Distinctio XXXII — Livre II — Denys le Chartreux

Denys le Chartreux - Livre II

Distinctio XXXII

DISTINCTIO XXXII

 

 

SUMMA DISTINCTIONIS TRICESIMAE SECUNDAE

 

Postquam iam tractavit Magister, quid sit originale peccatum, et qualiter contrahatur, nunc docet, qualiter curetur ac remittatur. Et suam responsionem testimoniis multis Augustini confirmat. Deinde circa haec dubitationes adducit.

Prima est, an sicut anima ab originali purgatur in fonte Baptismatis, sic caro in eodem mundetur a foeditate quam ex libidinosa concupiscentia in conceptu attraxit.

Secundo sciscitatur, quae sit causa potissime effectiva concupiscentiae quae remanet post Baptismum.

Tertio investigat, qualiter originale peccatum a iusto Deo iuste imputetur animae, mox ut corpori est infusa, cum non sit in eius potestate illud evadere, seu non contrahere et vitare. Ad quod iam supra clare responsum est.

Quarto quaerit, an originale peccatum sit voluntarium vel necessarium. Ad quod item responsum est supra.

Quinto inquirit, cur bonus ac sapiens Deus animas rationales infundit corporibus, quas mox in ipsa infusione scit maculari ac sibi odibiles fieri.

Sexto perscrutatur, au anima quandoque sit talis qualis a Deo creatur.

Septimo, an rationales animae ex creatione aequales sint in naturalibus donis.

 

 

QUAESTIO PRIMA

 

Hic quaeritur primo, An originale peccatum in Baptismo deleatur, curetur ac dimittatur.

 

Videtur quod non.

Primo, quia post Baptismum realiter manet concupiscentia vel concupiscibilitas tam in infantulis quam adultis, actu aut habitu. Nec geniti ex Christianis parentibus ac loti unda Baptismatis, sunt minus proni ad concupiscendum, quam ex infidelibus orti et non baptizati. Adulti quoque dum baptizantur, ita proclives ad libidinem inveniuntur post Baptismum ut ante.

Secundo, actus pravus non progreditur nisi ex prava radice seu habitu vitioso, si procedit ex habitu ; sed actus concupiscendi seu concupiscentia actualis in baptizato exstat culpabilis post Baptismum sicut et ante, et sicut in non baptizato : ergo concupiscentia illa habitualis, quae vocatur originale peccatum, remanens post Baptismum, ex qua actualis concupiscentia oritur, est vitiosa post Baptismum quemadmodum ante.

Tertio, originale peccatum formaliter est privatio, quae non aufertur nisi habitus ei contrarius condonetur : sicut caecitas non aufertur ab oculo nisi visus prasstetur. Sed in Baptismo non confertur originalis iustitia, quas est habitus originali peccato contrarius, cum non remaneat debitus ordo inferiorum virium ad rationem : ergo non tollitur illa privatio.

Quarto, sicut in actuali peccato actus materialiter substat deformitati, ita in originali, concupiscentia habitualis subest deformitati culpabili : ergo sicut deformitas peccati actualis auferri non valet ipso actu manente, ita nec deformitas originalis peccati concupiscentia habitualiter inexsistente.

Quinto, si iuxta verba Magistri in littera, quae tamen verba sunt Augustini, ita deletur originale quod non imputetur, ergo nulla poena pro ipso sic deleto infligeretur, cum tamen et in hac vita pro ipso variae poenae sequantur. Etenim reatus deformitatem consequitur culpae, et ad hoc poena infligitur, quatenus deformitas culpae tollatur aut ordinetur. Si ergo in Baptismo dimittitur originale peccatum quoad culpae deformitatem, nulla restaret pro eo poena, nec obligatio seu reatus ad poenam.

 

In contrarium est, quod in Baptismo homines renascuntur, et ex filiis iras filii gratiae statuuntur.

 

Ad hoc respondet Aegidius in tractatu de Peccato originali :

Vehemens difficultas oritur ex praedictis, quomodo originalis noxa dimittitur in Baptismo. Dictum est enim, quod originale peccatum est languor naturae, lex membrorum, concupiscentia, et fomes peccati. Cumque homines experiantur ista in se post Baptismatis fontem ut ante, non videtur in fonte Baptismi hoc peccatum deleri. Ideo advertendum, quod originale peccatum est carentia originalis iustitiae cum debito habendi eam ; et quia in protoparente peccavimus ac perditi sumus iuxta modum expositum, oportuit ut per alium modum consequeremur salutem. Hinc consideramus naturam humanam in triplici statu, videlicet ut innocentem, ut corruptam, ut restauratam. A Deo innocens est creata, in Adam corrupta, per Christum restaurata. Per cuius institutionem originale peccatum dimittitur in Baptismo : non quia nobis restituatur originalis iustitia, sed quia dimittitur nobis debitum habendi eamdem. In statu quippe naturae corruptae tenemur eam habere. Cum vero per Baptismum efficimur membra Christi, qui naturam reparavit humanam, absolvimur a debito habendi illam iustitiam. Per Baptismum etenim consepulti sumus Christo, atque in alio statu ac ordine naturae constituti, ut iam non dicamur de ordine Adae terreni, sed de ordine Adae caelestis, utpote Salvatoris. Denique factis et consistentibus nobis membris Christi, datum est donum supernaturale in Baptismo, scilicet gratia baptismalis, quae est efficacior ad salutem quam originalis iustitia. Hinc de consecutione salutis quodammodo simile est sicut de transitu magnae aquae, ad quam pertranseundam necessaria est navis, praesertim nescienti natare, et ponte super eam non facto ; sed ponte facto, navis non requireretur. Ita quamdiu eramus in ordine Adae terreni seu naturae corruptae, originali iustitia tanquam navi indigebamus ad pertranseundum hoc saeculum et attingendum portum salutis. Nunc vero renati in Christo, habemus gratiam baptismalem ut pontem, ad permeandum mare saeculi huius, et obtinendum portum felicitatis. Et haec gratia potior est ad salutem, quia (secundum Magistrum) per originalem iustitiam solum habuit Adam quod potuit stare, sed per gratiam istam ultra hoc valemus proficere. Unde apparet, quod gratia baptismalis, simpliciter loquendo, quantum ad consequendam salutem, sit potior quam originalis iustitia ; attamen habent se sicut excedentia et excessa. Nam quantum ad standum, potior erat originalis iustitia : quia non solum tollebat peccatum, sed etiam pronitatem ad peccandum ; gratia vero baptismalis quamvis tollat omne peccatum, non tamen pronitatem peccandi, sed solum eam minuit atque debilitat. Ex quibus innotescit intellectus verbi Augustini, dicentis : Carnalis concupiscentia seu originale peccatum dimittitur in Baptismo, non ut non sit, sed ut non imputetur in culpam. Per Baptismum ergo non tollitur concupiscentia ita ut non sit, quia non restituitur nobis originalis iustitia ; sed sic tollitur ut in peccatum nobis non imputetur, quia absolvimur a debito eam habendi, ex quo debito originale peccatum rationem habuit culpae.

Haec Aegidius.

 

Praeterea, circa verbum Augustini iam allegatum, quod et in textu habetur, Albertus tria haec sciscitatur : primum, an fomitem contingat exstingui ; secundum, quid sit exstinguere fomitem ; tertium, in quibus Sanctis exstinctus sit.

Ad primum respondet, quod in nullo fomes totaliter est exstinctus, nisi in Virgine gloriosa. Hinc etenim Augustinus in libro de Natura et gratia :

Excepta (inquit) Virgine sancta Maria, de qua propter Christi honorem, cum de peccatis agitur, nullam prorsus volo fieri mentionem : hac, inquam, excepta, si universos alios Sanctos et Sanctas congregare et interrogare possemus, utrum haberent peccatum, quid responsuros putamus ? nisi quod una voce clamarent : Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, etc. Fomitem namque habentes, inclinationem ad peccandum habebant. Bernardus quoque super Cantica : Quantumlibet, ait, in hoc corpore manens profeceris, erras si vitia penitus mortua putas. Velis nolis, intra fines tuos habitat Iebusaeus : subiugari potest, non exstirpari. Per Iebusaeum autem fomitem concupiscentiamve intelligit.

Ad secundum respondet, quod fomitem exstinguere, est omnem eius inclinationem penitus eradicare ac tollere, quod post sacratissimam Virginem nulli creditur Sanctorum concessum. Nam et Hieronymus ad Marcellam de se ipso testatur : Pallebant ora ieiuniis, laxa cutis ossibus adhaerebat, et in omnibus his cor huius miserabilis senis choris interfuit puellarum. Insuper, sacerdos ille timoratus de quo quarto Dialogorum scribit Gregorius, in extremis positus, propinquante sibi muliere, clamavit : Recede, o mulier, adhuc vivit igniculus. Quamvis autem fomes maiori gratia magis debilitetur, nunquam tamen in aliis in toto exstinguitur. Et si dicatur quod imo, quia omne finitum ablatione finiti tandem omnino consumitur ; dicendum, quod verum est in his quae essentialiter minuuntur, non in his quae virtualiter tantum. Virtus quippe est quodammodo infinita, prout ad infinita quodammodo se extendit.

Porro ad tertium sic respondet : In nullo Sanctorum post Virginem beatissimam in toto exstinctus est fomes. Sciendum vero, quod fomes tria habet in se, videlicet instigationem ad mortale, instigationem ad veniale, et poenam quae est foeditas carni adhaerens. In Apostolis itaque exstinctus fuit quantum ad instigationem ad mortale, non quoad instigationem ad veniale. Manet ergo fomes seu concupiscentia post Baptismum, prout est poena et sequela originalis peccati.

Haec Albertus.

 

Hinc scribit Udalricus in Summa sua, sexto libro :

Vigor rationis ad vires inferiores per originale peccatum emarcuit, ut non queat de facili eas sub regulis suis constringere ; ideo suae naturae relictae, licentiose ac sine honestate rectitudinis rationis, in sua feruntur obiecta. Et quoniam magis percipimus sensibilia quam intelligibilia, hinc (ut in pluribus) appetitus sensitivus appetitum superat rationis. Haec pronitas (de qua in Genesi asseritur : Proni sunt sensus hominis in malum ab adolescentia suae est concupiscentia habitualis seu fomes, et a quibusdam dicitur originale peccatum. Nam dicit totam animae deordinationem consequentem primum peccatum, et illa materialiter idem est quod originale peccatum. Formaliter vero ratio peccati consistit in aversione ab eo qui lux est et vita, per carentiam iustitiae debitae. Propter quod, dum per iustitiam gratiae recompensatur hoc debitum, tunc deletur originale peccatum : tunc namque resurgit natura ad status perfectionem. Ideo adhuc manet fomes seu concupiscentia. Et hoc est quod a quibusdam dicitur, quod actuale peccatum transit actu, et manet reatu ; solum autem originale peccatum econverso transit reatu, permanetque actu. In quibus verbis aequivoce sumitur actus : primo enim capitur pro opere ; secundo, pro praesentia eius quod est essentiale originali peccato : non tamen sub ratione peccati, sed secundum quod est in subiecto. Debitum quippe habendi originalem iustitiam, in Baptismo dimittitur.

 

Postremo, infectio originalis peccati non causatur a libidine generantium actuali, quia sic non contraheretur a parentibus primis, sed proximis : imo causatur ex propagatione, in quantum illa est actus naturae corruptae. Verumtamen quia corruptio ista ostenditur in libidine coitus, estque in ea sicut signatum in signo, ideo Augustinus in libro de Fide ad Petrum fatetur : Quoniam sine libidine non est parentum concubitus, idcirco sine peccato esse non potest filiorum conceptus. Quod in parvulos transmittit non propagatio, sed libido. Ibi etenim accipit propagationem simpliciter et secundum se, qualitercumque fiat, sicque includit etiam Christi generationem. Libidinem vero vocat corruptionem naturae, quae est habitualis libido, ex qua omnis libido pullulat actualis.

Haec Udalricus.

 

At vero Thomas :

De remissione (asserit) culpae originalis, oportet nos loqui proportionabiliter ad remissionem culpae actualis. Nempe ex actu peccati duplex effectus in peccante relinquitur, puta : privatio gratiae ratione aversionis a fine, dispositio quoque ad similem actum, quam actus peccati inducit ex conversione ad commutabile bonum ; atque ex hoc quod gratia est privatus propria voluntate, reatum poenae incurrit. Hinc gratia sibi restaurata, macula tollitur, quae in defectu gratiae consistebat, et obligatio ad poenam, quae obligatio vocatur reatus. Dispositio autem ex actu peccati inducta, non mox totaliter tollitur, sed minuitur, secundum quod gratia ad contrarium dispositionis illius inclinat Postmodum vero per bonorum consuetudinem operum dispositio illa aufertur.

Conformiter ex actu naturae, qui est propagatio carnis, relinquitur dispositio inclinans ad malum in ipsa generati natura, quae fomes aut concupiscentia nominatur ; et ex hoc ipso quod illa naturae corruptio vim peccati (ex quo causata est) continens, attingit personam, reddit eam gratia Dei indignam. Unde relinquitur macula defectus gratiae in anima, et per hoc ad reatum poenae tenetur, ut scilicet careat praemio quod gratiae debebatur. Verum per Baptismum gratia donatur, cuius virtute infectio illa ab homine tollitur, quae ex natura in personam devolvebatur. Sicque anima purgatur a macula culpae, ac per consequens reatus solvitur poenae. Porro dispositio ad malum, quae fomes seu concupiscentia dicitur, non ex toto aufertur, quoniam dispositio illa sequitur conditionem naturae. Baptismus autem non purgat naturam, nisi quantum pertinet ad infectionem personae. Ideo dispositio illa ex toto non tollitur ante beatitudinis statum, in quo natura perfecte curabitur. Attamen dispositio illa per Baptismum minuitur, in quantum gratia quae in Baptismo confertur, ad contrarium est inclinans, et ita vis fomitis per auxilium gratiae minoratur.

Haec Thomas in Scripto.

Qui et in Scripto quarti hinc plenius loquitur.

 

Consonat Petrus :

In peccato, dicens, originali duo sunt, puta : carentia iustitiae, loco formae, et concupiscentia, loco materiae. Gratia ergo opponitur carentiae secundum se : non enim compatitur secum iustitiae carentiam ; concupiscentiae vero opponitur secundum effectum, in quantum gratia ipsa inclinat ad oppositum concupiscentiae. Hinc in Baptismo culpa originalis tollitur totaliter secundum formam, unde desinit esse peccatum sed solum remittitur quoad materiam. Non tamen retinet rationem peccati nisi synecdochice, sicut nec corpus rationem hominis, anima separata.

Haec Petrus.

 

Idem Richardus, adiiciens :

Originale peccatum, quantum ad suum materiale, quod est concupiscentia, non totaliter tollitur ; sed per quamdam gratiam gratis datam, ut forsan est baptismalis character, et per gratiam gratum facientem debilitatur : propter quod, ceteris paribus, in non baptizatis est fortior.

 

Circa haec Alexander et Bonaventura scribunt diffuse, quorum dicta sententialiter virtualiterque expressa sunt in iam dictis.

 

Insuper Durandus :

Duo, inquit, videnda sunt hic. Primum est, qualiter omne peccatum generaliter remittatur. Secundum, qualiter originale remitti dicatur. Itaque peccatum remitti, non est aliud quam ipsum non imputari ad poenam. Peccatum namque remitti non potest, nisi vel quoad offensam, vel quantum ad maculam, aut quoad poenam : nec enim aliud occurrit considerandum circa peccatum. Remissio autem peccati quantum ad offensam, est ipsum non imputari ad poenam : quoniam sicut Deus dicitur offensus, non secundum affectum, cum prorsus invariabilis sit, sed secundum effectum, prout instar offensi pronam infligit aut praeparat ; ita offensa remitti dicitur, solum quoniam non infligitur prona, nec praeparatur. Idem patet de remissione peccati quantum ad maculam, cum macula non sit nisi privatio gratiae habitualis. Macula ergo remittitur, dum gratia redditur. Relinquitur ergo tertium, in quod praecedentia incidunt, utpote, quod peccatum remitti, est ipsum ad pronam non imputari. Nec valet, si dicatur quod praeter luce tria, est in peccato actuali deordinatio actus. Quemadmodum enim actus pertransit, sic et inordinatio eius. Conformiter peccatum originale remitti, non est nisi ipsum non imputari ad pronam originali debitam.

 

Denique prona originali debita duplex est. Una ex parte animae, scilicet carentia gratiae in praesenti ac gloriae in futuro. Alia pertinet ad vires inferiores et corpus, videlicet carentia rectitudinis virium inferiorum ad rationem, et passibilitas atque mortalitas corporis. Quoad primam pronam, originale dimittitur in Baptismo, in quo infunditur gratia. Secunda vero prona in Baptismo non tollitur. Cuius rationem quidam (scilicet Alexander et Bonaventurae assignant, dicentes quoniam in Baptismo non tollitur nisi infectio personae, non naturae ; unde et pater baptizatus generat filium in originali, quia in patre purgata est persona, non natura. Actus autem sunt suppositorum, non naturae, sive sint actus meriti sive praemii : ideo gratia et gloria, quae hos actus perficiunt, per Baptismum restituuntur : gratia in re, gloria in spe. Passibilitas autem et necessitas moriendi, et rebellio carnis ad spiritum, sunt conditiones naturae totam speciem consequentes, et ex principiis naturae causantur : ideo in Baptismate non tolluntur, sed in resurrectione generali penitus auferentur. Verum quamvis istud probabiliter dictum sit, non tamen videtur sufficere, cum in eodem idem sint persona et natura.

 

Iam restat quaerendum, cur defectus naturae istius non reparantur quoad eius personam, quatenus sicut in Baptismo gratia restituitur baptizato pro se, et non pro sua posteritate, sic restitueretur immortalitas pro se, non pro posteritate. Hinc respondendum, quod sacramenta restituunt id quod est necessitatis absolute, non quod est dignitatis : sunt enim sacramenta medicamenta salutis animae, non corporis. Sicut per sacramentum Poenitentiae recuperatur gratia necessaria ad salutem, non virginitas spectans ad dignitatem ; similiter per Baptismum redditur rectitudo voluntatis per gratiam, quae necessaria est ad salutem, non impassibilitas, quae ad status dignitatem est pertinens. Nec decuit plus, sed potius minus conferri reparatis quam reparatori, qui venit per passionem et mortem redimere mundum. At vero sicut defectus hi fuerunt in Christo in sua resurrectione sublati, sic tollentur a nobis in resurrectione communi, virtute et merito Christi, qui potest inter connexa dividere, et unum sine altero redonare. Et quamvis interim hi defectus non auferantur, nihilo minus originale peccatum potest simpliciter dici in Baptismo remissum : quia (ut dictum est) peccatum remitti, est ipsum ad pronam non imputari. Quemadmodum ergo peccatum actuale dicitur simpliciter remissum, quando solutus est reatus poenae aeternae, quamvis homo maneat obligatus poenae temporali ; ita originale peccatum simpliciter remittitur per Baptismum, quoniam solvitur ibi reatus poenae aeternae, utpote carentia visionis divinae (quamvis poenae remaneant temporales, quae secutae sunl ex peccato originali), sicut a causa removente prohibens.

Haec Durandus.

 

Praeterea Scotus :

Peccatum, inquit, formaliter non dimittitur, nisi id quod in peccato formale est deleatur, non quod materiale. Debitum autem iustitiae originalis non est formale in originali peccato. Qualiter enim fuit debitum in statu innocentiae, nisi quia habens eam debuit eam habere ? Ergo non videtur remitti formaliter, nisi tollatur deformitas seu carentia ista aut in se, aut saltem per aliquem habitum communem, habitui huius rationis formalis aequivalentem. Hinc dico, quod formale originalis peccati non est debitum iustitiae huius, quia hoc fuit in innocentiae statu, sed carentia iustitiae : ergo haec in Baptismo deleri debet per positivum ei proprium oppositum, vel per aliud virtualiter continens illud. Et hoc est gratia gratum faciens, quae quamvis non coniungat ultimo fini ita perfecte, quantum ad aliquid fini accidentale, sicut originalis iustitia, simpliciter tamen loquendo, coniungit perfectius ultimo fini, sicut ostensum est. Hinc originale in Baptismo perfectius dimittitur, quam si in eo originalis iustitia redderetur. Nam solvitur debitum habendi eam, quoniam commutatur in debitum habendi donum gratiae huius, quae in Baptismate datur.

Haec Scotus.

 

Etsi obiciatur, quod aliqui Sancti dicere videntur, quod concupiscentia sit peccatum originale ; dicendum, quod concupiscentia potest accipi vel prout est actus, vel habitus, vel pronitas in appetitu sensitivo ; et nullum istorum formaliter est peccatum, quia peccatum non est in appetitu sensitivo, secundum Anselmum. Secundo, accipitur ut est pronitas in appetitu rationali ad concupiscendum delectabilia immoderate, quae nata est condelectari appetitui sensitivo, cui coniuncta est ; et ita est materiale originalis peccati.

Haec idem.

 

Cuius verba videntur obscura, quia (ut patuit) praeallegati doctores concorditer dicunt, quod originale peccatum formaliter est debitum habendi originalem iustitiam cum non habeatur, seu ipsa eius carentia cum debito eam habendi. Nempe carentia originalis iustitiae secundum se non est peccatum, cum sit in angelis et in rebus inanimatis. Materiale vero originalis peccati (ut asserit Scotus) non est debitum huius iustitiae, sed concupiscentia, iuxta sensum expositum, imo secundum Augustinum, Bedam, Magistrum et praeallegatos doctores. Nec verum est quod in statu innocentiae fuit debitum huius iustitiae, secundum quod doctores praetacti dicunt debitum tale esse originalis peccati formale. Etenim debitum quod vocant formale originalis peccati, est debitum eam habendi cum non habeatur : quod non fuit in statu innocentiae, quamvis tunc fuit debitum habendi, imo potius conservandi custodiendique eam.

 

Nunc obiecta solvenda sunt. Atque ad primum dicendum, quod concupiscentia in baptizatis minuitur et debitum habendi originalem iustitiam dimittitur : ideo multa in illa instantia continentur non vera. Attamen fieri potest quod aliquis adultus baptizatus, post suum Baptismum fiat et sit libidinosior quam ante, quemadmodum et superbior sive gulosior, non ex defectu sacramenti Baptismatis, sed ex ingratitudine, negligentia, et incustodia sua, quoniam gratiam in Baptismo sortitam non custodit, imo Deo ingratus est : et sic vitia eius graviora redduntur, et eum trahunt quotidie ad peiora ; quia ut ait Salvator, cui plus datum est, plus requiretur ab eo. Servus quoque sciens voluntatem domini sui, et non faciens, vapulat plagis multis.

Ad secundum, quod non oportet semper actum malum procedere ex radice culpabili, quia non esset devenire ad primum peccatum ; sed sufficit quod procedit ex radice defectuosa in se, prout defectus dicit quamcumque imperfectionem seu labilitatem ad malum. Nam et in actualibus peccatis frequenter manet dispositio pronitasque ad culpam post gratiae infusionem ; et quamvis ex illa dispositione sequatur actus culpabilis, non tamen illa in se culpa consistit. Sic licet concupiscentia quae actus est fomitis, exstet culpabilis, non tamen oportet fomitem ex quo progreditur, manere post Baptismum sub ratione peccati.

Ad tertium patet responsio, quia privatio non aufertur, nisi habitus ei oppositus aut aequivalens seu praevalens rependatur.

Ad quartum, quod non eodem modo se habet fomes seu concupiscentia ad maculam originalem sicut actus peccati ad maculam actualem. Concupiscentia namque, quamvis ad maculam originalem materialiter se habeat, non tamen est causa ipsius secundum quod in eodem inveniuntur subiecto ; sed actus peccati causat maculam actualem : ideo actu illo manente, nequit macula seu reatus eius auferri. Sed in originali transit et cessat reatus seu macula, manente concupiscentia iam praefata.

Ad quintum, quod peccatum dicitur dimitti et non imputari, quando reatus seu obligatio ad poenam alternam aufertur, ut iam dictum est plenius.

 

Attamen de hoc puncto est alia quaestio, seu potius alia pars quaestionis istius, an scilicet originale dimittatur in Baptismo etiam quoad poenam.

 

Ad quod Alexander respondet :

Gratia Baptismi delet originale peccatum quantum ad culpam, et quantum ad poenam suffocantem, et non quantum ad poenam promoventem : quia ad idem tendunt gratia Baptismi et promovens poena, id est ad consecutionem aeternae salutis. Additur etiam a quibusdam, quod in Baptismo dimittitur omne peccatum quantum ad poenam, ut nulla debeatur post Baptismum pro originali : et si qua manet, hoc est ad exercitium bonum. Dimittitur ergo originale in Baptismo quantum ad culpam, et quantum ad dominium concupiscentiae, quae est poena suffocans in praesenti, et quantum ad carentiam visionis Dei, quae est poena in futuro. Sunt demum aliae poenae, ut fames, sitis, mors, concupiscentia, quae poenae remanent ad exercitium salutare : quia reducunt ad memoriam, Deum in tribulationibus invocare in adiutorem, faciuntque cogitare de miseriis incolatus huius exsilii, ut sic defleat homo sua peccata, seque in cunctis humiliet. Reprimunt etiam concupiscibilem, ne defluat per concupiscentiam : et sic valent ad divinae et internae reformationem imaginis.

Haec Alexander.

 

Consonat Bonaventura in quaestionibus circa textum :

Concupiscentia, inquiens, quae permanet post Baptismum, non est poena suffocans. Non enim praeludit aditum vitae, statque simul cum gratia. Et si incitet ad illicita, non tamen praevalet, quoniam subtus nos est appetitus noster, et possumus dominari illius. Haec poena est promovens atque materia bonae exercitationis ; quod in libro Iudicum significatum videmus, quo legitur, quod filiis Israel terram promissionis post Iordanis transitum introgressis, reliquit Deus Iebusaeos in exercitium, quatenus in ipsis experiretur Israelem, an servaret mandata Domini, an non.

Haec Bonaventura.

 

Circa hoc Thomas disseruit :

Peccatum originale est per se ac primo natura infectio, et ex consequenti inficit personam secundum quod dispositio naturae in personam redundat ; atque per hoc duplex poena originali debetur. Una, in quantum personam inficit, puta carentia beatificae visionis, quae est actio quaedam pertinens ad personam. Alia poena ei debetur, prout inficit naturam, sicut necessitas moriendi, rebellio carnis ad spiritum, et consimilia : quae omnia ex principiis naturae causantur, totamque speciem consequuntur, nisi miraculose impediantur. Baptismus itaque infectionem originalis mundat secundum quod infectio naturae in personam redundat : tollitur namque per Baptismum divinae visionis carentia. Non autem removet infectionem natura secundum quod ad naturam refertur per se ; sed hoc erit in patria, quando natura nostra perfectae libertati ac immortalitati restituetur.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordantque alii, nec in his videtur difficultas consistere, ideo pertranseundum.

 

 

QUAESTIO II

 

Quaeritur quoque hic, An fomes seu concupiscentia, et praetactae poenalitates es originali peccato secutae et post Baptismum manentes, omnibus insint aequaliter.

 

Ad quod Thomas respondet :

Cum corruptio fomitis sit per se infectio naturae humanae, oportet idem esse iudicium de eius intensione seu augmento, et de intensione humanae naturae. Natura autem humana consideratur dupliciter : primo, secundum rationem suam specificam, sicque in cunctis hominibus aequaliter invenitur ; secundo, prout naturae perfectio redundat in individuorum perfectionem, per modum quo ex principiis speciei sequuntur individuorum operationes : sicque unus homo aptior est atque potentior alio ad exercendum operationes naturales, sicut ad ratiocinandum, ad intelligendum. Conformiter de fomitis corruptione dicendum. Qui si consideretur secundum quod per se naturam concernit, sic omnibus inest aequaliter ; et haec est absoluta consideratio eius. Nempe quod subtrahatur rectitudo illa quae universas animae vires respiciebat ac in unum tenebat, hoc omnibus aequaliter convenit : quia privatio quantum in se est, non recipit magis et minus. Si vero consideretur fomes secundum quod infectio originalis redundat in infectionem personae, in quantum potentiae rectitudine sua carentes inclinant in foedas affectiones turpesque operationes, ita in uno est maior corruptio fomitis quam in alio, prout ex naturali complexione seu assuefactione, concupiscibilis aut irascibilis vis unius efficacior atque ferventior est ad suos actus quam alterius. Et iuxta hunc modum fomes dicitur minui post Baptismum, secundum quod gratia retardat ac reprimit impetum sensualitatis, in contrarios actus inclinans.

 

Praeterea, si quis instet, quod ex foeditate ardoreque coitus causatur infectio fomitis, cumque foeditas illa et ardor libidinis plus abundent in generatione unius quam alterius, videtur idem dicendum de fomite et eius corruptione.

Rursus aliae poenalitates ex originali secutae, magis abundant modo quam olim, et in uno quam alio. Nam ut fertur, communiter homines sunt modo brevioris vitae ac minoris virtutis quam olim : ergo idem dicendum de fomite.

 

Respondendum, quod causa inducens peccatum originale, non est actualis delectatio coitus, sed habitualis concupiscentia generantis, quae non inducit maiorem concupiscentiam proli quam fuit in ipso.

Ad aliud respondetur, quod aliae poenalitates non sunt magis in homine modo quam antiquitus a tempore diluvii, cum et David de hominibus sui temporis dicat : Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Verumtamen ante diluvium homines vixerunt diutius virtute divina, ad humani generis multiplicationem, et ob alias causas. Mortalitas quoque et passibilitas secundum quod naturam respiciunt, non intenduntur nec remittuntur. Unde mortale, prout est differentia hominis, non suscipit magis et minus, sed solum prout ad consistentiam et operationes individui comparatur.

Haec Thomas in Scripto.

 

Hinc quoque in prima secundae, quaestione octogesima secunda :

In originali (inquit) peccato sunt duo. Unum est defectus originalis iustitiae ; aliud, relatio eiusdem defectus ad peccatum primi parentis, a quo per originem vitiatam deducitur. Quantum ad primum, non suscipit magis et minus, cum totum donum originalis iustitiae sit sublatum. Privationes autem quae totaliter aliquid privant, ut tenebrae et mors, nequaquam magis et minus recipiunt. Similiter nec secundo modo, quia aequaliter omnes relationem habent ad vitiatam originem, ex qua peccatum originale rationem accipit culpae : relationes namque non suscipiunt magis et minus. Hinc originale non est magis in uno quam alio.

Haec idem in Summa.

 

Circa haec quaerit Petrus, utrum foeditas carnis in Baptismo auferatur. Respondet :

Peccatum originale corrumpit personam atque naturam, quia utrique aufert iustitiam originalem. Gratia vero infusa pertinet ad personam, non ad naturam : non enim potest cum natura transfundi : ideo sanat personam, non naturam. Sicque sanat foeditatem animae et carnis quantum ad corruptionem personae, non quoad corruptionem naturae. Unde sanat personam cui confertur in se absolute, non in quantum alterius est origo.

Haec Petrus.

 

Porro Richardus videtur parumper a praehabitis dissentire, dicendo :

Aliqui dicunt, quod causa originalis peccati, quae est in carne, per Baptismum destruitur quoad hoc quod in eadem persona nequit amplius peccatum originale causare ; non tamen sic, quin possit illud causare in prole. Quod non videtur sufficienter prolatum. Adhuc enim restat quaerendum, cur caro haec, si manet infecta, non valet causare originale peccatum in anima sibi coniuncta, cum tamen caro ab ea genita causabit illud in anima sibi iungenda. Hinc mihi videtur dicendum, quod cum originale peccatum sit formaliter carentia originalis iustitise debitae, nihil ad plenum est causa originalis peccati, nisi sit causa carentiae illius originalis iustitiae, praesupposito debito habendi eamdem. Quamvis enim debitum illud secundum se non sit peccatum, nec pars peccati, cum sit res aliqua, et a Deo ; attamen carentia originalis iustitiae non est peccatum, nisi praesupposito debito illo. Infectio demum quae est in carne, etsi sit causa carentiae originalis iustitiae in anima, non tamen est causa debiti eam habendi, sed illa iustitia quae fuit data Adae, imo potius toti naturae in Adam. Caro ergo infecta causare originalem culpam non valet in persona cuius est caro, nisi persona illa sit debitrix originalis iustitiae ; et debitum illud remittitur in Baptismate : idcirco in anima baptizati, de cetero causari nequit originale peccatum a carne sua infecta. Sed quia hoc debitum non est dimissum non baptizato, ideo caro a baptizato propagata, potest animam sibi coniunctam originali peccato inficere.

Haec Richardus.

Verum ex praeinductis patet ad istud solutio melior ; similiter ex quaestione qua infra quaeretur, an Deus sit causa concupiscentiae, quae remanet post Baptismum. Iustitia vero data primo homini, non est proprie causa debiti iam praefati, sed potius institutio Creatoris, seu unitas qua omnes in primo homine unum quodammodo fuimus, ut supra est declaratum.

 

Hinc scribit Bonaventura respondendo ad id, utrum originale peccatum deleatur per Baptismum quantum ad causam :

Dupliciter, inquiens, contingit loqui de causa originalis peccati. Primo, per respectum unius hominis in se ; secundo, per comparationem eius ad alterum ex ipso propagandum. Primo modo semper deletur causa originalis peccati cum ipso, quia non valet amplius eumdem inficere ; non autem secundo modo, quoniam ratione vitiatae originis et ut est infectio quaedam naturae, transfunditur in prolem, ut iam diffuse expositum est.

 

Et consonat Alexander.

 

Udalricus quoque in Summa sua, libro quarto.

 

 

QUAESTIO III

 

Amplius quaeritur, An fomes seu concupiscentia, vel originalis infectio, sit a Deo.

 

Videtur quod non.

Primo, quia in se mala sunt, et directe inclinant ad malum.

Secundo, Filius Dei per incarnationem assumpsit quidquid in nobis plantavit, ut tertio libro Damascenus testatur ; non autem assumpsit originalem infectionem, fomitem aut concupiscentiam.

 

In contrarium est, quod omne ens positivum exstat a Deo, et tale est concupiscentia.

Rursus, omnis poena iuste inflicta, est a Deo ; sed talis est fomes et concupiscentia ista.

Iterum, anima primo instanti suae creationis infunditur, et eodem instanti peccato originali inficitur. Quod autem primo suae creationis instanti sortitur, non nisi a Creatore sortita videtur : praesertim quoniam supra dixit Magister de angelo lapso, quia si primo instanti suae creationis fuisset malus, a Deo habuisset malitiam. Ergo idem dicendum de anima et eius infectione.

 

Ad hoc Bonaventura respondet :

De concupiscentia est loqui dupliciter. Priino, ut est poena, id est, prout est aliquid consecutum et iuste inflictum pro originali culpa. Secundo, ut est concupiscentia. Primo modo, ordinem dicit ad culpam : sicque habet causam promerentem, et ordinantem. Meretur etenim homo habere ac sustinere talem rebellionem ex culpa et inobedientia sua. Deus vero ex sua sapientia atque iustitia ordinat hoc malum ad aliud praeexsistens. Secundo modo, concupiscentia dicit duo, videlicet appetitum, et appetitus excessum. Et appetitus in se quoddam bonum est et a Deo ; excessus vero in appetendo, quamvis videatur esse positio, est tamen magis privatio, et habet causam deficientem magis quam efficientem. Quod enim affectus excedit in temporalium dilectione, venit ex defectu virtutis, qua se inde merito refrenaret : sicut quod membrum paralyticum velocissime movetur ac tremulat, non est ex virtutis motiva confortatione et incremento, sed potius dissolutione et detrimento. Et per hanc distinctionem obiecta solvuntur, et auctoritates Sanctorum, qui sibi invicem repugnare videntur, faciliter concordantur.

Haec Bonaventura in Scripto.

 

At vero Alexander circa hoc duplicem tangit opinionem :

Poena (inquiens) cuius effectus non est peccatum, ut fames, aegritudo et omnis talis, a Deo est ; poena vero cuius effectus non est nisi peccatum, ut pronitas ad superbiendum, ad invidendum, non est a Deo : et talis est fomes. Alii dicunt, quod fomes et omnis poena, in quantum est, et in quantum est agens, est a Deo ; in quantum vero corruptio est, et inclinans ad malum, a diabolo est vel ab homine. Et iuxta primam opinionem, dicendum quod « iustum » potest respicere ordinationem, sicque omnis poena secundum quod iusta est, id est ordinata, a Deo est ; potest quoque respicere id quod iuste ordinatur, et ita non est verum quod omnis poena iuste inflicta, a Deo sit.

Haec Alexander.

 

Cuius positioni concordare videtur quod ait Albertus ad istud respondendo quaesitum :

Fomes consideratur dupliciter. Primo, secundum ordinem ad peccatum originale, ex quo est ut propria sequela eius ac poena. Secundo, quoad ordinem ad peccatum sequens, ad quod instigat atque inflammat : et ita est causa mali. Et in istis considerationibus a Deo esse non valet, quoniam Deus causa mali non est ; attamen ordinator est mali, et ordinat illud. Unde ordinatio fomitis hoc modo a Deo est, quod scilicet sit in poenam peccati praeteriti, et in exercitium sanctorum in pugna contra futurum : quia si fomes non esset, non esset contra incontinentiam pugna. Hinc Sancti diversimode de isto loquuntur. Quidam etenim dicunt, quod fomes non sit a Deo ; quidam, quod sit a Deo. Nam ordinatio eius a Deo est, et ita est iusta poena ordinatione divina inflicta ; tamen secundum se non est a Deo.

Haec Albertus.

Verumtamen de isto infra plenius disseretur, ubi quaeretur, an Deus sit causa actionis iniustae.

 

Concordat Udalricus in Summa sua, libro quinto, affirmans :

Infectio culpae originalis, in quantum culpa, non est a Deo, hoc est, in quantum est deformitas consecuta ex inordinata voluntate primi parentis. Illius enim volitionis iniquae Deus causa non fuit. In quantum vero est poena, id est defectus alicuius perfectionis, ita est iusta poena, et est ex Deo, a quo est omne iustum. Nec tamen est poena inflicta, quae fiat Deo agente, ut est poena sensus, sed est poena damni, quae non fit Deo aliquid perpetrante, sed suam influentiam reprimente.

Haec Udalricus.

 

His Thomas concordans, addit :

Non eodem modo est Deus causa omnis poenae. Quaedam namque est poena per inflictionem alicuius contrarii affligentis vel corrumpentis ; et talis poena est a Deo agente, a quo omnis actio secundum quod ordinata est, et per consequens passio, sumit principium. Omnis autem poena, in quantum iusta, est ordinata. Quaedam vero poena simpliciter est in ablatione vel defectu consistens, sicut subtractio gratiae ; et hae poenae a Deo sunt, non tanquam agente, sed sicut a non influente, quia in ipso est influere et non influere, et utriusque causa est sua voluntas.

Cum autem arguitur, quod anima eodem instanti quo creatur, foedatur ; dicendum, quod quamvis creatio et infusio simul sint respectu animae, attamen differunt : quia creatio dicitur per respectum ad terminum a quo est anima tantum, infusio vero per respectum ad duo, videlicet ad principium a quo anima procedit, et ad materiam quam perficit. Cum itaque dicitur, Anima creatione maculatur, ablativus potest denotare habitudinem alicuius causae, et sic falsa est : quia creatio animae non est causa quod maculetur. Anima quippe ex creatione nil habet quod a Deo non sit. Vel potest concomitantiam designare, sicque vera est : quoniam dum creatur, maculatur. Ex hoc tamen non sequitur, quod Deus auctor sit maculae. Porro dum dicitur, Anima infusione maculatur, si ablativus designet habitudinem causae, duplex est : quia vel intelligitur infusio esse maculae causa ex parte principii a quo, et ita est falsa ; vel ex parte termini ad quem, et sic est vera.

Nec simile est de anima et angelo. Angelus namque creatus est non ut corporis forma, quemadmodum anima : ideo non ille, sed ista potuit ex parte corporis incidere maculam. Per quod alterius patet obiecti solutio.

Haec Thomas in Scripto.

 

At Petrus his consentiens :

Omne (ait) peccatum est privatio modi, speciei ac ordinis, secundum Augustinum. Duplex est autem privatio boui : una boni iam habiti, ut caecitas excaecati ; alia boni habendi, ut caecitas illuminandi. Conformiter duplex est spiritualis privatio, secundum quod duplex est genus peccati, utpote actualis et originalis. Peccatum actuale est privatio boni iam habiti : et quia non potest idem simul haberi et non haberi, idcirco non potest rationalis creatura in primo suae creationis instanti peccare. Peccatum vero originale est privatio debiti nunquam habiti : ideo potest inesse in primo instanti creationis, non ex creatione aut Creatore, sed corpore cui infunditur anima.

Haec Petrus.

 

 

QUAESTIO IV

 

Consequenter quaeritur, An decuit Deum infundere animam rationalem carni infectae.

 

Videtur quod non.

Primo, quoniam hoc videtur derogare infinitae sapientiae Dei, utpote tam praeclarum thesaurum tam foedo infundere vasculo ; item divinae iustitiae, animam innocentem inficienti et quasi venenosae unire materiae ; divinae etiam pietati, immunem scilicet animam tot et tantis calamitatibus implicare.

Secundo, spiritualis infectio peior et vitabilior est corporali infectione. Cum ergo leprosis consulatur a coitu abstinere, ne infectam generent prolem, apparet quod Deus potius consulere debuerit hominibus a tali copula abstinere, ex qua damnabilis nascitur proles.

Tertio, sapiens actor suum producit effectum iuxta exigentiam et congruentiam finis. Cum ergo finis creationis hominum sit aeterna felicitas, cuius adeptio per originale impeditur peccatum, videtur quod nequaquam sapientissimum deceat Deum animas unire corporibus ex quorum unitionibus certissime inficiuntur et impediuntur a suae consecutione salutis.

Quarto, si Deus innoxium poneret in infernum, reputaretur iniustum : ergo et pari ratione videtur iniustum, quod animam puram coniungit sordido corpori, ex cuius coniunctione incidit in reatum damnationis perpetuae.

 

In contrarium est attestatio fidei Christianae, et ea quae iam dicentur.

 

Ad hoc respondet Aegidius in opusculo de Peccato originali :

Sunt nonnulli de sua intelligentia praesumentes, ac divina iudicia metiri volentes, dicentes bonitatem clementiamque divinam non decere animam corpori infundere maculato. Et quoniam humana ratio non quiescit nisi dictorum ratio assignetur, triplici via ostendo Deum istud decere, iuxta quod triplex bonum in rebus consistit, videlicet bonum universale, speciale, et personale. Prima via haec est. Ad summam et universalem causam pertinet, principaliter procurare, intendere, prosequi bonum universale, quod est decor et complementum universi, ad cuius ornatum et complementum spectat universitas specierum, inter quas species humana est de eminentioribus una : ergo eius generatio et continuatio non fuit deserenda propter originalis peccati dispendium. Secunda via est, quoniam toti speciei humanae voluit et potuit Deus providere contra originalis peccati incommodum, copiosum ac salubre remedium, utpote unigeniti Filii incarnationem, passionem, ac cetera mysteria sacramentaque eius ; atque in Christo exaltavit naturam humanam super omnem penitus creaturam ; et de remedio contra originale ab exordio providit hominibus, quibus et multa ac maxima supernaturalia dedit charismata. Tertia via est, quia et originale peccatum est factum diversis personis speciei humanae occasio amplioris gratiae ac salutis, quibus diversa et eminentia dona gratiae gratum facientis ac gratiae gratis datae collata sunt, prout in Epistolis suis tangit Apostolus. Hinc exclamat Gregorius : 0 felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere redemptorem. Et quamvis multi tantarum non fiant participes gratiarum, hoc ex eorum negligentia contingit et culpa, non ex Redemptoris defectu, qui universos ad suam gratiam multipliciter convocavit.

Haec Aegidius.

 

In idem redit quod scribit Thomas, dicendo :

Sicut bonum geniis divinius est quam bonum unius hominis, sic bonum universi praepollet bono particularis naturae ac singularis personae : idcirco defectus in universum redundans, deterior est. Si autem multiplicatio humani generis tolleretur, in totius universi redundaret defectum.

Praeterea, ordo iste est naturalis in rebus, ut posteriori sublato, id quod prius est maneat, ut in commento primae propositionis libri de Causis habetur. Bonitas autem naturalis praeexsistit omni bonitati superadditae, tam acquisitae, quam gratis collatae. Hinc subtracta bonitate gratuita originalis iustitiae collata hominibus, cessare non debuit propagatio hominum naturalis, praesertim cum Deo omnipotenti facultas suppeteret recuperandi huiusmodi damnum.

 

Et per hoc prima instantia solvitur, quia in isto quod Deus naturalia conservavit, et gratuita tam copiose recuperavit, maioraque gratiae dona largitus est, atque tam mire ac gratiose redemit genus humanum, ipse omnipotentiam, pietatem, iustitiam, sapientiam ac misericordiam suam multo praeclarius declaravit et communicare dignatus est.

Ad secundum dicendum, quod lepra est incurabilis morbus, originalis vero peccati languorem Deus felicissime sanare et instaurare decreverat.

Ad tertium, quod Deus primo instituit genus humanum prout convenientius fuit eidem ; sed quoniam primi parentes illum statum corruperunt, providit Deus de alio modo salutis, nec opus inchoatum debuit omnino omittere, sed misericorditer reparare. Unde et melius fuit animam infundi carni corruptae, sed reintegrabili, quam prorsus non fieri : sicut et melius esset thesaurum pretiosum collocare in vase immundo quam penitus illum disperdere.

Ad quartum, quod in inferno duplex est poena, videlicet : poena sensus, quae est corruptio et afflictio naturalis boni, ideo esset iniustum alicui sine demerito proprio illam poenam inferri. Alia est poena damni, quae et pro originali peccato infligitur, quae nihil subtrahit horum quae naturae ex propriis principiis suis debentur, sed aliquid supernaturale, ad quod natura fuerat ordinata per donum gratuitum. Hinc iniuria nulla fit homini, dum sibi non datur quod suae naturae non debetur, ut beatifica visio Dei.

Haec Thomas in Scripto.

 

Concordant Petrus, Richardus et alii.

 

Bonaventura quoque :

Iustitia, inquit, dupliciter sumitur. Primo, pro condecentia divinae bonitatis. Secundo, pro aequitate in meritorum retributione. Primo modo sumendo iustitiam, decuit divinam iustitiam unire animam carni infectae, ne opus creatum et laesum dimitteret irreparatum : nam et hoc decuit Deum ut conservatorem, cuius est opus secundum capacitatem ipsius servare in esse, et aliquid melius providere pro ipso. Sic et summo universorum gubernatori iustum et condecens fuit, calamum conquassatum non prorsus confringere, sed in melius renovare. Si autem iustitia secundo modo sumatur, iustum non fuit animam quae adhuc nil boni aut mali commiserat, corpori sic infecto coniungi.

Haec Bonaventura.

 

Concordant in his Albertus, Udalricus, aliique communiter, nec immorari oportet.

 

 

QUAESTIO V

 

Adhuc quaeritur hic, Utrum animae rationales ex sua creatione Habeant aequalitatem in omnibus.

 

Videtur quod non.

Primo, quia in libro Sapientiae fertur de Chananaeis, quod naturalis fuit eorum malitia. Econtra in libro eodem quidam fatetur : Puer eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. Quorumdam ergo animae naturalem atque ingenitam habent bonitatem, quorumdam vero naturalem innatamque pravitatem.

Secundo, quidam in naturalibus sunt multo elegantiores quam alii, utpote magis ingeniosi ac indolis melioris, et hoc ab exordio ipsis innatum est.

 

In oppositum est, quod universae animae rationales eiusdem sunt speciei ; species vero rerum in indivisibili consistunt.

 

Ad hoc Thomas respondet :

Quidam in angelis et animabus posuerunt materiam, et hi forsan aliquo modo possent salvare differentiam animarum in dignitate. Et huius opinionis videtur fuisse Magister, dicendo quod eo modo differentia sit in animabus sicut in angelis. Sed quoniam supra probatum est, neque in angelis necque in animabus materiam esse, non potest inter animas rationales esse distinctio penes dignitatem naturae, aut secundum gradus essentialis perfectionis : imo omnes secundum se nude et absolute consideratae, in natura sunt pares atque aequalis perfectionis. Diversitas vero et gradus eminentiae, quibus quaedam quibusdam in naturalibus eminentiores censentur, venit ex diversa corporis dispositione. Unde (secundum Philosophum) molles carne apti sunt mente. Quod enim in aliquo recipitur, recipitur in illo secundum modum et dispositionem recipientis.

Haec Thomas in Scripto ; secundum quem de isto supra plenius est tractatum.

 

At vero Petrus circa haec aliter sentire videtur, dicendo :

Sicut Magister hic dicit, quemadmodum est diversitas attributorum, id est naturalium donorum in angelis, ita in animabus, quoniam erimus similes angelis Dei in caelo. Hinc sicut in angelis inaequalis est aptitudo naturae ad gloriam, ita videtur esse in nobis. Unde vero inaequalitas haec veniat, diversi diversimode tradunt. Nam aliqui dicunt, quod animae rationales habent quasi spiritualem materiam ex qua sunt, et secundum quod plus vel minus de tali habent materia, secundum hoc sunt subtilioris naturae, vel minus subtiles. Alii dicunt, quod non habent materiam nisi in qua sunt, utpote corpus ; et hi dicunt, quod secundum diversitatem corporum provenit a Deo diversitas animarum, quoniam nobiliori perfectibili nobilior semper perfectio infunditur ac debetur. Horum primum verius esse videtur, quia frequenter in corpore fragiliori melior anima invenitur.

Cumque obicitur, quod differentia formalis diversificat speciem ; respondendum, quod duplex differentia formarum est. Una formalis, secundum principia formalia, et haec diversificat speciem. Alia materialis, secundum diversitatem materiae, et haec non diversificat speciem. Prima est differentia formae secundum essentiam, secunda vero penes esse quod in materia habet.

Haec Petrus.

 

Denique, huic opinioni consentit Richardus, et eam magis explanat, dicendo :

Sive animae rationales habeant materiam sive non, credo quod aliquae sint aliis nobiliores ex creatione, non solum in gratiis supernaturalibus gratis datis, sed item in naturalibus donis. Constat nempe in anima esse principium quoddam passivum sive possibile, seu quod est, etiam si materia careat, per quod potest a Deo diversimode transmutari. Videmus autem in duobus individuis eiusdem speciei, quod quamvis essentia materiae non sit in uno nobilior quam in alio, tamen quoniam aliter passa est ab agente in uno quam in altero, causantur per naturam materiae, diversae proprietates naturales in individuis eiusdem speciei, ut in masculo patet et femina, et in hominibus diversarum complexionum. Ergo a simili, quamvis animae similes sint in essentia, attamen ratione sui possibilis diversimode transmutatae sive dispositae a creante, possunt in eis causari proprietates diversae, naturales individuis unius speciei. Nam quamvis sint supernaturaliter et voluntarie datae, tamen in quantum sunt inseparabiles ab anima illa, et concordantes eius naturae, nec elevantes eam supra speciem suam, sunt illi animae quodammodo naturales.

Haec Richardus, qui de his multa conscribit quae non videntur philosophiae Aristotelis consona.

 

Verumtamen Bonaventura quoque videtur huic opinioni plus consentire :

Quaeritur, inquiens, utrum subtilitas ingenii et habilitas memorandi veniat ex parte corporis, an ex parte animae. Et quod ex parte animae, videtur sentire Magister. Quod vero ex parte corporis : quoniam anima, quae secundum se et per se non variatur per tempora, modo dementior est, modo ad intelligendum acutior : quod non videtur posse esse, nisi ex varia corporis dispositione. Dicendum, quod dictum Magistri satis probabile est. Et quod animae dicuntur consistere pares, non intelligitur per privationem ordinis naturalium in praecellentia, sed quantum ad privationem ordinis in dominio et servitute. Cumque corpus sit propter animam, non econtra, excellentia ista in naturalibus ex parte animae venit : non ratione principii ex quo, cum sit ex nihilo, sed ratione principii a quo, hoc est a sapientia Conditoris, omnia secundum congruum ordinem producentis.

 

Nihilo minus dispositio corporis multum confert ad exercitium habilitatum illarum, quamvis principalis causa non sit diversitatis habilitatum illarum : praesertim quia videmus frequenter homines peioris complexionis esse ingeniosiores. Unde cum videamus quosdam ad metaphysica, quosdam ad physica, quosdam ad mathematica aptiores : si ratio horum quaeratur, respondebit theologus hoc esse ex distributione donorum Dei, quae omnia gratiae appellantur a Sanctis. Philosophus autem diceret hoc esse ex varia corporis dispositione. Et uterque diceret bene, sed theologus melius, utpote principaliorem causam assignans. Unde Philosophus libro de Animalibus, assignando causas dispositionis membrorum, ubi non invenit causam principalem ex parte naturae, recurrit ad dispositionem conditricis sapientiae.

Haec Bonaventura.

 

Porro Durandus positionem sequitur S. Thomae :

Aequalitas, dicens, seu inaequalitas animarum potest attendi primo quoad perfectiones gratuitas, et sic non sunt ex creatione seu ab origine aequales, cum animae primorum parentum in originali iustitia sint creatae, et anima Christi in summa perfectione gratiae et gloriae. Secundo, quantum ad perfectiones naturales, et lioc dupliciter. Primo enim est quaestio, an animae quoad suas essentias sint insequales. Et videtur quod non, cum forma substantialis non recipiat magis et minus. Secundo, an quantum ad suas potentias seu naturales proprietates, et sic rursus est distinguendum. Nam quaedam sunt proprietates seu vires communes toti composito, ut potentiae vegetativae ac sensitivse, quaedam sunt proprise ipsi animae, ut potentiae inorganicae. Potentiae illae communes toti composito, nobiliores et perfectiores sunt in uno quam in altero eiusdem speciei supposito, ex diversa dispositione subiecti seu organi. De potentiis autem inorganicis, ut sunt intellectus et voluntas, maior est difficultas, quia immediate respiciunt essentiam animae, ex qua fluunt et cui insunt. Et ita ex parte animae non potest esse inaequalitas virium harum in diversis individuis speciei eiusdem ; nec etiam ex parte creantis, qui quamvis animabus eiusdem speciei et in essentia sequalibus posset concreare seu dare inaequales proprietates seu vires, non tamen hoc agit, quia secundum Augustinum, in rerum creatione non quaeritur quid Deus possit, sed quid competat rerum naturis. Hinc inaequalitas virium inorganicarum contingit ex varia corporis dispositione. Nam corpore et sensitivis potentiis utuntur ut instrumentis.

Haec Durandus.

 

Hinc secundum Albertum, qui abundant in bonitate sensus commuuis, aptiores exstant ad physicam ; qui in bonitate imaginativae, ad mathematicam ; qui autem in bonitate cogitativae, ad metaphysicam. Videmus quoque quod in infantulis et obsessis ac naturaliter stolidis usus rationis totaliter impeditur ob corporis indispositionem.

 

 

QUAESTIO VI

 

Rursus quaeritur, Si sola Eva peccasset, utrum originale peccatum seu aliud quid transfusum fuisset.

 

Videtur quod sic.

Primo, quia in Ecclesiastico scriptum est : A muliere initium peccati factum est, et per illam omnes morimur.

Secundo, mater ministrat substantiam seu materiam carnis : ergo ad minus defectus ac poenae carnis transfunderentur.

Tertio, a vase corrupto corrumpitur contentum in eo. Eva autem fuit vas primum totius sobolis propagatae.

 

In oppositum est illud Apostoli ad Romanos : Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors.

 

Ad hoc Albertus respondet :

Haec quaestio soluta est ab Anselmo, dicente : Si Eva sola peccasset, peccatum ut personale in ea sola mansisset, et Deus de corpore Adae aliam feminam produxisset, per quam commixtione mediante cum Adam, propositum Dei de hominum multiplicatione perficeretur. Verum antiqui doctores Praepositivus et Guillelmus Antisiodorensis dixerunt, quod si sola Eva peccasset, et Adam post peccatum eius per eam generasset, poenam corporeae foeditatis transfudisset, non peccatum originale. Sed dictum Anselmi probabilius mihi videtur, propter verbum Augustini, dicentis : Divinae iustitiae non congruit, quod eos teneat poena quos ad poenam non obligat culpa. Hinc videretur iniustum quod a matre reciperent foeditatem poenalem qui non accipiunt culpam.

Haec Albertus.

 

At vero circa hoc aliter Thomas (in prima secundae, quaestione octogesima prima) sensisse videtur :

Peccatum, dicens, originale a primo parente traducitur in quantum ipse movet ad generationem natorum, ita quod si materialiter tantum quis ex carne generaretur humana, non contraheret originale peccatum. Cumque secundum philosophos, principium activum in generatione est a patre, materiam autem mater ministrat : hinc peccatum originale non contrahitur a matre, sed patre. Et secundum hoc, si Adam non peccante, Eva peccasset, filii peccatum originale non contraherent. Econtrario autem esset, si Adam peccasset, et non Eva.

Verumtamen quibusdam videtur, quod Eva peccante, si Adam non peccasset, filii fuissent immunes a culpa originali, contraherent tamen necessitatem moriendi, aliasque passibilitates et poenalitates provenientes ex parte materiae quam mater ministrat : habuissent, inquam, illas non sub ratione poenae, sed ut quosdam naturales defectus. Quod non videtur conveniens. Immortalitas enim et impassibilitas primi status non erant ex conditione naturae, sed ex dono originalis iustitiae, per quam corpus subdebatur animae quamdiu anima fuisset Deo subiecta ; defectus autem originalis iustitiae est originale peccatum. Si ergo Adam non peccante, peccatum originale non transfunderetur in posteros propter peccatum Evae, manifestum est quod in filiis non fuisset defectus originalis iustitiae : ergo nec passibilitas, neque necessitas moriendi.

Haec Thomas.

 

Ad auctoritatem vero Ecclesiastici respondet Albertus, a muliere fuisse initium peccati personalis, sed non originalis in natura.

Secundum obiectum solutum est.

Ad tertium respondetur, quod Eva nunquam fuit vas in quo unquam simul fuerit tota natura humana, in quam serpit originale peccatum ; sed Adam fuit vas tale, in cuius lumbis omnes homines erant secundum corpulentam substantiam. Praeterea uterus mulieris extrinsecum vas est ad parvulum ; semen vero viri, formans intrinsecum : ideo corruptio seminis viri serpit in parvulum, non corruptio uteri matris.

Haec Albertus.

Attamen opinionem illam Antisiodorensis et Praipositivi plurimi tenent.

 

Insuper quidam hic quaerunt, an Deus animas quas creat quotidie, faciat bonas vel malas, mundas aut immundas, iustas aut iniustas. Ad quod breviter respondetur, quod facit eas bonas bonitate naturali, non morali. Similiter creat mundas, immaculatas, seu sine labe peccati, prout ab ipso egrediuntur ; non autem facit iustas, nec tamen iniustas, nisi iniustum pure negative sumatur.