectu cognoscitur, non quod in se non sit visibile.
Est autem praecipue lucidum. Omnis namque res determinatur a fine, quoniam secundum exigentiam finis oportet ipsam disponi. Cumque caelum empyreum ordinetur ad statum Beatorum et corporum glorificatorum, quibus convenit maxima participatio lucis divinae, quietis aeternae, et aeternitatis supremae ; ideo decet caelum empyreum potissime lucidum, immobile et incorruptibile esse. Et quoniam beatitudo illa supernaturalis investigationem excedit humanam, etiam caelum illud empyreum excedit eam, latuitque philosophos
Verum his obici potest, quia ut ait Avicenna, causa luciditatis est congregatio partium diaphani, ut patet in crystallo. Idem asserit Commentator libro de Substantia orbis. Caelum autem empyreum subtilissimum simplicissimumque consistit : non ergo est lucidum. Imo si tam lucidum esset, magis causaret nobis iugiter diem quam sol super nostrum exsistens horizontem.
Rursus, secundum opinionem probabilem, in caelo empyreo erit laus vocalis, quae sine respiratione, emissione fractioneque medii esse nequit. Imo et corpora glorificata per donum agilitatis movebuntur in eo : ergo scindetur. Et ita non videtur esse incorruptibile neque indivisibile.
Amplius, natura est principium motus, secundum Philosophum : sed caelum empyreum est corpus naturale, ergo et mobile.
Respondendum, quod prima obiectio illa convincit, quod caelum empyreum non est taliter lucidum quod radios visui nostro visibiles emittat. Propter quod nec ignis elementaris in propria sphaera lucet.
Ad aliud dicendum, quod dubium est an post resurrectionem communem laus vocalis erit in caelo : quibusdam dicentibus, quod ibi solum erit laus mentalis, quae dignior est : quia nec respiratio erit ibi, sine qua vox non formatur, ut dicitur secundo de Anima. Alii dicunt ibi futuram laudem vocalem, ut nihil in Sanctis vacetlaudibus Dei, neque mens neque lingua. Quomodo autem esse valeat, dicunt quod in pulmone et instrumentis vocalibus est aer inclusus, per quem poterunt voces formari, quemadmodum animalia habentia spirituel complantatum, ut dicitur in libro de Somno et vigilia, formant vocem. Et hoc quantum ad aliquid videtur conveniens, quoniam ad formationem vocis non est necessaria expulsio vel attractio aeris : nam respirando aut exspirando non potest animal vocem formare, ut dicitur secundo de Anima. Sed quantum ad aliquid non videtur sufficiens : quia ad vocem non tantum exigitur aer interior, sed item exterior, cuius confractione et motu sonus deferatur. Ideo plus addendum est, utpote, quod quaedam sensibilia deferuntur ad sensum secundum esse spirituale tantum, ut species colorum ; quaedam secundum esse materiale, sicut in gustu et tactu ; quaedam utroque modo, ut species odoris cum evaporatione fumali : et similiter est de sono et motu. Ibi tamen species soni defertur secundum esse spirituale tantum : ideo non oportebit ad hoc ibi consistera motum aut confractionem, nec condensationem. Potest quoque dici, quod ibi erit confractio caeli empyrei ; nec hoc erit ignobilitatis quod erit instrumentum motum a lingua glorificata, atque divinae laudis materia. Nec inde consequitur quod generabile aut corruptibile erit, quoniam raritas et densitas aequivoce competunt corpori illi et inferioribus istis. Sic et astrologi inter duas sphaeras quae scindi nequeunt, aliquod ponunt spatium repletum corpore divisibili, cum in spatio illo motus sit planetarum in epicyclo. Verumtamen quid de his verum sit, est incertum : quia nec fide determinatur, nec ratione probatur.
Ad ultimum, quod naturale dupliciter dicitur. Primo, prout dividitur contra ens in anima. Sicque dicitur naturale quidquid habet esse firmum in rerum natura : et ita caelum empyreum ac angeli dicuntur naturalia ; nec omne taie naturale est mobile. Secundo, prout dividitur contra ens divinum, quod abstrahitmotu atque materia. Sic naturale vocatur id tantum quod movetur et ad generationem ac corruptionem entium ordinatur : et ita caelum empyreum non est ens naturale, sed divinum, ad electorum gloriam ordinatum.
Haec Thomas in Scripto.
Insuper de hac re scribit in prima parte Summae, quaestione sexagesima sexta : Caelum empyreum non invenitur positum nisi per auctoritates Strabi et Bedae, et rursus per auctoritatem Basilii. In cuius caeli positione partim conveniunt, puta in hoc quod sit locus et mansio Beatorum. Dicunt etenim Beda et Strabus, quod factum, mox angelis est repletum ; Basilius quoque in secundo Hexaemeron : Sicut damnati in tenebras ultimas abiguntur, sic remunerandi pro dignis operibus, restaurantur in ea quae extra mundum est luce, et ibi quietis domicilium sortientur. Differant autem in ratione ponendi. Strabus quippe et Beda idcirco ponunt hoc caelum, quoniam firmamentum, per quod caelum sidereum intelligunt, non in principio sed secunda die dicitur factum. Basilius vero ideo punit hoc, ne videatur Deus opus suum a tenebris inchoasse : quod Manichaei calumniantur ; unde et deum veteris Testament, deum nominant tenebrarum. Hae autem rationes non multum cogunt. Quaestio namque de firmamento, quod secunda die dicitur factum, aliter solvitur ab Augustino ac aliis Sanctis. Obiectio vero de tenebris, secundum Augustinum solvitur per hoc quod informitas, quae per tenebras designatur, non praecessit formationem duratione seu tempore, sed origine seu ordine nature. Porro secundum alios, cum tenebrae non sint creatura aliqua, sed privatio lucis, divinam sapientiam attestatur, quod ea quae produxit ex nihilo, primo in statu imperfectionis instituit, postea vero ea ad perfectum deduxit.
Potest autem convenientius ratio sumi ex conditione gloriae. Exspectatur equidem in futura remuneratione gloria duplex, videlicet spiritualis et corporalis, non solum in glorificandis humanis corporibus, sed etiam in toto mundo innovando. Inchoata est autem spiritualis gloria a mundi principio in beatitudine angelorum, quorum aequalitas Sanctis promittitur. Hinc fuit conveniens ut etiam a principio corporalis gloria inchoaretur in aliquo corpore quod ab exordio saeculi fuerit absque servitute corruptionis et mutabilitatis, atque totaliter lucidum : quemadmodum tota corporalis creatura exspectatur post resurrectionem futura. Nec ex his sequitur quod illuminet aerem : quia ut in secundo Hexaemeron fatetur Basilius, caelum factum est rotunditate conclusum, habens corpus spissum, ac adco validum ut possit ea quae habentur extrinsecus, ab interioribus separare. Ob hoc necessario regionem relictam post se, luce carentem constituit, utpote fulgore superradiante caeli empyrei exclusoregione inferiori. Sed quoniam corpus firmamenti etsi sit solidum, tamen diaphanum est, quod non impedit luminis transparentiam, ut patet per hoc quod lumen stellarum videmus, non obstantibus mediis caelis ; potest aliter responderi, videlicet quod caelum empyreum habet lucem non condensatam, propter quod radios non emittit, sed subtilem ; vel habet claritatem gloriae, quae non est claritati naturali conformis.
Denique Augustinus decimo de Civitate Dei testatur, quod Porphyrius discernebat a daemonibus angelos, ita ut aeria loca daemonum, aetherea seu empyrea esse diceret angelorum. Sed Porphyrius tanquam Platonicus caelum sidereum posuit igneum esse : ideoque vocavit empyreum sive aethereum, prout nomen aetheris ab inflammatione accipitur, non ut Aristoteles ait,motus velocitate. Quod dico ne quis opinetur Augustinum posuisse caelum empyreum sicut nunc ponitur a modernis.
Haec Thomas.
Circa haec dubitatio oritur ex eo quod Thomas affirmat Porphyrium tanquam Platonicum aestimasse caelum sidereum igneum esse. Per quod innuit Thomas Platonem ita sensisse : quod non videtur. Dixit enim caelum illud aqueum esse, et stellas ex igne, ut infra patebit.
Rursus, quod Thomas scribit caelum empyreum non inveniri positum nisi auctoritatibus Bedae et Strabi atque Basilii, impugnatur : quia quod ait Damascenus libro secundo : Caelum est continentia visibilium et invisibilium, non vorificatur proprie nec secundum Damasceni intentionem, nisi de caelo empyreo. Propter quod libro de Coaequaevis scribit Albertus : Sancti dicunt, Damascenus potissime, caelum empyreum continere sanctos angelos et Beatos. De eodem caelo, secundum Damascenum et antiquos expositores, dixit Apostolus raptum se usque ad tertium caelum. De quo rursus : Scimus, inquit, quia si terrestris domus nostra dissolvatur, quod aedificationem a Deo habemus, domum non manufactam in caelis. Gregorius quoque multa de hoc caelo videtur dixisse diversis in locis. Et quod ad Hebraeos scripsit Apostolus, Non in manufacta sancta Iesus introiit, exemplaria verorum, sed in ipsum caelum : non nisi de caelo empyreo aptissime sumitur. Atque in hoc caelo ait Gregorius peccasse diabolum, ac inde delapsum. De quo itidem caelo Hieronymus in sermone de assumptione gloriosissimae Virginis multa deprompsisse probatur.
Circa haec loquitur Petrus :
Omnia corpora facta sunt propter corpus humanum, quod est forma naturali perfectissima informatum. Hinc secundum intentionem naturae, finis est corporum aliorum. Corpus autem humanum duplicem habet statum : unum mortalitatis in praesenti ; alium immortalitatis in futuro. Ideo Deus quaedam ei praeparavit secundum praesentem statum praecipue, ut visibilia corpora ; quaedam vero secundum statum futurum, ut caelum empyreum : et haec est causa creationis iïlius praecipua, quamvis et aliae possint esse causae creationis iïlius nobis occultae. Hoc igitur caelum in propria natura sensibile est, quamvis intellectuale dicatur quoad nos, et propter contenta seu habitantes in ipso.
Inducuntur etiam rationes quod sit. Nam sicut simplex est ante compositum, et unum ante multa ; sic uniforme ante multiforme. Ergo ante caelum firmamenti multiforme, est caelum uniforme per totum, puta empyreum.
Item, dum aliquid compositum est ex duobus, si unum illorum invenitur per se, et aliud. In genere autem caelorum est unum constans ex luminoso et non luminoso, ut ccelum stellatum ; et unum totum non luminosum ex se, ut orbis lunae. Ergo est aliud totum luminosum.
Rursus, centrum et circumferentia sunt contrariarum proprietatum : unde et ipsa sunt termini motuum oppositorum. Centrum autem mundi est totum opacum : ergo extremum mundi est totum clarum et splendidum.
Haec Petrus.
Idem Richardus. Qui etiam quaerit hic, utrum caelum empyreum sit stellatum. Ad quod respondet : Caelum illud non est stellatum, sed per totum uniformiter luminosuin, quamvis luminositas illa lateat sensus mortalium. Quod est vel ideo, quoniam improportionabilis est oculis non glorificatis, quemadmodum lux corporum glorificatorum ; vel quoniam aquae quae sunt supra firmamentum, non sunt illius luminis traductivae ; vel quia ob nimiam eius distantiam multiplicatio sui luminis non protenditur usque ad visum nostrum, nisi forsan ita debiliter ut a visu nostro nequeat percipi ; vel quia non adest ei influentia Dei ad hoc ut se multiplicet sensibiliter usque ad nos. Verumtamen cum aquae quae super firmamentum esse dicuntur, sint ita perspicuae ut ab auctoribus caelum crystallinum vocentur, quod impediant illius luminis transfusionem non video, nisi adesset alia causa. Voluit demum Deus caelum empyreum esse absque ornatu stellarum, quoniam cives ipsius et corpora Beatorum erunt ei pro praeclarissimo ornamento. Unde ad illud caelum forsilan pertinet illud Apocalypsis : Civitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea ; nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna eius est Agnus.
Insuper de his scribit Bonaventura diffuse. Verum sententia sua quasi tola praehabita est. Fatetur in primis, quod de hoc caelo empyreo exponit Damascenus quod scriptum est : In principio creavit Deus caelum et terram. Et addit : Ponendum esse hoc caelum, persuadet triplex ratio finis, id est causae finalis propter quam factum est. Prima est perfectio universi. Cum enim caelum quoddam sit luminosum et difforme, si non esset caelum totum luminosum et uniforme, deesset universo quaedam perfectio. Secunda est, ut caelum supremum mobile habeat orbem fixum, infra quem et in quo tanquam in loco moveatur. Tertia, ut congruum habitaculum Beatorum, praesertim hominum glorificatorum, consistat. Finis autem necessitate imponit his quae ordinantur in ipsum.
Nec putandum, quod caelum empyreum illuminetur a sole. Non enim ab inferioribus recipit lumen, nec indiget. Talis quoque est limitatio virtutis ipsius solis, quoniam nihil agit ultra terminum sibi a Deo constitutum. Hinc quemadmodum ignis quiescit perveniens ad horizontem seu sphaeram lunae, et terra ad centrum perveniens ; sic radii solis non protenduntur ultra firmamentum. Sol namque lucerna est huius sensibilis mundi. Tanta quoque est influentia et luminositas caeli empyrei, quod lux et influentia solis non pertingit ad ipsum, sed absorbetur ab ipso, sicut lumen candelae a solis luce.
Est ergo hoc caelum, quoniam in quolibet genere mobile praesupponit immobile, et fluxum influxibile, ad quod terminatur : et ideo supra omnes mobiles caelos,est caelum quoddam immobile, quieti Beatorum correspondens. Habitatio namque habitatoribus proportionanda est.
Rursus, in quolibet genere in quo ponitur infimum et medium, ponitur et supremum. Porro gradus corporum attenditur penes gradus lucis atque perspicui, quae sunt proprietates corporum principales : cumque terra sit corpus opacum simpliciter, exigit ordo ut sit corpus luminosum simpliciter, quod dico coelum empyreum.
Haec Bonaventura.
Quocirca sciendum, quod et philosophi posuerunt quoddam caelum simplex, lucidum, diaphanum, uniforme, sphaericum, non stellatum : videlicet nonam sphaeram, quam dixerunt mobilem esse. Et de hac sphaera asserit Damascenus : Quoniam qui foris sunt sapientes, id est philosophi, ipsam sine stellis sphaericae esse figurae aiunt.
Amplius praeinductis pro maiori parte concordat Durandus. Aliqua vero quasi corrigere volens :
Aliqui (inquit) dicunt, quod caelum empyreum principaliter factum est propter ordinem universi. Quod ita declarant : Inferiora in entibus secundum sui supremum attingunt superior secundum illorum infimum, ut B. Dionysius contestatur. Intelligentia autem est motor immobilis : ergo oportet quod sit aliquod corpus ipsam attingens quoad eius immobilitatem, quae quid infimum est in ea, intellectualitas vero est supremum in ipsa. Sicque oportet esse quoddam immobile corpus coeleste, quod est coelum empyreum.
Istud insufficienter dictum videtur. Praefatus etenim ordo rerum penes essentialia est pensandus. Sed esse immobile, non est essentiale neque intrinsecum caelo empyreo : quoniam posset moveri, sicut et alii orbes possent quiescere non mutata natura eorum.
Haec Durandus.
Sed reprobatio ista non valet, quoniam ordo ille praetactus tam quantum ad essentialia quam quoad accidentalia rerum perpenditur. Unde et divinus Dionysius in libro de Angelica hierarchia assignat hoc modo connexionem et ordinem inter angelicam et ecclesiasticam hierarchiam, quod infimi in ordine angelicae hierarchiae proprie angeli nuncupantur, qui de choro sunt infimo ; supremi quoque in ordine ecclesiasticae hierarchiae, utpote sacerdotes, potissime praesules, angeli appellantur, iuxta illud Malachiae : Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore eius, quoniam angelus Domini exercituum est. Apostolus quoque : Mulier, ait, debet velata esse, et propter angelos, id est sacerdotes. Certumque est quod ordo iste penes accidentalia perpendatur. Sic rursus divinus Dionysius fassus est, quod status evangelicae legis medio modo se habet inter statum veteris Testamenti statumque angelorum : quae coordinatio in accidentalibus sumitur.
Denique, quamvis homines universi unius sint speciei specialissimae, nihilo minus multiplex ordo est inter eos in officiis, gradibus, dignitalibus, gratiis, virtutibus, donis, prout ad Corinthios docet Apostolus. Quod tam in spirituali quam in civili statu atque regimine facile est pensare.
Insuper, iuxta hunc modum in tricesima prima propositione libri de Causis asseritur : Inter rem eu ius substantia et actio sunt in momento aeternitatis, et inter rem cuius substantia et actio sunt in momento temporis, exsistens est medium, et est illud cuius substantia est in momento aeternitatis et actio in momento temporis.
Postremo, essentiales ac propriae differentiae rerum, praesertim caelestium, latent nos : ideo circumloquimur, designamus atque exprimimus eas per accidentalia quaedam. Illa itaque reprobatio nullius censetur valoris.
Addit quoque Durandus, quod non propter angelos factum sit caelum empyreum : quia ut aliqui probabiliter dicunt, angelis non convenit esse in loco nisi secundum operationem quam habent circa locum, et adhuc secundum illam dicuntur ibi metaphorice esse.
Verum ista obiectio satis soluta est. Angelis namque non propter necessitatem sed congruentiam locus ille est deputatus. Qui etiam proprie sunt in loco definitive, non circumscriptive aut commensurative : quamvis absolute loquendo, non dicantur proprie esse in loco, iuxta quod ait Boetius, quod propositio apud sapientes per se nota est, angelos seu incorporalia non esse in loco. Itaque angelis seu contemplationi deputatur pro loco caelum empyreum : quemadmodum orationi et laudi divinae in hac vita materialis ecclesia ; non quod extra illam Deus orari ac laudari non possit nec debeat, sed per congruentiam quamdam, ut etiam Thomas disseruit. Et sicut materialis ecclesia ex sua consecration quamdam idoneitatem sortitur ut in ea oratio lausque divina efficacior ac Deo sit acceptior, ita credendum videtur, quod caelum empyreum sit domus a summo legislatore, totius benedictionis consecrationisque fonte, ab exordio dedicata ac deputata ad ipsius beatificam fruitionem, plenissimum cultum perpetuumque praeconium. Rursus, quamvis angeli non sint pars universi corporei, pertinent tamen ad illud tanquam administratores et gubernatores ipsius ; et decentissimum fuit ut universitas creaturarum tanquam unus Creatoris exercitus ad invicem et ad Deum principaliter coordinatus, uno contineretur ambitu, palatio, sphaera ac zona, in signum quod Omnipotentis imperium nullum creatum queat evadere. Ideo apte prolatum est, quod caelum empyreum est continentia, id est mansio contentiva, visibilium et invisibilium creaturarum.
Insuper de hoc caelo ait Guillelmus prima parte de Universo :
Quoniam tanto Prophetae (videlicet Moysi) primum credidit gens Hebraeorum, inducta signis ac mirabilibus in quibus missus est ut ei crederetur ab ipsis, per quae etiam humiliato rege Aegyptiorum, et flagellata Aegypto flagellis quibus nec dii Aegyptiorum resistere poterant, populum Hebraeorum a servitute liberavit Aegyptia ; gens quoque Christianorum non minus credidit eidem Prophetae, quin etiam magnificentius atque sublimius sentit de ipso, eiusque sermones reputat, sicut vere sunt, Dei sermones, et nefas esse contradicere eis : prosequar eiusdem narrationes Prophetae, et declarabo veritatem in qua utraque lex concordat. Dico itaque, quod caelum summum, id est empyreum, est ultra et supra novem notos nominatosque caelos, supereminens eis distantia multa : quod est habitatio angelorum. Et terra est eius contrarium, non secundum se totam, sed secundum medium sui, quod vocant infernum. Quemadmodum enim infernus locus est purae et maximae ac solius miseriae, sic caelum illud est purae et maximae ac solius felicitatis et gloriae.
Porro indigentia pars miseriae est. Cumque omnis motus sit propter indigcntiam, et si fuerit localis, erit propter indigentiam loci aut situs, qui per motum quaeritur ; ergo caelum illud immobile est.
Praeterea, sicut infimo corpori, videlicet terrae, debetur infimus locus tanquam ei naturalis et proprius, et ob id naturaliter in eo quiescit quiete perpetua ; ita supremus locus in mundo debetur alicui corpori tanquam ei naturalis et proprius, atque ob hoc in ipso quiescit perpetue. Est igitur ultra novem caelos mobiles caelum aliud quietissimum.
Adhuc autem manifestum est, mansionem hominum beatificandorum esse seorsum a tempestate et turbine tantae rapiditatis, ut pote pacatissimam. Nec alius locus convenit illis corporibus quam caelestis, quoniam corpora illorum maioris incomparabiliter gloriae erunt quam aliquod ex novem caelis aut stellis.
Rursus, corpus quod non indiget motu neque ut perfectione neque ut via ad perfectionem, prius ac melius est corpore indigente alterutro dictorum modorum. Primum ergo et summum corpus est immobile. Quod si tale corpus universo deesset corporeo, magna ei deesset perfectio, sicut et mundo sublunari si ei deesset ignis aut aqua. Nec extraneum debet videri quod et propter angelorum congruam ac condecentem habitationem factum perhibetur hoc caelum, quum et unusquisque in se ipso valeat experiri quantum ad animas spectet humanas incorporales de habitatione in suis corporibus, quse habitacula sunt earum; quantum corporum suorum diligant speciositates, sanitates, et alias habitudines bonas, imo et domorum et atriorum, hortorum, urbium et provinciarum eminentiam et decorem. Qui ista attendit, conspicere potest ad angelos pertinere de nobilitate et speciositate caeli empyrei. Ipsum quoque universum quasi contrario modo se habet ad hominem. Quemadmodum enim homo habet cor intus et corpus extra : sic universum viliorem et corpulentiorem habet sui partem, videlicet terram, inferius ; subtiliorem vero sui partem, utpote coelum empyreum, tanquam cor, habet exterius ipsum circumdans. Et sicut cor hominis parvum est comparatione corporis sui, sic econtrario universum habet quasi cor incomparabiliter maius parte sua inferiore. Cor namque est quasi vas et receptaculum vitae atque vitalium, et sedes animae, totum residuum regentis et administrantis. Sic caelum ultimum seu empyreum ea quae maxime vitalia sunt in mundo continere necesse est, et esse thronum ac solium Creatoris cuncta gubernantis ac disponentis. Hinc saepe loquitur in Prophetis : Caelum mihi sedes est ; et : In caelo sedes eius. Et quicumque de gloria Dei dignum quid locuti sunt, caelum sedem eius esse dixerunt, quemadmodum et in libro Caeli et mundi Aristoteles narrat.
Porro sedem oportet esse quietam et stabilem. Est igitur caelum empyreum velut amictus splendoris totius mundi, et quasi tectum pulchritudinis praeclarissimi palatii Dei dominatoris omnium saeculorum, et velut operimentum speciosissimum templi ipsius, quod utique totus mundus est. Estque habitaculum gloriae eius penetrale ac intimum, et alia comparatione, tanquam sacrarium Dei continens atque recipiens quaecumque in toto universo sunt sancta, ac digna in tanto reponi sacrario.
Cuius item utilitas est manifestatio gloriae ac magnificentiae Creatoris. Quemadmodum enim in regali palatio in hoc mundo ex adsistentibus regi, ex multitudine et varietate ministrorum, ex ornatu et apparatu ipsorum, et ex ipsis obsequiis eorumdem, ex ipsa etiam mirificentia et decore palatii, elucet magnificentia et gloria regis ; ita in caelo empyreo gloria Dei insestimabiliter cernitur, ubi innumerabilium caelestium militiarum chori laudes ipsius ineffabilis concentus suavitate resonant incessanter.
Idem demum est ordo substantiarum atque locorum. Ideo sicut angeli sancti primo creati sunt, ita caelum empyreum. Nam et ipsum est quasi aula palatii Regis summi : aula autem sedificatur in primis.
Postremo de materia caeli huius merito dubitatur. Et fuit unus (quem Hebraei reputant fuisse philosophum) dicens, quod Deus de splendore pallii sui fecit hoc caelum ; terram vero, de nive quae fuit sub pedibus eius. Quod quum iuxta superficiem planitiemque verborum nequeat stare, alter Hebraeorum philosophus dixit illum per verba ista intellexisse, quod de alia et puriori materia factum sit caelum quam terra. Sed de materia caelestium corporum infra tractabitur.
Haec Guillelmus.
QUAESTIO IV
Quarto principaliter quaeritur, an caelum empyreum agat in alia, praesertim in oorpora inferiora.
Videtur quod sic.
Primo, quia nibil est expers propria operatione ; et quanto substantia est dignior, actualior atque formalior, tanto est ad operandum influendumque aliis magis apta, potens et efficax. Caelum autem empyreum inter omnia corpora formalius, actualius digniusque consistit.
Secundo, in omni creato sunt, esse, posse et agere ; et quo esse praestantius est, eo posse est efficacius et actio altior. Altius autem et perfectius est aliis bonitatem propriam communicare et conservativa influere, quant in se ipsum tantum peragere, ut divinus Dionysius saepius protestatur. Quanto igitur caelum empyreum aliis orbibus nobilius splendidiusque consistit, tanto causalius est in alia corpora.
Tertio, Platonici quaedam corpora dicebant deificata, eo quod divina proprietate, utpote generali causalitate, in haec inferiora ornata sint, prout etiam in Elementatione theologica Procli et in libro patet Causarum. Sed caelum boc inter corpora cuncta deiformius iudicatur.
Quarto, locus est conservativus et salvativus locati,secundum Philosophum quarto Physicorum. Cum ergo caelum sit visibilium et invisibilium locus secundum praehabita, influit omnibus eis.
In contrarium est communis positio : imo si in inferiora influeret, patuisset philosophis. Omnia quoque quae naturaliter fiunt, salvantur non ponendo caelum empyreum, ut philosophi atque astrologi docent.
Ad hoc Bonaventura respondet :
Circa hoc duplex fuit opinio. Quidam etenim naturales dixerunt, quod caelum empyreum influit in haec corpora inferiora, etiam nobilissima influentia. Cum enim sit corpus, necesse est influentiam eius, si qua est, consistere corporalem. Cumque sit nobilissimum inter caelestia corpora,super nobiliora corpora influentiam habet : et talia sunt corpora humana, quae ad nobiliores formas, utpote rationales animas, ordinantur, quae nobiliorem quoque dispositionem requirunt in suis corporibus. Cum ergo natura lucis disponat ad vitam,et triplex sit vita, secundum triplicem differentiam animae differens gradu ac dignitate ; Deus condidit tres caelos inter se ordinatos gradu ac dignitate non solum nalurae, sed etiam influentiae : ita quod caelum sidereum ex se ordinatur ad conciliationem elementorum in mixto, ad recipiendum animam vegetativam ; crystallinum, ad susceptionem sensitivae ; empyreum, ad susceptionem rationalis. Et hoc rationabile esse videtur, non solum ratione ordinis influentiae, sed etiam ratione conformitatis naturae. Caelum quippe empyreum locus est spirilualium substantiarum, locus quoque corporum glorificalorum. Cumque convenientia sit loci ad locatum occulta vel manifesta, videtur influentia caeli illius esse nostris corporibus consona, et nostris animabus amica, non ratione earum, sed corporum quae informant.
Alia opinio fuit huic omnino contraria, utpote, caelum empyreum nullam sortiri influentiam in ista inferiora, quoniam corpora non influunt mutuo nisi secundum ordinem Conditoris, habito respecta ad finem : cumque empyreum ad perfectionem universi sit conditura ut locus sit Beatorum, regio eius et lux a nobis semota est et occulta, quemadmodum gloria ipsa, quam sola fide tenemus. Ideo dicunt, quod empyreum non est ad hominis obsequium in praesenti, sed in futuro ; nec meliorabitur, imo uniformiter in sua dignitate subsistet.
Quaelibet vero harum opinionum satis exstat probabilis : quae autem sit verior, non plane apparet. Quis etenim novit an Deus caelo illi hanc occultam indidit influentiam super corpora nostra ratione nobilitatis et conformitatis ? Hoc nec auctoritate nec ratione faciliter potest revelli. Rursus, nec ratio efficax neque auctoritas pandit quae sit necessitas influentiae huius, praesertim cum caeterorum influentia corporum videatur sufficere. Idcirco in neutram partem declinando, dicendum videtur, quod cum caelum empyreum sit primum creatum inter corpora, et maximum mole ac virtute : quia est maximum mole, omnia corporalia locat per ambitum et continentiam ; et quoniam maximum est virtute, caetera vegetat et conservat per suam influentiam. Omittendo igitur influentiam quam habere dicitur super corpora humana, sustineri potest, quod aliquam habeat influentiam et aliquem effectum super corpora inferiora, tanquam primum causatum corporeum super sequentia : et rationes ad hoc inductae, sunt concedendae.
Haec Bonaventura.
De hac re breviter et obscure scribit Albertus. Nempe in Summae secunda parte sic arguit :
Secundum ordinem naturae, primum et supremum influentiam habet super inferiora. Et sicut ait secundo de Generatione Philosophus, idem eodem modo se habens, semper facit idem. Si ergo caelum empyreum est uniforme in lumine, secundum caelum, cui influit formam atque virtutem, erit uniforme in lumine. Sed hoc est falsum : quia secundum caelum est firmamentum, quod est valde difforme in lumine, ut patet in difformitate stellarum, in partibus etiam caeli non stellatis.
Ad istud respondet :
Non est semper verum, quod idem eodem modo se babens, semper facit idem, nisi et recipiens etiam eodem modo se habeat. Hinc quamvis dicamus, quod primum caelum influit super secundum, non tamen oportet quod secundum sit uniforme ut primum, quia secundum non se habet eodem modo in recipiendo : nam in quadam sui parte receptivum est luminis, in quadam non.
Haec in Summa.
Porro libro de IV Coaequaevis eamdem obiectionem sic solvit :
Caelum empyreum influit inferioribus. Verum ut ait Philosophus in libro de Substantia orbis, et item Boetius, actio agentis non est secundum potestatem agentis tantum, sed etiam secundum potestatem et dispositionem recipientis. Propter hoc, cum inferiores caeli non sint aeque nobiles cum caelo empyreo, non ita uniformiter suscipiunt lumen sicut influit eis.
In his verbis fatetur Albertus, quod caelum empyreum influit inferioribus caelis, praesertim proximo sibi caelo, formam, virtutem et lumen. Videtur quoque hic insinuare, quod caelum stellatum sit caelo empyreo proximum, quanquam tam in Summa quam alibi dicat caelum crystallinum seu nonam sphaeram vel primum mobile inter haec mediare. Nec Albertus vult dicere, quod caelum empyreum influat alicui caelo formam substantialem.
Dicit rursus [in libro de IV Coaequaevis] :
Bene concedi potest, quod caelum empyreum innovabitur.
Et addit :
Sententia ista de caelo empyreo, quod sit uniforme atque immobile, sub opinione est, non de his quae ponit fides. Philosophi vero non ponunt ipsum, quia locuti sunt de superioribus quantum ex sensu cognoscitur, aut secundum consequentiam rationis. Et secundum sensum apparent nobis tantummodo octo sphaerae. Nona vero probatur secundum consequentiam rationis. Decima vero, quae ponitur immobilis, nec sensu nec forti ratione manifestatur.
Haec Albertus.
At vero Thomas in his aliter sentiens :
Caelum (inquit) empyreum nullam super alia corpora influentiam habet quae rationabiliter poni possit. Non enim ponimus corpus aliquod influentiam habere super aliud nisi per motum, quoniam ut in libro de Causis asseritur, etiam anima in hoc ab intelligentia deficit, quia non imprimit in res nisi movendo eas : multoque minus corpus. Nullum vero corpus movet nisi motum, ut probant philosophi. Caelum namque per motum suum causat generationem et corruptionem in inferioribus ; propter quod octavo dicitur Physicorum, quod motus eius est quasi vita exsistentibus omnibus. Unde et Rabbi Moyses loquitur, quod caelum in universo est sicut cor in animali : cuius cordis si motus ad horam quiesceret, vita corporis finiretur. Cumque caelum empyreum ponatur immobile, non potest ralionabiliter dici influentiam super inferiora habere. Constat quippe quod non habet influentiam sine motu ad notodum creantis. Nec tamen negatur quin Deus potuerit ei dare influentiam absque motu ; sed quoniam hoc nec auctoritate confirmatur nec ratione, idcirco praefata ilia opinio eadem facilitate contemnitur qua recipitur : praesertim cum in talibus non quaeratur, quid Deus per miraculum facere queat, sed quid rei naturae conveniat, prout secundo super Genesim disseruit Augustinus.
Unde opinio ilia super tria falsa fundatur. Primum est, quod dispositio quae est in corpore humano, esse non valeat ex solis virtute : cum tamen nobilissima dispositio quae unquam potest esse in corpore ad formam, sit infra caeli nobilitatem, ita quod eadem est virtus caelestis qua corpus disponitur ad formam elementi et mixti, et animae vegetabilis, sensibilis, ac rationalis. Nec oportet si hoc caelum disponat ad animam vegetativam, quod disponere nequeat ad sensitivam, nisi probetur quod illud sit ultimum suae virtutis : quod falsum est. Secundum est, quod lux sit corpus materialiter veniens in aliquam compositionem. Tertium, quod sit medium inter animam et corpus. Quae sunt absurda.
Haec Thomas in Scripto.
Praeterea Thomas videtur hoc loco de incerto nimis assertive locutus, nec ratio eius concludit. Multa etenim agunt in alia sine motu suo locali : quemadmodum magnes attrahit ferrum, et lupus eliam si immobiliter stet, influit ovi inimicitiae speciem ac timorem et fugam, et candela stans fixa, illuminat rem ei obiectam. Nec positio ilia quam reprobat, ponit lumen esse corpus, aut materialiter advenire in compositionem inferiorum ; sed virtualiter eis influere, ac diversos ibi effectus producere : quod negari non valet, et ipsemet Thomas alibi hoc concedit. Nec inconveniens est quod lux dicatur media inter animam et corpus : medium, inquam, conciliativum, praeparativum atque aptificans ad hoc quod corpus immediate receptivum sit animae.
Hinc demum idem sanctus ac venerabilis Doctor in prima parte Summae, quaestione sexagesima sexta, de hac re consultius loquens, sic arguit : Secundum Augustinum tertio de Trinitate, inferiora corpora per superiora quodam ordine diriguntur. Si ergo caelum empyreum est quoddam corpus supremum, oportet quod habeat aliquam influentiam in corpora inferiora.
Ad quod respondet ibidem :
Satis probable est, quod caelum empyreum, secundum quosdam, cum sit ordinatum ad gloriae statum, non habet influentiam in corpora inferiora, quae sunt sub alio ordine, tanquam deputata ad naturalem rerum decursum. Probabilius tamen videtur dicendum, quod sicut supremi angeli, qui adsistunt, influentiam habent super medios et infimos angelos, qui mittuntur, quamvis ipsi, secundum B. Dionysium, non mittantur ; ita caelum empyreum influentiam est sortitum super corpora quae moventur, quamvis ipsum non moveatur. Ideo dici potest, quod caelum empyreum influit in primum mobile caelum, non aliquid transiens adveniensque per motum, sed aliquid stabile et fixum, puta virtutem continendi et causandi, aut aliquid tale ad dignitatem pertinens. Haec in Summa.
Idem Petrus ; et addit :
Inconveniens videtur, quod corpus tam magnum ac nobile, influentia et operatione careat usque ad resurrectionem futuram. Ideo dici potest, quod caelum empyreum comparatur etiam ad corpora inferiora, atque ad hominem, propter quem creatum est, et secundum statum praesentem influit corporibus inferioribus, mediante multitudine stellarum ac orbium, continendo conservandoque ea. Sed principalis eius utililas est respectu status futuri, in quo erit hominum electorum regio gloriosa.
Haec Petrus.
Richardus quoque :
Mihi (ait) videtur, quod caelum empyreum ordinatum est ad obsequium hominis non solum in patria, sed item in via. Et forsitan influentia eius praesertim cooperatur ad debitam proportionem dispositionis corporis humani, cum caelum illud sit nobilius inter caelos, quemadmodum corpus humanum est nobilissimum inter corpora generabilia et corruptibilia, imo et nobilius caelo, in quantum anima informatum, cum caeli sint inanimati, ut infra probabitur.
Si autem obiciatur, quod corpora caelestia non agunt in inferiora nisi per lumen et motum : caelum autem empyreum non spargit lumen inferius, neque movetur, ut patuit. Respondendum, quod virtus caelestium corporum interdum bene pertingit ad inferiora, quando lumen eorum non pertingit ad ea. Luna namque exsistente sub hemisphaerio nostro, bene fit fluxus et refluxus maris ubi lux lunae non pertingit, videlicet versus hemisphaerium nostrum. Sic et virtus aliqua empyrei caeli potest inferiora attingere, quamvis lumen eius ad eadem non pertingat. Denique motus non fuit caelestibus corporibus necessarius propter influentiam, sed propter influentiarum contemperantiam. Nam quamvis sol staret, tamen lumen et calorem influeret. Sed quoniam influentiae nequeunt proportionari nisi alternentur, ad quod motus caelestium requiritur ; ideo datus est illis motus. Et sicut omne mobile reduci oportet ad immobile, sic forsan influentiae caelorum mobilium, quae alternantur, iuvantur et contemperantur per influentiam caeli empyrei, nec eius influentia alternatur.
Verumtamen quidam dicunt, quod ab una parte eius alia virtus influitur quam ab alia : quoniam etsi sit uniformiter luminosum, non tamen est uniformiter virtuosum. Nam quarto Moralium ait Gregorius : Terra aere fecundatur, aer caeli qualitate disponitur. Cum ergo, ut dicunt, videamus terras aequaliter ab utroque polo distantes, sicque habentes omnem influentiam caelestium corporum mobilium aequalem, dispositiones habere diversas, corpora quoque humana in terris illis inclinationes habere diversas, ac semper ita fuisse ex quo terrae illae inhabitari coeperunt ; videtur hoc esse quoniam terrae illae diversas influentias caeli receperunt empyrei, quae non alternantur. Nec dici potest hoc esse quoniam sphaera octava continue mutet polum : quia tunc terrae illae non semper fuissent in dispositionibus ita sibi repugnantibus, sicut fuerunt.
Alii dicunt, quod sicut caelum illud est uniforme in lumine, ita et in virtute, omnesque partes eius virtutem uniformiter influunt. Dicunt quoque, diversitates naturales quae sunt in diversis partibus terrae, non oportere reduci in influentiam caeli sicut in lotam causam creatam, quoniam elementa proprias suas influentias habent ex sua natura, et terram in diversis partibus diversam esse ex diversis dispositionibus quas a sua conditione recepit in diversis partibus suis. Sed prima opinio evidentius videtur reddere rationem.
Haec Richardus.
Porro Hannibal sequitur responsionem Thomae in Scripto :
quanquam et Thomas in Quodlibetis, quaestione qua quaeritur, an caelum empyreum agat in inferiora, illam suam revocet responsionem. Quamvis enim caelum empyreum principaliter ordinetur ad gloriam Beatorum, non tamen oportet ut solum ad illam conferat atque deserviat directe et immediate.
De influentia demum caeli empyrei in alia non videtur Guillelmus loqui diffuse, nisi quod comparat caelum illud interdum cordi, aliquando capiti : cordis autem et capitis est corpori suo influere vitam et motum ac conservationem.
Durandus vero magis declinat ad hoc quod caelum empyreum agat in inferiora. Dicitque ipsum ex natura sua tenere gradum et ordinem inter naturalia corpora,atque eiusdem ordinis esse, quamvis de beneplacito Dei sit locus et mansio Beatorum. Quod dictum videtur posse probari ex hoc quod species rerum se habent ut numeri, et coordinatae sunt mutuo, et unum constituunt ordinem universi.
Verumtamen obici posset, quia ut super Genesim asserit Augustinus, in rerum creatione non quaeritur quid Deus potuerit, sed quid rerum conveniebat naturis. Si ergo caelum empyreum ex sua natura gradum ordinemque sortiretur inter naturalia corpora et eiusdem cum illis esset ordinis, apparet quod ex sua natura competeret ei moveri, quemadmodum caeteris caelis, et quies conveniret ei vel contra naturam, seu supra naturam, sive miraculose : sicque in exordio Deus non instituisset creata sicut eorum naturis conveniebat.
Dicit quoque Durandus, quod nihil conservatur ab alio per se, nisi illud sit causa ipsius per se.
Cui obici potest, quod teste Philosopho, locus naturalis est naturaliter conservativus locati (propter quod levia tendunt sursum, gravia vero deorsum) ; non tamen locus est per se causa locati. Quaedam quoque sunt naturales occultae ac validae vires gemmarum, quae vitam animalis conservant non solum impediendo corruptiva, sed eliam naturam in se vigorando, ut legitur : sic et medicinalia quaedam.
Concedendae sunt itaque rationes quae probant caelum empyreum influere aliis tam caelestibus quam inferioribus corporibus, imo et cunctis caelestis palatii civibus, quos delectat mansio tam congrua et praeclara, prout ex dictis iam patuit Guillelmi Parisiensis.
In cuius nihilo minus verbis incertum aut certe non verum est quod ait, omnem motum localem propter indigentiam seu ex indigentia esse. Quod et Albertus et alii quidam negant, cum et quidam motus ex lsetitia, imo et ex quadam exuberantia jucunditatis, procedere videantur : quod et in corporibus glorificatis creditur adfuturum, quae dono agilitatis ornata, tanquam scintillae in arundineto discurrent. Et quidam in vita hac ex iucundae devotionis plenitudine et consolationis supernae redundante dulcedine, se continere atque reprimere non valentes, in quosdam motus, saltationes ac cursus erumpunt. Cuius rei veritas et figura in sancto David ante arcam Domini totis viribus subsiliente, praecessit. Nec defuerunt nec desunt hoc ipsum experti, qui et ex sententia grata mente dicere queunt : Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine ! Verum istud plenius discutere spectat ad quartum, et ibi Domino concedente tractabitur.
Postremo quod in contrarium adducitur, nihil probat. Non enim patuerunt philosophis universi effectus caelestium inferiorumque corporum, nec causae eorumdem effectuum. Et breviter, sicut empyrei caeli proprietates, vires, et excellentiae pro maxima parte nos latent, ita effectus, causalitates ac influentiae eius. Idcirco de talibus nil temere asserendum.
QUAESTIO V
Praeterea circa hanc distinctionem quidam doctores quasdam movent quaestiones difficiles de motu locoque angelorum, videlicet : an angelis conveniat esse in loco corporeo, et an plures angeli valeant esse in loco eodem ; an etiam angelus possit esse in loco punctali, et utrum unus et idem angelus queat simul et semel in pluribus esse locis. Ad quas quaestiones super primum, distinctione tricesima septima, introductae sunt responsiones Thomae, Petri, Richardi, Alberti, Udalrici, Aegidii et Durandi : quae modo non sunt repetendae, sed aliorum quorumdam responsiones ponendae sunt modo. Quaestiones quoque de motu angelorum, statim post haec secundum eosdem determinabuntur.
Itaque circa quaestiones de locationibus angelorum, loquitur Alexander :
Secundum Augustinum libro de Spiritu et anima, solus spiritus increatus, est incircumscriptus ; spiritus vero creati, loco circumscribuntur.
Quaeritur ergo, an angeli create et collocati fuerunt in caelo empyreo.
Videtur quod non.
Primo, quoniam in Isaia angelus apostata fertur dixisse : In caelum conscendam, supra astra caeli exaltabo solium meum. Ergo infra caelum et astra caeli creatus est. Et si ipse, ergo et alii, praesertim cum dicatur primus angelorum fuisse.
Secundo, Augustinus super Genesim, tertio libro, ait : Superior pars aeris propter puram tranquillitatem caelo communi pace coniungitur, et eius vocabulo nuncupatur : in qua fortasse parte si ante transgressionem suam fuerunt angeli transgressores cum principe suo, nunc diabolo, tunc archangelo ; non mirum si post suum peccatum in hanc sunt detrusi caliginem. Unde elicitur, quod angeli in suprema aeris parte transgressi sunt, et inde collapsi : ergo et ibi sunt facti, quia de loco suae creationis non sunt nisi pro culpa sua eiecti.
Tertio, Damascenus libro secundo loquens de angelis impiis, protestatur : Ex angelicis istis virtutibus, qui terrestri praeerat ordini et cui terrae custodia erat commissa, sua electione factus est malus. Non ergo in caelo empyreo sed in aere est creatus.
In oppositum sunt auctoritates et rationes praehabitae. Per Ezechielem quoque Dominus huic angelo loquitur : Posui te in monte sancto Dei.
Ad hanc quaestionem respondet Alexander :
Angeli universi in caelo empyreo sunt creati ; nec decuit creaturas illas intellectuales nobilissimas alibi quam in summo caelo creari. Unde et super illud : Draco iste quem formasti ad illudendum ei, asserit Glossa : Secundum substantiam eum formasti, in qua fuit bonus, et in caelo empyreo collocatus.
Idcirco, quod angelus ille dixit : In caelum ascendam, non est intelligendum de ascensu corporeo, sed metaphorice sumpto, ut ascensus ille dicatur rei excelsioris affectas, videlicet immoderatus divinae aequiparantiae appetitus, quo voluit esse instar Dei, id est alteri non subesse.
Ad auctoritatem Augustini dicendum, quod loquitur opinative et iuxta aestimationem quorumdam philosophorum dicentium, daemones habere aeria corpora, angelosque similiter : propter quod daemonibus conveniret aer inferior, angelis vero aer superior.
Ad auctoritatem etiam Damasceni poterit dici, quod praesidentia illa angeli super orbem terrestrem, non exigit localem propinquitatem, cum et angeli sancti in caelo empyreo exsistentes praesint hominibus.
Haec Alexander.
Qui in alia quaestione testatur :
Angelus habet esse in loco corporali, non quantum ad illam loci proprietatem quae est salvare locatum, cum angelus sine huiusmodi loco potuerit fieri, et extra ipsum possit subsistere et salvari ; sed quoad illam quae est continere locatum ac definire. Attamen valde dubitabile est quomodo hoc sit possibile : quoniam in corporibus cernimus, quod corpora contenta, sunt possibilia seu potentialia respectu continentium, et per continentiam terminantur. Propter quod corpus continens est superius : ut cum aqua continet terram, aerque aquam. Ponimus quoque corpora continentia in quantum huiusmodi, esse ut species respectu contentorum inferiorum : sicque in corporalibus semper ponimus aliquam formalem naturam in continente, secundum quam natum est continere. Nec videtur possibile reperire in corpore talem naturam respectu spiritualium substantiarum quae dicuntur esse in ipso, nec ex parte substantiarum illarum aliquam potentialem aut materialem naturam qua valeat a corpore contineri. Hinc valde dubitabile est quomodo angelus possit contineri a corpore. Ideo advertendum, quod aliter corpus et aliter spiritus continetur a corpore. Aliqua namque proprietas est in corpore superiori secundum quam natum est angelum continere. Non tamen dicimus, quod sit proprietas corporalis ex corporis parte proveniens, sed divinitus data. Conformiter est aliqua proprietas angeli qua natus est contineri. Et hoc dicimus sine praeiudicio sententiae melioris : non enim invenimus hoc plane determinatum in Scripturis, nec Sanctis, nec ab expositoribus Scripturarum.
Ad quod clarius explanandum, ad verte quod Deus ex sua natura habet duo, videlicet, quod omnia continet, et quod est ubique. Quae duo communicat creaturae prout ilia capere potest. Rationem ergo continendi communicat creaturae. Sed creatura spiritualis quae est angelica, eam nequivit suscipere, quoniam angeli ad invicem sunt distincti secundum suas naturas, nec ita unus ordinatur ad alium sicut ex parte corporum est. Similiter dicimus ex parte animarum. Congruit ergo creaturae corporali, tamen prout possibile est, ut quod in Deo est indivisibiliter, in ea sit secundum divisionem. Unde potentia ista in Deo est infinita, in creatura vero corporali finita. Nempe ut ait Philosophus, omnis virtus unita magis est infinita quam virtus multiplicata. Et praecipue congruit illi corporeae creaturae quae est composita in universo : et hoc est ipsum universum, quod unum est, et ex se habet virtutem continendi tam corpora quam spiritus. Quod praecipue communicatur creaturae quae exsistit nobilior, utpote caelo ; et aliis magis et minus, secundum maiorem et minorem gradum nobilitatis eorum. Sicque nobis videtur dicendum, quod in creatura corporali est proprietas divinitus data qua potest spiritus continere : quam non habet ex ea parte qua corpus est.
Denique Deus non solum habet virtutem omnia continendi, sed etiam habet esse ubique, et hoc communicat creaturae secundum quod creaturae possibile est. Sed esse ubique nulli potest competere creaturae, sed solummodo esse hic, prout in libro de Spiritu Sancto scribit Ambrosius, quod unaquaeque creatura finibus atque limitibus certis est definita. Et ita spiritus angelicus habet ad minus ex parte sua, quod loco debeat definiri, et quod ita sit hic, quod non alibi : sicque haec duo conferunt ei quod sit in loco. Posset nibilo minus dici, quod angelus non dicitur esse in loco nisi quia praesens est loco : et sic non oportet esse aliquam dependentiam eius ad locum corporalem aut ad aliquod corpus.
Haec Alexander.
Insuper ad quaestionem qua quaeritur, an angelus possit esse ubique simul et semel, respondet quod non. Arguit tamen quod imo. Primo, quoniam anima rationalis est tota in toto et tota in qualibet corporis sui parte. Cumque angelus aliquis motor sit caeli, videtur esse in qualibet caeli parte ; et quia per caelum immutat et agit in inferiora, puta in elementa et mixta, videtur quod sit in omnibus istis : quoniam ubi operatur, ibi est, secundum Damascenum. Dicendum, quod quam vis moveat caelum, non tamen est per totum caelum. Non enim unitur ei sicut forma materiae, neque sicut perfectio suo subiecto, sed ut motor moto aut mobili. Motor autem indivisibilis potest movere divisibile mobile etiam per essentiam separatum ab illo ; et si esset in aliqua parte mobilis ut in loco, posset inde coteras partes moverc, quemadmodum nauta sedens in parte navis.
Si rursus obicias, quod angelus indifferenter se habet ad omnem locum, nec plus est in uno quam in alio : ergo si est in uno, pari ratione est in quolibet alio, et ita ubique. Dicendum, quod angelus ita indifferenter se habet ad omnem locum, quod ex sua natura non determinatur ei aliquis locus, ut sursum aut deorsum ; tamen cum nunc hic est aut operatur, praesens est huic loco, et continetur ab eo ita quod non ab alio : et hoc ideo, quoniam determinatae virtutis est, ad differentiam Dei, cuius virtus est infinita.
Praeterea si quaeratur, an angelus simul possit esse in pluribus locis ; apparet quod imo : quoniam ubi operatur, ibi est. Si ergo mittatur ad subvertendam aliquam civitatem, sieut dum missi sunt duo angeli ad Sodomam subvertendam, oportet quod sit in tota civitate, aut in aliqua eius parte. Si in tota, ergo in pluribus locis. Si in parte, non simul everteret totam, sed partem post partem : nisi destructio unius partis dependeat ex destructione alterius, sicut motus totius navis ex motu incipiente in una parte.
Respondemus, quod angelus non est nisi in uno loco impartibili, secundum quod ipsum ponimus in loco ratione suae limitatae ac finitae essentiae. Nihilo minus potest movere corpus grande, et esse tantum in unica eius parte : attamen virtus et operatio eius extendent se ad quamlibet partem illius, diceturque praesens cuilibet parti per suae operationis influxum. Sicque intelligi potest quod loquitur Damascenus, quod ibi est ubi operatur : non quod oporteat eum essentialiter esse ubicumque seu in quacumque parte operatnr, sed solum per effectum suae operationis, secundum quod sua virtus se potest extendere. Nam et corpora quaedam movent alia corpora a se essentialiter distantia et distincta, sicut adamas movet ferrum : et multo plus potest hoc in angelicis esse spiritibus. Unde secundum hoc dicimus, quod angelus per essentiam non est nisi in uno loco etiam impartibili.
Haec Alexander.
In cuius verbis hoc potissime videtur inepte sonare, quod dicit angelum secundum suam essentiam non esse nisi in uno loco impartibili, seu in loco punctali ; ut constat ex dictis in primo, distinctione tricesima septima.
Amplius, contra id quod ait de virtute continendi spirituales substantias, obici posset : quia aut virtus illa est naturalis, aut supernaturalis. Si supernaturalis, non conveniret ordini rerum primordialiter instituto, in quo, secundum Augustinum, non quaeritur quid Deus potuerit, sed quid rerum naturis convenit. Si naturalis, non transcenderet corporalem caeli naturam : cumque quod in alio recipitur, in ipso recipiatur secundum naturam ipsius, sequitur quod virtus illa in caelo recepta, sit secundum naturalem corporis caelestis conditionem, et esset virtus in corpore.
Praeterea advertendum, quod illi qui dixerunt primum angelum apostatam fuisse de infimo choro et terrestri orbi praelatum, etiam fatebantur eum creatum in caelo aerio. Et huius opinionis fuit Damascenus, ut Thomas tam in Scripto quam in Summa testatur : quanquam aliqui aliter Damasceni verba exponant, ut infra patebit.
De prima quaestionum istarum, videlicet, qualiter angelis competat esse in loco corporeo, scribit Bonaventura :
Locus triplicem comparationem habet ad locatum. Primo namque comparatur ad locatum in ratione continentis ; secundo, in ratione mensurantis ; tertio, in ratione conservantis. Continet enim ut vas, mensurat ut quantitas, conservat ut natura. Secundum hanc triplicem habitudinem, substantiae finitae corporales et corruptibiles sunt in loco : nam quia finitae seu limitatae sunt, in loco continentur ; et quia sunt corporales, sunt in loco mensurante ; quoniam corruptibiles, sunt in loco conservante. Porro secundum primas duas comparationes, sunt in loco substantiae finitae et corporales, sed incorruptibiles, ut corpora caelestia. Secundum primam vero, sunt in loco substantiae finitae spirituales et incorruptibiles, ut angeli : qui tamen habent locum spiritualem conservantem, videlicet Dei virtutem ; locum quoque commensurantem seu circumscribentem, propriae essentiae ac virtutis limitationem seu clausionem ; locum vero habent continentem, non tantum spiritualem, sed etiam corporalem.
Ratio autem cur angeli continentur in loco sive aliquo ambiente, est ordinatio partium universi. Si enim non haberent aliquod continens, non esset eorum exsistentia ordinata ad invicem, nec haberet ordinem unus ad alium : quod non condecet universum, nec summum opificem.
Ratio quoque quare continentur loco corporeo, duplex est. Una, ipsa limitatio spiritus creati. Nempe cum spiritus increatus, qui Deus est, habeat in se simplicitatem, per quam est intra omnia, atque immensitatem, per quam continet omnia et est extra omnia ; communicat illas proprietates creaturae quatenus nata est recipere. Sicque simplicitatem communicat spiritui. Sed spiritus non potest recipere virtutem continentem : cum enim simplicitas eius finita sit, est hic et nunc ; et quia non habet partem et partem, ideo secundum se totum est hic et nunc, nec potest universalem habere rerum capacitatem. Corpus vero quia compositum et innumerabiles habet partes, non potuil partiel pare simplicitatem ; sed propter partium extensionem potuit accipere capacitatem. Hinc Deus fecit unum nobilissimum corpus, quod natum est cuncta ambire, et extra quod nihil est : quod est caelum erapyreum. Ideo necesse est angelum esse intra ipsum. Alia ratio est, quia in solo corpore est distinctio secundum hic et ibi. Cum etenim caeterae creaturae habeant ordinem in mundo, distinctionem et positionem habent secundum gradus perfectionum, ita quod una est hic, alia ibi ; una sursum, alia deorsum : cumque in solo corpore exsistat possibilis distinctio secundum hic et ibi, hinc inter creaturas soli corpori debuit dari universalis potentia locandi respectu visibilium et invisibilium, ut sic universum esset unum, in cunctis suis partibus ordinatum.
Haec Bonaventura de isto quaesito.
Insuper de hoc, an unus angelus simul et semel sit in pluribus locis, an solum in uno, scribit :
Cum angelus habeat esse individuatum, habet esse hic et nunc ; quia vero habet esse limitatum et limitatam virtutem, habet esse in hoc uno seu in uno loco tantum : cumque tam individualio quam limitatio inseparabiliter insint angelo, oportet eum simul et semel esse tantum in uno loco.
Quod autem in libro de Civitate Dei asserit Augustinus, angelus ibi est ubi vult : non est intelligendum, quod in eodem nunc sit ubicumque vult esse, sed quod velle eius est efficax ad essendum ubi vult absque temporis mora notabili, imo ad nutum est ubi vult, quia non vult nisi quod congruit ei.
Sciendum quoque, quod operari alicubi contingit dupliciter, scilicet mediate et immediate : sicut anima immediate operatur in manu ; mediate in navi per manum movendo temonem, nam movendo temonem, movet totam navem. Nec oportet ut sit in tota navi, sed ubi operatur primo et immediate. Sic intelligendum est quod angelus est ubi operatur.
Praeterea si quaeratur, an angelus sit in loco punctali ; dicendum, quod circa hoc fuit triplex opinio. Una, quod quamvis angelus sit in loco corporali, non tamen corporaliler, sed spiritualiter solum :quoniam non est in loco situaliter, ideo nec secundum totum, neque secundum partem, nec secundum impartibile : quoniam nulla omnino est commensuratio angeli ad locum. Sed ista positio non videtur intelligibilis esse, quod scilicet aliquid sit in loco definitive et quod continealur in eo, nec tamen primo et immediate sit in toto vel in parte aut in impartibili loci. Quidquid etenim est in aliquo toto, est in illo aut ratione totius, aut ratione alicuius partis ipsius.
Ideo alia est opinio, quod angelus est in loco impartibili seu punctali : quoniam angelus habet materiamcorporalium materia differentem, videlicet inextensam et simplicem instar puncti, ita quod angelus habet simplicitatem proportionabilem puncto. Sed haec positio falsa est, nec intelligibilis. Quidquid enim sit de materia, quia de hoc infra dicetur, verum est quod omnis locus corporalis est partibilis : ideo sicut est oppositio in adiecto, dicere corpus impartibile seu punctale, ita et dicere locum punctalem. Et rursus, cum punctus non sit locus, ponere angelum in puncto, est eum ponere non esse in loco.
Est ergo positio tertia, quod cum angelus contineatur loco corporali, est in loco partibili tanquam in loco primo : et quia non potest extendi in eo, necesse est quod sit in toto ita quod totus in toto suo loco, et totus in qualibet eius parte. Et in hoc simplicitas angeli quodammodo similis est simplicitati divinae ; sed deficit, quoniam angelus ita est in uno loco, Deus autem ubique.
Verum his objici potest primo, quoniam Damascenus affirmat : Angelus est in loco non figurabiliter, sed intelligibiliter. Cum ergo nihil ipsius loci sit infigurabile et intelligibile nisi punctus, videtur quod angelus sit in puncto.
Secundo, cum sit proportio loci ad locatum,videtur quod angelo magis conveniat esse in puncto, cum tam angelus quam punctus sit simplex.
Tertio, ponamus angelum esse in loco in quo minori non possit esse : quaeritur, an locus ille sit divisibilis, an non. Si divisibilis, ergo cum angelus simplex sit, potest esse in loco minori ; et si esse non valeat in minori, apparet quod ille sit indivisibilis : nil autem indivisibile est in loco nisi punctus.
Dicendum ad primum, quod angelus dicitur esse in loco corporali infigurabiliter (id est non commensurative) et intelligibiliter, quia hoc solum capit intellectus, quod simplex substantia sit tota in partibus et tota in toto.
Ad secundum, quod non oportet ut sit proportio secundum speciales et proprias conditiones angeli et loci, quoniam angelus non est proprie in loco. Est tamen ibi proportio quantum ad finitionem et limitationem, per quae duo angelus definitur et est in loco : quemadmodum enim angelus habet substantiam et virtutem finitam, sic locus eius est arctatus ac limitatus.
Ad tertium, quod in hoc differt exsistentia angeli in loco et exsistentia animae in corpore suo, quod anima cum sit perfectio corporis nati vivificari vita rationali, quod est in determinate corporis quantitate ; ideo potest esse in corpore ita parvo ut esse nequeat in minori : quoniam corpus minus non esset organizabile et vivificabile. Angelus vero cum non sit formalis atque intrinseca perfectio loci, et simplex consistat, quia in qualibet parte loci est totus ; ideo quantumcumque parvus sit locus, salvatur in eo, nec potest esse locus tam parvus, quin esse valeat in minori. Ideo non est dare locum in quo minori esse non possit. Verumtamen est dare locum in quo maiori esse non queat, sicut est dare corpus et locum in quo maiori esse nequeat anima : quia hoc venit ex limitatione substantiae angeli ac suae virtutis.
Amplius, ad quaestionem hanc, utrum plures angeli simul esse possint in loco eodem, primo respondet : Dixerunt quidam quod sic,propter angelorum simplicitatem, et quoniam locum ratione suae spiritualitalis non replent. Unde nec minuunt eius capacitatem, quemadmodum nec similitudines rerum in medio, nec species in anima : quae in eodem sunt et secundum idem, nec tamen similitudo ponitur in similitudine, nec species in specie, nec lumen in lumine : ita dicunt de angelis pluribus in loco eodem.
Alii dicunt, quod quamvis angelus spiritualiter sit in loco, plures tamen simul in eodem nequeunt esse, repugnante habitudine distinctionis quae est loci ad angelum. Quemadmodum enim duae species albedinis in eadem anima esse non valent, non ob hoc quod repugnet repletio, sed quia repugnat ipsius animae informatio, quoniam anima informata una albedinis specie, non potest denuo consimili specie informari ; sic locus definiens aliquid, non potest aliud quod eodem modo in loco est, definire. Unde sicut unum corpus nequit duabus perfici animabus, sic nec locus unus primus potest duobus deputari spiritibus.
Verum hanc quaestionem melius possumus terminare, si pensemus cur angelus ponatur esse in loco corporeo. Hoc quippe non est propter indigentiam angeli, nec propter indigentiam loci, sed propter ordinem universi, ut patuit. Quoniam igitur angelus locum non occupat, indigentiam loci corporalis non terminat, nec simpliciter nec in parte : ideo quantum est de spirituali natura sui ac loci, nil prohiberet plures spiritus esse simul, sicut plures species in anima. Sed quoniam ordo universi sic tolleretur per omnimodam indistantiam, sicut et per infinitam distantiam : hinc sicut non patitur ordo universi ut unus angelus infinite distet ab alio, sed requirit ut omnes intra unam caeli circumferentiam contineantur ; ita non patitur ut unus angelus in eodem loco primo sit simul cum alio angelo.
Haec Bonaventura.
Praeterea de his scribit Henricus Quodlibeto secundo, quaestione nona :
Loquendo de esse in loco proprie, prout locus ambiendo circumscribit superficie sua locatum, ut Damascenus libro primo Sententiarum suarum describit locum, angelus simplex non est in loco. Sed quaeritur, an angelus sit in loco, extendendo nomen loci ad omnem situm, ut illud dicatur esse in loco, quod aliquem sibi determinat situm per praesentiam suam alicubi. Quod (ut credo) Damascenus intellexit, cum ait :
Est autem intelligibilis locus ubi intelligitur, et est intellectualis et incorporea natura ubi nimirum est et operatur ; et non corporaliter sed intelligibiliter continetur : non enim babet figuram, ut corporaliter comprehendatur. Dicitur autem esse in loco, quoniam adest et intelligibiliter circumscribitur ubi et operatur : non enim potest simul in diversis locis operari. Velocitate autem naturae, et quia prompte ac cito pertransit, operatur in locis diversis. Denique libro secundo testatur : Circumscriptibiles sunt angeli. Cum enim sunt in caelo, non sunt in terra ; et cum ad terram mittuntur, non manent in caelo. Intellectus vero exsistentes, non sunt corporaliter circumscripti ; sed intelligibiliter operantur et adsunt ubicumque missi fuerint : et quia non possunt secundum idem tempus bic et ibi esse et operari, ita confestim ubique inveniuntur ubicumque divinus iusserit nutus, velocitate naturae.
Quocirca sciendum, quod sicut duplex est locus, videlicet naturalis et mathematicus, sic duplex est situs. Naturalis situs vocatur, ad quem habet se res per dependentiam naturalem, ita ut naturale sit ei esse in illo, et violentum ac extra naturam, alibi esse. Situs vero mathematicus est applicatio rei ad aliquod ubi determinatum, vel supra vel infra, sive in oriente sive in occidente, absque naturali dependentia et determinatione plus ad unum quam ad aliud, ita tamen quod necesse est rei ex sua natura esse in aliquo illorum : quemadmodum si punctus separatus essetcontinuo, necessario esset bic aut alibi, et vel superius aut inferius ; et dum esset hic, nullatenus alibi esset. Primo modo angelus non est in loco nec in situ, cum secundum suam essentiam nec a loco corporeo nequesitu locum illum sequente dependeat, nec substantia angeli secundum se est sibi ratio exsistendi in loco. Unde non restat dubitatio nisi an angelus sit in loco aut situ mathematico. Et circa hoc nihil agendum est nisi ut consideretur natura angeli, qualiter sit determinata aut limitata, ut ex hoc videatur, an limitatio suae naturae requirat situm, an non.
Primo igitur advertendum qualis sit simplicitas angeli in sua natura. Cumque duplex sit compositio rei, una in se ex aliis, alia cum alio ; determinatio autem rei ad situm importat compositionem seu unionem eius cum alio, quamvis nullam haberet compositionem ex aliis : illud ergo quod cum hoc quod non est compositum ex aliis, non requirit compositionem cum alio, maioris est simplicitatis quam quod requirit compositionem cum alio. Et penes hoc differunt secundum maiorent et minorem simplicitatem principia quantitatis, quae sunt punctus et unitas. Unitas namque simplicior puncto est, quia non dicit nec requirit positionem in quantitate ut punctus. Porro angelus in sua natura simplicitatem habet non instar puncti, sed unitalis, quoniam a natura magnitudinis est omnino abstractus. Omnino ergo impossibile est ut angelus secundum substantiam suam sit in loco aut situ, ita ut sua essentia ei sit ratio exsistendi in hoc aut illo situ seu loco determinate : imo adhuc omnino impossibile est ut necesse sit ipsum esse in aliquo situ aut loco ad modum puncti. Unde dicit Avicenna tertio Melaphysicae suae : Natura quae est aliquid aliud praeter hoc quod non dividitur, si illa natura est situs aut quod convenit situi, hoc est punctus ; vel si natura illa non est situs nec quod convenit situi, erit sicut intelligentia et anima. Qui ergo nequeunt angelum intelligere secundum rationem substantiae suae ut unitatem absque ratione puncti, sunt illi de quibus loquitur Commentator super secundum Metaphysicae, quod virtus imaginativa dominatur in eis super virtutem intellectivam. Qui (ut dicit) non credunt demonstrationibus nisi eas imaginatio comitetur : non enim credere possunt nec plenum nec vacuum nec tempus esse extra mundum, nec credere queunt hic esse incorpores neque in loco neque in tempore. Primum credere nequeunt, quia imaginatio eorum non stat citra infinita : ideo mathematice imaginantur, et quod est extra caelum, eis infinitum videtur. Secundum non possunt credere, quia imaginationem non valet transcendere intellectus ipsorum. Hinc tales sunt melancholici ; fiuntque optimi mathematici, sed pessimi metaphysici. Et fiunt naturales inepti, quoniam sub finito non possunt intelligentiam suam concludere : omnium quippe natura constantium, est terminus et ratio magnitudinis et augmenti, ut secundo de Anima dicitur.
At vero in angelo praeter essentiam suam sunt eius potentiae, intellectus videlicet et voluntas, quae considerari possunt in ipso dupliciter : primo, ut sunt in actu circa corporalia ; secundo, ut sunt in habita seu in actu circa incorporalia. Primo modo indubilanter verum est substantiam angeli esse in situ et loco : quod tamen nihil determinationis ponit in eius essentia vel natura. Nam et hoc modo Deus habet esse in loco et dicitur esse in loco, dicente Damasceno : Dicitur Deus esse in loco, et dicitur locus Dei ubi manifesta fit operatio eius. Secundo modo non est angelus in loco aut situ ratione suae potentiae aut operationis magis quam ratione suae essentiae, quoniam non est minoris abstractionis a quantitate situali sua potentia quam essentia, etc.
Haec Henricus.
Sed quia haec eius determinatio videbatur incidere articulum Parisiis a domino Stephano praesule condemnatum, quo dicitur : Substantiam intellectualem separatam (videlicet angelum aut intelligentiam) non esse in loco nisi per operationem suam, error ; et rursus : Quod substantiae separatae sunt alicubi per operationem, et quod non possunt moveri ab extremo in extremum nec in medium, nisi quia possunt velle operari aut in medio aut in extremis, error, si intelligatur sine operatione substantiam illam non esse in loco nec transire de loco ad locum : hinc Doctor iste solennis subiungit : Ne incauta locutio simplices protrahat in errorem, pontificalis sententia districte [distincte] talia dici seu fieri prohibet, talesque articulos totaliter damnat, excommunicans omnes qui dictos errores aut aliquem eorumdem dogmatizaverint aut defendere praesumpserint. Dico ergo secundum iam propositam determinationem pontificalem, angelum sine operatione esse in loco. Sed tamen eadem pontificalis sententia dicit, quod verum est, quod substantiae separatae nusquam sunt, si intelligatur quod substantia sit ratio exsistendi in loco : et hoc ideo, quia substantia ipsa non est ratio essendi substantiam angeli in loco, etsi sit in loco. In hoc namque concordabant omnes magistri in theologia super hoc congregati, quorum ego eram unus. Consimili quoque ratione verum est, quod si angelus per suam potentiam, utpote per intellectum ac voluntatem, non applicat suam virtutem ad locum operando circa ipsum, quod potentia eius non est ratio exsistendi ipsum in loco, nisi forsan potentia eius sit minoris abstractionis quam sua essentia : quod si ita est, ego in hoc intelligendo deficio, sicut in aliis multis. Ergo si potentia angeli non sit forsitan ratio exsistendi ipsum in loco (quod ad praesens non determino, neque sustineo, nec defendo), oportet quaerere aliquid aliud quod sit ratio exsistendi angelum ipsum in loco. In quo alios mallem audire, quam aliquid dicere ; estque tutius mihi in proposito profiteri me ignorare quid dicam, quam aliquid de meo indiscrète ingerere. Quid enim illud sit nescio, nisi forte dicamus substantiam angeli sine operatione esse in loco, scilicet per passionem quam in se recipit a corporalibus rebus quae sunt in loco, ut daemones ab igne infernali, propter quod sunt in inferno, ubi ignis ille est. Sed istud, ut credo, nihil ad quaestionem. Aequalis enim error forte iudicabitur, substantiam non esse in loco sine passione, sicut sine operatione : ita quod intentio episcopi sit, substantiam angeli esse in loco, quam vis circa corpus locale nil operetur, neque ab ipso quid patiatur ; si tamen possibile sit quod nihil operetur.
Non restat ergo nisi limitatio naturae angelicae, vel forte quid aliud, maxime tamen limitatio, ut ex hoc quod limitata est natura angeli, oporteat quod ipse sit alicubi in universo corporali, non nusquam nec ubique, quamvis non determinate hic aut ibi. Verumtamen quid sit illud per quod angelus ita sit in loco, et quid sit in eo ratione cuius sit in loco, sive sit ipsa naturae limitatio, sive aliud, revera ignoro. Attamen bene credere possum, quod sit ipsa suae naturae limitatio, quamvis non intelligam, quatenus credendo intelligere valeam, cum scriptum sit : Nisi credideritis, non intelligetis. Verumtamen scio duplicem esse creaturae limitationem : unam in sua essentia et natura, qua in sua perfectione et specie est finita et terminis certis contenta ; aliam quae est ad situm, qua ita finita est, ut necesse sit eam esse alicubi, non nusquam nec ubique : quae limitatio pertinet ad praedicamentum ubi, et certum est eam esse per substantiam in qualibet creatura sub quantitate extensam, vel sub ratione puncti intellectam. Porro, quod omnis creatura differat a Deo per primam limitationem, clare conspicio ; quomodo autem necesse sit omnem creaturam distare atque differre a Deo per limitationem secundam, et an limitatio prima sit causa secundae istius, ignoro, nec de hoc aliquid doceo aut affirmo. Haecque induxi ut rei difficultatem insinuarem, et aliquem ad eius declarationem sic provocarem. Et secundum iam dicta, dico quod angelus secundum substantiam suam habet esse in loco : et huius ratio potest esse, vel operatio eius, vel limitatio sua, aut aliquid aliud. Unde cum operatur in loco quanto ac per hoc divisibili, verum est quod est in loco per suae quantitatem virtutis. Nihilo minus tamen cum est in loco non operando, bene potest esse in loco secundum substantiam suam per aliud quod illius est ratio, licet non in divisibili et quanto, sed in simplici et indivisibili, et forte etiam in quanto ac divisibili : quomodo tamen, et in quanto loco, puta, pedali aut bipedali, maiori vel minori, in simplici vel divisibili, ut verum fatear, nescio.
Haec Henricus.
Cuius responsio prima usque ad id quod tactum est de articulo Parisiis condemnato, satis concordat responsioni Thomae supra primum, distinctione tricesima septima, inductae. Et multi doctores Parisienses antiqui senserunt hoc, quemadmodum et Albertus, ut patuit supra primum, praesertim illi qui dominum Stephanum praecesserunt. Richardus vero, Petrus et alii multi consentiunt Stephano, quemadmodum et Henricus in ultima ista responsione. Nihilo minus quidam posteriores, praesertim non Parisienses, primae responsioni adhaerent, et de excommunicatione illa a Stephano facta non curant, dicentes quod excommunicatio episcopi non protenditur extra provinciam eius.
Postremo hoc in verbis Henrici videtur magis obscurum, quod ait, determinationem angeli per suam operationem seu virtutem extentam ad operationem circa corporalia, non ponere aliquam determinationem in eius nature, quia et hoc modo Deus in loco est. Si enim hoc ait sentiendo quod ex ilia determinatione per operationem non sequatur realis ac personalis praesentia angeli ubi immediate et per se operatur, non videretur posse salvari, et Damasceno opponeretur.
Adhuc autem de hac ipsa materia tractat Guillelmus libro de Universo :
Si quis (inquiens) dicat : Quid ad spirituales substantias de loco vel habitatione corporali ? Quemadmodum enim nihil ad corpora de habitatione vel domo spirituali, sic nihil ad spirituales substantias de loco habitationeve corporali. Possetne, inquiunt, grammatica esse in bursa tua ? Quanto minus substantiae spirituales in locis corporeis ? Quaero ab his, qualiter intelligant Deum habitare in templis : quod utique omnis secta et natio tenet. Necessarium ergo eis est ubi spirituale ab ubi corporali scire distinguere.
Dico ergo, quod ubi spirituaie, solum ac proprie conveniens spiritualibus substantiis, multipliciter differt ab ubi corporali, quod solum ac proprie corporelibus substantiis congruit. Prima et principalis differentia, est circumdatio seu continentia qua corpus circumdatur seu continetur ab interiori superficie corporis illud ambientis. Secunda est repletio concavitatis istius, hoc est interioris superficiei iam dictae : ob quam repletionem nec corpus aliud nec partes corporis alterius secum compatitur in eadem concavitate seu loco. Tertia est adaequatio loci et locali, non solum superficiei ipsius locati, sed etiam concavitatis quam replet corpus locati. Quarta est situs seu positio ac ordinatio partium locati, per quam assignante ibi sursum et deorsum, ante et post, longum quoque et latum atque proL fundum, principium et finis ac medium. Econtrario autem se habet in ubi spirituali. Spirituales quippe substantiae magis circumdant et continent id in quo esse dicuntur, quam circumdentur et contineantur ab ipso : quod de incircumscriptibili Deo est planum. Propter quod unus philosophorum Italiae dixit in libro quem scripsit de Natura Deitatis : Deus omnia intra se continet et enutrit quasi partes suas, id est, ac si essent partes ac viscera eius, quoniam omnibus providet. Sic et animam dixerunt corpus suum continere et quasi circumdare, et corpus potius esse in anima quam econtra. Hinc quidam dixit philosophorum : Anima est corpus circumdando illuminans, et illuminando circumdans. Sicque in hoc cum Creatore aliqualiter similitudinem habet, quoniam ille totum universum circumdat, continet, ac multiplici influxu illuminat. Sic et de caeteris differentiis facile est videre, quia contraria earum comitanlur ubi spirituale.
Praeterea si quaeratur, quantam partem caeli empyrei unusquisque occupet angelorum ; respondendum videtur iuxta ea quae dixi de limitatione et definitione virtutum huiuscemodi substantiarum. Verisimile etenim est, quod qui maioris gloriae nunc sunt aut tunc erunt, maiores seu sublimiores nobilioresque partes caeli illius obtineant : quanquam verum sit, quod etiam in partibus aequalibus dissimilis seu inaequalis gloriae angeli valeant collocari, quemadmodum et in corporibus humanis aequalibus saepe sunt animae in sapientia ac virtutibus plurimum inaequales. Caeterum sicut nullum corpus ex sua natura tam aptum est perfici praesentia, inhabitatione atque virtutibus animae rationalis, ut corpus humanum ; sic nullum caelum tam idoneum est inhabitari ab angelis sanclis, et eorum resplendere ac decorari fulgoribus, ut caelum empyreum.
Haec Guillelmus.
At vero Scotus hic scribit :
Dicunt quidam, quod angelus est in loco per operationem praecise. Quibus obicitur, quod hoc sit articulus condemnatus. Et si dicant, quod excommunicatio non transit diaecesim, obicitur quia si est damnatus articulus tanquam haereticus, damnatus est non solum auctoritate episcopi Parisiensis, sed etiam Papae, extra de Haereticis, capitulo Ad abolendam, (et in ean. de reversis ultro, e. Montanus, ubi dicitur, quod omnes haereses quas haeretici eorumque discipuli docuerunt vel scripserunt, non solum repudiatas, verum etiam ab omni Ecclesia Romana eliminatas, atque eum suis auctoribus et auctorum sequacibus sub anathematis indissolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnatas). Vel saltem sententia est suspecta, quia in aliqua universitate articulus solenniter est damnatus.
Alii non volentes uti verbo suspecto, videlicet angelum esse in loco per operationem, dicunt eum esse in loco per applicationem sui ad locum. Verum hi sub alio vocabulo idem occulte insinuare videntur. Non enim videtur applicatio aliquid posse intelligi nisi actus primus aut actus secundus : non actus primus, videlicet esse, ut patet ; nec secundus, quoniam ille est operatio, et non immanens, ut intellectio aut volitio, quia operatio immanens abstrahit a loco sicut et esse : ergo applicatio est operatio transiens in corpus, sicque angelus erit in loco per operationem eius circa corpus in loco.
Contra istud arguitur, quia sic dicens contradicit sibi ipsi : quia in quaestione, an Deus sit ubique, probat quod imo, quia secundum Philosophum septimo Physicorum, movens est simul cum moto ; Deus autem est primum efficiens, et ideo potens movere omne mobile : ex quo concludit, quod sit praesens omnibus et ubique. Quaero quid intendit per hoc concludere. Aut esse praesentem, hoc est moventem : et sic est petitio principii, cum idem sint praemissa et conclusio ; et nihii ad propositum, quia ibi intendit probare Dei immensitatem secundum quam praesens est omnibus. Aut intendit probare illam praesentiam quae competit Deo in quantum est immensus : et tunc ex operatione alicubi, secundum ipsum, sequitur praesentia Dei quae pertinet ad immensitatem divinam, quae est ipsius Dei in quantum est Deus, ita quod naturaliter prius est Deus praesens in quantum immensus, quam in quantum est operans. Et tamen hoc concluditur ex hoc quod per operationem est praesens, sicut ex posteriori. Ergo a simili in proposito, angelus prius naturaliter praesens est alicui per essentiam quam per operationem.
Itaque dico, quod angelus non est de nccessitate in loco in actu seu actualiter : quoniam posset esse, creatura corporali non exsistente. Nec est in loco determinato aequali, nec est in loco per commensurationem : quantum enim simplici et immateriali non est aequale nec commensurabile.
Sed quaestio est, an angelus sit in loco determinato. Et ad hoc pertinet quaestio ista, an possit esse in loco quantumcumque magno. Et tenetur communiter quod non, quoniam hoc est proprium Deo. Ex quo apparet quod non possit esse in loco quantumlibet parvo. De isto igitur articulo videtur tenendum, quod angelus habet locum determinatum, tamen indeterminate, hoc modo quod aliquis locus est quo maiorem non posset habere, et aliquis locus quo non posset habere minorem, loquendo de loco continuo, quamvis forsan posset esse in puncto. Et de hoc, an possit esse in puncto vel non, non videtur ratio necessaria ad unam partent aut alteram : quoniam licet sit indivisibilis, non tamen habet indivisibilitatem limitatam ad situm ut punctus, et ideo non oportet eum esse in puncto sicut in loco. Nec forsitan sibi repugnat, quia nullum inconveniens inde sequi videtur. Nam si ex hoc inferatur, quod non posset se movere localiter nisi spatium esset ex punctis, non sequitur : posset namque se immediate transferre de puncto in continuum, cuius punctus est terminus.
Utrum vero angelus determinatum locum requirat et determinate, utpote quod habens certam et limitatam quantitatem virtutis, si praesens est loco, de necessitate praesens est tanto loco, quemadmodum corpus requirit locum sibi aequalem, anima quoque rationalis necessario est in totius sui corporis loco, nec in eius est potestate esse in loco maiori aut minori : istud itaque de angelo dubium est, nec una pars nec altera videtur necessario posse probari. Quod enim inconveniens est, si quantitas suae virtutis per quam praesens est alicui loco, sit naturalis ratio essendi in tanto loco suo modo, quemadmodum quantitas corporis est naturalis ratio essendi in tanto loco modo suo ? Vel si ponatur, quod quantitas virtutis ipsorum habeat locum adaequatum quo maiorem non possit habere, cum tamen ipsa subsit angeli voluntati, ut possit non semper habere hunc locum, sed maiorem vel minorem, non sequitur inconveniens.
Et quamvis angelus potest esse sine loco corporeo corporalique creatura, attamen in angelo est passiva potentia, qua posset esse in loco. Quae potentia vel fundatur immediate in eius substantia qua posset esse in loco, vel in ipsa ut est limitata natura actu exsistens, vel in aliquo quod sit extrinsecum angelo, quidquid sit illud. Ideo non oportet quaerere aliquam intrinsecam rationem essendi angelum necessario in loco, quia in eo non est ; sed tantum est in ipso passiva potestas, qua potest esse in loco, eo quod sibi non repugnet.
Potest quoque concedi, quod superficies aliqua corporis continet angelum : non tamen sequitur, quod superficies ilia sit agens seu influees aut continens respectu angeli, quoniam conlinentia loci est alterius rationiscontinentia formae seu speciei. Nihil enim aliud est hoc in angelo nisi contentum esse intra hanc superficiem continentem, et nihil eius esse extra eam : et hoc verum est in quocumque definitive exsistente in loco,quoniam nihil eius est extra locum definientem.
Haec Scotus.
Circa cuius dicta non oportet hic immorari, quia non assertive sed opinative haec loquitur. Verumtamen quod in principio refert de positione cuiusdam, quem sibi ipsi dicit esse contrarium, videtur dictum de Thoma. Quocirca sciendum, quod inepte recitat verba sancti Doctoris. Non enim sanctus Doctor probat exsistentiam Dei in omnibus per hoc quod Philosophus septimo Physicorum affirmat quod movens et motum sunt simul, sed auctoritatem illam per modum declarationis adaptat ad ostendendum quod omne agens oportet coniungi ei in quod immediate agit, et sua virtute illud contingere. Sic equidem arguit prima parte Summae, quaestione octava : Oportet omne agens coniungi ei in quod agit immediate, et sua virtute contingere illud. Unde septimo Physicorum probatur, quod movens et motum oportet esse simul. Cum autem Deus sit ipsum esse per suam essentiam, oportet quod esse creatum sit proprius eius effectus : et ita in omnibus est, tanquam causa eius quod est intimum rebus. Haec ratio efficax est, nec est in ea fallacia, praesertim cum Deus sit sua virtus : quod non convenit angelo, idcirco nec simile est de ipso.
Insuper quaerit Scotus, utrum unus angelus possit simul esse in pluribus locis. Respondet :
Angelus de facto non est simul in duobus aut pluribus locis, ut asserit Damascenus. De possibilitate quoque angelorum naturali,videtur probabile quod non possunt simul in duobus consistere locis quorum uterque sit eis adaequatus secundum extremum seu ultimum suae potentiae. Sed utrum in duobus locis discontinuis angelus possit esse, quorum nec unus nec alter sibi sit adaequatus, est dubium, nec videtur necessaria ratio pro, nec contra. Porro quod in duobus locis, sive adaequatis sive non adaequatis, valeat simul esse per divinam potentiam, certum puto : quia non implicat, sicut in quarto, in materia de Eucharistia, probabitur.
Haec Scotus.
Verum paulo ante, et supra primum, distinctione tricesima septima, introductae sunt variae rationes doctorum probantes oppositum horum quorumdam : quibus rationabilius consentilur.
Iterum quaerit, an duo angeli possint simul esse in loco eodem.
Respondet : In hac quaestione non est veritas tam clara et certa de facto ut in praehabita quaestione, an angelus simul sil in duobus aut pluribus locis, quia Richardus quarto de Trinitate arguit daemones corpora non habere, quia legio daemonum fuit in corpore unius obsessi : quod non fuisset possibile, ut apparet, si corpora habuissent. Ergo videtur arguere, quod si habuissent corpora, fuissent corpora eorum simul in eodem loco, ergo modo quando non habent corpora, dicendum videtur, quod simul fuerunt sine corporibus. Verum quidquid sit de facto et de naturali potentia angelorum, videtur possibile per divinam potentiam, quod plures sint simul.
Haec Scotus.
Qui de his opinative effatur. Tamen ex argumento Richardi non sequitur, quod plures angeli boni vel mali, sint simul in eodem loco immediato ac proprio.
QUAESTIO VI
Amplius quaeritur, an angrelo competat moveri.
Et circa hoc investigatur, an moveatur localiter, et in tempore, atque per medium. De quibus dictum est in primo, distinctione tricesima septima, secundum praefatos doctores. Nunc addenda sunt aliqua secundum eos qui ibi non sunt allegati.
Itaque Alexander circa haec loquitur :
Concedimus quod angelus movetur de loco ad locum, quia ut ait Damascenus, mittuntur de caelo ad terram ; atque ut ait Apostolus, omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi. Gregorius quoque : Sic (inquit) ad nos angeli veniunt, ut ab intima contemplatione nequaquam recedant. Denique simul esse non valent in pluribus locis, imo in uno sunt loco definitive : dum ergo de caelo mittuntur in terram, moventur de loco ad locum.
Sed obici potest : Omnis motus est propter indigentiam sui ipsius sive alterius. Nam et caelum, quod est corpus perfectum, etsi non moveatur propter indigentiam sui, tamen propter indigentiam inferiorum istorum, videlicet causa generationis et innovationis inferiorum istorum. Angelus autem non movetur propter indigentiam sui, cum iam sit ultimam suam perfectionem, videlicet beatitudinem, assecutus ; nec ob indigentiam creaturae, quia completo finali iudicio, adhuc poterit Deo iubente moveri.
Dicendum, quod in creatura potest indigentia assignari dupliciter. Primo, ut dicat diminutionem respectu perfectionis quae est in Deo ; sicque conceditur, quod in omni creatura, etiam in quocumque statu, est indigentia : haec namque non opponitur perfectioni quae creaturae debetur. Alio modo, ut dicat diminutionem contrariantem ultimatae perfectioni creaturae, secundum quod dicimus, quod angeli ultima seu finali perfectione perficiuntur ; sicque dicimus quod nec in angelis nec in corporibus glorificatis est indigentia : idcirco nec motus eorum est ex indigentia quae eorum perfectioni opponatur. Nec enim quando moventur, inveniunt in medio resistentiam : imo tam cito sunt ubi volunl esse, ut volunt. Et verum est, quod si aliter esset, quod in ipsis quoad motum ipsorum esset et sequeretur indigentia eorum perfectioni opposita. Dicimus ergo de angelis, quod moventur ob reparandam indigentiam nostram : et quamvis in hoc non mereantur praemium principale seu essentiale, merentur tamen secundarium accidentaleve praemium, sicut praelatus regendo subditos suos non acquirit praemium principale, sed secundarium. Et hoc praemium bene merentur angeli, quamvis modo beati, usque ad diem iudicii ; nec tamen ob hoc est in eis indigentia eorum perfectioni opposita, sicut ostensum est. Dicimus quoque, quod quamvis non moverentur propter noslrara indigentiam reparandam, sed solum ad obediendum Creatori, adhuc mererentur secundarium praemium, quod tamen tunc esset alterius generis, possetque dici aureola.
Haec Alexander.
In cuius verbis mirum videtur, quod ait praelatos regendo subditos suos non acquirere seu mereri praemium principale, sed secundarium, cum omnis actio ex cantate procedens, meritoria censeatur beatificae visionis. Cumque bonum commune sit divinius quam proprium, et caritas sit tanto perfectior quanto ad plures extenditur, sic magis meritorium videtur praemii principalis, procurare plurimorum salutem ac bonum commune ex caritate, quam propriam.
Porro quod ait, praefatum angelorum praemium esse aureolam, reservetur ad quartum, ubi tractabitur, an angelis debeatur aureola.
Insuper ad quaestionem hanc, an necesse sit angelis moveri per medium, respondet : Dum angelus movetur localiter, movetur per medium. Notandum tamen, quod moveri per medium dupliciter dicitur. Primo, dum una pars eius quod movetur est in una parte loci, et alia in alia parte, sicut fit motus per commensurationem mobilis et magnitudinis : sicque angelus non movetur per medium, sed corpus tantummodo. Secundo sic, quod licet secundum unam partem suam non sit in termino a quo atque secundum aliam in termino ad quem, nec sit motus per praefatam commensurationem, respicit tamen et terminum a quo et terminum ad quem : sicque angelus movetur per medium. Unde cum est in illo medio spatio, non est in illo loco a quo recedit, nec in illo ad quem tendit, sed habet relationem ad utrumque. Verum tunc quaeritur, cur necesse sit angelo pertransire medium in motu suo. Dicendum, quod ratione motus localis. Oportet enim in motu locali, et generaliter in omni motu differente a mutatione, esse rationem medii differentis ab extremis, videlicet a termino a quo et a termino ad quem. Quod non oportet in mutatione : nam cum mutatum est, statim res est in termino ad quem ; nec oportet ibi medium esse differens ab extremo. Cum ergo in motu oporteat esse rationem medii differentis ab extremo utroque, hinc dum angelus movetur localiter, necesse est quod moveatur per medium, quia aliter non posset intelligi moveri localiter.
Sed obici potest, quoniam angelus simplicior est luce corporea, de qua testatur Augustinus in libro VI Quaestionum : Non citius pervenit radius ad propinquiora loca quam ad remotiora, sed repente fit immutatio in medio et extremo. Spiritus autem angelicus nobiliori modo participat motum localem quam radius : ergo minus perlransit medium quam radius ille.
Rursus, Augustinus fatetur, quod Deus movet creaturam corporalem per locum et tempus, spiritum vero non per loca, sed tempora. Angelus ergo non movetur per locum.
Et respondendum ad primum, quod quamvis nobilior atque simplicior sit spiritus angelicus quam lux corporalis, nihilo minus in boc conveniunt, quod utrumque movetur per medium : hoc namque exigitur non ex parte eius quod movetur, sed ex parte motus, in quo necesse est esse medii rationem ab utroque termino differentem. In hoc tamen abundat nobilitas spiritus angelici super lucem corpoream, quod in motu suo non est secundum unam partem sui in terminoquo (vel in quo, vel in spatio in quo), et secundum aliam in termino ad quem, quemadmodum lux cum pertransit, commetitur se partibus loci.
Ad secundum, quod Augustinus non intelligit boc de motu locali, sed interiori, quo angelus movetur secundum cognitionem et affectionem.
Haec Alexander.
Qui in his verbis non videtur consentir Augustino dicenti quod lux non citius pervenit ad loca propinquiora quam remotiora : imo videtur Alexander sentire, quod illuminatio illa fit repente, id est in tempore imperceplibili, non tamen simpliciter in instanti.
Praeterea quaerit hic doctor, an angelus ex se moveatur localiter, an ad hoc quod taliter moveatur, oporteat eum corpus assumere. Respondet : Sicut corpori et spiritui diversimode convenit esse in loco, sic differenter convenit eis moveri localiter. Moveri quippe proprie est corporum tantum, nec spiritibus convenit nisi ex ordinatione ad corpus, non in sua natura neque secundum se, sed solum per accidens : quemadmodum moto hominis corpore, dicimus aniinam moveri per accidens. Similiter dicimus moveri corpus quod assumit angelus, et angelum in corpore illo per accidens ; sicque loquitur super Cantica S. Bernardus. Unde ad talem motum angelus requint corpus : quod et potius est propter indigentiam nostram quam eius. Angelis vero ex se convenit esse in loco definitive : sicque quantum est de natura eorum, convenit eis moveri de loco ad locum modo praetacto sine corporis assumptione, praesertim cum et animae separatae sic moveantur sine assumptis corporibus. Aut enim assumerent corpora sua, aut aliena : non sua, cum illa iaceant in sepulcris ; aliena vero non videntur ad hoc eis congruere.
Haec Alexander.
Verum de hoc plenius infra dicetur.
Amplius de hac re scribit Henricus Quodlibeto quarto, septimadecima quaestione : Motus localis non debetur nisi exsistenti in loco, ita quod iuxta modum quo habet esse in loco, debeatur ei motus localis de loco ad locum. Porro de modo exsistendi angelum in loco, in alia dictum est quaestione, ubi dictum est, quod angelus non habet per se esse in loco secundum substantiam, nisi forte in assumpto corpore : et ita per accidens competit ei esse in loco ut contentum et circumscriptum a loco. Hoc etenim proprium est magnitudinum extensarum, quae et proprie habent moveri localiter, partim exsistendo in termino a quo, et partim in termino ad quem : quod non convenit angelis nisi per accidens, per corpora quae ab ipsis moventur localiter per se ; si tamen verum sit quod per accidens moveantur, et non potius moveant sine sui mutatione locali, quemadmodum dixerunt philosophi intelligentias orbium motrices in movendo non moveri neque per se neque per accidens.
Alio modo, sicut expressura est in praetacta quaestione, dicitur aliquid esse in loco, extendendo rationem loci ad situm, ut dicatur esse in loco, quod aliquem sibi situm determinat in loco in quo est nunc vel tunc, ita quod non alibi. Quod intelligi potest uno modo, determinatione facta per applicationem virlutis in agendo aliquid ubi dicitur siluari ; alio modo, determinatione seu applicatione facta per substantiam solam, absque omni applicatione virtutis et operationis.
Primo modo fieri potest dupliciter, scilicet naturaliter et voluntarie. Naturaliter animae habent esse determinatum in suis corporibus, per quae determinatur eis essendi initium, in quibus ipsae animae moventur per accidens, motis corporibus. Sicque angeli non sunt dicendi moveri localiter, nisi quis ponat, quod connaturalia sibi habeant corpora quemadmodum animae, aut quod diversi angeli in esse suo naturali diversis partibus universi determinantur, quibus naturaliter praesint, et circa quas actiones aliquas naturales exerceant quibus erigantur in suum finem, quamvis non sint formae atque perfectio partium earumdem, quemadmodum philosophi posuerunt diversas intelligentias inclusas diversis orbibus caelestium corporum. Uterque autem horum modorum impossibilis est circa angelos : quoniam non sunt corporum actus ut animae, et quoniam proprii essentialesque actus eorum ab omni corporali substantia abstrahuntur, ut sunt velle, intelligere, ad quos nullo indigent corporali instrumento aut organo. Unde si per applicationem virtutis intelligantur applicari loco, hoc non est nisi quia locus aut situale indigent angeli operatione ac influentia voluntaria : sic quippe secundum fidem angeli movent orbes caelestes voluntarie. Ergo angelus potest dici moveri localiter, innovando operationes et influentias suas circa loca et corpora : et hoc, vel continue influendo ab extremo in extremum per medium in continuo et tempore ; vel alternando influentias modo in uno extremo, modo in altero, et non in medio : tuncque movebitur de extremo in extremum sine medio, et hoc, vel continuando in utroque extremorum aut in altero opus, aut transferendo opussigno in signum per atoma temporum. Sed hoc improprie est moveri, atque per accidens ; et est proprie istud moveri non ipsius angeli, sed rei circa quam operatur : quia huiusmodi motus in quantum respicit angelum, est actus perfecti in quantum perfectum est ; in quantum vero respicit id circa quod angelus operatur, est passio, et est actus imperfecti ut imperfecti.
Et quamvis in tali operatione angelus nequeat dici vere moveri secundum substantiam suam, vere tamen dicitur quod substantia eius est in loco, quia nil operatur nisi applicatione virtutis suae circa illud in quod operatur, et hoc, non per emissionem virtutis eius, sed via generationis et multiplicationis eius extra se : quemadmodum sol multiplicat lumen et virtutes suas in medio toto, et secundum hoc per virtutem suam habet esse in tolo medio. In angelo enim huiusmodi generativa vis non est ad transmutandum aliquod corporale. Oportet ergo quod applicatio suae virtutis sit per praesentiam substantiae suae illi cui applicat eam, unde per eam moveat illud, et sic operetur modo hic, modo ibi, sitque praesens modo hic, modo ibi, et dum operatur alicubi, praesens sit ibi, non alibi, ut videtur Damascenus sentire. Si tamen ita sit quod per suam essentiam ad omnem situm aequaliter habeat se dum nihil omnino circa corporalia operatur, imo quod improprie dicatur quod propior sit essentia sua orienti quam occidenti, vel per aequalem distantiam habeat se ad ea, eo quod natura angeli secundum essentiam suam nullo modo habet esse prope aut longe, sicut neque albedo habet esse dulcis vel amara (nempe prope et longe solum conveniunt situm in sua natura habentibus, quemadmodum dulce et amarum saporibus) : ut angelicus intellectus sine orani operatione circa rem corporalem sic intelligatur esse in universo, sicut pars in toto quod est unum non continuatione aut situatione sed ordinatione partium secundum diversos gradus perfectionis respectu unius finis ; et secundum hoc quod substantia angeli non determinatur loco omnino, sed solum virtus eius applicatur, non per generationem alicuius transeuntis per aliquid in quo non sit eius substantia, quemadmodum virtus solis transit per medium in quo non est solis substantia, nec per substantiae determinationem illi loco, sed per naturalem naturae gradum quo superius natum est influere inferiori virtutem, sicut angelus superior inferiori.
Et secundum hoc angelus non dicitur proprie moveri localiter per accidens propter applicationem virtutis ab una medii parte ad aliam, sicut nec sol dicitur moveri per accidens in substantia sua per medium, quamvis virtutem suam undique mittat et spargat : et multo minus angelus quam sol, in quantum sol virtutem suam non multiplicat nisi per naturalem contactum atque continuant generationem procedentem ab una medii parte ad alteram, angelus vero non nisi per intellectum suum ac voluntatem. Et ita si angelus secundum hanc positionem aliquo modo dicatur moveri, hoc solum erit accidentaliter per accidens : quia videlicet virtus ab eo corpori influxa movetur per accidens, puta per corpus cui influitur, et angelus per virtutem illam influxam, et ita ipse accidentaliter per accidens, non accidentalitate exsistente in ipso, sed in ilia virtute. Et hoc etiam modo accidentaliter per accidens habet angelus esse determinate ubi agit, et intercludi parietibus.
Haec Henricus.
Verum haec eius positio videtur dictis Peripateticorum dicentium intelligentias loco et operatione immobiles, immoderate et forsan periculose consentanea, imo manifeste contraria determinationi domini Stephani de loco motuque angeli in praecedenti quaestione inductae. Unde et ipse Henricus, ne videretur periculum illud incidere, mox adiecit : Nec tamen negabitur angelus esse secundum substantiam absque omni determinatione ubicumque operetur.
Quod iterum male sonare videtur, cum iuxta praehabita, et iuxta doctrinam Damasceni ac domini Stephani, angelus ita sit ubi immediate operatur, quod non alibi, hoc est, cum determinatione. Hinc Henricus protinus addit :
Sed tunc quid esset dicendum, si angelus ponatur esse absque omni applicatione et actione virtutis suae circa quodcumque corporale ? Numquid dicendus est nusquam esse, et ita nullo modo moveri de loco ad locum ? Hoc non dico : est enim contra articulum condemnatum, id est, hoc dicere, est incidere talem articulum, vel est contra articulum condemnantem tale dictum. Qui articulus est : Quod substanliae separatae sunt alicubi per operationem, et quod non possunt moveri ab extremo in extremum nec per medium seu in medium, nisi quia possunt velle operari in eis, error, si intelligatur substantiam separatam sine operatione non esse in loco nec transire de loco ad locum. Cui sententiae non contradico : imo sic credo, quamvis intelligere hoc sit mihi valde difficile. In quo me impedit, quod non est vere motus a termino in terminum nisi pertranseundo medium, ita quod omnia aequalia sibi exsistentia in medio pertranseat successive. Cum ergo angelus in sua natura sit indivisibilis ac puncto simplicior, oportet eum (ut videtur) omnia sibi aequalia inventa in medio successive pertransire antequam deveniat ab uno extremo in aliud. Cumque aequalia ilia in medio indivisibilia, utpote puncta, sint in quolibet continuo, etiam minimo, infinita, oporteret eum omnia illa unum post aliud pertransire. Infinita autem pertransiri nequeunt nisi in tempore infinito. Et quanquam non appareat mihi in isto rationis solutio, non tamen me coget haec argumentatio dogmatizare aut defendere quod docere, sustinere seu defendere prohibet pontificalis interdictio.
Haec Henricus.
Quae excusatio videretur sufficere, nisi responsio sua includeret id ex quo directe et insolubiliter sequitur id quod pontificalis ilia traditio reprobat.
Denique argumentum istud non videtur ad solvendum difficile : siquidem ex erronea videtur imaginatione procedere. Nam ita procedit quasi angelo proprie competat esse in loco punctali seu puncto : cuius oppositum patuit supra, et super primum, distinctione tricesima septima, ex dictis Thomae, Bonaventurae ac aliorum. Rursus, videtur procedere ac si in continuo essent puncta actualiter infinita. Supponit quoque, quod simplicitas angeli aequalis sit simplicitati puncti, qua tamen specifice differt ; et quasi simplicitas angeli sit sumenda per exclusionem totius extensionis, cum tamen in angelo sit magnitudo quantitasve virtutis, iuxta cuius mensuram et proportionem est in angelo extensio quaedam essentiae : non utique extensio quantitativa corporalis, materialis, partibilis, sed qualis convenit animae rationali, quae (ut sic loquar) sine extensione extensa est extensione corporis sui, imo et imitativa quadam proportione, sicut supersimplicissimus Deus in deitatis suae natura extensus est, ita quod vere immensus, incircumscriptus, omnia penetrat, universaque replet, et sicut per Ieremiam testatur, caelum et terram implet. De quo in infinitum simplicissimo Deo in libro Iob fertur : Excelsior caelo est, et quid facies ? Profundior inferno, et unde cognosces ? Longior terra mensura eius, et latior mari. Unde et supra in verbis Guillelmi est tactum quemadmodum probabile sit, angelos altioris perfectionis atque maioris virtutis, plus spatii occupare seu replere etiam in caelo empyreo, eo videlicet modo quo occupare et replere spiritibus incorporeis queunt competere.
Praeterea circa haec Scotus scribit prolixe quaestione qua quaerit, an angelus possit moveri de loco ad locum motu continuo. Et respondet quod sic, quoniam omne receptivum formarum alicuius generis quod ex se non est determinatum ad aliquam unam illarum nec illimitatum ad eas, potest moveri seu mutari ab una illarum formarum ad aliam. Ista propositio patet per se, quia subiectum includit praedicatum. Sed angelus est receptivus alicuius ubi, definitive, licet non circumscriptive, ut patuit paulo ante in quaestione de locatione angeli ; nec est illimitatus ad omnia ubi, quia non est immensus. Ergo potest mutari ab uno ubi in aliud. Et quod continue, patet, quoniam inter duo ubi, sunt infinita ubi media : quod probatur ex continuo corporis motu per omnia illa ubi. Et per omnia illa angelus potest transire, ita quod in nullo eorum sit, nisi indivisibiliter : et per consequens non potest haec omnia pertransire nisi continue moveatur. Quod confirmatur, quoniam anima beata sequabitur angelis beatis : anima autem beata movetur, imo beatissima anima Christi movebatur localiter descendendo ad inferos. Patet etiam ex Scripturis, quod angeli saepius missi sunt, et interdum in assumptis corporibus : et si tunc cum corpore movebantur, videtur quod alia fuerit motio passiva ipsorum a corporis motione passiva. Sic et frequenter missi creduntur sine corpore, ut angelus missus ad Ioseph ad annuntiandum ei conceptum Virginis gloriosae. Nec est inconveniens omne creatum, quantumcumque perfectum, esse capax et possibile seu potentiale respectu alicuius perfectionis, quamvis illa absolute minor sit natura illius creati : sicut et intellectio angeli est aliqua eius perfectio, et tamen sua essentia perfectior digniorque consistit illa ejus perfectione. Ideo moveri potest angelo convenire.
Cumque arguitur, quod angelus nequit moveri, quia est indivisibilis, quamvis posset faciliter responderi, quod angelus occupat locum divisibilem, et ideo respectu loci se habet ac si divisibilis esset ; aut si occupat locum indivisibilem seu punctualem, ut punctualiter exsistens non potest continue moveri ut semper habeat esse punctuale : tamen quia non videtur ratio quare negatur indivisibile posse moveri, etiam si esset indivisibilis quantitatis per se exsistens, ideo potest concedi, quod angelus habens ubi punctuale, potest continue moveri ut est in puncto semper exsistens. Nam sphaera mota super planura, describit lineam in plano, et tamen non tangit nisi in puncto : ergo punctum illud pertransit lineam totam. Et tamen linea ista quae sic pertransitur a puncto, non componitur ex punctis : ergo a simili nec hoc sequeretur si ille punctus esset per se.
Porro de causa successionis in quocumque motu, dico quod causa illius est resistentia mobilis ad motorem : non talis quod movens non possit vincere mobile, tunc enim non moveret ipsum ; nec talis quod mobile reinclinetur aut renitatur ad oppositum, quoniam hoc solum est in motu violento ; sed talis resistentia, quod mobile est sub aliquo ubi cui non potest immediate succedere terminus intentus a movente : et resistentia ista est propter defectum virtutis moventis, et etiam propter resistentiam medii ad movens ac mobile. Tamen si virtus moventis esset infinita, posset mobile statim ponere in termino ad quem. Hinc quamvis angeli nulla sit resistentia ad se, tamen quoniam agit ex virtute finita, quando est in caelo non potest mox esse in terra, sed oportet medium pertransire.
Haec Scotus : qui de his scribit diffuse, et argumenta solvit Henrici.
Insuper quaerit Scotus, an angelus possit se movere. Quae quaestio non videtur difficultatem habere, cum angelus sit liberae potestatis et sapientissimae apprehensionis, et habens naturam in qua considerantur actus et potentia : ideo sicut quoad aliquid potest moveri et perfici seu actuari ita in ipso est aliquid quo se potest movere, perficere, actuare. Verumtamen de isto facit Scotus inquisitionem prolixam, quae necessaria non videtur.
Amplius quaerit, an angelus possit in instanti moveri. Respondet :
Hic dicitur, quod angelus potest moveri in instanti, non quidem temporis continui, sed discreti. Videtur Doctor iste (videlicet Thomas) contradicere sibi ipsi. Dicit namque angelum esse in loco per operationem : et si intelligat de operatione transeunte in corpus, illa operatio aut est in tempore communi, aut in instanti temporis communis ; si autem intelligat de operatione immanente, videlicet intellectione vel volitione, illa non est in tempore nostro communi, nec alio, sed in aevo, secundum eum.
Sed ista obiectio inepta ac debilis est. Aliud enim est loqui de motu angeli et de operatione eius, prasertim cum ista quaestio sit de locali angeli motu, ad quem communiter sequitur operatio eius in loco. Denique, secundum Thomam, non quaelibet nec quaecumque operatio immanens angeli mensuratur aevo, sed illa dumtaxat in qua non est innovatio neque successio, qualiter praesertim sunt beatifica visio atque fruitio ; caeterae vero in quibus contingit successio, mensurantur tempore discreto, secundum sanctum Doctorem, ut patuit supra. Hoc quoque sciendum, quod Thomas non dicit prout recitat iste. Siquidem in prima parte Summae improbat opinionem dicentium motum angeli consistere in instanti ; et tandem ibi concludit : Unde relinquitur quod motus angeli sit in tempore : in tempore (inquam) continuo, si motus eius sit continuus ; et in tempore non continuo, si motus eius non exsistat continuus. Utroque enim modo contingit esse angeli motum, ut dictum est. Ista super primum, distinctione tricesima septima, diffuse sunt introducta.
Consequenter Scotus dicit non esse ponendum tempus discretum. Ad cuius dicti reprobationem reor sufficere, quod tot praeclari doctores, Alexander, Thomas, Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus, Henricus, ac alii, saepe expresse ponunt hoc tempus, et rationabiliter ac multipliciter probant ipsum esse ponendum, sicut praehabitum est.
Postremo quaerit Scotus, an angelus possit moveri de extremo in extremum non pertranseundo medium. Et ea quae circa hoc scribit, concordare competenter videntur dictis de hoc supra primum, distinctione tricesima septima. Nec circa hoc immoderata assertione, sed potius opinativa inquisitione, ut censetur : idcirco pertranseo.
