Distinctio XXV — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio XXV

DISTINCTIO XXV

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS VICESIMAE QUINTAE

 

 

Tractatum de libero arbitrio praecedenti distinctione inchoatum prosequitur hic Magister, primo ostendens qualiter a philosophis definiatur ; deinde loquitur de liberi arbitrii obiecto, videlicet circa quae versetur, et ostendit quod nec praeterita nec praesentia sed solum futura concernit ; atque de eius subiectis, utpote quibus conveniat. Insuper movet dubia circa liberum arbitrium, et triplicem libertatis distinctionem inducit, et quadruplicem statum, differentiamque bimembrem, de libertate videlicet naturae et gratiae. Et posset differentia tertia addi de libertate gloriae, quae et comprehendi potest sub gratia.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, In quibus sit liberum arbitrium.

 

Videtur quod non in Deo, quia eius obiectum aeternum est et invariatum ; liberum autem arbitrium respicit actus humanos, praesertim futuros, ut fertur in littera.

Videtur quoque quod nec Beatis conveniat, cum sint maxime determinati ad unum et immobilitati in bono.

 

Ad haec respondet Albertus :

Liberum arbitrium in solis est rationalibus substantiis, in quibus sunt consilium, electio, sententia et voluntas, ut asserit Damascenus ; secundum quod consilium dicitur appetitus inquisitivus in rebus quae sunt fiendae in nobis. Consiliatur etenim libero arbitrio, an debeat rem perpetrare an non ; deinde iudicat quid melius, et vocatur iudicium ; consequenter disponit quod ex consilio iudicatum est, et nominatur sententia ; demum post sententiam vel dispositionem fit electio, quae est duobus propositis unum optare prae altero. Itaque non sufficit ad liberum arbitrium non cogi necessitate ad opus, nec hoc quod agat non ex necessitate naturae, imo requiritur quod agat ex libera electione liberoque consilio, nec feratur impetu passionis : idcirco nec brutis inest, nec inanimatis. Porro in Deo est liberum arbitrium, summa et excellentissima libertate liberum, qui superliberrimus facit omne quod vult, nec necessitate nec indigentia nec debito obligatur ad aliquid.

 

Si autem obiciatur, quod liberum arbitrium, iuxta praehabita, est vis qua bonum eligitur gratia adsistente : quod Deo non competit. Deo quoque non competit consiliari, quia ut asserit Damascenus, consilium est ignorantis naturae : imo nec electio proprie, secundum eumdem.

Dicendum, quod illa descriptio non est vera definitio liberi arbitrii, nec sic convenit Deo, sed vere et eminenter, prout dicit increatam potentiam liberrime operantem. Electio quoque aliter competit Creatori, aliter creaturis ; sic et consilium. Nempe consilium ut est ignorantis ac dubitantis naturae, Deo non convenit, sed prout a Gregorio definitur dicente, Consilium est certa definitio fiendorum ; sic et electio, prout est determinatio voliti.

 

Si denuo inquiratur, an univoce vel aequivoce conveniat liberum arbitrium Deo glorioso et creaturis ; dicendum, quod neutro modo, sed analogice, quia per prius et excellentius convenit Conditori.

 

Praeterea, tam in Beatis quam damnatis est liberum arbitrium, secundum quod Magister in textu illud definit, dicendo : Liberum arbitrium est liberum de voluntate iudicium. In confirmatis namque atque damnatis voluntas libera est ab omni coactione, cum nec aliquid sil quod compellat Beatos ad bonum, aut damnatos ad malum ; sed solus status illorum sic exigit, ut Beati velint bonum, nec possint velle malum, damnati vero velint malum, nec valeant velle bonum. Verumtamen Beati habent necessitatem confirmationis, quae est secundum exigentiam divinae iustitiae, nec aliquid tollit de libertate.

Haec Albertus.

 

Hinc Thomas :

Nil (inquit) agit, nisi secundum quod est in actu. Hinc oportet omne agens esse determinatum ad alteram partem : quod enim ad utrumlibet se habet, qualiter est quodammodo in potentia respectu utriusque. Ideo secundo Physicorum loquitur Commentator : Ab eo quod est ad utrumlibet, nil sequitur nisi determinetur. Determinationem autem agentis oportet esse ab aliqua cognitione finem actioni praestituente. Cognitio vero hoc faciens, in quibusdam coniuncta est operanti, sicut in intellectuali substantia ; in aliquibus separata, ut in naturali agente. Unde et opus naturae dicitur opus intelligentiae. Nec aliquid potest sibi ipsi praestituere finem, nisi finem agnoscat, et rationem eius ac mediorum ad finem. Hinc iudicium propriarum actionum non convenit nisi intellectuali substantiae, in cuius potestate est eligere istam seu illam actionem, propter quod dominium sui actus habere asseritur. Hinc soli tali substantiae convenit liberum arbitrium possidere.

Haec Thomas, qui de his plura scribit tam hic quam in Summa, de quibus cum satis videantur inducta, pertranseo.

 

Concordant his Petrus, Richardus, aliique communiter.

 

Bonaventura quoque :

Liberum (ait) arbitrium in solis intellectualibus et rationalibus substantiis invenitur. Cuius ratio sumitur tam ex parte libertatis, quam ex parte arbitrationis. Ex parte libertatis, quia libertas opponitur servituti. Hinc illa sola potentia dicitur libera, quae sui actus habet dominium plenum, tam respectu obiecti quam respectu proprii actus. Et haec est sola rationalis potentia, quae quacumque appetibilia potest appetere, utpote, bona utilia, bona delectabilia, bona honesta, nec ad appetitionem cogitur alieuius istorum.

Haec Bonaventura, qui circa haec scribit multum diffuse, et plurimas movet quaestiones, sicut et Alexander, qui concordat in his.

 

 

QUAESTIO II

 

Secundo quaeritur, An liberum arbitrium possit cogi.

 

Sic, quia voluntas cogi potest, cum secundum philosophos, quaedam sint actiones voluntariae, quaedam involuntariae, et aliquae mixtae. Sed liberum arbitrium est ipsa voluntas, aut actus vel habitus eius. Nec aliquid est in homine liberius voluntate, Augustino dicente : Nihil ita est in voluntatis potestate, ut ipsa voluntas.

Secundo, quidam tyranni compulerunt quosdam fidelium idola adorare, thura imponere, Christum negare.

Tertio, in Scripturis frequenter insinuatur hoc ipsum, sicut in Genesi : Compulit eos oppido, id est angelos, ipsumque Lot angeli. In Evangelio quoque : Coegerunt discipuli Iesum.

 

In oppositum sunt auctoritates Sanctorum.

 

Ad hoc respondet Bonaventura :

Est loqui de libero arbitrio quantum ad actum suum exteriorem et quantum ad actum interiorem, sive quoad actum proprium et quoad actum alienum. Et respectu actus exterioris potest intervenire coactio : potest enim quis compelli ut genua coram idolo flectat. Sed quoad actum interiorem, qui est velle, eligere, consentire, potest aliquo modo induci aut impediri, nullatenus cogi. Induci etenim potest per amorem et promissionem prosperitatum, et per timorem adversitatum ; impediri etiam per nimiam laesionem et furiam, non autem compelli : quia hanc dignitatem sortitur, ut in quantum liberum, soli Deo sit subiectum. Verumtamen quia inductio videtur esse quaedam coactio, praesertim secundum iura humana, quae dicunt illud quod fit causa metus non esse pro rato habendum (potissime de metu qui cadere potest in virum constantem), quia attendunt opera exteriora : hinc interdum dicitur quis compelli, tamen in veritate non est istud coactio, imo stat cum voluntatis libertate, sed potius amoris et voluntatis plenitudini repugnat. Non enim tam plene vult aliquis quando vult ex inductione, sicut dum vult absolute, ut patet de mercium proiectione in mare. Nihilo minus salvatur ibi voluntatis libertatisque ratio : propter quod talis metus non excusat coram Deo a culpa, ut patuit in B. Petri negatione.

Haec Bonaventura.

 

Qui insuper quaerit hic, utrum liberum arbitrium queat a Deo cogi. Respondet :

Quaestio ista intelligi potest dupliciter. Primo, an Deus possit rationali creatura libertatem auferre, eamque auferendo coactionem inducere. Constat quod Deus de immensitate suae potentiae possit hoc. Secundo, an Deus hoc valeat salva liberi arbitrii proprietate atque natura. Et hoc modo non solum est impossibile, imo nec intelligibile, quoniam implicat. Nempe eo ipso quo liberum est, libere vult. Itaque liberum arbitrium capax non est absolutae coactionis.

Haec idem.

 

Consonat Alexander.

 

At vero Thomas :

Duplex est (inquit) coactio : quaedam sufficiens, quae vocatur compulsio ; insufficiens alia, et nominatur impulsio. In potentiis igitur animae quaedam queunt compelli, et hoc dupliciter. Primo, ex parte subiecti, ut vires organicae, quae cum sine organis suis operari non valeant, compulsis aut prohibitis organis, compelluntur aut prohibentur actus earum. Secundo, ex parte obiecti, ut inorganicae vires : sicque intellectus efficacia et evidentia demonstrationis cogitur ad consensum. Voluntas autem neque subiecto cogi potest, cum non sit organo affixa ; neque obiecto : quantumcumque etenim aliquid ostenditur bonum, nihilo minus in voluntatis remanet potestate illud eligere et non eligere ; quia obiectum intellectus est verum, obiectum autem voluntatis est bonum. Invenitur autem aliquod verum in quo nulla falsitatis apparentia potest misceri, ut patet in primis principiis, quibus necessario intelleetus consentit. Invenitur quoque aliquod falsum quod nullam veri apparentiam habet, ut propositiones contrariae primis principiis : hinc intellectus illis assentire non valet. Similiter si voluntati proponatur aliquod bonum quod plenam boni habeat rationem, ut ultimus finis propter quem omnia appetuntur, non potest hoc non velle : unde nullus potest non velle esse felix, aut velle miser esse. Porro in bis quae ad finem ultimum ordinantur, nil invenitur tam malum quin aliquid boni habeat sibi admixtum, nec aliquid adeo bonum quod in cunctis sufficiat. Ideo, quantumcumque talia prasententur ut bona vel mala, potest liberum arbitrium adhaerere et refugere ratione alterius quod in ipso est. Idcirco in universis quae cadunt sub electione, libera manet voluntas, in hoc solum determinationem sortita, quod beatitudinem naturaliter appetit, non tamen determinate in isto aut illo. Sic ergo, quamvis Deus sua infinita virtute voluntatem creatam immutet, afficiat, et multipliciter imprimat in eamdem, non tamen cogit eam ; imo secundum voluntatis naturam et dispositionem influit ei, ita quod sponte et voluntarie agit. Nec caelestes causae aliquid necessitatis influunt ei, prout hoc supra plenius est ostensum.

Haec Thomas.

 

De his etiam scribit in prima parte, quaestione quartadecima, et in Summa contra Gentiles, ut super primum Sententiarum est allegatum.

 

Concordant his Petrus et Richardus.

 

Potest praeterea quasri, utrum propositis ab intellectu ipsi voluntati bono maiori et minori, possit voluntas eligere minus bonum. Videtur quod non, quia voluntas nil potest eligere neque appetere nisi sub ratione boni ; sed minus bonum comparatione boni maioris habet speciem mali, utpote deficientis : ergo comparatione illius non potest praeacceptari.

 

In contrarium est quod libro de Libero arbitrio sanctus ait Bernardus : Voluntas agit secundum rationem et contra rationem.

 

Ad hoc Henricus Quodlibeto primo respondet :

Quidam dixerunt, quod quia in homine iudicium circa particularia operanda non est ex naturali instinctu, sicut in brutis, sed ex quadam rationis collatione quae in diversa potest ferri, ideo homo dicitur agere libera voluntate, quoniam potest in diversa illa secundum rationis determinationem inclinari, quanquam voluntas ipsa non se queat divertere in aliud quam quod determinatum atque decretum est intellectu ac ratione, ut sic naturam liberi arbitrii consideremus ex electione includente liberum rationis discursum. Taliter sentientes dicerent, quod propositis bono maiori atque minori per iudicium rationis, voluntas seu liberum arbitrium nequeat praeeligere minus bonum, imo necesse habeat eligere maius bonum, seu id quod ratio reputat esse bonum maius. Sed huius contrarium manifeste dicit Boetius, Augustinus quoque duodecimo de Civitate Dei, quo probat quod nullo modo ex apprehenso, in quantum apprehensum est, etiam quantumcumque rationis iudicio sit firmatum, voluntas necessario movetur. Idcirco cum istis maioribus est tenendum, quod voluntas seu liberum arbitrium, vi propriae libertatis, quam a ratione non accipit, potest etiam minus bonum maiori bono praeferre, ac contra rationem peragere.

Haec Henricus.

 

 

QUAESTIO III

 

Tertio quaeritur, An liberum arbitrium circa universa versetur circa quae voluntas.

 

Videtur quod non, quia in textu habetur quod solum sit circa futura ; voluntas vero est aeternorum, ac temporalium rerum praeteritarum, praesentium, futurarum.

Secundo, liberum arbitrium est potestas ad opposita ; talis vero potestas est contingentium tantum.

 

Ad hoc Alexander respondet :

Liberum arbitrium humanum de se est causa contingentium ; quod autem erit in futuro causa necessariorum, hoc est ex superadditione determinationis, quae est a iustitia causae primae retribuentis.

Haec Alexander.

Cuius responsio non est clara.

 

Thomas ergo plenius clariusque respondens :

Actus, inquit, est alicuius potentiae seu habitus dupliciter : primo elicitive, secundo imperialiter. Ille actus a potentia elicitur, qui immediate ab ipsa procedit potentia, ut intelligere ab intellectu : sicque omnes actus humani non sunt ipsius liberi arbitrii ; imo proprius eius actus est eligere. Verum per imperium voluntatis ac liberi arbitrii moventur potentiae aliae ad suos actus : unde virtus appetitiva dicitur movens, quoniam imperat motum ; virtus quoque motiva affixa nervis et musculis, quoniam motum exsequitur : sicque omnes actus humani possunt esse a libero arbitrio, et omnes cadere possunt sub electione, in quantum sunt media ad ultimum finem. Actus etenim qui respectu quorumdam mediorum est finis, potest esse et medium respectu finis sublimioris. Nulla autem operatio humana est ultimus finis nisi per accidens, in quantum ultimo fini coniungit : ideo omnium operationum humanarum potest esse electio. Cumque homo dicatur ex hoc quod rationem sortitus est, illi actus proprie nominantur humani, qui sunt virium per essentiam aut per participationem rationalium : ideo actus potentiae nutritivae non proprie sunt humani, idcirco nec libero arbitrio subsunt.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordant omnino Petrus et Richardus.

 

Porro Richardus circa hoc ulterius quaerit, utrum omne ens sit obiectum liberi arbitrii. Et respondet :

Nostrum liberum arbitrium est liberum, in quantum per ipsum possumus libere velle ; est quoque deliberativum, in quantum per ipsum possumus libere consiliari ; est item defectibile, in quantum ex nihilo. Si consideretur ut liberum, sic omne bonum est eius obiectum, quia per ipsum possumus omne bonum libere velle, etiam finem (loquendo de libertate a coactione), quamvis finem ultimum seu felicitatem in generali velimus naturali necessitate, quia volendo finem voluntas sine coactione se movet, quamvis ad illum motum determinata sit a natura creante. Si vero consideretur ut deliberativum, sic non omne ens est eius obiectum primum, sed solum ens operabile seu disponibile per nos vel per nostros amicos. Nullus quippe deliberat de necessariis, quia non valent aliter se hahere. Sic tamen omne ens est aliqualiter eius obiectum remotum, imo quodlibet ens potest esse obiectum alicuius actus a libero arbitrio imperati. Si autem consideretur ut deviabile defectibilitatemque habens, sic eius obiectum est malum.

Haec Richardus.

 

Concordat Bonaventura, super his diffusius scribens. Summa vero suae responsionis in his videtur satis contenta.

 

Postremo Albertus :

Quemadmodum (inquit) testatur Magister, liberum arbitrium non est nisi de contingentibus et futuris, quia non est nisi de operabilibus per nos quae sunt in nobis, id est in nostra potestate, quoad facere et non facere, et quorum nos domini sumus et causa. Praesentia vero determinata sunt ad esse ; praeterita autem ad necesse fuisse. Ideo nec praesentia neque prmterita habent se ad esse et non esse, sed ad esse tantum. Idcirco non est de eis consilium, nec inquisitio an sint agenda. Consilium, ut dicunt Damascenus Gregoriusque Nyssenus, est de operabilibus per nos quae sic et aliter fieri queunt. Sicque consilium non est nisi de contingentibus et futuris. Propterea liberum arbitrium, cuius est eligere id quod ex consilio sententiatum est, non est nisi contingentium futurorum.

Haec Albertus.

Cuius responsio videtur a praeinductis aliqualiter dissonare, sed faciliter concordatur per distinctiones praetactas, praesertim per hoc quod ista dicuntur de libero arbitrio ut est deliberativum et practicum.

 

 

QUAESTIO IV

 

Quarto quaeritur De statibus liberi arbitrii. De quibus bene tractat Magister in littera.

 

Quocirca scribit Albertus hic, et in libro de Homine :

Secundum Augustinum, quatuor sunt status libertatis seu liberi arbitrii in homine. Unus ante peccatum, secundus sub peccato, tertius sub gratia, quartus in gloria. Atque in omnibus his (iudicio meo) libertas a coactione seu necessitate aequaliter manet in homine propter libertatem voluntatis, quam si homo amitteret, peccatum eius non esset peccatum. Et sicut in verbis Augustini fertur in littera : In primo statu nil hominem impediebat a bono, nil impellebat ad malum, nec habuit infirmitatem inclinantem ad malum, habuitque adiutorium ad bonum ; tuncque sine errore ratio potuit iudicare, voluntas quoque sine difficultate bonum appetere. At post peccatum, ante gratiae reparationem, homo premitur ac vincitur concupiscentia, habens infirmitatem in malo, non gratiam in bono, etc., prout hahetur in littera.

 

Sed contra id quod dicitur de statu isto, quod homo in eo exsistens potest peccare, et non potest non peccare, obicitur. Nam sequeretur quod homo gratia carens haberet necessitatem et coactionem peccandi : sicque peccatum non esset voluntarium, nec homini imputandum.

Et respondendum, quod istud non sequitur. Si enim quis habeat plura deprimentia ad peccandum, et nihil elevans contra ea, necesse est quod deprimentia vincant et faciant eum labi deorsum. Ita est in libero arbitrio gratiam elevantem non habente, sed propriam infirmitatem et culpam trahentem inferius ; tamen non cadit nisi electione propriae voluntatis, non necessitate coactionis. Ideo dicit Gregorius : Peccatum quod per poenitentiam non deletur, pondere suo mox trahit ad aliud. Hinc quando homo est in peccato mortali, nec habet gratiam adiutricem ac vulnus peccati sanantem, non valet resistere peccato propter dispositionem malam quae est in eo ; attamen nulla necessitate cogitur ad pcecandum, sed infirmitate propriae voluntatis ita deprimitur, ut sit servus peccati, et voluntarie serviat vitio.

Haec Albertus.

 

Hinc Alexander : Liberum arbitrium fuit commune homini in statu innocentiae et culpae ac gratiae, quia in quolibet statuum horum inerat homini flexibilitas seu vertibilitas secundum electionem. Et istud intelligendum est, secundum quod liberum arbitrium dicitur liberum a coactione, non ut dicitur liberum a peccato : imo et prout dicitur liberum libertate naturae, quam culpa non aufert. Nam quamvis servitus peccati non compatiatur secum libertatem gratiae, nihilo minus simul stat eum libertate naturae.

Haec Alexander.

Concordantque alii.

 

Insuper a diversis diversae hic quaestiones moventur. Una est de distinctione triplicis libertatis.

 

Circa quod loquitur Thomas :

Libertas in sui ratione negationem coactionis includit. Omnis autem privatio distinguitur penes ea quae per eam privantur. Hinc secundum ea quae cogere possunt aut impedire, oportet liberi arbitrii distinctionem accipere. Sed (ut dictum est) duplex exstat coactio : quaedam perfecta, quae vocatur compulsio ; alia imperfecta, et vocatur impulsio. Considerando ergo libertatem ut per eam removetur perfecta coactio, sic est libertas a coactione vel neeessitate ; et haec libertas per se ac semper liberum arbitrium consequitur tanquam essentialis eidem. Considerando autem libertatem per remotionem impellentis sive impedientis, occurrit duplex differentia : quia aut impellit seu impedit liberum arbitrium per se, sicut habitus aut dispositio quae fiunt in anima, et ita est libertas a peccato ; vel per accidens, ut sunt impotentiae et poenalitates corporales usum liberi arbitrii impedientes, et sic est libertas a miseria.

Haec Thomas.

 

Atque ut addit Thomas :

S. Bernardus in libro suo de Libero arbitrio aliam ponit distinctionem triplicis libertatis, videlicet : libertatem arbitrii, libertatem consilii, et libertatem complaciti. In actibus quippe humanis est aliquid licitum, nulla lege prohibitum : et respectu huius dicitur libertas arbitrii, quia in nostro consistit iudicio au illud sequamur aut non. Aliud est quod non solum est licitum, sed etiam utile, quia ut ait Apostolus, omnia licent, sed non omnia expediunt : et respectu huius est libertas consilii. Consilium namque est de bono meliori quod expedit ad salutem. Tertium est quod delectat : et circa hoc est libertas complaciti. Unde dicit Bernardus : Libertas arbitrii discernere habet quid liceat, libertas consilii probare habet quid expediat, libertas complaciti experiri quid libeat.

 

 

QUAESTIO V

 

Amplius quaeritur hic, An liberum arbitrium sit in omnibus illud habentibus sequaliter, an potius augeatur et remittatur, ita quod possit tandem amitti.

 

Ad quod iam ex verbis Alberti responsio tacta est. Imo cum dictum sit, quod libertas a coactione sit essentialis et per se conveniens libero arbitrio, constat quod amitti non valeat.

 

Hinc Thomas plane respondens :

Libertas (inquit) a coactione seu necessitate, consequitur liberum arbitrium in omni statu, nec augetur neque minuitur per se, sed per accidens. Omnis enim proprietas quae naturam consequitur aliquam, tanto excellentius est in natura illa, quanto ipsa natura in aliquo nobilius invenitur. Unde et angelus est magis sapiens atque intelligens quam homo, angelus quoque superior magis quam inferior. Sic et de libertate arbitrii quae est a coactione perfecta dicendum est, quod praeclarius est in uno quam in alio. Porro libertas a coactione imperfecta seu ab impellente vel disponente, in diversis augetur, minuitur, acquiritur et perditur, secundum quod impellentia vel disponentia illa augentur aut minuuntur, accedunt aut recedunt. Unde libertas talis per se augetur atque minuitur in homine secundum status diversos. Libertas quoque a peccato, peccata omittendo aut poenitendo recuperatur.

Haec Thomas in Scripto.

 

Additque Alexander :

Libertas arbitrii non est amissibilis. Libertas vero consilii atque complaciti possunt augeri ac minui, aut in toto auferri : in ipsis enim accidentaliter imago Dei attenditur. Et in inferno nulla est libertas complaciti ; sed nec sapientia, nec scientia, nec consilium proderunt apud inferos.

 

 

QUAESTIO VI

 

Praeterea Richardus interrogat, An in vita hac possimus habere usum liheri arbitrii sine phantasmate. Et respondet, quod cum actio liberi arbitrii, sicut et voluntatis, praesupponat actum intellectus, nec absque phantasmate intelligere valeamus, consequens est, quod nec actum liberi arbitrii sine phantasmatis speculatione habere possimus.

 

Iterum quaerit, utrum in somno naturaliter habere possimus liberi arbitrii usum. Respondet quod non, quoniam usus liberi arbitrii usum praeexigit rationis, cuius usus seu iudicium per somnum impeditur.

 

Harum responsionum prima secundum opinionem procedit dicentium, quod non possumus sine phantasmatis speculatione in actum intelligendi ascendere, cuius oppositum saepe ostensum est. Secundae quoque responsionis contrarium supra est declaratum, cum non solum secundum theologicam veritatem, sed et secundum philosophicam traditionem, praecipua ; revelationes fiant in somno, ut ante diffuse innotuit.

 

 

QUAESTIO VII

 

Postremo Scotus hic quaerit, Utrum aliquid aliud a voluntate causet effective actum volendi in voluntate.

 

Quocirca primo recitat et reprobat opinionem unius doctoris, puta Goffredi, dicentis quod imo, praesertim phantasma, et addit :

Alia est opinio cuiusdam antiquioris doctoris, scilicet Henrici, eamdem conclusionem tenentis, ex alio tamen motivo, et partim alium modum ponentis, utpote, quod voluntas movetur ab alio, et aliud illud dicit esse obiectum cognitum seu intellectionem : nam appetitus sensitivus effective movetur ab obiecto sensibili, ergo et intellectivus ab intelligibili. Si dicas contra hoc : quod non est non potest esse causa alicuius entis ; sed obiectum intelligibile potest esse non ens in se simpliciter : ergo non potest esse causa volitionis. Respondent, quod obiectum ut cognitum causat, hoc est dicere, quod intellectus per suam intellectionem causat volitionem. Intellectio autem non est nihil.

Haec Scotus, qui allatas opiniones diffuse refutat.

 

Verumtamen verius reputatur, quod ipsa vis volitiva immediate producit intra se volitionem, sicut intellectiva vis intellectionem, concurrente concausalitate obiecti et speciei. Deo quoque omnipotenti proprium est immediate in ipsam imprimere voluntatem, nec solum esse causam potentiae et habitus, sed etiam actionis, prout hoc clarius supra est deductum.